Liber Proverbiorum
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

LIBRI SALOMONIS

PRÆFATIO IN PROVERBIA SALOMONIS.

 

i. — Proverbiorum sive sententiarum origo, ratio, institutum : cur dicantur Parabolæ, sive similitudines.

 

Prisci homines solebant moralem disciplinam tradere brevibus absolutisque sententiis, quæ animis infixæ ac per omnium ora vulgatæ Proverbia vocarentur. Quæ cum passim ac nullo auctore ferrentur, non demere postea qui, dedita opera, talia dictata conscriberent ; hinc illæ apud Græcos γνώμαιsive sententiæ, prodierunt ; quo in genere apud illos princeps Phocylides, apud nostros Syrus atque alii claruere. Sed profecto, verum istud est, optima quæque instituta ab antiqua et pia Hebræorum gente manasse, omnibusque sententiarum scriptoribus præisse Salomonem, cujus sententiæ, cum maxime comparationibus constent, ideo hebraice misle, sive parabolæ ac similitudines appellantur.

II. — Proverbiorum sive sententiarum tradendarum methodus, juvandæ memoriæ apta.

Cur autem illis sententiarum auctoribus, ipsique Salomoni utilius visum sit, brevia quæ diximus decreta figere, quam de morum disciplina, ordine quodam ac longa oratione disserere ; ea statim causa occurrit, quod memoriam adjuvare vellent. Quo sane adjumento maxime indigebat puerilis ætas imbecilli judicio, firma promptaque memoria. Quæ cum sententias ore prius quam mente recoleret, accedente rationis luce, patrum sapientia atque experientia, fruebatur, tenensque pectoribus incoctam inolitamque vivendi regulam alte retinebat. Quo etiam factum est, ut Sententiæ seu Proverbia Salomonis sæpe dirigerentur ad pueros, ac matris etiam nomine commendarentur, ut pia, sanctique et blanda auctoritate ab ipsis etiam incunabulis repetita tenacius inhaererent.

Nec minus erat utilis maturiori ætati, illa sententiarum nullo [443] fere nexu concisa et absoluta brevitas. Neque enim necesse erat, multa perlegendo longo se labore conficere, quod infirmis animis sæpe sit oneri ac tædio, sæpe etiam incommodo, aliis laboribus pro hujus vitæ conditione nimis urgentibus. Sententias autem brevi versiculo comprehensas, quovis dato spatio facile arripias ; unamque aut alteram, velut aliquot decerptos ex ornatissimo horto flosculos, seligas. Licebit uno ictu oculi in unaquaque sententia, explendescentem haurire veritatis lucem, et quocumque perrexeris, parabilem circumferre sapientiam : hac alere mentem, hunc viæ ducem, hoc ingentibus curis habere solatium.

III. —Sententiæ urgent sicut stimuli, atque ideo versibus comprehensæ.

Neque tam congruum videbatur definiundo, dividundo, argumentando jejunam et exsuccam philosophiam tradere, vivendique regulam ad certam quamdam methodum revocare, quam adhibere stimulos, brevibusque et aculeatis sententiis, crebris velut ictibus, incitare : quod etiam apostoli frequentarunt, uti videre est Rom. xii ; I Thess. v, et alibi passim. Sic enim præcepta morum instimulandis animis varia congeruntur. Utile Salomoni visum ipsa varietate oblectari lectorem, diversisque imaginibus decreta sapientiæ iterari inculcarique, ne ad usum facilem comparata, ratiocinationum ac verborum circuitu frigescerent : quo etiam spectabat ipse Salomon, dicens : (Eccle. xii, 11.) Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi : quibus verbis doceremur, et quam acriter impellerent, et quam alte hærerent, nec se avelli sinerent.

Hujus rei gratia, quod non modo Hebræorum magistri, verum etiam S. hieronymus Præfatione ad Isaiam docuit, versibus alligatæ Salomonis sententiæ prodierunt : quod etiam extranei sententiarum auctores imitati sunt : eo quod id genus scriptionis, et acriores stimulos adhibere, et memoriæ firmius infigi soleat.

IV. — Proverbiorum ac parabolarum, sive sententiarum auctores, earumque collectiones variæ.

Tanta autem pio Regi sententiarum cura inerat, ut locutus sit parabolas ad usque tria millia, III Reg., iv, 32, quarum [444] selectissimas in hunc librum ipse composuit ; alias per vulgi ora dispersas, sub pio rege Ezechia, viri ejus, hoc est, viri eruditi ab ipso præpositi, collegerunt, Prov., xxv, 1. Capite vero xxx, memorantur alii sententiarum auctores, quas quidem, ut ab ipso Salomone mutuatas, certe eodem spiritu scriptas Salomonicis, addiderunt. Aliæ denique ipsius Salomonis, sub Lamuelis nomine, ad calcem libri appositæ : quas inter, egregia illa mulieris fortis commendatio reperitur : totaque ista collectio, ut par erat, Salomonis titulo celebratur.

Multas autem sententiarum collectiones factas indicare videntur multa iisdem verbis repetita, variantesque interdum ejusdem sententiæ lectiones, quæ lectori obvia admonere tantum, non etiam singillatim commemorare oportet. Quo etiam pertinere videtur illa Parabolarum in Hebræo et Septuag., haud uno loco discrepans series, quod dissolutæ sententiæ, neque uno tempore aut auctore collectæ, non eodem semper ordine ferebantur.

V. — Universa morum disciplina his tradita Proverbiis : œconomica, politica, monastica, sive quæ ad privatam vitam pertinent.

Has ergo sententias a tanto auctore, Spiritu sancto dictante, conscriptas, tantoque studio a viris eruditissimis conquisitas, si perdidicerimus, nihil erit quod ad moralem philosophiam desideremus. Et œconomica quidem multa reperiemus, quale illud : Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum ; ut postea ædifices domum tuam : Prov.xxiv. 27 ; tum illud : « Ne usuris pecunias coacerves : sed labore, parcimonia agroque colendo et alendis gregibus, » Prov., xxvii, 25 et seq. ; xxviii, 8, 19. Quem ad locum pertinet tota illa mulieris fortis institutio, multaque in hunc modum de bona, piaque uxore conquirenda, de liberis, de servis in officio continendis ; de non fidejubendo temere, de diligentia regendæ familiæ ; servandisque et colendis paternis possessionibus adhibenda, ipsaque re amplificando per beneficentiam amoto sordido quæstu ; aliisque seduli patrisfamilias muniis. Politica vero, hoc est, ea quibus regum, regnorumque robur, dignitas, felicitas, publicorumque consiliorum ratio commendatur, tanta sunt, tam illustria, ut regem maximum atque optimum, [448] eumdemque sapientissimum et regnandi artium peritissimum sapiant. Caput illud : Misericordia et veritas custodiunt regem,xx, 28, grande et nobile satellitium : tum illud : Firmabitur justitia thronus ejus, xxv, 5, en stabile fundamentum : et illud : In multitudine populi dignitas regis, xiv, 28 ; et illud : Justitia elevat gentem :ibid., 34, et : Rex justus erigit terram : illud denique, quo tota pene tenendi gubernaculi cautio continetur : Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios, iniquos, infidos, reipublicæ hostes, xxix, 4, 12. Hæc ad experimentum sufficiant. Quæ autem ad privatam vitam, quam vocant monasticen, pertinent, eorum copiam, varietatem, plenamque et ad intima virtutum, vitiorumque arcana penetranda, sapientiam verbis assequi non possumus. Ponamus exempli loco desidiam. En ejus indoles : Vult et non vult piger, xiii, 4, jacentem, somnolentum, neque quidquam sedulo cogitantem, vides. "Vis hujus vitii incommoda ? Desideria occidunt pigrum : neque enim huic unquam firma et certa voluntas, sed vani conatus, velut in somniis : tota die concupiscit et desiderat ; unde infirmus ac torpens animus, pravis cupiditatibus in mortem ipsam rapitur, xxi, 25, 26. Vis vana suffugia omnia metuentis, atque ideo ad facillima quæque cunctantis ? Dicit piger : Leo est foris : in plateis sicarii, xxii, 13. "Vis denique incitamenta et remedia veterni ? Vade ad formicam, ô piger : usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno ? en egestas ad fores : vi, 6-11 : et illud : Consurgit diluculo qui quærit bona, xi, 27, aliaque in hunc morem, quibus hæc animæ pestis eliditur. Quid aliud vitium æque totam vitam inficiens, morumque emendationi inimicissimum, sibi placere ? En ipsa res : Non recipit stultus verba prudentiæ, neque quidquam, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus, xviii, 2 : tum hujus rei turpitudo ex virtute opposita : Via stulti recta in oculis ejus : qui autem sapiens est, audit consilia, xii, 15 : hinc admonitio tam gravis quam brevis : Ne sis sapiens apud temetipsum, iii, 7, etc. Tum ubique inculcata correptionis atque increpationis utilitas : ab adulatione vero laquei, pestis : hinc ficta oscula, illinc salubre et expetendum vulnus, xxvii, 3, 6 ; xxix, 5, excitique amici, ut præsente offensa, [446] veram sibi in futurum gratiam parent : Qui corripit hominem, inquit, gratiam postea inveniet apud eum magisquam ille qui per linguæ blandimenta decipit, xxviii, 23. Quid deinde supererat ; nisi ut ille sibi placens, atque adulatoribus deditus moneretur, ne malo suo doctus, sero saperet, frustraque inclamaret illud : Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum ? v, 12 : quo nihil est efficacius, ut sui amore perditus a pessimo mentis errore revocetur.

VI. Docendi ratio per similitudines, per opposita ; sententiarum brevitas, elegantia, vis.

Docendi autem ratio ea est, ut ad vivum pingat, et coram oculis ponat rerum imagines. En piger iterum, complicitis brachiis, manu sub ascella, quam vel ori admovere pigeat, ut cibos e cœlo velut expectare videatur, xix, 2-1 ; xxvi, 15. Aliæ ejusmodi imagines, uno verbo ; aliæ paulo fusiores : qualis inverecunda mulier cum suis sagittis, retibus, venenatisque blanditiis, passim : ubi etiam videre est cæcum juvenem, bovis aut agni lascivientis instar, ductum ad victimam, ad vincula, nescientem ; vii, 21, 22, 23. En vini in vitro splendentis colorem vividum, ingredientis blanditias, ingressi diffusa venena, excitas libidines, mentem ab arce dejectam, dimissum clavum a manibus, edormitaque crapula rursus ad compotores et vina properatum, xxiii, 31. Illud egregium, contrariorum imagines plerumque ex adverso oppositas, ut in conspectu mutuo clarius innotescant : qualis est sapiens composito vultu : In facie prudentis lucet sapientia : ac statim : Oculi stultorum in finibus terræ, vagi, instabiles, in diversa distracti,xvii, 24. Præclarum etiam illud : Totum spiritum suum profert stultus : fanda infandaque effutit : Sapiens differt et reservat in posterum, neque ejus pectus facile exhaurias, xxix, 11. Neque illud conticescant : Sapientia callidi, sive prudentis, est intelligere viam suam : et imprudentia stultorum errans, xiv, 8. Unde illud consequitur, ibid. 16 : Sapiens timet, et declinat a malo : stultus transilit et confidit. Mitto brevitatem, quam nulla interpretatio repræsentare possit ; mitto similitudines, easque concitas, queis totus liber scatet. Huc accedit elegantia summa cum [447] gravitate conjuncta, ut in illo :Lingua mollis confringit duritiam, id est, responsa mitia quamvis exasperatas animos : xxv, 15. Affectus præsto sunt. En sapientiam omnes invitantem, omnibus obviam, et ab ipso paterno sinu ad nos descendentem : cui oblectamentum et lusus, orbis terrarum ornatus ; deliciæ, genus humanum ; unicum, ut ita dicam, studium, bonis omnibus cumulare amatores, vni. Tu quoque responde amanti : Dic sapientiæ : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam, vii, 4. Nec deest vehementia : Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixœ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio, seu ruboroculorum ? nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? xxiii, 29. Sed illud copiosius : istud uno verbo quam vehemens ! Statue cultrum in gutture tuo : xxiii, 2 ; et istud : Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas : propinquus enim illorum fortis est, Deus scilicet : xxiii, 10, It. Denique multæ sententiæ sua se simplicitate, suo veluti candore commendant, ut ipsa per se veritas valeat.

VII. — Quo Salomon cæteris sententiarum auctoribus præstet.

His igitur evincimus, ut noster Salomon non modo divina auctoritate, verum etiam acumine, copia, gravitate, cæteris in sæculo sententiarum auctoribus facile antecellat. Cum præsertim etiam illud accedat, quod est omnium optimum, ut veram sapientiam, cultum scilicet, ac timorem Dei, veramque pietatem, et fundamenti loco ponat, et ubique commendet, quam alii sapientes nec fando noverint, aut primoribus tantum, ut aiunt, labiis degustaverint. Summa autem pietatis est, Dei mandata noctu diuque meditari : quod ipse legislator Moses inculcat his verbis : Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo : et narrabis ea filiis tuis : et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens ; et ligabis ea quasi signum in manu tua : eruntque et movebuntur inter oculos tuos : scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ, Deut., vi, 6-9, quo spectabat Salomon noster, cum diceret : Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo : cum ambulaveris, grandiantur tecum : cum dormieris, custodiant te : et [448] evigilans loquere cum eis : quo quid utilius aut suavius ? additque : Quia mandatum lucerna est, et lex lux ; et via vitæ, increpatio disciplinæ, Prov.vi, 21, 22 et seq. Quo ex loco, aliisque similibus ad Moysen perspicue alludentibus, ab eoque deductis, grave existit argumentum adversus eos qui per summam imperitiam aut inverecundiam, Mosaicorum voluminum antiquitati detrahunt : quorum audacibus scriptis duos antiquissimos et maximos Israelitarum reges ex adverso opponimus, Davidem, de lege ac Moyse memorantem, quæ universa plebs caneret ; Salomonem etiam scribentem sententias quæ omnium manibus tererentur : nihil ut Mose, ejusque scriptis, notius ac celebratius esse potuerit.

Hæc igitur nostri Salomonis vera sapientia est, ut Dei lege præceptis nitatur ; quo fit etiam illuda ut a Deo parente optimo non modo doceri, verum etiam castigari equo animo feras : Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi Pater in filio complacet sibi, iii, 12, cujus rei fons est, quod omnia bona, malave, hoc est, res prosperæ et adversæ, Deo auctore proveniunt, dicente Salomone : Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur, xvi, 33, ut profecto res humanæ, quantacumque obscuritate versentur, misceantur, in finem a Domino præstitutum exeant : verumque illud sit : Cor hominis disponit viam suam : sed Domini est dirigere gressus ejus, ibid., 9. Quin etiam cor ipsum in manu Domini, xxi, 1, unaque est ratio expediendæ salutis, si Deo nos nostraque omnia permittamus. Quæ et alia id genus, sapientissimus Salomon tanta auctoritate, veritate, profunditate exequitur, ut in illius parabolis facile agnoscas illius Spiritus magisterium, qui omnia scrutatur etiam profunda Dei, Cor.ii, 10.

VIII. De promissis ac minis temporalia spectantibus.

Interim meminisse nos oportet, pro Veteris Testamenti ratione, hic ubique adhiberi promissiones, minasque temporales : cæterum spiritualis homo, hoc est, christianus, a terrenis divitiis ad cœlestis regni opes se eriget, cum et ipse Salomon divitiarum vanitatem vel hoc uno verbulo tam perspicue retegat : Quid enim prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? [449] xvii, 16, cui suppar illud : Melius est pauper qui ambulat in simplicitate sua, quam dives insipiens, xix, 1, et illud : Est quasi dives, cum nihil habeat : et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit, xiii, 7.

IX. — De versione quæ lxx Interpretum dicitur ; deque vetere Vulgata latina, ac nova per S. Hieronymum.

Superest ut dicamus aliquid de antiquis versionibus. Antiquissima autem est quæ lxx dicitur. Ea, quam longe ab Hebræo deflectat, omnes eruditi norunt : cujus rei causas singulas inquirere immensi esset operis, et a nostro instituto penitus alieni. Sufficiat nobis ex lxx proferre, quæ veræ interpretationi constituendæ lucem afferant. Causas autem generales easdem afferimus, quas in 'Psalmorum Præfatione fusius memoratas, in lectoris gratiam contrahere hic libet : prima est, antiquissimae linguæ et pridem obsoletæ ingenium, atque indoles brevitatis amans, atque, ut ita dicam, alieni cujusvis sermonis præsertim laxioris ac fusioris impatiens, qualem linguæ nostræ postulant ; tum ejusdem linguæ non satis perspecta concinnitas, atque proprietas, verborumque et phraseon ac particularum virtus ; quo mirum in modum interpretes variant ; postea variantes jam inde ab antiquo, atque ab ipso, ut ita dicam, initio lectiones, librariorum nonnunquam dormitantium errore aut incuria ; sæpe etiam mutatione levissimorum apicum in simillimis litteris ; postremo quod lxx Interpretes obscura, ambigua, suspensa supplent, in his quidem libris maxime, sæpe etiam commentatoris magis quam interpretis funguntur officio ; quod interdum, sed parcius et temperatius "Vulgatæ nostræ contigit, ut suis locis indicamus. Quidni autem suspicemur, siquidem id verum est quod doctiores putant lxx illos eruditos senes ad Ptolemæum missos, soliusPentateuchi versionem edidisse ; alios interpretes, non omnes æque eruditos, interdum ab hebraici sermonis virtute deficere potuisse ? Utcumque est, certum illud, nihil occurrere noxiae diversitatis. Imo vero in Proverbiis harum varietatum hunc fructum capimus, quod multas, easque egregias, atque analogiæ fidei congruentes habeamus sententias, quibus Scripturæ ubertas maxime commendetur, nullo ipsius [450]summæ damno, ut alibi monuimus. (Diss. in Psalm. cap. iv et v.)

Septuaginta versionem ipsa primum commendat antiquitas, quod diutissime, ante Christum natum, per omnes fere synagogas obtinuit ; quod ab apostolis frequentata, plerisque etiam Proverbiorum locis inde mutuatis, ut suo loco notabimus ; quod ab Ecclesia orientali perpetuo usu retenta ; a latina quoque tamdiu, donec tot licet fulta præsidiis, egregia S. Hieronymi opera, hebraicæ veritati cessit. Et quidem veterem illam latinam versionem ex lxx deductam rivulis, innumerabiles Patrum latinorum loci repræsentant, maxime S. Ambrosii, ac præsertim in Officiorum libris ; apud quem etiam ejusdem versionis integra capita, libro de Salomone, reperimus. A S. Hieronymo aliam ex Hebræo institutam versionem, vel ille, quem huic libro præfiximus, prologus doceat : ex qua versione Vulgatam nostram fere constare non est dubium. Hanc autem versionem non modo subsecutæ Ecclesiæ ac Synodi Tridentinæ, verum etiam jam inde ab initio, S. Augustini, inde specula sua compingentis, commendat auctoritas. Cur autem Hieronymus nonnunquam ab Hebræo differat, in Ecclesiaste commodior erit dicendi locus, resque omnis patebit clarius, edito, quem eruditi piique Benedictini apparant, Hieronymi canone.

