|
repererat, quem decorticans fixit in
terra. » Br. bas.), cum omni celeritate
angelo previo ducatum habuit, visumque super memoratum signum festinus accipiens
deosculansque ac sinui commendans, subito superni luminis gracia infusus circumquaque
habuit intuitum. Dum autem consideraret amenitatem loci, ex inproviso juxta densam corilum
apparuit sus silvatica cum tribus porcis ex more voluta luto, fricans se ad arborem
prefatam. Extensa autem isdem pater manu signum crucis edidit, oblitaque ferocitatis sue
per crucis dominici signum sus mansueta et domestica effecta est. Interea accessit vir
vite reverendus ad corilum, amputavitque ex ea quendam furculum in quo nollam appensam
repererat; quem decorticans sustentaculi ferulam fecit, super quam incumbens diutius
sanctus oravit Ymerius ut summi Dei pietas fontis sibi venam aperiret. Orante itaque
sancto Ymerio, de loco (« De loco in quem surculum fixerat, largiter fores
effluere coepit, usque in hodiernum diem salutem praestans infirmis. » ) quo
ferulam finxerat largiter aqua effluere coepit, qui fons usque in hodiernum diem salutem
prestat infirmis. Mox itaque vir Dei agnovit quod labor sui operis ibi haberet portum. Ex
templo igitur exutus indumento spinarum acaleos in ulticarumque asperitatem incidere et
evellere, incendiisque concremando destruere, Deo sibique locum mundare, templumque
preparare curavit, bene igitur jam de foris desiderium suum extinxerat quod diucius intus
in animo ardebat. Hujus sancti Ymerii studium fuit super vicinas arbores domum edificare
in quo omnibus ad se venientibus caritatis gratiam libentissime hospitum preparabat, et
eterne vite desidenio saciabat, si quando culpas quorumlibet agnosceret nunquam ab
increpatione parcebat, sed amoris igne succensus studebat per linguam eis servire. Cuncti
vero longe lateque positi, audientes oppinionem sancti, frequenter illi transmittebant
oblacionum munera. Vir igitur inclitus Ymerius oratorium sibi in honore beatissimi Martini
confessons Christi (« Undè dibi in eodem loco in honore beati
confessoris. » Br. bas.), cujus sacras reliquias secum ex provincia attulerat,
instruxit, ibique nocturno tempore ( « Silve duerno. » Br. bas.)
quiescentibus cunctis seipsum Deo flendo offerebat ; dum verò in corporis virtute et in
suo fuit robore per singulos dies sacra missarum sollemnia celebravit, nimio se luctu
conficiens non solum pro suis criminibus, verum etiam pro tocius mundi; cumque vir sanctus
die quadam dominicum corpus perficeret, affuit mutus cujus ad loquendum lingua nunquam
fuerat soluta, quem Christi sacerdos advocans libatum Domini corpus ori ejus, commendans
diu muta ad loquendum lingua mox est soluta. Igitur post pactum miraculum, longo jam
confectus senio |
|