S. Hieronymi
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

SANCTI HIERONYMI PRESBYTERI

IN PSALMOS
JUXTA HEBRAICAM VERITATEM
AD SOPHRONIUM PRÆFATIO.

 

Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicumque apud Septuaginta interpretes scriptum est, γένοιτο γένοιτο, id est, fiat fiat, finis librorum sit, pro quo in Hebræo legitur, amen amen. Nos autem Hebræorum auctoritatem secuti, et maxime Apostolorum, qui semper in Novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph, et Idithun, filiorum Core, Eman Ezrahitæ, Mosi et Salomonis, et reliquorum quos Esdras uno volumine comprehendit. Si enim, amen, pro quo Aquila transtulit πεπιστομένως in fine tantum librorum poneretur, et non interdum aut in exordio, aut in calce sermonis sive sententiæ, nunquam Salvator in Evangelio loqueretur : Amen amen dico vobis, et Pauli epistolæ in medio illud opere continerent. Moses quoque, et Jeremias et cæteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis, amen, frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum hebraicorum librorum, et mysterium ejusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse hebraicus, Sephar thallim, quod interpretatur, Volumen hymnorum, apostolicæ auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. Quia igitur nuper cum Hebræo disputans, quædam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te illudere, per sermones pene singulos asserebat non ita haberi in hebræo, ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas ; studiosissime postulasti, ut post Aquilam, et Symmachum, et Theodotionem, novam editionem latino sermone transferrent. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore quo laberis, vel translatione,

64

vel judicio meo esse contentum. Unde impulsus a te cui et quæ possum negare non possum (a), rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potius meas, quam voluntatem in amicitia requirere.Certe confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil duntaxat scientem de hebraica veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit (b), interroga quemlibet Hebræorum, et liquido pervidebis me ab æmulis frustra lacerari, qui malunt contemnere videri præclara, quam discere. Perversissimi homines : nam cum semper novas expetunt voluptates, et gulæ eorum vicina maria non sufficiant, cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt ? Nec hoc dico, quo prædecessores meos mordeam, aut quidquam his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meæ linguæ hominibus dederim ; sed quod aliud sit in Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judæis singula verba calumniantibus respondere. Quod opusculum meum, si in græcum, ut polliceris, transtuleris, et imperitiæ meæ doctissimos quosque viros testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum : In sylvam ne ligna feras. Nisi quod hoc habebo solamen, si in labore communi intelligant, mihi et laudem et vituperationem tecum esse communem. Valere te in Domino Jesu cupio, et meminisse mei.

NOTÆ ABREVIANTES.

Hier. Hieronymus : qua item nota hebræus textus intelligitur : ubi autem hieronymus ab hebræo deflectere visus, Hebræum sic notamus : Hebr. Vulg. Vulgata. Chlad. Chaldœus : seu chaldaica paraphrasis. Syr. Syrus, seu antiqua versio syriaca. Antiqui autem interpretes ex hebræo in græcum sic notantur : Aquil. Aquila. Syrtim. Symmachus. Theodot. Theodotion. Theodor. Theodoretus. Comm. Hier. Commentarius Hieronymi in Psalmos : cætera obvia.

(a) Var. : Et quæ possum debeo, et quæ non possum. – (b) Discreparet.

Précédente Accueil Suivante