X. —Notarum nostrarum excusatur in plerisque brevitas ; in quibusdam prolixitas-

De notarum nostrarum ratione dicere superfluum videretur, nisi quidam amicorum nonnihil ab earum brevitate metuerent tardioribus ingeniis, ne dicam indiligentioribus, si tales futuræ essent, quales inPsalmos fuerunt. Nos autem, quantum assequi datum est, concisa perspicuitate contenti, ita lectorem adjuvandum suscipimus in obscurioribus sive profundioribus locis, ut ipse ex aliis per sese aliquid extundat, et quæ notis desint, attentione suppleat ac diligentia ; neque curiosa aut longe accersita sectamur, sed necessaria. Studiosis certe clavim in manus damus, quam non ipsam magni fieri, sed quæ ea reserarentur, Scripturam nempe ipsam pulchram ac splendidam videri volumus : neque opprimere aggredimur commentariorum mole vividos Scripturæ sensus. Sua certe grandioribus scriptis constet utilitas ; nos vero non id agimus, neque cibos ad satietatem oggerimus, sed acuere [451] nitimur meditandi quærendique cupiditatem, ipsa Scripturæ copia ac veritate satiandam. Ne quid tamen negligamus, quod ad excltanda et juvanda pro nostra facultate Scripturarum studia pertineat, en paulum amplificamus notas, et quasi liberiore campo currimus. Exempla memoramus : Salomonis, eumque secuti Ecclesiastici, et libri Sapientiæsententias usui accommodamus, scripturas scripturis copiosius illustramus ; interim lectorem optamus tam diligentem fieri, ut notis quam minimum indigeat.

Rursus autem non deerunt qui prolixitatem reprehendant, universim quidem in Canticum, canticorum, speciatim vero in quosdam Ecclesiastes atque Ecclesiastici locos. Ac de Cantico quidem, æqui judices facile concedent ut dicatur copiosius, cum ubique geminus afferendus sit sensus, historicus alter sive proximus de Salomonis ac sponsæ Ægyptiacæ, alter allegoricus et mysticus de Christi et Ecclesiæ sanctarumque animarum beato conjugio castisque deliciis ; uterque reconditissimus, allegoricus vero quam maxime, quem in hoc libro non modo dignitate ac veritate potiorem, verum etiam a Spiritu sancto præcipue spectatum uno ore consentiunt. In hac autem allegoria prosequenda, non nostri, sed Patrum sensus exponendi erant, ne in tam gravi argumento, nostris arbitriis, sine fine modoque ludere videremur ; quod genus interpretandi copiosum esse oportet, cum tot ac tanta occurrant in eam rem dicta a Patribus et interpretibus, ut et in ipso delectu laboret animus, et ipsam segetem amplam esse necesse sit, tametsi optima quæque ac selectissima colligamus.

De cæteris vero notis prolixioribus alia ratio est. Aut enim historica, aut dogmatica quædam persequenda fuerunt : atque historica quidem in Ecclesiastico, xxxvil, liquæ si paucis ageremus, nullam rebus lucem, nullam lectori studioso opem allaturi eramus. Dogmatica vero nonnulla in Ecclesiastes atque Ecclesiastici uno vel altero loco, paulo copiosius tractari oportuit (Eccle., xii, 7 ; Eccli., li14), ubi necessario castigandi veniebant qui in interpretandis illis a fidei regula aut Patrum sensibus abhorrerent. Quæ quidem ut parce fieri, ita ubi res postulabat, non prorsus prætermitti debere duximus. [452]

XI. — Vulgatæ nostræ glossemata : hebraismi in libris Salomonis atque aliis : nota necessaria de comparationibus.

Non pigebit autem hic ad calcem apponere quædam Vulgatæ nostræ glossemata, eosque hebraismos, qui passim occurrant cum in Salomonicis, tum etiam, ut semel hunc absolvamus locum, in Sapientiaet Ecclesiastico. Atque animam quidem hebraica phrasi pro persona positam omnes norunt : cor pro intellectu sumitur : callidus, versutus, astutus, in bonam fere partem, pro cauto, prudente, sapiente ; derisor, illusor, contemptor, prævaricator, pestilens, impius, malum et nequam sonant : quo genere nequitiæ, res subjecta determinat : disciplina, doctrinam indisciplinatus indoctum denotat ; requies sæpissime pro cessatione ponitur ; requievit pro cessavit, nonnunquam active pro cessare fecit ; infernus pro sepulcro, ut in tota Scriptura passim ; hæreditare pro sortiri, interdum active pro sortiri facere ; ut est illud Eccli.,xvii, 9 : Legem vitæ hæreditavit illos, id est, hæreditare, sive sorti habere fecit : panis pro alimentis, atque aliis vitæ sustentaculis : confessio pro laude : minoratio pro damno, sive diminutione, atque hæc quidem pervulgata : obscuriora ista in Ecclesiastico, obductio, obductus pro impetu hostili, immissisque sive illatis calamitatibus : alicujus rei continens, pro compote : datus pro datione ac dato sive dono : istud vero obscurissimum, natio pro nativitate, pro sobole, pro agrorum sive arborum fructu ac proventu : quo etiam sensu, generatio, generationes ; ut in illo : a generationibus meis implemini ; Eccli., xxiv, 26, hoc est sapientiæ, tanquam agri feracissimi aut arboris præcellentissimæ, fructibus ac frugibus. Quo etiam loco notanda venit præpositio a, ut et aliæ de, ex, cum, sæpe omissæ, sæpe superfluæ, unde in sermone, ex defectu sive redundantia obscuritas. Jam ex græca, quoque phrasi illud frequentissimum ; infinitivus pro gerundio, ut illud : Posuit oculum suum... ostendere illis, Eccli., xvii, 7, id est, ad ostendendum, sive ut Ostenderet : tum illud, Dei nomen sæpe supplendum, quale est illud : Deprecatio pauperis ex ore usque ad ejus aures perveniet, nempe Dei, Eccli., xxi, 6, quod est familiare Hebræis : eo quod Deus semper debeat esse menti præsentissimus, ac facile subintelligendus ; unde etiam illud, ibid., xxvii, 1 : Qui quærit locupletari, [453] avertit oculum suum, supple a Deo, seu quod idem est, a. lege. Denique illud ; in comparationibus ac similitudinibus multa supplenda, quorum exempla invenias, Prov., xxv, imprimis, comparandi, et comparationes reddendi particulæ, id est,quemadmodum, sic, et cæteræ, quarum loco Hebræi passim substituunt conjunctivam et, ut in illo : Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem, xxv, 23 ; interdum hanc etiam supprimunt : Nubes et ventus et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens, ibid., 14 ; quod sæpe non levem difficultatem parit, ut in illo : Amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo, sive afflicto, ibid., 20. Quæ perspicua fiunt, si particulas comparandi suppleveris, ut ad eum locum, et alibi fecimus. Sæpe etiam aliquid supplendum in rebus ad quas fit comparatio ut in eodem versu : item ibid., 19 : Dens putridus et pes lassus, qui sperat super infideli : sic supplendum, qualis est qui dente putrido ac pede lasso utitur, talis is qui sperat super infideli : etibid., 16, 17 : Mel invenisti, comede quod sufficit Ubi, ne forte satiatus evomas illud. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te ; tanquam diceret : Sicut qui mel nimium comedit, ad satietatem ac vomitum adducitur, ita te proximus ejiciet et evomet, si plus æquo te ingesseris. Omissum etiam interdum alterum comparationis membrum, puta ipsa redditio sive applicatio, ut in illo :Diligenter agnosce vultum pecoris tui, Prov.xxvii, 23, omissa applicatio ad eos qui hominum sive rationalis gregis curam gerant ; et apud Ecclesiasten, x, 8 : Qui fodit foveam, qui dissipat sepem, etc, omissa redditio, quam ad eum versum suppletam videre erit. Sic in illo Ecclesiastici xxvi, 15 : Sicut viator sitiens, etc, supplenda applicatio propter eam causam quam ad eum locum diximus. Universim apud Hebræos aliosque Orientales supplenda multa : valetque id quod monemus Præfatione in Psalmos, cap. iv, 24 ; vii, 38, tenuia hæc et obvia ; sed parvulos quoque adjuvare oportet, ut sine offendiculo præclaras percurrant sententias.

 

S. HIERONYMI PRESBYTERI PRÆFATIO IN LIBROS SALOMONIS

AD CHROMATIUM ET HELIODORUM EPISCOPOS.

 

Jungat Epistola, quos jungit sacerdotium, imo charta non dividat quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam, Malachiam, quos poscitis, scripsissem, si licuisset præ valetudine. Mittitis solatia sumptuum ; notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diversa poscendum ; quasi aut æquum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare : aut in ratione dati et accepti, cuiquam præter vos, obnoxius sim. Itaque longa ægrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum : Misle, quas Hebræi Parabolas : vulgata autem editio Proverbia vocat : Coheleth, quem græce Ecclesiasten, latine Concionatorempossumus dicere : Sir hassirim, quod in nostra lingua vertitur Canticum canticorum. Fertur et Panæretos Jesu filii Sirach liber, et alius pseudepigraphus, qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem, hebraicum reperi, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos, sed Parabolas prænotatum ; cui juncti erant Ecclesiastes et Canticum canticorum : ut similitudinem Salomonis, non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coæquaret. Secundus apud Hebræos nusquam est ; quia et ipse stylus græcam eloquentiam redolet : et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Judæi Philonis affirmant. Sicut ergoJudith, et Tobi, et Machabæorum libros legit quidem Ecclesia, sed eos inter canonicas Scripturas non recipit ; sic et hæc duo volumina legat ad ædificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Si cui sane Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim nova sic cudimus, ut [455] vetera destruamus. Et tamen cum diligentissime legerit, sciat magis nostra scripta intelligi, quæ non in tertium vas transfusa coacuerint, sed statim de prælo purissimæ commendata testæ, suum saporem servaverint.

 

SANCTI ISIDORI PELUSIOTÆ LIB. IV. EPISTOLA XL DE TRIBUS SALOMONIS LIBRIS.

 

Quoniam ordinem trium Salomonis librorum discere cupis, scito unum illorum docere virtutem moralem ; alterum ostendere quam sit vanus labor eorum, qui rebus hujus vitæ nimis attendunt, tertium denique, amorem quo erga res divinas prædita sit illa anima, quæ superiora jam didicit. Atque hæc ratio est ordinis : quare illud quidem primo loco, istud autem secundo, hoc denique tertio collocatum sit opus. Qui autem in ethicis, probe se gessit, dum Proverbiorum scriptoris discipulus fuit, de eo metuendum non est, ne ad Canticum canticorum delatus, in carnalem et vulgarem amorem incidat ; quin potius futurum est, ut ad purum ac divinum illum sponsum, quasi quibusdam alis efferatur, qui beatos pronuntiat eos, qui tali sunt amore vulnerati. Moneo itaque adolescentes, ne prius tertium attingant opus, quam in prioribus duobus præclare se gesserint. Absurdum enim, vel potius nimis temerarium, et audax est negotium, et a mysticis legibus abhorrens, ut in adyta insiliant, seseque penetrent, qui ne vestibulis quidem sint adhuc digni. Quemadmodum enim in templo, ea quidem quæ foris erant, omnibus adire licebat : quæ vero intus erant sacra, quæ velo comprehendebatur obtecta, quamvis, alioquin adiri poterant, tamen a vulgo non consecrato et profano adiri non poterant ; quæ denique intima erant Sancta sanctorum, et sacratissima sacra, ad ea nec illis quidem patebat aditus, qui vitam agerent inculpatam : sed soli fas erat ingredi[486] summo sacerdoti, qui nimirum seipsum consecraret, et omnem mortalem rugam deposuerat. Sic etiam erga nosce Salomonis libros affecti esse debent adolescentes ; et primum quidem omnium splendere morum virtute ; deinde vero, rerum ad hanc vitam pertinentium nullitatem atque inanitatem condemnare ; et sic demum ea attingere, quæ vulgus hominum assequi nequit. Nam qui extra septa esse debeant, si temerario ausu, in sacra divina, non initiati, irruere præsumpserint, pœnas dabunt extremas.

 

LIBER PROVERBIORUM

 

CAPUT PRIMUM.

Parabolarum utilitas : fundamentum sapientiæ, Dei timor et cultus : majorum doctrina : impiorum illecebra, casus : sapientia blanda hominum imitatrix : ad extremum contemptores terret.

1. Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israel.

2. Ad sciendam sapientiam, et disciplinam :

3. Ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :

4. Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia, et intellectus.

5. Audiens sapiens, sapientior erit : et intelligens, gubernacula possidebit.

6. Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et ænigmata eorum,

1. Parabolæ Salomonis. Titulus antiquorum more cum ipso textu conjunctus.

3. Ad intelligenda verba prudentiæ ; : intelligentiæ : Hebr. Binah : et suscipiendam eruditionem doctrinæ : disciplinam : Hebr. Mousar : ut supra vers. 2. Monet eos quos imbuit, ut non solum sapientiam, quam ipsi perceperint, amplecti, sed etiam verbis prudentium auscultare, et hæc intelligere curent, Beda. Justitiam et judicium et æquitatem : Hebr. rectitudines. In justitia, actio recta secundum regulam Tentatis ; in judicio, discretio boni et mali, dum agimus cum proximo ; in æquitate, rectitudo mentis ; cum sincera intentione Deo placere contendimus : idem.

4. Ut detur parvulis : non tantum provectioribus et rerum experientia doctis, verum etiam parvulis, juxta illud : Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis, Psalm. xviii, 8. Parvulos dicit sensu simplices, et qui nuper sapientiæ aures accommodare cæperunt, Beda. Astutia : cautela diligens, quæ rudibus et incipientibus necessaria. Adolescenti scientia : Hebr. puero qui jam aut quantum in eruditione profecerit, Beda. Et intellectus : Hebr. cogitatio, solertia, ut improvida ætas his instructa consiliis, senum æquet prudentiam, juxta illud : Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi, Psalm. cxviii, 100.

5. Audiens sapiens, sapientior erit. Hactenus rudimenta ; nunc. incrementa ponit, ut non modo imperitis, puta pueris ; verum etiam doctis, sapientiæ studium necessarium esse videatur. Significat autem neminem usque adeo esse sapientem, ut non ei sapientia doctrinaque addi possit : sicut ait Paulus, crescentes in scientia Dei. Col., i, 10. Gubernacula possidebit : Hebr. Tachboulot, consilia, gubernandi rationem, artem qua, velut arrepto clavo, navem dirigat.

6.. Animadvertet parabolam : Hebr. ut intelligat. Et interpretationem. Alioquin fiet illud quod ait Propheta : Auditu audietis, et non intellegetis ; et videntes videbitis, et non videbitis, Isa., vi, 9, referente Matthaeo, xiii, 14 : unde discipuli ad Dominum : Edissere nobis parabolam, ibid., 36. Pro interpretatione, alii vertunt [458]

7. Timor Domini, principium sapientiæ. Sapientiam, atque doctrinam stulti despiciunt.

8. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :

9. Ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.

10. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

11. Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra :

12. Deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum.

13. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis.

14. Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum.

15. Fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum.

16. Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

17. Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

18. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.

facundiam, Septuag. vero obscurum seu tenebrosum sermonem, quem scrutari oporteat, altius latente sensu : atque his libri aperit scopum. Ænigmata eorum : parabola, comparatio, ut jam diximus ; ænigma vero quæstio obscurior quæsitis verborum involucris tecta. Exemplum parabolæ Judic, ix, 8 : de arboribus regem electuris, ænigma autem, ibid., xiv, 14 ; est Samsonis illud : De comedente, cibus, et de forti... dulcedo. Antiquos sapientes parabolis problematisque atque ænigmatis ludere solitos, habes etiam apud græcos scriptores, præsertim, ni fallor, in Plutarchi Convivio.

7. Timor Domini. Proposito egregii operis instituto, nunc rem ipsam aggreditur : ac primum adhortatur ad sapientiam usque ad caput x : hic autem statim ponit veræ sapientiæ fundamentum, qui est timor Domini, seu verus Dei cultus : sicut est apud Jonam, i, 9 : Hebræus ego sum, ac Dominum Deum cœli ego timeo : repetitum infra, Prov., ix, 10, et alibi sæpe. Recte etiam illud, passim apud Augustinum quod a timore pœnæ inducamur ad amorem justitiæ, quæ perfecta sapientia est.

8. Audi, fili mi. Caput veri cultus, retinere traditam a majoribus doctrinam, sicut dicebat Moses : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, Deut., xxxii, 7 ; et infra : Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui, Prov. xxii, 28.

9. Ut addatur gratia, decor seu corona, capiti tuo, et torques collo tuo.· justitia tibi gloriæ et ornamento erit. Vide infra, iii, 3 ; vi, 21.

10. Si te lactaverint peccatores : id est, pellexerint. Propositis quærendæ sapientiæ causis, nunc amovet obstacula ; orditur autem ab avaritia, quæ malorum omnium radix, teste Paulo, 1 Timoth., vi, 10.

11. Abscondamus tendiculas contra insontem frustra : gratis ; Septuag. ἀδίκως ; alii, impune. Vide infra, vers. 17.

12. Sicut infernus : sepulcrum, ut in Scripturis passim.

14. Sortem mitte nobiscum : velut ad partiendam prædam. Marsupium unum sit : alia quidem sortiamur ; communicemus vero pecuniam. Specie amicitiæ ac fidei ducunt, communia enim amicorum omnia.

17. Frustra jacitur rete : Septuag. impune, non injuste : reprehensione nulla : homines tanquam aves capiamus, nullo utrorumque discrimine.

18. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur. Dum alios capere moliuntur, ipsi se in laqueos inducunt, canente Psalmista : Incidit in foveam quam fecit, [459]

19. Sic semitæ omnis avari, animas possidentium rapiunt.

20. Sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam :

21. In capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :

22. Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea, quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?

23. Convertimini ad correptionem meam : en proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.

24. Quia vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret.

25. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

26. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, id quod timebatis, advenerit.

27. Cum irruerit repcnlina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit : quando venerit super vos tribulatio et angustia :

28. Tunc invocabunt me, et non exaudiam : mane consurgent, et non invenient me :

29. Eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint.

30. Nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

31. Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.

32. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.

33. Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Psalm. vii, 16 ; et iterum : Qui diligit iniquitatem, odit animam suam, Psalm. x, 6.

19. Sic semitæ omnis avari. Sic avari suis in semitis, sive astutiis, pravisque molitionibus comprehensi, ab ipsa quam possidere videntur pecunia, possidentur, rapiunturque ad interitum.

20. Sapientia foris prædicat. Aliud argumentum conquirendae sapientiæ, ipsa facilitas, quod obvia omnibus ac patens ultro occurrat quærentibus.

21. In capite turbarum : in triviis, in locis frequentissimis. In foribus portarum : arcium ; alii, murorum, et ita Septuag., quod in portis fieret consessus publicus.

22. Usquequo, parvuli, diligitis infantiam : quemadmodum infra, ix, 6 : Relinquite infantiam, et vivite. Stulti ea quæ sibi sunt noxia. Recte, omnis enim malus, stultus ; stultus autem sibi noxius. At Hebr. simplicius : Usquequo, imperiti, diligitis imperitiam, stulti stultitiam, seu derisores derisionem ? qua voce non tantum stultitia, sed etiam impietas designatur. Derisores autem, quibus vita nil, nisi lusus, Sap., xv, 12.

23. Proferam vobis spiritum meum : sensum, vocem, sicut infra, xxix, 11 : Totum spiritum suum profert stultus.

24. Vocavi, et renuistis. Locus a comminatione. In interitu vestro ridebo : piis etiam ultro insultantibus, ac dicentibus : Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum, Psalm. LI, 8 ; Deo quoque irridente et increpante : Ecce Adam, quasi unus ex nobis, Genes., iii, 22.

