|
Vita Sti Ymerii, ex manuscripto
Altaripensi,
Nous désignerons dans les notes, le
bréviaire manuscrit de Berne,
de 1446 par Man. B. ; le bréviaire manuscrit du diocèse de Bâle, antérieur à 1461 ,
par Br. bas. m.,7, et le bréviaire du diocèse, imprimé
vers la fin du 15° siècle, par Br. bas.
Fuit vir nobilis quidam (« Quondam. » Br. bas. m.) gratia Dei preditus,
nomine Ymerius. Hic, à puerili aetate Deo deditus, quorundam secularium
tumultibus depressus, qui nulli animum dedit voluptati. Sed dum in hac terra adhuc esset
positus, despexit jam quasi aridum mundum cum horore (« Flore » Br. bas. m.).
Liberiori namque genere ex provincia Augaugie et vico Lugduniaco oriundus, (« Fuit
vir nobilis nomine Ymerius ex provincia Aleseaugiae oriundus, sacris litteris instructus
qui nulli animum voluptati dedit. » Man. B.) sacris litteris instructus,
cum multos cerneret ire per abruta viciorum ac occupatione secularium negociorum se
custodiendo abstrahere curavit. Maluit quippe Deo adherere quam hujus mundi viciis
inservire,
Videbat enim homines mortales secularia opera exercere, unde gemens in corde suo dicebat :
Quid faciam quod cotidie inpugnor pravis cogitationibus et refrigerii locum minime
invenire valeo ? Consilio autem divinitus inito , sacre conversationis oraculum cepit
edificare in paterne hereditatis proprietate. Cumque vir Dei ceptum opus in promptu
haberet, quedam supervenir muliercula nimio stupore accensa, et videndi cupiditate anxia
et interrogat de muri fabrica , ex qua re Christi famulus Ymerius intelligens non
concessum sibi a Deo esse locum, imperfectum muri reliquit edificium. Ac citoque proprio
famulo nomine Elberto, relicta domo rebusque propriis ac contribulibus suis et per abruta
viarum deserti iter inchoans devenit in vallem quam vulgo Susingum nominant, que eodem
tempore inhabitata et colonis inculta manebat, in qua modico tempore ut bonus agricola
sentes et spinas propriis manibus extirpare cepit et ad cultum redigere, memorans
psalmographi dulcia eloquia, qui ait : De proprio labore manuum panem edentem beatum
fore. Sato vero agro excretisque segetibus et in aristas de floribus deductis, nullus in
spicis messis colligende fructus apparuit, cernens igitur sacer Ymerius hoc peractum esse
omnipotentis Dei examinatione ut per Salomonem sapientia testatur : Quod sicut aurum
igne probatur, ita corda filiorum hominum conprobat Dominus.
Cepit requirere alme Dei genitricis Lausannensem ecclesiam, (« Cernens vir
sanctus examinationem Dei, teste sapientia, quòd sicut aurum in igne probatur, ita corda
filiorum hominum comprobat Deus, |
|