|
propositum coepit aedificare domum; (« Qui veniens Cyriliacum, non est permissus ibi
aedificare domum ; verùm compulsus, Susingam remeavit. Ubi cum circa mediam noctem
culmen montis ascendisset, ordinatione divina personitum campanae quem audjyjt, in
quolibet galli cantu illius noctis directus est ad locum valde amnam sibi à Deo
provisum, ubi suem invenit silvaticam cum tribus porcis, quae ad vocem suam, per signum
sanctae crucis, mansueta et domestica effecta est. Verùm ilium locum à spinis et
urticibus purgavit et templum praeparavit, » Man. B. ) homines autem
illius loci non cognoscentes tanti viri virtutem certatim exire illum inde uno animo
coegerunt. Ille autem die ac nocte in oratione se dedit dicens : « Omnis coeli et
terrae cunctorum conditor, in cujus voluntate cuncta subsistunt, cujus voluntati non est
qui resistat, qui revocas errantes ut non pereant, custodi me servum tuum et ostende mihi
locum in quo tibi mundo corde deserviam, quia non possum invenire locum
refrigerii. » Et cum orasset ad Dominum validis precibus, surrexit per exhortationem
spiritus talis voluntas, ut per invia moncium, vallium, silvarumque ac per Ioca asperrima
aquarumque decursiones ad locum priorem quem anteà dimiserat, cui nomen Susingum est,
remeavit. Advesperascente verò die, transacto culmine montis, sed quondam dilapsus est
vir domini fontem ( «Ad quemdam irriguum dilapsus est vir Dei fontem. » Br. bas.).
Noctem verò illam insomnem duxit, et pervigil in Dei laudibus permansit; circa autem
gallicinium audivit nole sonitum, pulsansque in latere suum famulum ait ad eum: «
Audisne, mi frater, signum quod audio? » Ille econtra: « Nequaquam, sed miror te patrem
dicere talia, tot juga moncium pertranseuntes nulla signa vidimus. « Vir autem Dei cultor
prumptus incumbit in Dei laudibus, in quibus erat solitus. Intervallo postmodum
aliquantulo facto, vice secunda cecinit gallus et iterum audivit. Tintinnabalum («Vice
secundà et tertià gallus cecinit, ac iterum suis auribus metalli sonitus clarius
insonuit. Sacer igitur vir Dei, audità tertià tyntionabali sonatione gratias egit
Deo, » Br. bas.), ipse autem magis magisque mansit in orationibus. Demum pet
intus crepidiniis spacium suis auribus clariùs sonorabiliùsque allatus est metalli
sonitus, sacer igitur Ymerius anxius de terna tintinnabuli insonatione suum famulum
alloquitur dicens . « Virtutis te signum audire non posse miror.» Is namque
diligenter erigens aures protinus audivit sonantem nollam in latere montis positam.
Venerabilis presbiter Ymerius gracias agit Deo; transacto verò noctis crepusculo ipsam in
partem, in quà sonitus increpuerat, ( «Angelo praevio, ducatum habuit. Dùm autem
consideraret amaenitatem loci, accessit vir virtutis reverendae, amputavitque ex ea
quemdam surculum in quo nolam pepensam |
|