32. Aversio parvulorum interficiet eos. Peribunt, quod puerorum atque imperitorum exemplo, a sapientiæ consilio auditum averterint. Et prosperitas stultorum perdet illos : tranquillitas, impunitas. Ita enim putant bene sibi omnia per nequitiam eventura. [460]

CAPUT II.

Sapientia bona confert, arcet mala : lucem affert : abstrahit a voluptatibus et muliebribus illecebris.

1. Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,

2. Ut audiat sapientiam auris tua : inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

3. Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ :

4. Si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :

5. Tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies :

6. Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.

7. Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,

8. Servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.

9. Tunc. intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.

10. Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,

11. Consilium custodiet te, et prudentia servabit te,

12. Ut eruaris a via, mala, et ab homine qui perversa loquitur :

13. Qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas :

14. Qui lætantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis :

15. Quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.

16. Et eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,

17. Et relinquit ducem pubertatis suæ.

1. Si... mandata... absconderis penes te : quasi rem pretiosissimam ; quo sensu : In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, Psalm. cxviii, 11.

4. Si quæsieris eam quasi pecuniam : pavi studio, pari labore, unde sequitur : Et sicut thesauros effoderis illam, ut alte reconditam. Sic David : In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis ; et iterum :Dilexi mandata tua super aurum purissimum ; denique : Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa, Psalm. cxviii, 14, 127, 162. Vide infra, iii, 14, 15.

7. Custodiet rectorum salutem... gradientes simpliciter. En illa duo quæ passim Scriptura conjungit : rectitudo cordis ad normam compositi, et morum simplicitas, sine fraude, sine fuco : quemadmodum sanctus Job, i, 1 : Vir simplex et rectus, ac timens Deum : cum e contra malorum hominum viæ, distortæ sive abnormes, perversæque sint, ut habes infra, 12, 13, 14, 15, et toto libro passim.

9. Tunc intelliges justitiam, etc, de quibus supra, i, 3.

13. Vias tenebrosas : luce veritatis ac justitiæ destitutas ; unde passim in Scripturis, filii lucis, filii tenebrarum, dicente Domino : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ, Joan.. viii, 12. Vide infra, iv, 19.

15. Quorum viæ perversæ sunt : obliquæ, distortæ, tortuosae, rejecta quippe norma. Et infames gressus eorum : Hebr. turpes, recedentes, devii.

16. Ut eruaris a muliere aliena. Aliud obstaculum a lenociniis voluptatum, atque impudicis amoribus. Idem locus pertractatur cap. vviviiixxxiii, 27, 28.

17. Ducem pubertatis suæ : virum cui virgo nupsit : quo sensu apud Homerum : [461]

18. Et pacti Dei sui oblita est : inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.

19. Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.

20. Ut ambules in via bona, et calles iustorum custodias.

21. Qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea.

22. Impii verο de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea.

κουριδίην ἀλογὸν : sic etiam animæ instabiles, seductæ ab hæreticis, excidunt a simplicitate quæ est in Christo, cui ut casta virgo, erant traditæ. II Cor., xi, 2, 3.

18. Et pacti Dei sui oblita est : legis, adulteria prohibentis. Inclinata est : Chald. depressa declivis, in fovea lubrica.

19. Non revertentur : ut qui in ferarum speluncam inciderint, neque unquam ad se redibunt, pravis inescati libidinibus, et voluptatibus mersi.

20. Ut ambules in via bona : redi ad vers. 11. Prudentia servabit te : 12 : ut eruaris a via mala ; 16 : a muliere aliena ; et : ut ambules in via bona : hæc enim omnia consequeris, si prudentia te regat.

CAPUT III.

Vita : rerum copia, veræque divitiae, ac perfecta securitas, per sapientiam : beneficentia commendatur, 27, 28 ; malos perdit Deus : bonis benefacit.

1. Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat.

2. Longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi.

3. Misericordia et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :

4. Et invenies gratiam, et disci-

plinam bonam coram Deo et hominibus.

5. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.

6. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

7. Ne sis sapiens apud temetipsum : time Deum, et recede a malo :

8. Sanitas quippe erit umbilico

2. Longitudinem dierum. Aliud argumentum conquirendæ sapientiæ, a divinis pollicitationibus ac mercede promissa, qualis illa est : Honora patrem et matrem... ut longo vivas tempore, Deut., v, 16, quod et ad cætera præcepta protenditur : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore, ibid., xxii, 7. Et iterum : Pondus habebis justum et verum... ut multo vivas tempore, ibid., xxv, 15 ; et alibi passim. Et pacem : alia merces : non enim est pax impiis, et : Impii quasi mare fervens, inquieti, ac velut turbinihus acti ; et : Vœ impio, Isa., iii, 11, xlviii, 22 ; lvii, 20, 21. Quod etiam Salomon copiosius exequetur hic, 23.

5. Ne innitaris prudentiæ tuæ : quod est vers. 7 : Ne sis sapiens apud temetipsum. Paulus : Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Rom., xii, 16. Perdam enim sapientiam sapientium, I Cor., i, 19 : ex Isa., xxix, 14. Unde Christusfactus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : ut, quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur, ibid., 30, 31.

8. Umbilico tuo. Per umbilicum et ossa, interiores quæque et infirmiores partes designantur, quibus maxime valetudo continetur. Et irrigatio ossium tuorum : pinguedo, medulla. [462]

tuo, et irrigatio ossium tuorum.

9. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :

10. Et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.

11. Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias : nec deficias, cum ab eo corriperis :

12. Quem enim diligit Dominus, corripit : et quasi pater in filio complacet sibi.

13. Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.

14. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi, fructus ejus :

13. Pretiosior est cunctis opibus : et omnia, quæ desiderantur, huic non valent comparari.

16. Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.

17. Viæ ejus, viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.

18. Lignum vitæ est his, qui apprehenderint eam : et qui tenuerit eam, beatus.

19. Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.

20. Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.

21. Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis : custodi legem atque consilium.

22. Et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis :

23. Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget :

24. Si dormieris, non timebis : quiesces, et suavis erit somnus tuus :

25. Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.

26. Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris.

27. Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac :

28. Ne dicas amico tuo : Vade,

10. Implebuntur horrea tua. Alia merces, rerum omnium copia passim apud Mosen, ac præsertim Levit., xxvi, 4, 10 ; altiore sensu : Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes, II Cor., vi, 10. Quem sensum habes postea, vers. 14, 15 et seqq.

14. Melior est acquisitio, Hebr. negotiatio, ejus negotiatione argenti : eodem ubique vocabulo : et auri primi : et præ auro fructus ejus : proventus, sapientiæ scilicet.

15. Pretiosior... cunctis opibus : Hebr. gemmis, margaritis.

18. Lignum vitæ : longa vita, ut vers. 2, 16. Allusum ad illud lignum vitæ in paradiso, Gen., ii, 9 ; iii, 22 : ut et infra, xiii, 12 ; xv, 4.

19. Dominus sapientia fundavit terram. Alia commendatio sapientiæ ab operibus, quod copiosius explicat infra, viii, 22.

20. Eruperunt abyssi : fontes et flumina per terræ venas meant, et emanant. Nubes rore concrescunt : Hebr. aer stillat roribus ; aquæ supremæ et infimæ æque deducuntur Dei sapientia.

21. Custodi legem : quod alii vertunt, essentiam, eodem apud Hebræos sensu. 23. Aliud argumentum : vera securitas per sapientiam, de qua securitate, 24,

25, 26, et antea 2, 17. Summa : securæ conscientiæ, secura omnia sub Deo custode.

23. Ne paveas repentino terrore : unde illud : Dominum non invocaverunt : illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, Psalm. xiii, 5. Contra de piis : Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno, Psalm.xc, 5. [463]

et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.

29. Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.

30. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.

31. Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :

32. Quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

33. Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.

34. Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.

33. Gloriam sapientes possidebunt : stultorum exaltatio, ignominia.

28. Cras dabo. Recte hic commemorant Antiochum illum, cui cognomen : ὁ δώσων ; quod semper daturus, nunquam dans, vanis pollicitationibus ludificaret amicos.

30. Ne contendas adversus hominem frustra : de rebus nihili : sive immerito : gratis. Si quis enim videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei, I Cor., xi, 16.

32. Quia abominatio Domini est omnis illusor : Septuag. perversus : παράνομος.

33. Egestas a Domino in domo impii : Septuag. maledictio, κατάρα.

34. Deludet illusores : quæ ipsa est sententia memorata a Jacobo et Petro, juxta Septuag. his verbis : Deus superbis resistit : humilibus autem dat gratiam, Jac., iv, 6 ; I Petr., v, 5.

35. Stultorum exaltatio, ignominia : Hebr. stulti exaltant ignominiam, Septuag. insipientia enim eorum, tanquam alto loco posita, manifesta erit omnibus, II Tim., iii, 9.

CAPUT IV.

Salomon ab ipsa pueritia sapientiam doctus, ejus bona commendat : malorum inquietudo ac perversitas : vir bonus cor custodiat : prava arceat colloquia : agenda prospiciat, 25, 26, 27.

1. Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.

2. Donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis.

3. Nam et ego filius fui patris mei, tenellus, et unigenitus coram matre mea :

4. Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum, custodi præcepta mea, et vives.

5. Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.

6. Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.

7. Principium sapientiæ, posside

3. Filius fui patris mei : cæteris majoribus licet antepositus, et ad spem regni eductus : tenellus et unigenitus : tam charus matri, atque unigenitus : nam et matri Bethsabee filiæ Ammiel, præter Salomonem, dantur alii tres ex Davide filii, I Paral., iii, 5. Sed Salomon dilectissimus : unde illud canticum, pro dilecto in titulo Psalm. xliv. Vide autem pietatem Salomonis hic et ubique passim studiosissime commendantis matrem optimam, et una cum Davide a peccato ad summa provectam.

7. Principium sapientiæ, posside sapientiam : prima tibi sit sapientiæ cura.[464]

sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam :

8. Arripe illam, et exaltabit te : glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus :

9. Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.

10. Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.

11. Viam sapientiæ monstrabo tibi, ducam te per semitas æquitatis :

12. Quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.

13. Tene disciplinam, ne dimittas eam : custodi illam, quia ipsa est vita tua.

14. Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.

15. Fuge ab ea, nec transeas per illam : declina, et desere eam.

16. Non enim dormiunt nisi malefecerint : et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint.

17. Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.

18. Justorum autem semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.

19. Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant.

20. Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam :

21. Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui :

22. Vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.

23. Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

24. Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.

25. Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.

26. Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.-

27. Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram : averte pedem tuum a malo. Vias enim, quæ a dextris sunt, novit Dominus, per-

16. Nisi supplantaverint : malefecerint, deceperint.

17. Panem impietatis, vinum iniquitatis : male partum, seu rapina, seu dolo.

18. Justorum semita, quasi lux. Erumpet quasi mane, lumen tuum, Isa., Lviii, 8 : Procedit et crescit usque ad perfectam diem : quæ lux decrementa nescit : a claritatem claritatem, II Cor., iii, 18.

19. Via impiorum tenebrosa : plena offendiculis quæ non vident ; unde : nesciunt ubi corruant : juxta illud Davidicum : Fiat via illorum tenebræ et lubricum, Psalm. xxxiv. 6.

25. Oculi tui recta videant : primum enim explorare ac videre oportet quæ recta sunt, ut flat illud Pauli : Omnia probate, quod bonum est tenete, I Thessal., v, 20. Palpebræ tuæ, oculi, præcedant gressus tuos : quidquid agas, prospice quem in finem eventurum sit ; præcipuis enim animi est ire antequam videas, eoque ingredi, unde pedem referre non possis. Recte Beda : Iter justitiæ quod ingredi debeas, diligenter edisce : bonum opus quod acturus es, seduli, cogitatione præveni. Vide Eccle., ii, 14.

26. Dirige semitam pedibus tuis : quod est illud ex Septuag. eductum, et a Patribus toties memoratum : Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige.

27. Ne declines ad dexteram : quod est ire recta, aberrare nusquam : proverbialis locutio, I Reg., vi, 12 ; II Reg., ii, 19 : unde illa sapiens Thecuitis : Nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus es : recte conjectatus es, nec a vero aberrasti, II Reg., xiv, 19. Vias quæ a dextris sunt novit Dominus : [465]

versæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos ; itinera autem tua in pace producet.

id est probat, sicut scriptum est : Novit Dominus viam justorum, Psalm. i, 6 ; et ad Moysen : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me, Exod, xxxiii, 12 : unde ad reprobos dicitur : Nunquam novi. vos, Matth., vii, 25, ut Augustinus passim, et diserte ad hunc locum Epist. poster. ad Valent. prætixa libro de Grat. et lib. arbitr., n. 7 ; quo loco et istud recte : ita bonas esse vias quæ a dextris sunt, ut in dexteram tamen decimare non sit bonum. -Declinat ad sinistram, qui mala opera facit ; ad dexteram vero, qui bona ipsa opera, quæ ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Simili modo, ex Beda hic : Declinat ad sinistram, qui desipit ; ad dexteram vero, qui plus sapit quam oportet sapere. Declinat ad sinistram, qui vim præceptorum relaxat in malum, ad dexteram vero, qui alligat et imponit in numeros hominum onera importabilia, ut habetur Matth., xxiii, 4. Porro ab illis verbis : Vias quæ a dextris sunt novit Dominus, totum illud in Hebræo deest, et a Sept. sumptum.

CAPUT V.

Custodienda mens et lingua, ne a voluptatibus abstrahamur : impudicæ mulieris artes, falsa dulcedo, instabilitas, fallacia : hinc pestis rei, famæ, valetudini : sera pœnitentia : casti conjugii laus.

1Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,

2. Ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Me attendas fallaciae mulieris.

3. Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus.

4. Novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps.

5. Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

6. Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus ejus, et investigabiles.

7. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.

8. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

9. Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :

10. Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

11. Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :

2. Ut custodias : contineas ac regas cogitationes : non tantum opera vel verba. Ne attendas fallaciæ mulieris : deest Hebr., habent Septuag.

3. Et nitidus oleo guttur ejus : lene præ oleo guttur. Sic Psalm. liv, 22 : Molliti sunt sermones ejus super oleum.

6. Vagi sunt gressus ejus, et investigabiles : Hebr. non vestigabiles, indeprensi, ignoti ; tot se fallaciis technisque involvit.

9. Ne des alienis honorem tuum : ne sis eis ludibrio, spoliatus et egens ; unde :

10. Ne expleantur extranei viribus tuis : ne opes tot laboribus partæ, alienam in familiam transferantur : enectoque per libidines corpore, frustra gemas, vers. 11. [466]

12. Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum.

13. Nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?

14. Pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

15. Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui :

16. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

17. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

18. Sit vena tua benedicta ; et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

19. Cerva charissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.

20. Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?

21. Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

22. Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

23. Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

12. Cur detestatus sum disciplinam ? Sera pœnitentia, ad quam etiam istud pertinet.

14. Pene fui in omni malo : propemodum omnia mala sum expertus. In medio ecclesia ! et synagogæ : libidinibus æque, ac miseriis vulgo notus : bona, valetudo, fama pariter perierunt.

15. Bibe agnam de cisterna tua : uxore legitima esto contentus.

16. Deriventur fontes tui : multiplicabuntur liberi tui, et posteritas tua late patebit

17. Habeto eas solus : aquas, liberos tuos, castum custodi matrimonium, ut tuo quoque exemplo servet uxor pudicitiam, nec liberi tui incerto patre nati habeantur.

18. Sit vena tua (fons tuus) benedicta : fœcunda, laeto proventu felix. Cum muliere adolescentiæ tuæ : quam duxisti adolescens, ut supra, ii, 17.

19. Cerva charissima : amorum vocabula, quibus conjugem prosequeris. In amore ejus delectare : non in meretriciis amoribus : et tamen memineris id quoque esse vanum, Eccl., ii, 1 et seqq., tibique, christiane, dictum : Tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint : neque carni, sed spiritui serviant, seque transire cogitent, non manere. Cor., vii, 29-31.

CAPUT VI.

De non temere fidejubendo : ad formicam piger : apostatæ, sive vafri turbulentique homines : septem Deo exosa : perpetua attentio ad legem : hinc tutela adversus muliebres illecebras.

1. Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,

2. Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

3. Fac ergo quod dico, fili mi, et

1. Si spoponderis. OEconomicum de non fidejubendo, saepe repetitum, xi, 15 ; xvii, 18 ; xx, 16 ; xxii, 26 ; xxvii, 13 ; non quod spondere vetet, qui et largiri præcipit, iii, 27, 28, et alibi sæpe ; sed interim hæc vitanda monet : primum ne falso pudore, ac nimia facilitate te obliges ; alterum ut obligatus, quamprimum [467]

temetipsum libera : quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum :

4. Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.

5. Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

6. Vade ad formicam, ô piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

7. Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,

8. Parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

9. Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?

10. Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus, ut dormias :

11. Et veniet tibi quasi viator, egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

12. Homo apostata, vir inutilis graditur ore perverso,

13. Annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

exsolvi te cures, ne diligens licet paterfamilias, aliena indiligentia, atque incuria pereas ; unde subdit :

3. Discurre, festina, suscita amicum tuum : pro quo spopondisti, ne velut ex soluto nexu securus, reique suæ negligens, tibi persolvendum æs alienum relinquat. Spirituali sensu vetat ne quis facile curam animarum suscipiat, ne susceptam negligenter gerat ; is enim vere pro aliis animam oppigneravit, suam : quare, quod superest, strenue nec somnolenter rem agat, ut habetur vers. 4, assiduisque adhortationibus amicos suscitet, vers. 3, adigatque ad exsolvendum debitum, Deoque et proximo præstandum quod lex imperat. Sic enim pastor vigilans animam liberabit, et ovium, et suam : v. 1 : Defixisti extraneo manum tuam. Alludit ad cavendi formulam complosis utrinque manibus : quod et infra memoralur, xvii, 18 ; xxii, 26.

6- Vade ad formicam, ô piger. Formica dicitur strenuus quisque et providus operarius, qui in præsenti vitii, velut in æstate, fructus justitiæ quos in æternum recipiat, sibi recondat Beda. Disce sapientiam : non bestiolæ, sed Dei, in tenui licet animalculo, ingentium virtutum specimen adumbrantia.

7. Quæ cum non habeat ducem. Si tantillum animal principe carens et rationis expers, natura duce sibi providet in posterum ; multo magis tu ad imaginem Dei conditius, ad videndam ejus gloriam vocatus, doctorum magisterio adjutus, ipsum conditorem habens ducem, debes in præsenti bonorum operum fructus congregare, quibus in æternum vivas. Hic autem dies judicii hiemi comparatur, quia tunc nulla facultas pro vita laborandi : sed tantum quisque cogitur de horreo pristinæ actionis proferre quod recondidit Beda.

9. Usquequo,piger, dormies ? Surge qui dormis (in vitiis peccatisque scilicet), et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus, Ephes., v, 14.

10. Paululum, ad breve tempus, conseres, complicabis manus ; teque compones ad somnum ; at egestas te dormire non sinet : unde sequitur :

11. Veniet tibi quasi viator, egestas : improvisa, inexpectata : et pauperies, quasi vir armatus : acer, indomitus, nec nisi vi et industria domo expellendus ; ne tantum viatorem ultro habiturum cogites. Hic autem egestatis nomine, animæ, suo vitio, virtute et gratia destitutae, indigentia intelligatur. Si vero impiger fueris, veniet ut fons limpidus, inexhaustus, messis tua, et egestas longe fugiet a te : quæ desunt in Hebr., habent Septuag.

12. Homo apostata : discedens a Deo veraque simplicitate ; Hebr. homo Belihal : Septuag. ἄφρων καὶ παράνομος : insipiens et legis contemptor. Vir inutilis, Hebr. iniquus : ore perverso : mendace, fallace.

13. Annuit oculis : verbis parcit, nutibus loquitur, ut arcana tacendaque [468] retec-

14. Pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

15. Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

16. Sex sunt, quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :

17. Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

18. Cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

19. Proferentem mendacia, testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias.

20. Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tu.

21. Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

22. Cum ambulaveris, gradiantur tecum : cum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis.

23. Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :

24. Ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneas.

23. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :

26. Pretium enim scorti vix est unius panis : mulier autem viri pretiosam animam capit.

27. Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?

28. Aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?

29. Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.

30. Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit : furatur enim

turus : quales ardeliones illi turbulenti homines, fraudum ac nequitiarum artifices, qui negotiis quibusque se immiscent, ut rerum omnium quæ aguntur gnari ; huic annuunt oculis, terunt alteri pedem : nil sinceri, nil candidi : unde rixæ et jurgia, ut in seq. habetur.

15. Huic extemplo veniet perditio sua : retectis nebulonis fraudibus, atque omnibus quos decepit in ejus perniciem æque conspirantibus.

21. Liga ea in corde tuo jugiter : allusum ad Deuter., vi, 8, quasi diceret : Illic juberis in manu ligare præcepta : at ego præcipio id quoque, ut in corde liges. Vide vii, 3.

22. Cum ambulaveris, gradiantur tecum. Meditaberis in eis sedens in domo tuti, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens, Deuter., vi, 7. Evigilans loquere cum eis : quasi cum amicis, fidisque consiliariis. Consiliumenim meum iustificationes tuæ : sive ut habet Hebr.- quasi viri amicissimi mei, Psalm. cxviii, 24-

23. Via vitæ increpatio disciplinæ : sive increpatio quæ est ex disciplina : non ex odio, aut invidia, aut denique superbia animique levitate.

25. Nutibus illius : Hebr. palpebris, nutu oculorum, quibus vel maxime stultum amatorem inescant, quasi plura largituræ, quam verbis explicare audeant.

26. Pretium enim scorti vix est unius panis : Hebr. quia propter mulierem meretricem, usque ad tortam panis, supple, devenitur. Omnia exhaurit vilis meretricula. Mulier autern viri pretiosum animam capit : neque tantum bona corrumpit, sed etiam ipsam animam, vers. 32.

27-28 Numquid potest homo. Hæc cogitent qui se media in pericula conjiciunt, fortesque futuros se putant : recte autem Ambrosius : Nemo adversus seipsum diu fortis est. Vide similem sententiam Eccli., xiii, 1.

29. Non erit mundus cum tetigerit eam ; innoxius, impunis.

30. Non grandis est culpa : furtum, præ adulterio scilicet. At Hebr. non [469] sper-

ut esurientem impleat animam :

31. deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.

32. Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam :

33. Turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur,

34. Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,

35. Nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipi et pro redemptione dona plurima.

nent furem, non probro afficient, non flagris cædent, sed pecunia mulctabunt ; adulterum vero nece.

31. Reddet septuplum : phrasis Hebr. Septenarius numerus incertus pro certo, eoque magno : nam in lege pro furto non septuplum, sed duplum indicitur, vel quadruplum, vel ad summum quintuplum, Exod., xxii, 1, 4, 7, 9. Omnem substantiam domus suæ tradet. Quin etiam si reddere non possit rem ipsam cum augmento, ipse venumdabitur, Exod, xxii, 3.

32. Adulter... propter cordis inopiam : propter stultitiam : perdet animam suam : morte damnabitur, Levit., xx, 10, et alibi sæpe. Perdet etiam animam in æternum, peccato, cupiditatibus, pœnæ addictus.

CAPUT VII.

Iterum attentio ad legem : sapientia, soror, amica ; quæ a mulierum avertat illecebris : earum fallaciæ, fictus amor, procacitas : esca libidinum, luxus, mollitias, odoramenta : hinc vincula, laquei, sagittæ, vulnus immedicabile, mors denique.

1Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili,

2. Serva mandata mea, et vives : et legem meam quasi pupillam oculi tui :

3. Liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.

4. Dic sapientiæ : Soror mea es : et prudentiam voca amicam tuam.

5. Ut custodiat te a muliere extranea, et ab aliena, quæ verba sua dulcia facit.

6. De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi.

7. Et video parvulos, considero vecordem juvenem,

8. Qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domus illius ; graditur

9. In obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris, et caligine.

10. Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas : garrula et vaga,

3. Liga eam : supra, vi, 21.

7. Et video parvulos : imperitos, adolescentulos capere et capi quærentes : ut supra, cap. vi, 25, 26.

8-9. Qui transit.. Juxta angulum, et prope viam domus illius : meretricis : malæ rei sibi conscius, non adit recta domum infamem impudicitiis, sed transeuntis specie, prope et circa angulum obambulat ; tum nocte occidit flagitium.Unde sequitur : in obscuro : in noctis tenebris.

10. Et ecce occurrit illi : cunctabundo et verecundo, mulier præparata : Hebr. custodita corde, astuta, instructa dolis ; ad capiendas animas, Septuag., quæ facit [470]

11. Quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis,

12. Nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.

13. Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens :

14. Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea :

15. idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.

16. Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Ægypto :

17. Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo.

18. Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus, donec illucescat dies :

19. Non est enim vir in domo sua, abiit via longissima.

20. Sacculum pecuniæ secum tulit : in die plenæ lunae reversurus est in domum suam.

21. Irretivit eum multis sermo-

juvenum avolare corda : deest in Hebr., sed suppletum ad hujus loci mentem, ut patebit vers. 22, 23 et seqq. Garrula : quod alii, tumultuosum : Aquila otiosam vertit ; Hieronymus ipse clamosam : infra ix, 13. Huic simillimae illæ a Paulo memoratæ adolescentiores viduæ, quæ primam, fidem irritam fecerunt ; simul autem et otiosæ discunt circuire domos ; non solum otiosæ, sed et verbosa et. curiosæ, loquentes quæ non oportet, 1 Tim. v, 11, 12 et seqq. Et vaga :Hebr. declinans, quod vagam et inquietam sonat ; Septuag. volatica.

11. Quietis impatiens : deest Hebr. Videtur autem esse expositio præcedentis vocis, vaga : et congruit sequentibus : nec valens in domo consistere : quod otiosa, quod curiosa, quod garrula, ut Paulus dicebat.

12 Nunc foris : Hebr. in vico. Nunc in plateis, nunc in angulo : juxta omnem angulum ; Hebr. in omni. angiportu. Et hæc vagandi causa, quod ubique vertetur animas, novosque amatores conciliare studeat.

13. Et procaci vultu blanditur : Hebr. obfirmata, facie dicit.

ii. Victimas pro salute vovi : victimas pacificas, festas ac lætas, e quibus solis licebat sacrum instituere epulum.

15. Idcirco egressa sum in occursum tuum : ut participem te lætitiæ, et convivii facerem.

16. Intexui funibus : stragulis emollivi : tesselatis stravi linteis, sive peristromalis : opere Ægyptio longe optimo ac pretiosissimo.

17. Aspersi cubile... myrrha. Vide autem non modo blanditias et amplexus, verum etiam suffimenta, odores, opipara convivia, exquisitosque et exoticos ornatus omnino ad amatoria perimere « Quam foeda sunt, ait Tertullianus, sine quibus non potuit meretrix et prostituta describi : » (Lib. II De cultu fœmin, n. 12.)

18. Inebriemur uberibus : sic fere antiqui interpretes : alia lectio, amoribus : quam nunc Hebræus habet, levissimi apicis mutatione. Inebriemur autem ebrietate pessima, sicut ait Propheta : Ebria non a vino, Isa. li, 21 : vino enim ebrii, postquam tantillum hesternam crapulam edormiverint, sani sunt : at ebrii amoribus ac voluptatibus, nec jam sui compotes, nullo more modoque furunt.

19. Non est... vir in domo : ad tutas diuturnasque provocat libidines.

20. Sacculum pecuniæ secum tulit : grande viaticum, in die plenæ lunæ : alii, in novilunio, ut Psalm. lxxx, vers. 4, stato die vel condicto ; solemniori forte cujus religione solebant reduci domum : ne subitum atque inopinum reditum metuas.

21. Irretivit eum : 22. Statim... sequitur : 23. donec transfigat sagitta. Vide autem qua verborum et comparationum non modo elegantia, sed eliam vi ac pondere, omnia voluptatum avocamenta congerat : en vincula, en mortes : ad hæc cæcitatem atque amentiam ultro irruentis in ictus et immedicabiliter vulnerati : quo quid tetrius ?[471]

nibus, et blanditus labiorum protraxit illum.

22. Statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur,

23 Donec transfigat sagitta jecur ejus. velut si avis festinet ad laqueum. et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

24. Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei,

23. Ne abstrahatur in viis illius mens tua : neque decipiaris semitis ejus.

26. Multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.

27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis

26. Multos enim dejecit : ad extremum deterret exemplis Fortissimi quique sic Samson, sic David, sic alii innumerabiles nec ipse Salomon sapientissimus mortalium, ac tam diligens monitor, declinavit ictus.

27 Penetrantes in interiora mortis descendentes ad penetralia mortis, ne te speres facile ex hoc barathro emersurum Penetralia autem mortis, servire cupiditatibus, et a peccato vinci, trahi, possideri, extincto mentio lumine, et conscientiæ sensu, ut jugum excutere, nec, si velis, possis, neque supersit aliud, quam illud Davidicum De necessitatibus meis erue me, Psalm. xxiv, 17. Vide etiam infra viii, 35, 36.

CAPUT VIII.

Sapientiæ invitantis clamor auctoritas divitiæ opera eadem ex Deo genita, eique assistens et cooperans.

1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ?

2. In summis, excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,

3 Juxta portas civitatis m ipsis foribus loquitur, dicens :

4. O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum

5. Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes animadvertite

6. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum : et aperientur labia mea, ut recta prædicent

7. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.

8. Justi sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum,

1. Numquid non sapientia clamitat : inculcat, pio more, jam dicta, i, 20, 21.

2. Supra viam, in mediis semitis in viis, in inviis.

3. Juxta portas civitatis ubique obvia et parabilis. Sic Christus vera sapientia, et in monte os suum aperuit, et m deserti » non modo corpora, sed etiam animas pavit, et obvios quosque sanavit, terrasque et aquas benefaciendo pertransiit, et in portis Naïm mortuum suscitavit, et ad maris littora e navicula docuit, et m domibus, in conviviis, m sinagogis, m vicis, in urbe, in oppidis et m castellis, m templo et extra templum prædicavit, neque quidquam intentatum reliquit, quo se omnibus obvium faceret.

O viri, ad vos clamito : jam ipsa sapientia se commendat, primum a benevolentia, quod ultro invitet homines, nec modo vocibus, sed etiam clamoribus, alterum a gravitate rerum, quod magna locutura sit, vers 5, tertium quod recta, quod vera, vers 6, 7, quod irreprehensibilia, vers 8. [472]

9. Recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam.

10. Accipite disciplinam meam, et non pecuniam : doctrinam magis, quam aurum eligite.

11. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis : et omne desiderabile ei non potest comparari.

12. Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersunt cogitationibus.

13. Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.

14. Meum est consilium, et æquitas, mea est prudentia, mea est fortitudo.

15. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt.

16. Per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.

17. Ego diligentes me diligo : et qui mane vigilant ad me, invenient me.

18. Mecum sunt divitiæ, et gloria, opes superbæ, et justitia.

19. Melior est enim fructus meus auro, et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.

20. In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii,

21. Ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.

22. Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.

10. Accipite disciplinam... et non pecuniam : quartum ab utilitate, quod sapientiæ dona, opes omnes facile exsuperent : quod fuse exequitur, vers. 11, 18, 19.

12 Ego sapientia habito in consilio : quintum, ab eorum claritudine quorum consortio gaudet, ac primum sapientum. Habito in consilio : non in temerariis vulgi concursationibus ; sed in coetibus ratione et consilio constitutis.

13. Arrogantiam et superbiam ; sextum a sanctitate, quod vitia omnia arceat. Os bilingue : fallax, varium, instabile : de quo sæpe in his libris.

14. Meum est consilium : pars altera sanctitatis, quod virtutes omnes conciliet, et complectatur.

15. 16. Per me reges regnant : septimum, ab auctoritate, atque utilitate publica, quod leges, quod judicia, quod imperia, quod regna constituat ac stabiliat, res optimas et bono publico natas.

17. Ego diligentes me diligo : iterum a benignitate, ac benevolentia, quod cum tanta sit, repellat a se neminem. Qui mane vigilant : en diligentiam interrumpentis somnos, et ad Deum inclamantis : Ad te de luce vigilo, Psalm. lxii, 1. Unde omnis populus manicabat (summo mane pergebat) ad Christum in templo audire eum, Luc., xxi, 38. Odit enim sapientia torporem ac somnolentiam.

18. Mecum sunt divitiæ, et gloria : mula enim divites, sed indecores, inglorii ; non ita sapientiæ alumni Opes superbæ, et justitia : quæ plerumque inter se dissident, panis quacumque divitiis, unde opes superbæ ; in Hebr.duraturæ, stabiles : quod justitia præstat.

19. Genimina mea : proventus mei.

22. Dominus possedit me : ultimus ac præcipuus locus ab ipsa origine sapientiæ. Jam enim ab effectis ejus ac fructibus ad ipsum fontem assurgit, quod est sapientia ipsa, et Verbum Dei in excelsis, Eccli., i, 5. Qui locus eliam pertractatur Sap., viiviiiPossedit me : acquisivit, genuit. Ab initio viarum ; vel ut habet Hebr. principium viæ suæ : per quam omnia ordiretur. Quem locum Joannes respicit Apoc, iii, 14, ubi Verbum appellat principium creaturæ Dei : in quo creandi principium est. Sic : Possedi hominem per Deum, Gen., iv, 1 ; Septuag. ἔκτισε creavit, condidit, sive, ut alii reddunt, constituit, ordinavit. Athanas., orat. in adv. Arian. et seqq ; Euseb., lib. III De Eccles. Theol. Melius cum eodem Eusebio ibidem, atque aliis vetustis auctoribus, reponendum esset secundum [473]

23. Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.

24. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram : necdum fontes aquarum eruperant :

25. Necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar :

26. Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.

27. Quando præparabat cœlos, aderam : quando certa lege, et gyro vallabat abyssos :

28. Quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum.

29. Quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos : quando appendebat fundamenta terræ :

30. Cum eo eram, cuncta componens : et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore ;

31. Ludens in orbe terrarum : et delicias meæ esse cum filiis hominum.

32. Nunc ergo, filii, audite me : Beati, qui custodiunt vias meas.

33. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.

34. Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.

Hebræum, atque ex ipsius Aquilæ litteratissimi interpretis versione, ἐκτήσατοpossedit, genuit. Antequam quidquam faceret α principio : sapientia enim genita et concepta est, partuque edita, ut eliam habes vers. 24, 25. UndeJoan.., i, 1, de Verbo dicitur : In principio erat : tum vers. 3 : Omnia per ipsum facta sunt ; ut hæc quidem facta sint in tempore : ipse vero Sermo ab æterno genitus, atque adeo unigenitus, Joan., i, 14, 18.

23. Ab æterno ordinata sum : constituta sum, uncta sum, principatum habui ; Hebr. fundata sum ; Septuag. Dominus fundavit me : ἐτεμελίωσε.

24. Necdum fontes aquarum eruperant : fontes, moles ; seu Hebr. congeries aquarum, sive abundantes aquis.

25. Necdum montes gravi mole constiterant : Hebr. ante montes defixos, constitutos : gravi mole, ex vers. superiore translatum. Ante colles parturiebar, ὠδυνήθην, Aquila, γεννᾳ μεChald gignit me ; Septuag. genita eram.

26. Ut flumina : ita Chald. Septuag. χώρας καὶ ἀοικήτουςhabitatam et desertam, quod alii vertunt, terram, et plateas. Et cardines : queis terra ipsa constat, nec ut pulvis dispergitur, unde Hebræus ad verbum : caput pulverum orbis.

27. Quando certo lege, et gyro vallabat abyssos : quando mare circumducebat in sphæræ formam : quasi circino desuper ducto : id enim Hebr. sonat.

28. Quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum : nubes in excelso suspensas : ita Septuag. et Chald., nempe aquas illas quæ supra firmamentum, id est supra cœlum, feruntur : jam pergit ad alias aquas, marinas scilicet, ab illis sublimioribus medio aere intersectas.

29. Quando circumdabat mari,... quando appendebat fundamenta terræ :statuebat : collocabat : quasi utrimque librabat, ut firma consisterent.

30. Cum eo eram : apud eum : Hoc erat in principio apud Deum, Joan., i, 2. Cuncta componens : quod alii vertunt, alens, nutriens : sive fovens, regens instar pædagogi. Septuag. aptam. Delectabar : videbat enim Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona, Genes., i. 31. Per singulos dies : neque enim tantum summa ipsa operis delectatus ; sed per singulos dies videbat quod fecerat, quod esset bonum, Genes., i, 4, 10, etc.

31. Ludens in orbe terrarum : facilitatem, varietatem, iucunditatem designat operis. Et deliciœ meæ esse cum filiis hominum. Sic Baruch, iii, 38 : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. [474]

35. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino :

36. Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam. Omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.

35. Qui me invenerit... et hauriet salutem a Domino : pro quo Septuag. habent celebratissimum illud : Et paratur voluntas a Domino.

CAPUT IX.

Sapientiæ domus : convivium : documenta : adversus meretricios amores.

1. Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem.

2. Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.

3. Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad mœnia civitatis :

4. Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :

5. Venite : comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

6. Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.

7. Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit : et qui arguit impium, sibi maculam generat.

8. Noli arguere derisorem, ne oderit te. Argue sapientem, et diliget te.

9. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Doce justum, et festinabit accipere.

10. Principium sapientiæ, timor Domini : et scientia sanctorum, prudentia.

11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.

1. Sapientia ædificavit sibi domum : videtur sanctam ac vere magnificam sapientiæ invitantis domum, meretricis opponere sumptuosis ac luxuriosis ædibus : convivium, convivio : victimas, victimis. Supra, vii, 14 et seqq. Excidit columnas septem : in illa meretricia domo odores, mollitiemque inveneris, nil firmi, nil solidi ; at hic statim columnas septem Domus illa Ecclesia est : homo ipse est sapientiæ sedes.

2. Miscuit vinum, et proposuit mensam suam : in qua eloquia pro cibis opponuntur : ubi etiam Eucharistiae adumbrat mysterium.

4. Si quis est parvulus, veniat ad me. Sinite parvulos... ad me venire, Matth., xix, 14, ut ad veram sapientiam adolescant : et quisquis non receperit regnum Dei, velut parvulus, non intrabit in illud, Marc., x, 15.

6. Relinquite infantiam : ne parvuli sitis sensibus, I Cor., xiv, 20. Et vivite : vera enim vita, sapientia.

7. Qui erudit derisorem : quia insipientes invitaverat, existimare poterant omnes homines esse idoneos ad capessenda præcepta sapientiæ : quod contra est, cum derisores arceat : derisores autem vocat impios, quibus ipsa doctrina ludibrio est.

9. Da sapienti occasionem : deest Hebr., habent Septuag. : Festinabit accipere ; addet Hebr. doctrinam.

10. Scientia sanctorum, vera prudentia est, quippe quæ verum ad scopum tendat : imprudentia stultorum errans, infra, xiv, 8, nullo certo vitæ fine constituto. [475]

12. Si sapiens fueris, tibimetipsi eris : si autem illusor, solus portabis malum.

13. Mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,

14. Sedit in foribus domus suæ super sellam in excelso urbis loco,

15. Ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :

16. Qui est parvulus, declinet ad me. Et vecordi locuta est :

17. Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.

18. Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.

13. Mulier stulta, et clamosa : quod supra vertit garrulam, vii, 10. Plena illecebris : Hebr. insipiens. Tertio et quarto mulierem blandientem opponit sapientiæ : adeo voluptas inimica virtuti est. Plerique e Patribus per amores meretricios intelligunt hæreticorum fallaces illecebras, furtiva colloquia et laqueos, quibus animæ capiuntur et pereunt.

14. Sedit in foribus : otiosa, inutilis : sic otium perducit ad libidinem.

15. Ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo : incautos et aliud agentes.

16. Qui est parvulus, juvenculus et ætatis flore ebrius, veniat ad me : Sapientia invocabat parvulos, ut doceret : supra, 4, hæc, ut perdat, allicit.

17. Aquæ furtivæ dulciores sunt. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, Rom., vii, 11, et quanto minus licet, tanto magis libet, Aug. ad Simplic. lib. II.

18. Et ignoravit quod ibi sint gigantes : ibi mortui : manes : sive mors, sepulcrum, ut supra, ii, 18 ; vii, 27, eamdem vocem supra, ii, 13, Vulg. mortem interpretatur. Hactenus sermo adbortatorius.

CAPUT X.

PARABOLÆ SALOMONIS (*).

Piger, 4, 5, 26, mendax : contumeliosus : malis omnia metuenda : nil ab ipsis, 24 ; verbosus, 25 ; parce et sapienter loquens, 10, 11 et seq. 19, 20, 21 ; scelus per risum, 23 ; simplicitas, justitia, veritas, benevolentia, 32.

1. Filius sapiens lætificat patrem : filius vero stultus mæstitia est matris suæ.

2. Nil proderunt thesauri impietatis : justitia vero liberabit a morte.

3. Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.

(*) Parabolæ Salomonis : novus titulus, nova quoque scribendi ratio : sermonibus adhortatoriis, ac præparatoriis continuis qui antecesserunt, succedunt breves variis de rebus absolutæque sententiæ : illic παραίνεσις, sive commonitio et hortatio : hic γνώμαι, sive sententiæ.

1. Filius sapiens lætificat patrem Hic et in toto libro passim tenerae animæ, et ad rationum pondera ferenda imbecilles, ipsa erga parentes innata pietate, deducuntur paulatim ad sapientiam.

2. Nil proderunt thesauri impietatis : impietate parti.

3. Et insidias impiorum subvertet : Hebr. pravitatem : Chald. substantiam, Septuag. vitam. [476]

4. Egestatem operata est manus remissa : manus autem fortium divitias parat.

Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos : idem autem ipse sequitur aves volantes.

5. Qui congregat in messe, filius sapiens est : qui autem stertit æstate, filius confusio is.

6. Benedictio Homini super caput justi : os autem impiorum operit iniquitas.

7. Memoria justi cum laudibus ; et nomen impiorum putrescet.

8. Sapiens corde præcepta suscipit : stultus cœditur labiis.

9. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter : qui autem depravat vias suas, manifestus erit.

10. Qui annuit oculo, dabit dolorem : et stultus labiis verberabitur.

11. Vena vitæ, os justi : et os impiorum operit iniquitatem.

12. Odium suscitat rixas : et universa delicta operit charitas.

13. In labiis sapientis invenitur sapientia : et virga in dorso ejus qui indiget corde.

14. Sapientes abscondunt sciendam : os autem stulti confusioni proximum est.

15. Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus : pavor pauperum egestas eorum.

16. Opus justi ad vitam : fructus autem impii ad peccatum.

17. Via vitæ, custodienti disciplinam : qui autem increpationes relinquit, errat.

18. Abscondunt odium labia mendacia : qui profert contumeliam, insipiens est.

19. In multiloquio non deerit peccatum : qui autem moderatur labia sua,' prudentissimus est.

20. Argentum electum, lingua justi : cor autem impiorum pro nihilo.

21. Labia justi erudiunt plurimos : qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.

4. Egestatem operata est manus remissa : pigra ; alii, dolosa : infra, cap. xii, vers. 27. Qui nititur mendaciis : deest Hebr., Septuag. aliud reponunt.

6. Os impiorum operit iniquitas : turpitudo et pœna. Beda legit iniquitatem, ut et Hier. vertit infra, 11 : Operit autem, dum fictis verbis excusat.

8. Stultus cæditur labiis : dicteriis proscinditur, ut infra 10.

9. Depravat vias suas : dissimulator, versipellis. Manifestus erit : quod maxime timet, ipsis fraudibus deprehensus.

10. Qui annuit oculo : deceptor, de quo supra, vi, 12, 13. Dabit dolorem : et sibi, et aliis, ibid., 14, 15.

12. Odium suscitat rixas : et tibi et aliis noxias. Universa delicta operit charitas : aliorum quidem condonando et excusando : nostra quoque, veniam ea benignitate facile impetrando ; quo Petrus spectasse videtur, I Petr., iv, 8.

13. Qui indiget corde : intellectu, sapientia. Audi, popule stulte, qui non habes cor, Jerem., v, 21.

14. Sapientes abscondunt scientiam : quorum quippe gravitas ab omni jactantia abhorreat. Os autem stulti confusioni proximum est : præ multiloquio.

15. Substantia divitis, urbs fortitudinis : instar munitæ arcis. Aliæ postea sententiæ divitum retundent superbiam : vide interim infra, 22.

17. Custodienti disciplinam : castigationem amanti. Qui increpationes relinquit, errat : neminem enim habet, qui reducat errantem.

18. Abscondunt odium : odium neque celandum per dissimulantiam, neque per insipientiam proferendum : ergo non habendum.

21. In cordis egestate morientur : vecordia, insipientia, et ita passim. [477]

22. Benedictio Domini divites facit, reo sociabitur eis afflictio.

23. Quasi per risum stultus operatur scelus : sapientia autem est viro prudentia.

24. Quod timet impius, veniet super eum : desiderium suum justis dabitur.

25. Quasi tempestas transiens, non erit impius : justus autem quasi fundamentum sempiternum.

26. Sicut acetum dentibus, et fumus oculis : sic piger his qui miserunt eum.

27. Timor Domini apponet dies : et anni impiorum breviabuntur.

28. Expectatio justorum lætitia : spes autem impiorum peribit.

29. Fortitudo simplicis via Domini : et pavor his, qui operantur malum.

30. Justus in æternum non commovebitur : impii autem non habitabunt super terram.

31. Os justi parturiet sapientiam : lingua pravorum peribit.

32. Labia justi considerant placita : et os impiorum perversa.

23. Quasi per risum Stultus gaudet sceleribus, improvidus, ac finis nescius : prudens autem, qui et providens, futura providet cogitatque illud : Risus dolore miscebitur, et extremo gaudii luctus occupat, infra, xiv, 13 ; vel per simulationem fingit se ludere, cum saevit, infra, xxvi, 18, 19.

25. Quasi tempestas transiens, non erit impius : ita persecutores, ita reges iniqui, ac violenti quique homines Ergo dum minantur, dum furunt, secede tantisper velut a pluvia, ipsa se tempestas impetu dissolvet suo : neque interim evertet justos, quos fides efficit fundamentum sempiternum.

26. Sicut acetum dentibus, quo obstupescunt ; et fumus oculis, quo caligant : ita piger, a viris quantumvis fortibus ac perspicacibus adhibitus ad negotia, eorum rectis viribusque consiliis vim detrahit, offundit tenebras Fortis, mitte fortes, non desides ; ne optima quæque negotia per legati socordiam pereant.

32. Labia justi considerant placita : placentia : cupit enim amare, laudare. Os impiorum perversa : prava, noxia : cum nocendi et maledicendi studio teneatur.

CAPUT XI.

Æqua mensura : justitia divitiis melior : amicus infidus, sapiens magistratus, 14 ; verus decor 32 ; beneficentia, rem auget, 24 et seq. ; vigilantia in bono, justitiæ et sapientiæ fructus, 28 et seqq.

1. Statera dolosa, abominatio est apud Dominum : et pondus æquum, voluntas ejus.

2. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia : ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

3. Simplicitas justorum diriget eos : et supplanta io perversorum

1. Statera dolosa : quod ad omnem iniustitiæ speciem Beda transfert, eo quod omnis iniustitia iniqua sive inæquali mensura constet. Hinc varias recensent injustitiæ species, qualis est contumelia, vers. 2 ; pravitas, 3 ; divitiæ male partæ, 4 ; fides prodita in amicos, 9, 12, 13. Causa autem omnis injustitiæ, civitas magistratibus rectisque consiliis destituta, 14. Hæc habet usque ad illum versum ; quanquam et alia interserit. Voluntas ejus : amor, placitum.

2. Ubi humilitas.....Revelasti enim ea parvulis, Matth., xi, 25.

3. Supplantatio, seu Hebr. nequitia, pravitas, perversorum vastabit illos. [478]

vastabit illos.

4. Non proderunt divitiæ in die ultionis : justitia autem liberabit a morte.

5. Justitia simplicis diriget viam ejus : et in impietate sua corruet impius.

6. Justitia rectorum liberabit eos : et in insidiis suis capientur iniqui.

7. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes : et expectatio sollicitorum peribit.

8. Justus de angustia liberatus est : et tradetur impius pro eo.

9. Simulator ore decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia.

10. In bonis justorum exultabit civitas : et in perditione impiorum erit laudatio.

11. Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.

12. Qui despicit amicum suum, indigens corde est : vir autem prudens tacebit.

13. Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana : qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

14. Ubi non est gubernator, populus corruet : salus autem, ubi multa consilia.

15. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo : qui autem cavet laqueos, securus erit.

16. Mulier gratiosa inveniet gloriam : et robusti habebunt divitias.

17. Benefacit animæ suæ vir misericors : qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

18. Impius facit opus instabile : seminanti autem justitiam merces fidelis.

19. Clementia præparat vitam : et sectatio malorum mortem.

20. Abominabile Domino cor pravum : et voluntas ejus in iis, qui simpliciter ambulant.

4. Non proderunt divitiæ : ad justitiam pertinet contemnere divitias, quarum fere gratia injusta molimur.

7. Expectatio sollicitorum peribit : Hebr. roborum, potentium, divitum, qui et ipsi semper solliciti : contra justus securus, ut supra, iii, 12, 24, 25 ; antiqua translatio ex Beda : Justi non perit spes ; gloria impiorum peribit.

8. Tradetur impius pro eo. Vide xxi, 18.

9. Justi autem liberabuntur scientia : fraude non indigebunt, recto firmoque judicio fulti.

10. Benedictione justorum exaltabitur civitas : faustis precationibus : ore impiorum, blasphemis vocibus subvertetur.

12. Vir autem prudens tacebit : amici vitia, ut vers. seq.

15. Qui autem cavet laqueos : Hebr. qui odit stipulantes, hoc est, fidejussiones, sponsiones : qua de re, vi, 1.

16. Mulier gratiosa... et. robusti... Quam certum est mulierem, formæ gratia, commendari, tam certum est strenuos atque industrios viros parare dividas. De forma, intra, 22.

17. Qui autem crudelis est,... propinquos abjicit : ne illos quidem novit ; at Hebr. perturbans carnem suam, crudelis : hoc est sibi nocet qui crudelis est : quod priori parti congruit. Vel, ne sis immisericors in proximum : et carnem tuam ne despexeris, Isa., lviii, 7.

18. Impius facit opus instabile : ei similis, qui ædificat super arenam, Matth., vii, 26. Seminanti autem justitiam merces fidelis : stabilis, certa.

19. Clementia præparat vitam ; Hebr. et Septuag. justitia. Et sectatio malorum mortem : sectator. [479]

21. Manus in manu, non erit innocens malus : semen autem justorum salvabitur.

22. Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

23. Desiderium justorum omne bonum est : præstolatio impiorum furor.

24. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt : alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

25. Anima, quæ benedicit, impinguabitur : et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

26. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis : benedictio autem super caput vendentium.

27. Bene consurgit diluculo qui quærit bona : qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.

28. Qui confidit in divitiis suis, corruet : justi autem quasi, virens folium germinabunt.

29. Qui conturbat domum suam, possidebit ventos : et qui stultus est, serviet sapienti.

30. Fructus justi lignum vitæ : et qui suscipit animas, sapiens est.

31. Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ?

21. Manus in manu : etiam cessans, mala cogitat, nunquam a pravis machinationibus otiatur : infra, xvi, 5. Alii : Iungens dextras decipit : data etiam fide.

22. Circulus aureus in naribus suis : porci. Forma insipientem tam dedecet, quam inaures suam : nota ornamenta ex fronte pendentia in nasum, Ezech., xvi, 12, et Hier. ibid.

23. Præstolatio impiorum furor : Dei scilicet.

24. Alii dividunt propria : Hebr. est dispergens, et, additur ei amplius : est parcens (rei) plus æquo, etiam ad egestatem : quod ultimum potest etiam verti : est subtrahens non recte : quod Vulg. vertit : est rapiens non sua : recte Septuag. Sunt qui propria seminantes, plura faciunt : sunt et qui congregantes minuuntur : ducta similitudine a seminatis granis. Præclara sententia : qui enim dare scit in loco et tempore, ei res ex ipsa etiam liberalitate crescit : præsertim per eleemosynas, Deo benedicente : qui autem non ratione regitur, sed impetu, is simul raptor, largitor, suaque et aliena corrumpet. Vide seq. et infra, xiii, 7.

25. Et qui inebriat : irrigat, potat egenos : inebriabitur : rebus omnibus abundabit.

27. Qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. Simplicius Hebr. quærenti malum, occurret ei.

29. Qui conturbat domum suam : decoctor seu rei suæ negligens. Et qui stultus est : nempe ille decoctor.

30. Fructus justi lignum vitæ : vita vivet ; alludit ad Gen., ii, 9, et qui suscipit animas : egenos, hospites, sapiens est : providus qui aliis benefaciendo, ipse sibi consulit.

31. Si justus in terra recipit : si Abel, si, Job, si Daniel, si Tobias, aliique justi tanta patiuntur ; quid impii, quid Antiochus, quid cæteri pessimi homines ? At Septuag. Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?refert Petrus I Petr., iv, 18.

CAPUT XII.

Utile corripi : prodest pietas : impiis celer interitus, 7 ; bona mulier : ex sermonibus quisque cognoscitur : pauper : operans : iners, 9, 11, 34 ; immitis : sibi placens ; ira tegenda : temeraria promissa : 16, 17, testis verax : mendaces : amicus verus.

1. Qui diligit disciplinam, diligit scientiam : qui autem odit increpa-

1. Qui diligit disciplinam ; Hebr. emendationem, correctionem et ita passim. [480]

tiones, insipiens est.

2. Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino : qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit.

3. Non roborabitur homo ex impietate : et radix justorum non commovebitur.

4. Mulier diligens, corona est viro suo : et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.

5. Cogitationes justo um judicia : et consilia impiorum fraudulenta :

6. Verba impiorum insidiantur sanguini : os justorum liberabit eos.

7. Verte impios, et non erunt : domus autem justorum permanebit.

8. Doctrina sua noscetur vir : qui autem vanus et excors est, patebit contemptui.

9. Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.

10. Novit justus jumentorum suorum animas : viscera autem impiorum crudelia.

11. Qui operatur terram suam, satiabitur panibus : qui autem sectatur otium, stultissimus est.

Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12. Desiderium impii munimen tum est pessimorum : radix autem justorum proficiet.

13. Propter peccata labiorum, ruina proximat malo : effugiet autem justus de angustia.

14. De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15. Via stulti recta in oculis ejus : qui autem sapiens est, audit consilia.

16. Fatuus statim indicat iram suam : qui autem dissimulat injuriam, callidus est.

2. Qui auferri confidit in cogitationibus suis : recte reddit Hebræum : virum cogitationum damnabit, Deus scilicet : quod tamen alii supplent, virum cogitationum, malarum scilicet.

4. Mulier diligens : fortis, virtute prædita. Quæ confusione res dignas gerit : probrosas et indecoras.

5. Cogitationes justorum judicia : nil nisi æqua et justa cogitant.

7. Verte impios : fac vertantur vel leviter ; ut averterint oculos : et non erunt : ictu oculi : momento concident : sic David : Vidi impium exaltatum... transivi, et ecce non erat, Psalm. xxxvi, 35 ; Septuag., quocumque se vertet impius, concidet.

9. Melior est pauper et sufficiens sibi : Hebr. servus sibi, sibi ipsi serviens, sive consulens.

10. Novit justus jumentorum suorum animas : etiam pecora sua curat ; quasi diceret : Injustus autem, nec homines : unde subdit : Viscera impiorum crudelia. Audiant pastores et principes.

11. Qui suavis est in vini demorationibus : in assiduis compotationibus In munitionibus suis : utcumque se muniat, patebit contumeliæ. Deest Hebr., habent Septuag.

12. Desiderium impii munimentum est pessimorum. Votum impii est protegere malos. Radix justorum proficiet : ultio, non malis artibus ; Hebr., dabit : supple fructum, quod idem est.

13. Propter peccata labiorum : verbis pravis malus capitur ; at justus his se expedit : innocentia sua tutus.

16. Fatuus statim induat : insipientis est non posse vel premere iram, ac verbis parcere. Qui dissimulat injuriam, callidus est : cautus est ; invenit damni sarciendi locum. [481]

17. Qui quod novit loquitur, index justitiæ est : qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

18. Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ : lingua autem sapientium sanitas est.

19. Labium veritatis firmum erit in perpetuum : qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

20. Dolus in corde cogitantium mala : qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21. Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo.

22. Abominatio est Domino labia mendacia : qui autem fideliter

agunt, placent ei.

23. Homo versutus celat scientiam : et cor insipientium provocat stultitiam.

24. Manus fortium dominabitur : quæ autem remissa est, tributis serviet.

25. Mæror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.

26. Qui negligit damnum propter amicum, justus est : iter autem impiorum decipiet eos.

27. Non inveniet fraudulentus lucrum : et substantia hominis erit auri pretium.

28. In semita justitiæ, vita : iter autem devium ducit ad mortem.

17. Qui quod novit loquitur : testem veracem a falso secernit : quod explicat infra, 19, et clarius xiv, 5.

18. Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ : dum promissorum immemor, a conscientia reprehenditur : vel, est qui levitate animi indecora et incongrua pollicetur : ac postea pœnitentia ductus, dicta revocare vellet, ut Herodes in illa. psaltria, Matth., xiv. At Hebr. est qui effutit quasi punctiones gladii : est cujus verba sunt instar gladii, detractor scilicet, at justi verba mitia sanant vulnera, nedum inferant.

19. Labium veritatis firmum... testis verax sibi constat. Qui testis est repentinus : improvidus, improvisus, nec rei gnarus. At Hebr. ad momentum lingua mendacii : statim inscitiam aut nequitiam prodit.

20. Dolus, res tristis, in corde cogitantium mala : pacis consiliarios sequitur gaudium : ex animi sinceritate et conscientiæ integritate proveniens.

21. Non constristabit : Hebr. non accidet justo quidquam adversum (aut iniquum).

23. Homo versutus : prudens, callidus, celat scientiam : non omnia quæ novit, statim expromit. Et cor insipientium provocat stultitiam : clamat, prædicat, id est, suam prodit stultitiam. Sensus Vulg. insipiens stulte ipse loquendo, stultos sermones elicit.

24. Manus fortium : Hebr. sollicitorum, vigilantium, supra, x, 4. Manus remissa : alii, dolosa, fraudulenta, ut infra, vers. 27.

25. Mæror in corde viri : mæstum erige dictis bonis.

26. Qui negligit damnum : alii, abundat proximo suo justus : in eum est liberalis : alii, præ proximo suo : justi viri domus, cæteris locupletior.

27. Non inveniet fraudulentus lucrum : vel ignavus, supra, vers. 24. Et substantia hominis erit auri pretium : quemque suæ sustentant opes. Quidam ex Hebræo vertunt, substantia hominis pretiosa seduli, hoc est, substantia seduli diligentisque pretiosa est, vel nihil diligentia pretiosius.

28. Iter... devium : sive ut ex Hebr. verti potest : non iter, ducit ad mortem : Alii totum, ut ex Hebr. sic vertunt : in semita justitiæ, vita : et via semitæ ejus, non mors : eadem sententia bis repetita. [482]

CAPUT XIII.

Bona educatio tacere, optimum ; loquax : piger, 4, mendax inter superbos jurgia : divitiæ festinate ex amicis quisque dignoscitur, 20 ; educatio, 24, justi domus stabilis vir bonus, suo contentus.

1. Filius sapiens, doctrina patris, qui autem illusor est, non audit, cum arguitur.

2. De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.

3. Qui custodit os suum, custodit animam suam : qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

4. Vult et non vult piger : anima autem operantium impinguabitur.

5. Verbum mendax justus detestabitur : impius autem confundit et confundetur.

6. Justitia custodit innocentis viam : impietas autem peccatorem supplantat.

7. Est quasi dives, cum nihil habeat : et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8. Redemptio animæ viri, divitiæ suæ : qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9. Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.

10. Inter superbos semper jurgia sunt : qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

11. Substantia festinata minue-

1. Filius sapiens, doctrina patris : paternæ doctrinae argumentum et fructus.

2. De fructu oris : ex Hebræo sic vertas : de fructu oris (verbis sanis) vir (bonus) comedet (colliget) bona : anima prævaricatorum (insipientium) injuriam (damna) supple, comedit, colligit.

3. Qui autem inconsideratus est ad loquendum : Hebr. aperiens labia ; ac recte suppletum, temere, inconsiderate.

4. Vult et non vult piger : infra, xxi, 25, 26. Desideria occidunt pigrum : nihil vere vult : multa optat : vana spe se oblectat : nil agit : sic qui converti differt, de quo Eccli., v. 8.

5. Impius autem, qui non a mendacio abhorret, confundit et confundetur : pudefacit et pudefit : probro suis, sibique ; et fœtere faciet (se) et pudore afficiet (alios), eodem sensu, Hebr.

7. Est quasi dives, cum nihil habeat : parvo contentus, et pro rei suæ tenuitate liberalis. Et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit : prodigus, dissipator, sui aliemque largitor. Spiritali sensu : dives ille, Luc., xvi, 19, vere pauper, qui bona jam recepit sua : at egens ille Lazarus, vere dives, quem Dei regnum manebat. Alii sic intelligunt : Est pauper divitiarum ostentator : est et dives modestus rei amplitudinem celans, ne invidiæ aut prædæ sit.

8. Redemptio animae viri, divitiæ : dives a pravis machinationibus se expedit, pauper accusatus opprimitur : vel increpationem, verba asperiora non sustinet : quemadmodum apud Comicum :

Propter suam inopiam, semper se credunt negligi.

nec piget Salomonem, pro Veteris Testamenti ratione, commendare divitias ad acuendam industriam. Cæterum ex divitiis vera redemptio, cum peccata eleemosynis redimunt, Dan., iv, 24.

9. Lux justorum ; felicitas : res prosperæ : lætificat : omnibus grata est.

11. Substantia festinata : ex vanitate (quasi ex nihilo, sive eo malo) Hebr. minuetur : facile dilabetur. [483]

tur : quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12. Spes, quæ differtur, affligit animam : lignum vitæ desiderium veniens.

13. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat : qui autem timet præceptum, in pace versabitur.

Animæ dolosae errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur,

14. Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

15. Doctrina bona dabit gratiam : in itinere contemptorum vorago.

16. Astutus omnia agit cum consilio : qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

17. Nuntius impii cadet in malum : legatus autem fidelis, sanitas.

18. Egestas, et ignominia ei qui deserit disciplinam : qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

19. Desiderium si compleatur, delectat animam : detestantur stulti' eos, qui fugiunt mala.

20. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit : amicus stultorum similis efficietur.

21. Peccatores persequitur malum : et justis retribuentur bona.

22. Bonus relinquit hæredes filios, et nepotes : et custoditur justo substantia peccatoris.

23. Multi cibi in novalibus patrum : et aliis congregatur absque judicio.

24. Qui parcit virgæ, odit filium suum : qui autem diligit illum, instanter erudit.

25. Justus comedit, et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis.

13. Qui detrahit... rei : verbum habet Hebr. quod sæpe pro re sumitur : Septuag. sic vertunt, Qui rem (qui negotium) contempserit, contemnetur ab ea : negotia non procedent ei, qui negligenter facit. Ex Hebræo sic vertas : Qui contemnit verbum (nempe Dei) detrimentum patietur : quod postremæ parti sententiæ magis congruit. Animæ dolosœ errant in peccatis : deest Hebr. et Septuag. habent aliud.

14. Lex : Hebr. doctrina sapientis, fons vita ! : ut declinet a ruina (Hebr. a laqueo) morti.

15. Dabit gratiam : grata erit : in itinere contemptorum vorago. Hebr. Via trangressorum dura, aspera, difficilis.

17. Nuntius impii : Hebr. nuntius impius ; Septuag. sic vertunt : Rex temerarius cadet in mala ; legatus seu nuntius fidelis liberabit eum. Legerunt sine aleph : Melech. Quæ rex improvidus pessumdat, ea restituet administer bonus.

20. Qui cum sapientibus : tota sententia in Hebr. sic : Ambulans cum sapientibus, sapiens erit : pascenti stultos (convivanti cum eis) male erit. Septuag. Ambulans cum insipientibus agnoscetur, hoc est, cujusque ingenium proditur a convictorum ingenio.

22. Bonus relinquit hæredes filios : sæpe in lege promissum. Custoditur justo : tota sententia : boni, suis ; mali, alienis, justisque colligunt.

23. Multi cibi : planum : avita hæreditas fructuosa est : in Hebr. vox rhashim quam Hier. patrum, alii pauperum, alii principum, vertunt : varieque interpretantur : principes enim colonis ; pauperes industria et labore valere. Nec minus obscura est pars posterior sententiæ : quam sic ex Hebr. vertunt : Et est qui consumitur ob non jus ; est qui fame pereat, quod leges colendi agri, rusticanique operis rationem non intelligat.

25. Justus comedit : justus, et modico contentus est : malus nec superfluo ac nimio saturatur. [484]

CAPUT XIV.

Sapiens mulier : vir bonus ab iniquo despicitur : labor assiduus ; 4 ; stultus : sapiens : falsæ pietatis malus exitus : gaudium : luctus : stulta credulitas : agere considerate : verbosus : actuosus 23 ; regum regnorumque robur, 28, 34 ; boni administri regum, 35.

1. Sapiens mulier ædificat domum suam : insipiens extractam quoque manibus destruet.

2. Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.

3. In ore stulti virga superbiæ : labia autem sapientium custodiunt eos.

4. Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est : ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

5. Testis fidelis non mentitur : profert autem mendacium dolosus testis.

6. Quærit derisor sapientiam, et non invenit : doctrina prudentium facilis.

7. Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

8. Sapientia callidi, est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum, errans.

9. Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.

10. Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

11Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.

12. Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus dedu-

2. Qui infami graditur via : Hebr. perversus via sua despicit eum.

3. In ore stulti virga superbiæ : dicta factaque arrogantia.

4. Ubi non sunt boves : labore et industria copia paratur.

6. Doctrina prudentium facilis : neque enim inaccessa et inexplorata, sed regia incedunt via : nec sapientiam putant, nova et aliis ignota, sed sana promere : neque altiora et subtiliora, sed recta sectantur ; et quæ tractant sublimia, enu.cleant, ac velut in lac temperant.

7. Vade contra... et nescit labia prudentiæ : Hebr. nescies : quod utrumque verum est : si viro stulto occurrere satagas, facile deprehendes ejus inscitiam, ac simul prodes tuam. At Chald. Vade a conspectu viri stulti : nescit enim verba prudentiæ.

8. Sapientia callidi, est intelligere viam suam. Sic enim David moriens monuerat : Ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris, III Reg., ii, 3. At stulti aguntur, non agunt, impetu rapiuntur, unde subdit : et imprudentia stultorum, errans : Hebr. dolus, quod est, fallax ; eodem sensu. Vide infra, 15.

9. Stultus illudet peccatum : ludificando excusat, et palliat peccata, et aliena et sua. Inter justos... gratia : Hebr. benevolentia, quod nec aliis imponant, nec sibi.

10. Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus ; Hebr. et in gaudio. Non miscebitur extraneus : alienus. Sunt qui a dolore suo avocent animum, voluptatibusque se obtundant, ne suam amaritudinem sentiant : sunt qui alieno arbitrio gaudeant et doleant, rerum suarum ignari : at cuique oportet ex seipso sui dolores, sua gaudia constent.

12. Est via quæ videtur : sic falsa pietas, falsus et amarus zelus, falsa pœnitentia pravis illudit animis. [485]

cunt ad mortem.

13. Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14. Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

15. Innocens credit omni verbo : astutus considerat gressus suos.

Filio doloso nihil erit boni : servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

16. Sapiens timet, et declinat a malo : stultus transilit, et confidit.

17. Impatiens operabitur stultitiam : et vir versutus odiosus est.

18. Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.

19. Iacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.

20. Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.

21. Qui despicit proximum suum, peccat : qui autem miseretur pauperis, beatus erit.

Qui credit in Domino, misericordiam diligit.

22. Errant qui operantur malum : misericordia et veritas præparant bona.

23. In omni opere erit abundantia : ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24. Corona sapientium, divitiæ eorum : fatuitas stultorum, imprudentia.

23. Liberat animas testis fidelis : et profert mendacia versipellis.

26. In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

27. Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

28. In multitudine populi dignitas regis : et in paucitate plebis ignominia principis.

29. Qui patiens est, multa gubernatur prudentia : qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.

30. Vita carnium, sanitas cordis : putredo ossium, invidia.

31. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus : honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

32. In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.

15. Innocens : Hebr. imperitus. Credit omni verbo : astutus considerat (ipse) gressus suos ; nec se ad aliena quæque verba componit. Filio doloso nihil erit boni : deest Hebr. et Septuag.

17. Impatiens : facile excandescens, et Hebr. in agendo præceps, operabitur stultitiam : et vir versutus odiosus est : Hebr. vir cogitationum sive machinationum odio erit, tam in agendo præceps, quam in cogitando et deliberando nimius, odio habentur.

18. Et expectabunt astuti scientiam : Hebr. coronabuntur scientia, vincent.

20. Etiam proximo... pauper odiosus : quo magis eum subleves : unde subdit :

21. Qui despicit proximum : pauperem licet, peccat. Qui credit in Domino : deest Hebr.

22. Errant ( Hebr. nonne errant ?) qui operantur malum. Asseverandi formula ; quasi diceret : Manifeste errant, aut, ut alii, ecce errant.

23. In omni opere : actuosi proficiunt, verbosi egent, quo nihil est verius.

24. Fatuitas stultorum, imprudentia : Hebr. fatuitas, eodem verbo repetito, quasi diceret : Mera fatuitas.

30. Vita carnium, sanitas cordis, sive sanum cor : ab ira, et livore purum. Putredo ossium, invidia : marcescunt invidi, et mœrore tabescunt : vir bonus ipsa lætitia, et mente et corpore vegetus. [486]

33. In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

34. Justitia elevat gentem : miseros autem facit populos peccatum.

35. Acceptus est regi minister intelligens : iracundiam ejus inutilis sustinebit.

33. Et indoctos quosque erudiet : Hebr. et in medio stultorum cognoscetur, praevalente luce, et pervincente fama.

34. Miseros autem facit populos peccatum : Septuag. extenuat ; at Hebr. Chald. et Syr. misericordia in populos, peccatum, id est, sacrificium pro peccato, expiatio.

35. Iracundiam ejus inutilis sustinebit : Hebr. qui confundit : cujus administratio regiis consiliis dedecus aut invidiam conciliat.

CAPUT XV.

Verba mitia et sapientia : aspera et stulta, i, 4 ; corripi bonum, 5, 10, 12, 32. domus justi stabilis : injusti, contra : impiorum victimæ : paupertas suo contenta, 15 et seq. ; piger sive iners, 19.

1. Responsio mollis frangit iram : sermo durus suscitat furorem.

2. Lingua sapientium ornat scientiam : os fatuorum ebullit stultitiam.

3. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos.

4. Lingua placabilis, lignum vitæ : quæ autem immoderata est, conteret spiritum.

5. Stultus irridet disciplinam patris sui : qui autem custodit increpationes, astutior fiet.

In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

6. Domus justi plurima fortitudo : et in fructibus impii conturbatio.

7. Labia sapientium disseminabunt scientiam : cor stultorum dissimile erit.

8. Victimæ impiorum abominabiles Domino : vota justorum placabilia.

9. Abominatio est Domino via impii : qui sequitur justitiam, diligitur ab eo.

10. Doctrina mala deserenti viam vitæ : qui increpationes odit, morietur.

11. Infernus, et perditio coram Domino : quanto magis corda filiorum hominum ?

12. Non amat pestilens eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur.

13. Cor gaudens exhilarat faciem : in mœrore animi dejicitur spiritus.

14. Cor sapientis quærit doctrinam : et os stultorum pascitur imperitia.

15. Omnes dies pauperis, mali :

2. Lingua sapientium : vide 7.

3. In omni loco : junge cum 2.

8. In abundanti justitia virtus maxima est : deest Hebr., habent Septuag. 7. Disseminabunt scientiam : nec tantum solide, sed etiam ornate, ex vers. 2. Cor stultorum dissimile erit : non sic Hebr. 11. Infernus et perditio ; profunda terræ, loca abdita et invisa, mors ipsa. [487]

secura mens quasi juge convivium.

16. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

17. Melius est vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio.

18. Vir iracundus provocat rixas : qui patiens est, mitigat suscitatas.

19. Iter pigrorum quasi sepes spinarum : via justorum absque offendiculo.

20. Filius sapiens lætificat patrem : et stultus homo despicit matrem suam.

21. Stultitia gaudium stulto : et vir prudens dirigit gressus suos.

22. Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium : ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

23. Lætatur homo in sententia oris sui : et sermo opportunus est optimus.

24. Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.

25. Domum superborum demolietur Dominus : et firmos faciet terminos viduæ.

26. Abominatio Domini cogitationes malæ : et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

27. Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam : qui autem odit munera, vivet.

Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

28. Mens justi meditatur obedientiam : os impiorum redundat malis.

29. Longe est Dominus ab impiis : et orationes justorum exaudiet.

30. Lux oculorum lætificat animam : fama bona impinguat ossa.

31. Auris, quæ audit increpationes vitæ, in medio sapientium commorabitur.

32. Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam : qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.

33. Timor Domini, disciplina sapientiæ : et gloriam præcedit humilitas.

15. Secura mens quasi juge convivium : laeta paupertas, licet misera videatur : junge sequentes duos versus.

19. Iter pigrorum quasi sepes spinarum : pigro omnia plena obstaculis, plana omnia sedulo.

22. Dissipantur cogitationesubi non est consilium : Hebr. secretum. Plures consulendi, sed clam ; neque indiscriminatim, hoc est, omnes de omnibus : sed quisque in ea re quam calleat.

24. Semita vitæ super eruditum : eruditus sive intelligens sursum habet viam vitæ. Ut declinet de inferno novissimo : Hebr. infimo, ad summa quæque erectus, devitat infima : sive etiam, mortem.

26. Purus sermo : castus, mundus : per se pulcherrimus, nec indiget eloquentiæ ornamentis. Firmabitur ab eo : deest Hebr.

27. Per misericordiam et fidem : deest Hebr., habent Septuag. Cyprianus profert, de Op. et Eleem. : « Misericordia et fide delicta purgantur. »

28. Mens justi meditatur obedientiam : Septuag. fidem ; Hebr. ad respondendum ; quod magis sequentibus congruit, ut sapientes, nec temere respondentes, a loquacibus secernantur.

30. Lux oculorum : ut lux oculis grata : ita fama animo. [488]

CAPUT XVI.

Homo præparat ; Deus regit, i, 9 ; agenda omnia sub oculis Dei : Deus omnia propter seipsum • arrogans : Deo propitio, omnia bene vertunt : res modica cum justitia ; regum prudentia, 10 ; justitia, 12, 13 ; ira : clementia, 14,15 ; Deus omnia in pondere, 11 ; egestas acuit industriam ; patiens ; fortis ; nihil fortuitum, 33.

1. Hominis est animam præparare : et Domini gubernare linguam.

2. Omnes viæ hominis patent oculis ejus : spirituum ponderator est Dominus.

3. Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.

4. Universa propter semetipsum operatus est Dominus : impium quoque ad diem malum.

5. Abominatio Domini est omnis arrogans : etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens.

Initium viæ bonæ, facere justitiam : accepta est autem apud Deum magis, quam immolare hostias.

6. Misericordia et veritate redimitur iniquitas : et in timore Domini declinatur a malo.

7. Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

8. Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.

9. Cor hominis disponit viam suam : sed Domini est dirigere gressus ejus.

10. Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus.,

1. Hominis est : sic infra 9. Cor hominis disponit viam suam : sed Domini est dirigere gressus : homines quidem diligenter sua et dicta et facta apud se componunt : sed cum adest loquendi aut agendi tempus, ipsi excidunt sibi ; ac bene cogitata præter spem, in pessimos sermones, aut inepta facta desinunt.

2. Omnes viæ hominis patent oculis ejus : Hebr. mundæ oculis suis, ipsius scilicet hominis : sua cuique sensa placent. At spirituum ponderator est Dominum, vide xxi, 2. Deus nos non arbitrio nostro, sed ex vero judicat ; nec leviter, sed appensis omnibus, ut infra 11.

4. Impium quoque ad diem malum : sic enim ad Pharaonem : Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terni, Exod., ix, 16 ; Rom., ix, 17, occultissimo quidem, sed tamen justo judicio.

5. Etiamsi manus ad manum fuerit : cessans, nihil agens : supra xi, 21. Initium viæ bonæ, facere justitiam : deest Hebr., Septuag. habent.

7. Cum placuerint Domino. Sic quia placuerunt Deo viæ Danielis et trium puerorum : inimicos quoque eorum, regesque qui eos in ignem, vel bestias miserunt, convertit ad pacem, atque amicitiam. Beda : sic Josepho, sic Jeremiæ, sic aliis contigit.

10. Divinatio in labiis regis : decretis parendum ut oraculis : quin etiam vaticinari et arcana cordium scrutari reges videntur : sic illa Thecuitis ad Davidem acutissime conjectantem : Nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his, quæ locutus est dominus meus rex... tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, II Reg., xiv, 19, 20. Sic ipse Salomon inter duas fœminas dijudicans, arcana pectoris elicuit, III Reg., iiiNon errabit os ejus : eo quod sit sagax, et rerum experimento doctus : tum quod cor ejus in manu Dei : infra xxi, 1, ne perfidi latere putent occultas molitiones, ac rempublicam pessumdent, aut temere principis judicata contemnant. [489]

11. Pondus et statera judicia Domini sunt : et opera ejus omnes lapides sacculi.

12. Abominabiles regi qui agunt impie : quoniam justitia firmatur solium.

13. Voluntas regum labia justa : qui recta loquitur, diligetur :

14. Indignatio regis, nuntii mortis : et vir sapiens placabit eam.

15. In hilaritate vultus regis, vita : et clementia ejus, quasi imber serotinus.

16. Posside sapientiam, quia auro melior est : et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

17. Semita justorum declinat mala : custos animæ suæ servat viam suam.

18. Contritionem præcedit superbia : et ante ruinam exaltatur spiritus.

19. Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.

20. Eruditus in verbo reperiet bona : et qui sperat in Domino, beatus est.

21. Qui sapiens est corde, appellabitur prudens : et qui dulcis eloquio, majora percipiet.

22. Fons vitæ eruditio possidentis : doctrina stultorum, fatuitas.

23. Cor sapientis erudiet os ejus : et labiis ejus addet gratiam.

24. Favus mellis, composita verba : dulcedo animæ, sanitas ossium.

23. Est via quæ videtur homini recta : et novissima ejus ducunt ad mortem.

26. Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

27. Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.

28. Homo perversus suscitat lites : et verbosus separat principes.

29. Vir iniquus lactat amicum suum : et ducit eum per viam non bonam.

30. Qui attonitis oculis cogitat

11. Et opera ejus omnes lapides sacculi : Septuag. pondera justa, quod lapidibus in sacculo reconditis ponderare soliti essent. Vide Sap., xi, 21.

15. In hilaritate vultus regis : Hebr. in lumine vultus, quæ locutio frequentissima : vita ; gratia, favor. Et clementia ejus quasi imber serotinus : est enim imber temporaneus, seu veris, alendis seminibus ; est et serotinus, æstivus, seu autumnalis, maturandæ messi, vindemiæque aptissimus, Deut., xi, 14 ; Jac, v, 7, qui et optatissimus æstivis caloribus temperandis.

20. Eruditus in verbo : per verbum.

21. Qui sapiens est corde : tum quisque est omnibus jucundissimus, cum ad animi prudentiam accedit sermonis gratia. Vide infra 23.

23. Cor sapientis erudiet os ejus : non temere loquitur, nec nisi re penitus intellecta. Et labiis ejus addet gratiam : Hebr. doctrinam, disciplinam.

24. Favus mellis, composita, mitia et moderata verba : eadem sunt dulcedo sive quies animæ, medela est et sanitas ossium, medullarumque, atque infimarum partium : quippe queis et animus et corpus reficiatur.

25. Est via : idem sup. xiv, 12.

26. Anima laborantis fame : laborat sibi : quia compulit eum os suum : alimenti penuria : sensus est : indigentia acui industriam et artes.

27. Vir impius fodit malum, sibi et aliis. In labiis ejus ignis ardescit : litibus, ira, jurgiis inflammat ac devastat omnia : sicut habes Jac., iii, 6.

28. Et verbosus separat principes : susurro, de quo sæpe.

30. Qui attonitis oculis (supple, est) cogitat prava ; Hebr. et Septuag. qui [490] ob-

prava, mordens labia sua perficit malum.

31. Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.

32. Melior est patiens viro forti : et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

33. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

firmatis, fixis : mordens labia : qui mordet labia, perficit malum. Indicium est hominis malum alteri machinantis, defixis oculis mordere labia.

31. Corona dignitatis senectus : Hebr., diadema gloriæ canities, quæ caput cingit et ornat.

33. Sortes mittuntur : sic in eligendo Saüle, Matthia, et aliis ; sensusque est : Per divinam providentiam ambigua quæque et incerta in certos fines dirigi, neque quidquam fortuitum.

CAPUT XVII.

Frugale convivium ; servus sapiens : Dominus corda probat : despiciens pauperem et cadentem : ampla soboles : aliorum celare delicta : ea commemorans : fatuus instar ursæ sævientis : mala pro bonis : lites, 14 ; divitiæ inutiles : constans amicitia, 17 ; animi tranquillitas, 22 ; vultus sapientis et stulti, 24 ; tacere utile.

1. Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.

2. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.

3. Sicut igne probatur argentum, et aurum camino : ita corda probat Dominus.

4. Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

5. Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus : et qui ruina lætatur alterius, non erit impunitus. C. Corona senum, filii filiorum : et gloria filiorum, patres eorum.

7. Non decent stultum verba composita : nec principem labium mentiens.

8. Gemma gratissima, expectatio præstolantis : quocumque se vertit, prudenter intelligit.

9. Qui celat delictum, quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

1. Plena victimis : epulis, quod in sacrificiis pacificis splendide parare solerent.

4. Malus obedit (auscultat) linguæ iniquæ : et fallax : sua quemque prava studia perdunt ; malus a malo decipitur ; fallax fallaciorem invenit.

7. Non decent stultum verba composita : Hebr. labia dignitatis, sive decor in verbis : eodem sensu.

8. Gemma gratissima, expectatio prœstolantis : planum de spei dulcedine ; at Hebr. lapillus pretiosus, munus in oculis domini sui. Quocumque se vertit, largitor prudenter intelligit : sensus est : Munus gratiam conciliat danti, et res omnes prospere sapienterque disponit.

9. Qui celat delictum alienum, quærit amicitias : sibi parit amicos : qui altero sermone repetit : qui revelat, qui commemorat, separat fœderatos, principem ; Hebr. duces ad invicem : quos intelligunt Septuag. amicos, domesticos : Vulg. fœderatos. [491]

10. Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.

11. Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.

12. Expedit magis ursae occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

13. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.

14. Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum : et antequam patiatur contumeliam, judicium deserit.

15. Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

16. Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ?

Qui altam facit domum suam, quærit ruinam : et qui evitat discere, incidet in mala.

17. Omni tempore diligit qui amicus est : et frater in angustiis comprobatur.

18. Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

19. Qui meditatur discordias, diligit rixas : et qui exaltat ostium, quærit ruinam.

20. Qui perversi cordis est, non inveniet bonum : et qui vertit linguam, incidet in malum.

21. Natus est stultus in ignominiam suam : sed nec pater in fatuo lætabitur.

22. Animus gaudens ætatem floridam facit : spiritus tristis exsiccat ossa.

23. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.

24. In facie prudentis lucet sapientia : oculi stultorum in finibus terræ.

25. Ira patris, filius, stultus : et dolor matris quæ genuit eum.

26. Non est bonum, damnum inferre justo : nec percutere principem, qui recta judicat.

27. Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est : et pretiosi spiritus vir eruditus.

28. Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur : et si compresserit labia sua, intelligens.

10. Plus proficit correptio, verbis tantum, apud prudentem, quam centum plagæ : quam verbera addita verbis, apud stultum.

11. Angelus autem crudelis : vel malus nuntius, vel pœna divinitus immissa.

12. Fatuo confidenti : nec sanis consiliis auscultanti.

14. Qui dimittit aquam : supple, sicut qui dimittit aquam ; ita caput jurgiorum, id est, sicut aqua semel dimissa non facile cohibetur, sic lites semel motae. Antequam contumeliam patiatur : Hebr. antequam misceatur : suppl.lis ; antequam lite sit implicitus :.judicium deserit : Hebr. desere, quod est, principiis obsta.

16. Qui altam facit domum suam, deest Hebr., habent Septuag. Vide 19.

18. Stultus homo plaudet manibus : Hebr. manum porrigit, defigit cavendi formula. Vide vi, 1.

19. Qui meditatur : Hebr. diligens iniquitatem, diligit jurgia. Qui exaltat ostium : domum : pars maxime conspicua pro toto.

20. Et qui vertit linguam : fallax, ambiguis dolosisque sermonibus : Hebr. perversus in lingua sua.

22. Animus gaudens ætatem floridam facit : Hebr. medicina bona est ; alii, benefaciet corpori.

24. Oculi stultorum in finibus terræ : errantes, vagi, distorti. [492]

CAPUT XVIII.

Causas dissolvendae amicitiæ quærere : stultus nil, nisi placentia, audire vult : risis se immiscet : sermonibus suis capitur : falsa simplicitas, 8 ; piger, 8, 9 ; pietas, propugnaculum, 10 ; exaltatione casus, 12 ; non audiens, 13 ; munera : sortiri, quam litigare melius :mutuum adjutorium : 19 ; sermonis vis : divitum ingenium : amicus fratre potior.

1. Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.

2. Non recipit stultus verba prudentiæ : nisi ea dixeris, quæ versantur in corde ejus.

3. Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit : sed sequitur eum ignominia et opprobrium.

4. Aqua profunda, verba ex ore viri : et torrens redundans, fons sapientiæ.

5. Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.

6. Labia stulti miscent se rixis : os ejus jurgia provocat.

7. Os stulti contritio ejus : et labia ipsius ruina animæ ejus.

8. Verba bilinguis, quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.

Pigrum dejicit timor : animæ autem effœminatorum esurient.

9. Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.

1. Occasiones quærit ; sic etiam Septuag., obvio sensu ; at Hebr. Ad desiderium quærit separatus, quod sic interpretantur : Qui secundum vota sua vivit singularis, sive a communi hominum consortio sequestratus, in omni sapientia miscebit se, versabitur ; alii : in omni existentia ; quod tamen sapientiam, eamque veram sonare jam vidimus, quod eodem recidit ; sensusque est : plurimum conferre ad veram solidamque sapientiam, a turba secedere : alii, proin omni sapientia miscebit se, ex Chald. vertant : omnem sapientiam, sive omne consilium deridebit : quo sensu illa sequestratio malo animo suscepta videatur, ut quis ad libidinem vitam instituat : quæ varietates obscurissimum textum indicant, ac nisi suppleveris, inextricabilem. Itaque Vulg. post Septuag. sic supplet : separatus, sive qui recedit, supple, ab amico, quærit ad desiderium : ad libitum fingit, supple, recedendi occasiones : omni tempore ( pro essentia) risui erit, seu probro ; quam sententiam facile anteponimus.

2. Nisi ea dixeris : Hebr. eodem sensu : nisi cum manifestabitur cor ejus, id est quidquid dixeris, pristinæ sententiæ hæret, neque quidquam audit, nisi placentia.

3. Impius, cum in profundum : ita Septuag. rectissimo sensu ; Hebr. Veniente impio, venit etiam confusio, et cum ignominia : sive ignominioso viro opprobrium.

4. Aqua profunda : significat verba sapientium scrutanda, meditanda : vide xx, 5. Torrens redundans : qui alte sapientiam imbiberit, huic sermones optimi, atque ad suadendum aptissimi, torrentis instar defluent.

5. Ut declines a veritate judicii : Hebr. ut subvertas justum in judicio.

7. Ruina animæ ejus ; Hebr. laqueus, dictis suis capitur ; unde etiam illud : De ore tuo te judico, serve nequam, Luc., xix, 22.

8. Verba bilinguis ; fallacis : alia et alia loquentis : detractoris : susurronis, ut vertit xxvi, 22 ; quasi simplicia : Hebr. lenia, blandientia. Et ipsa perveniunt : altissimum vulnus infigunt. Pigrum dejicit timor : deest Hebr., habent Septuag. [493]

10. Turris fortissima, nomen Domini : ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

11. Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.

12. Antequam conteratur, exaltatur cor hominis : et antequam glorificetur, humiliatur.

13. Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

14. Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam : spiritum vero ad irascendum facilem, quis poterit sustinere ?

15. Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.

16. Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.

17. Justus, prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.

18. Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.

19. Frater, qui ad juvatur a fratre, quasi civitas firma : et judicia quasi vectes urbium.

20. De fructu oris viri replebitur venter ejus : et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

21. Mors et vita in manu linguæ : qui diligunt eam, comedent fructus ejus.

22. Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum ; et hauriet jucunditatem a Domino.

Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum : qui autem tenet adulteram, stultus est et impius.

23. Cum obsecrationibus loquetur pauper : et dives effabitur rigide.

24. Vir amabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.

11. Substantia divitis : idem supra x, 15, circumdans eum : Hebr. in opinione sua. Tumidus licet animo, tamen opinione magis quam re prævalet.

14. Spiritus viri (animus ) sustentat imbecillitatem (corporis), spiritum ad irascendum facilem : Hebr. spiritum debilem. Quis sustinebit ? Corpori deficienti animus : animo infracto nihil subsidii est.

17. Justus, prior est accusator sui : sic Job : Vere scio quod ita sit et quod non justificetur homo compositus Deo, Job. ix, 2. Ex Hebr. tamen sic vertas : Qui primus in causa sua justus est, id est, qui prior causam dicit, justior videtur. Venit amicus ejus : Hebr. socius ; Septuag. adversarius. Et investigabit eum : vitium causæ eruet.

19. Frater, qui adjuvatur : ita etiam Syr. et Septuag. At Hebr. Frater rebellans, præ forti civitate est ; bellum intestinum extraneo pejus. Quare colenda justitia est, arcens injurias et perduellionis causas æquo jure prohibens : quo pars posterior spectat.

21. Qui diligunt eam : linguam bonam, sermones optimos.

22. Qui invenit mulierem bonam) : deest Hebr. recte suppletum. Qui expellit mulierem bonam : deest Hebr., habent Septuag. [494]

CAPUT XIX.

Simplicitas in paupere : præceps, sive inconsideratus, 2 ; blasphemus, 3 ; divitiæ : testis falsus, 5, 9, 28 ; falsa amicitia : sui compos, 8 ; servi dominantes : vir patiens, 4 ; ira regis : ejusdem clementia : litigiosa mulier : uxor prudens, Dei donum : piger, 15, 24 ; eleemosyna : filius castigandus, sed moderate, 18 ; hominum varia consilia, 21 ; pœnæ utiles : parentes affligens : pœnæ improbis.

1Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.

2. Ubi non est scientia animæ, non est bonum : et qui festinus est pedibus offendet..

3. Stultitia hominis supplantat gressus ejus : et contra Deum fervet animo suo.

4. Divitiæ addunt amicos plurimos : a paupere autem et hi, quos habuit, separantur.

5. Testis falsus non erit impunitus : et qui mendacia loquitur, non effugiet.

6. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

7. Fratres hominis pauperis oderunt eum : insuper et amici procul recesserunt ab eo.

Qui tantum verba sectatur, nihil habebit :

8. Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.

9. Falsus testis non erit impunitus : et qui loquitur mendacia, peribit.

10. Non decent stultum deliciae : nec servum dominari principibus.

11. Doctrina viri per patientiam noscitur : et gloria ejus est iniqua prætergredi.

12. Sicut fremitus leonis, ita et regis ira : et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

13. Dolor patris filius stultus : et tecta jugiter perstillantia, litigiosa mulier.

14. Domus et divitiæ dantur a parentibus : a Domino autem proprie uxor prudens.

15. Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

16. Qui custodit mandatum, custodit animam suam : qui autem negligit viam suam, mortificabitur.

17. Fœneratur Domino qui miseretur pauperis : et vicissitudinem suam reddet ei.

18. Erudi filium tuum, ne despe-

1. Quam dives torquens labia sua : Hebr. quam perversus labiis.

3. Fervet : irascitur, culpasque suas Deo imputat.

5 et 9. Testis falsus : idem, excepto ultimo vocabulo.

6. Multi : intellige, plures, turbam, vulgus ipsum.

8. Qui... possessor est mentis : bonæ scilicet, vel simpliciter, sui compos.

10. Non decent stultum deliciæ : non competit illi delectatio, quippe improvido, et per mentis vitium inquieto.

11. Doctrina viri per patientiam noscitur : Hebr. iram prolongat, seu patientem facit. Et gloria ejus est iniqua prætergredi : id est, injurias negligere.

13. Tecta jugiter : vide xxi, 9.

16. Mortificabitur : morte afficietur.

18. Ne desperes : Hebr. quia adhuc spes est. Ad interfectionem : alii ex Hebr., [495]

res : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

19. Qui impatiens est sustinebit damnum : et cum rapuerit, aliud apponet.

20. Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

21. Multæ cogitationes in corde viri : voluntas autem Domini permanebit.

22. Homo indigens misericors est : et melior est pauper, quam vir mendax.

23. Timor Domini ad vitam : et in plenitudine commorabitur, absque visitatione pessima.

24. Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

25. Pestilente flagellato stultus sapientior erit : si autem corripueris sapientem, intelligat disciplinam.

26. Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.

27. Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.

28. Testis iniquus deridet judicium : et os impiorum devorat iniquitatem.

29. Parata sunt derisoribus judicia : et mallei percutientes stultorum corporibus.

ad strepitum, ad clamorem ejus. Ne ponas animam tuam, ne te falsa teneat misericordia. Septuag. Erudi filium tuum, sic enim erit bonæ spei : ad contumeliam autem ne efferaris animo tuo ; quo sensu Paulus : Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestro, ut non pusillo animo fiant, Coloss., iii, 21.

19. Qui impatiens est : iracundus, præceps, sustinet pœnam ; et cum rapuerit : Hebr. cum eripueris (ab incommodo scilicet) etiam addes, supple, alia incommoda, alias culpas : in pejus enim ruet.

21. Multæ cogitationes : varia et incerta consilia.

22. Homo indigens, misericors est : inopiæ incommoda per experientiam doctus : quo recidit illud hebraicum : Desiderium (indigentia) viri, misericordia ejus ; misericordem eum et ad beneficentiam propensum efficit.

23. Timor Domini... et in plenitudine commorabitur : Hebr. et satur habitabit, nec visitabit eum malum.

25. Pestilente flagellato : Hebr. derisorem si castigaveris, imperitus (quoque) cautior fiet.

26. Qui affligit patrem : Hebr. spoliat.

27. Non cesses, fili : Hebr. cessa, fili, et ignorabis, quasi comminando : idem sensus.

29. Et mallei percutientes : Hebr. percussiones, verbera.

CAPUT XX.

Ebrietas : ira regis metuenda ; contentiosi homines : piger, 4 ; sapiens : rex justus : clemens : sapiens, 8, 26, 28 ; nemo mundus : iniquæ mensuræ : vir attentus, 12 ; fidejussor : bona in speciem, 17 ; consilia, 18 ; revelans arcana : detractor, adulator æque fugiendi, 19 ; festinate divitiæ : ultio vetita, 22 ; Deo permittenda sors nostra, 24 ; juvenum ac senum robur : occulta vulnera.

1. Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur, non erit sapiens.

2. Sicut rugitus leonis, ita et ter-

1. Luxuriosa res, vinum : effrene quid, sive immoderatum et incastigatum, [496]

ror regis : qui provocat eum, peccat in animam suam.

3. Honor est homini qui separat se a contentionibus : omnes autem stulti miscentur contumeliis.

4. Propter frigus piger arare noluit : mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

5. Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri : sed homo sapiens exhauriet illud.

6. Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet ?

7. Justus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.

8. Rex, qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo.

9. Quis potest dicere : Mundum est cor meum, purus sum a peccato ?

10. Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.

11. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.

12. Aurem audientem, et oculum videntem,Dominus fecit utrumque.

13. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.

14. Malum est, malum est, dicit omnis emptor : et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15. Est aurum, et multitudo gemmarum : et vas pretiosum labia scientiæ.

16. Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17. Suavis est homini panis mendacii : et postea implebitur os ejus calculo.

18. Cogitationes consiliis roborantur : et gubernaculis tractanda sunt bella.

19. Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20. Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris.

21. Hæreditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

22. Ne dicas : Reddam malum : expecta Dominum, et liberabit te.

23. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus : statera dolosa non est bona.

quod est etiam luxuriosum. Ad verbum : Derisor, quod item est, improbus, intemperans ; sicera, id est vinum, tumultuans, phrasi hebraica : cognata hæc sunt.

5. Homo sapiens exhauriet illud : profundissima quæque penetrabit, nec se capi sinet.

6. Multi homines : multi multa jactant : commendat quisque liberalitatem suam. Virum autem fidelem, neque inani virtutis titulo se jactantem, quis inveniet ?

12, 13. Aurem audientem : attentam aurem, attentos oculos. Vide Isa., vi, 9 ; unde in seq. : Aperi oculos tuos : cave tibi, attentus esto et diligens.

17. Panis mendacii : bonus in speciem, sed non satis purgatus, mixtis quoque calculis et pulvere : sic multa bona in speciem, nec nisi experiundo noscenda.

18. Et gubernaculis tractanda sunt bella : consiliis.

19. Qui revelat mysteria : Hebr. Revelanti arcana, detractori, allicienti labiis, sive blandienti, ne te comitem adiunxeris.

21. Hæreditas, ad quam : festinata dolis acquisitio primum delectat, ad extremum destituit possidentem. [497]

24. A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?

25. Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

26. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

27. Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.

28. Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia, thronus ejus.

29. Exultatio juvenum, fortitudo eorum : et dignitas senum, canities.

30. Livor vulneris absterget mala : et plagæ in secretioribus ventris.

25. Ruina est homini devorare sanctos : Hebr. sanctitatem, sanctificata rapere : et post vota retractare : Hebr. cavillari vota, irrita facere variis interpretationibus ; sive ad inania vota recurrere ; rapinis expiandis scilicet.

26. Et incurvat super eos fornicem : carcerem firmissimum in fornicis modum ; Hebr., rotam ; Septuag. tribulam, qua confringantur : supplicii genus.

27. Lucerna Domini spiraculum (sive mens) hominis : mens divinitus accensa lux est, quæ pectoris arcana rimatur. Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est, I Cor., ii, 11.

29. Exultatio sive gloriatio juvenum robur eorum : Hebr. cor eorum, viribus juvenes, senes ipsa canitie, rerumque experientia gloriantur.

30. Livor vulneris absterget mala : ejectio puris quo vulnus livescit, mali abstersio est. Et plagæ : aliud est enim cum ulcus alte penetrat : sic vulnera animi confitendo sanantur : in alto delitescentia, exitiosiora sunt.

CAPUT XXI.

Cor regis : cordium appensor Deus : quid victimis sit melius : sapientia : piger, 5, 25, 26 ; rapinæ : mulier litigiosa, 8, 19 ; animadversionum utilitas : immitis in pauperem : munera : sapiens re\oeat ad sana consilia, 22 ; tacitus, 23 ; pertinax, 29 ; non est sapientia contra Dominum : a Deo salus, 30, 31.

1. Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.

2. Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.

3. Facere misericordiam et judicium, magis placet Domino, quam victimæ.

4. Exaltatio oculorum est dilatatio cordis : lucerna impiorum peccatum.

1. Sicut divisiones aquarum : qua facilitate rivuli ad irrigandos hortos ab agricola a capite deducuntur, ita cor regis : neque minus cæterorum hominum corda quam regum, cum scriptum sit de quocumque homine : Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos, Jerem. x, 23. Quod et Salomon ubique inculcat : sed cor regis memoratur, quod ex regum voluntate res humanæ pendeant, quodque rex ipse vel maxime in sua potestate esse videatur ; quo magis necesse est, in ipso velut capite rerum humanarum, Dei gubernationi ac potentiæ subjicere reliqua. Quocumque voluerit, inclinabit illud : neque eo socius corda ipsa, Deo id agente, ad bonum malumve se inclinant et inflectunt ; cum scriptum sit : Inclinate corda vestra ad Dominum : et : Bonas facite vias vestras et studia vestra, Jos., xxiv, 23 ; Jerem., vi, 3.

2. Omnis via viri recta sibi videtur : Hebr. recta in oculis ejus.

4. Exaltatio oculorum : superbia, despicienda : est : deest Hebr. Dilatatio cordis : [498]

5. Cogitationes robusti semper in abundantia : omnis autem piger semper in egestate est.

6. Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

7. Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

8. Perversa via viri, aliena est : qui autem mundus est, rectum opus ejus.

9. Melius est cedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

10. Anima impii desiderat malum ; non miserebitur proximo suo.

11Mulctato pestilente sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

12. Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.

13. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

14. Munus absconditum extinguit iras : et donum in sinu indignationem maximam.

15. Gaudium justo est facere judicium : et pavor operantibus iniquitatem.

16. Vir, qui erraverit a via doctrinae, in cœtu gigantum commorabitur.

17. Qui diligit epulas, in egestate erit : qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.

18. Pro justo datur impius : et pro rectis iniquus.

19. Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.

20. Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.

vastæ cogitationes, præ fidentia, temeritas : unde Septuag. θρασυκάρδιοςLucerna sive lux, gloria impiorum : pro quo, jugum habet Chald. Alii vertunt : oratio, id est, opera, curæ, studia impiorum : hæc omnia peccatum sunt, Deo exosa sunt, mala sunt, et peccato debitas pœnas accersunt.

5. Cogitationes robusti : Hebr. strenui, seduli, diligentis : semper in abundantia : omnis autem piger : Hebr. festinus : præceps : temerarius : semper in egestate est : diligentia copiam, temeritas penuriam parit.

7. Detrahent eos : dejicient, deturbabunt.

8. Aliena est : a recta ratione, a lege Dei devia. Quidam intelligunt eodem sensu, quo dicebat Paulus : Alienati a vita Dei ; hospites testamentorum, Ephes., ii12 ; iv, 18.

9. Melius est sedere in angulo domatis : tecti sub dio. In domo communi : sub tecto cum aliis. Melius est pluviam irruentem pati, quam rixosæ mulieris contumelias, et hanc conviciorum grandinem ; supra xix, 13 ; infra, 19.

11. Mulctato pestilente : impio, stulto. Parvulus : imperitus, passim : congruit cum xix, 25. Et si sectetur sapientem : Hebr. et si corripias sapientem.

12. Excogitat justus de domo impii : Hebr. intelligit, id est docetur impii damno. Ut detrahat impios a malo : Hebr. subvertens impios in malum : justus scilicet malos male perdens.

15. Et pavor : Hebr. contritio, pernicies, quanquam et de pavore verum ; supra, iii, 14, 15.

16. In cœtu gigantum, mortuorum, Manium, commorabitur :uno verbo, concidet, morietur.

18. Pro justo datur impius :Hebr. redemptio justi impius pretium, propitiatio : sic Isa. xliii, 3 : Dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam et Saba pro te : vindictam alias ingentes transferam, ut illæ, non tu, exemplo sint. Quo et illud pertinet : Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, Psalm., lxxviii, 6. [499]

21. Qui sequitur justitiam et misericordiam, inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

22. Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.

23. Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.

24. Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.

25. Desideria occidunt pigram : noluerunt enim quidquam manus ejus operari : 26. tota, die concupiscit et desiderat : qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

27. Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

28. Testis mendax peribit : vir obediens loquetur victoriam.

29. Vir impius procaciter obfirmat vultum suum : qui autem rectus est, corrigit viam suam.

30. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

31. Equus paratur ad diem belli : Dominus autem salutem tribuit.

22. Civitatem fortium... et destruxit robur fiduciæ ejus : pugnacem, ac de suis viribus ac munitionibus præfidentem, ad sana consilia reducit.

2i. Superbus et arrogans vocatur indoctus : Hebr. stultus, sive derisor, sive pestilens nomen ejus, superbi et arrogantis scilicet.

25, 26. Desideria occidunt pigrum :... tota die concupiscit et desiderat : vim omnem animi effundit in vota inania ; seque strenuum putat quod magna et utilia meditetur, nullo opere consecuto.

28. Vir obediens (legi, rectæ rationi) loquetur victoriam : Hebr. semper, sive in finem loquetur : non ei os oppriment.

30, 31. Non est sapientia... equus paratur : sic David : Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur, Psalm. xxxii, 17 et seq.

CAPUT XXII.

Bona fama : dives et pauper coram Deo æquo jure, 2 ; prospicere : institutio jam inde a puero, 6 ; quæ seminat hæc metet, 8 ; eleemosyna : munera : amici regum : Deus juvat vigilantes, 12 ; • piger, 13 ; adultera : stultitia a corde pueri repellenda, 15 ; sapientia, sponsores : termini antiqui ; vir diligens regibus charus, 29.

1. Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ : super argentum et aurum, gratia bona.

2. Dives, et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus.

3. Callidus vidit malum, et abscondit se : innocens pertransiit, et afflictus est damno.

4. Finis modestiæ timor Domini : divitiæ et gloria et vita.

5. Arma et gladii in via perversi : custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.

2. Obviaverunt sibi : æquo jure steterunt, Deoque juxta chari, ut sequentia docent.

3. Innocens pertransiit : Hebr. imperitus.

5. Arma et gladii in viti perversi : Hebr. et Septuag. spina et laquei. [500]

6. Proverbium est : Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

7. Dives pauperibus imperat : et qui accipit mutuum, servus est fenerantis.

8. Qui seminat iniquitatem, metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.

9. Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi.

Victoriam et honorem acquiret, qui dat munera : animam autem aufert accipientium.

10. Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliae.

11. Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.

12. Oculi Domini custodiunt scientiam : et supplantantur verba iniqui.

13. Dicit piger : Leo est foris, in medio platearum occidendus sum.

14. Fovea profunda os alienæ : cui iratus est Dominus, incidet in eam.

15. Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.

16. Qui calumniatur pauperem, ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.

17. Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam :

18. Quæ pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis :

19. Ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.

20. Ecce descripsi eam tibi tri-

6. Proverbium est : Hebr. instrue puerum super os (in ipso initio) viæ suæ : teneros adhuc et molles inflecte.

8. Et virga iræ suæ consummabitur : vel virgam, id est imperium, auctoritatem, ira sua perdet : vel continuata metaphora, ipse ira sua, quasi flagello quo teruntur fruges, conteretur : quo sensu virga sumitur, Isa., xxviii, 27.

9. Qui pronus est ad misericordiam : Hebr. bonus oculus, sic oculus nequam pro invidia, Matth., xx, 15. Victoriam et honorem : deest Hebr., habent Septuag.

12. Oculi Domini custodiunt scientiam : Septuag. sensum. Vir bonus Deo protegente tutus, suique compos, neque animo conturbatus, prudenter agit : melius phrasi Hebr conservat scientem, sensatum : non somnolentos, sed scientes, vigilantes, cautos adjuvat Dominus ; contra : Supplantantur verba iniqui :subvertuntur res ejus.

13. Dicit piger : Leo est foris : terriculas sibi fingit, et inanes prætextus. Septuag. eleganter : Excusat se piger, et dicit : Leo in viis : in plateis sicarii.

14. Fovea profunda : infra, xxiii, 27.

16 Qui calumniatur pauperem : Hebr. extorquens : ut augeat, etc.

17. Inclina aurem tuam : Commendatio sapientiæ his tribus versibus indicat vel epilogum præcedentium, vel, quod est proclivius, milium aliud. Unde stylus postea aliquanto diversus. Supra singulæ sententiæ singulis versibus ; aut frequentiores premebantur : hæ magis cohærent, et ad lectorem quem filium vocat, sermo dirigitur usque ad xxiv, 23, qui stylus propior illi novem priorum capitum.

18. Cum servaveris eam in ventre tuo : m pectore, pulchra erit : doctrina : Hebr. erunt, scilicet verba. Et redundabit in labiis tuis : Hebr. firmabuntur.

20. Ecce descripsi eam tibi tripliciter : sæpius quemadmodum habetur, Isa., xvii, 6 : Excussio oleœ duarum vel trium olivarum ; et Eccli, xiii, 8 : Donec te exinaniat bis et ter. Notum etiam illud toties inculcatum apud Amos, i, 3 :Super [501]

pliciter, in cogitationibus et scientia : 21. ut ostenderem tibi firmamentum et eloquia veritatis, respondere ex his, illis qui miserunt te.

22. Non facias violentiam pauperi, quia pauper est ; neque conteras egenum in porta : 23. quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos, qui confixerunt animam ejus.

24. Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso : 25. ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.

26. Noli esse cum his, qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis : 27. si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?

28. Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

29. Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

tribus sceleribus Damasci, etc, Moab. etc. Quo sensu etiam Paulus : Ter Dominum rogavi, II Cor., xii, 8, quanquam alii intelligunt tres Salomonis libros : alii legem, prophetas, hagiographa : Grotius, tria librorum genera, moralia, ut hic, physica quæ perierunt, theologica ac mystica, quale est Canticum canticorum : superflua industria, atque ingeniosius quam verius. Neque enim in eo erat Salomon, ut sua omnia, etiam physica, nihil ad hæc pertinentia memoraret : sed ut inculcaret præcepta sapientiæ, morumque doctrinam ac fiduciam in Deum, de qua præcedente versu.

21. Ut ostenderem... eloquia veritatis, respondere (ad respondendum) ex his, illis qui miserunt te : Hebr. mittentibus ad te • qui proponunt tibi : Septuag. qui te consulunt, tibique pro more proponunt quæstiones ænigmaticas, ut regina Saba, et cæteri, III Reg., x, 1, 24.

22. Neque conteras egenum in porta : in judicio scilicet, ubi judicia exercebantur, ut notum est.

26. Qui defigunt manus suas :idem supra, xvii, 18.

28. Ne transgrediaris (ne transferas, ne moveas) terminos antiquos : ne majorum fidem, ne prisca instituta convellas, ne vicini agrum cupias, aut villam villæ conjungas. Basil. Hom. 21, in Lacizis (nunc tom. II, in Append.) : cui congruit infra, xxiii, 10.

29. Nec erit ante ignobiles : Hebr. nec stabit coram, eadem verba.

CAPUT XXIII.

Convivia principum : ne plus sapias : divitiarum cupiditas, 6, 7, 8 ; ne cum stulto verba perdas : Deus pauperum vindex, 10 ; virga non occidit puerum, 13, 14 ; sapientis gaudia : comessatores, 20, 21, 29, 30 et seq. ; piger, 20 ; parentibus ausculta.

1. Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam : 2. et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam : 3. Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

2. Et statue cultrum in gutture tuo : id est gulam reprime, amputa cupiditatem.

3. Ne desideres de cibis ejus : Hebr. cupediis. Panis mendacii : Hebr. et est panis mendax, id est alimenta damnosa, et falsa voluptate blandientia. [502

4. Noli laborare ut diteris : sed prudentiæ tuæ pone modum :

5. Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere : quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cœlum.

6. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus : 7. quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat.

Comede et bibe, dicet tibi : et mens ejus non est tecum.

8. Cibos, quos comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos.

9. In auribus insipientium ne loquaris : quia despicient doctrinam eloquii tui.

10. Ne attingas parvulorum terminos : et agrum pupillorum ne introeas.

11. Propinquus enim illorum fortis est : et ipse judicabit contra te causam illorum.

12. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum : et aures tuæ ad verba scientiæ.

13. Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.

14. Tu virga percuties eum : et animam ejus de inferno liberabis.

15. Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum : 16. et exultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

17. Non æmuletur cor tuum peccatores : sed in timore Domini esto tota die : 18. quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.

19. Audi, fili mi, et esto sapiens : et dirige in via animum tuum.

20. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt : 21. quia vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

4. Sed prudentiæ tuæ pone modum : providentiæ, qua opes in immensum congeruntur.

5. Ne erigas oculos : Hebr. ne evolare facias oculos tuos. Nec sequantur cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes, Num., xv, 39.

6. Et... cibos ejus : pulmenta : Hebr. cupedias, ut supra, vers. 3.

7. Quoniam in similitudinem arioli et conjectoris : tua omnia in pravum interpretabatur levissimis conjecturis ductus : Hebr. sicut æstimat animo suo. Comede et bibe, dicet tibi : non vero affectu, sed pravo maloque consilio te alloquitur.

8. Cibos, quos comederas : nihil tibi ex illo convivio supererit : verba etiam perdideris.

10. Ne attingas parvulorum terminos : Hebr. terminos sæculi antiquos ; Septuag. ut supra xxii, 28. Vulg. legit helem pro holam : et sequenti magis convenit.

11. Propinquus enim illorum fortis est : vindex redemptor propinquitatis jure ; ac sublimiore sensu, ipse Deus : ita Septuag.

12. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum : ne leviter inspicias, sed scrutare penitus.

18. Quia habebis spem in novissimo : Hebr. quia erit tibi posteritas, Septuag. idem, xxiv, 14.

20. Noli esse in conviviis potatorum : Septuag. ad symbolus et carnium emptiones, Hebr. cum potatoribus vini, et cum comessatoribus carnium sibi, eadem verba quibus in lege filius luxuriosus notatur, Deut., xxi, 20.

21. Vestietur pannis dormitat io : desidia, perpotatio scissas detritasque induet vestes. [503]

22. Audi patrem tuum, qui genuit te : et ne contemnas cum senuerit mater tua.

23. Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

24. Exultat gaudio pater justi : qui sapientem genuit, lætabitur in eo.

25. Gaudeat pater tuus, et mater tua, et exultet quæ genuit te.

26. Præbe, fili mi, cor tuum mihi : et oculi tui vias meas custodiant.

27. Fovea enim profunda est meretrix : et puteus angustus, aliena.

28. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.

29. Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?

30. Nonne his, qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?

31. Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande, 32. sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus, venena diffundet.

33. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

34. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo : 35. et dices : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi : quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?

23. Veritatem eme, et noli vendere : quod est, habere pretiosissimam. Ibi distinguendum, conjungenda autem cætera : sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam : supple, eme, et ne vendas : emptas retine.

28. Et quos incautos viderit, interficiet : Hebr. et sceleratos in hominibus addet, eorum numerum augebit.

29. Cujus patri væ ? Hebr. iterat cui væ ? cui foveæ ? Hebr. cui murmur, sive tumulus, contradictio, loquacitas, molestiæ ; Septuag. suffusio : eleganter Hebr. morbus oculorum ; Septuag. rubor, lividi oculi.

31. Ingreditur blande : Hebr. directe, id est facile.

35. Quando evigilabo : Septuag. quando erit diluculum. Et rursus vina reperiam : et addam quærere adhuc illud, nempe vinum, hoc est quando erit diluculum, et quæram quibuscum conveniam, compotatores scilicet ?

CAPUT XXIV.

Sapiens idem fortis, et egregius belli dux, 5, 6 ; ne desperaveris : tuere proximum : nulla sit excusatio, 11, 12 ; sapientia : justus cadit septies, 16 ; ne gaudeas inimici casu, 17, 18 ; time Deum et regem : justitia : verba mitia, 26 ; antequam opus aggrediaris, præpara, 27 ; ultio vetita, 29 ; piger, 30 et seq.

1. Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis : 2. quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.

3. Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.

4. In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

5. Vir sapiens, fortis est : et vir doctus, robustus et validus.

6. Qui cum dispositione initur

6. Quia cum dispositione initur bellum : consiliis : industria. [504]

bellum : et erit salus ubi multa consilia sunt.

7. Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.

8. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur.

9. Cogitatio stulti peccatum est : et abominatio hominum detractor.

10. Si desperaveris lassus in die angustiæ : imminuetur fortitudo tua.

11. Erue eos, qui ducuntur ad mortem : et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.

12. Si dixeris : Vires non suppetunt : qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

13. Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.

14. Sic et doctrina sapientiæ, animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

15. Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.

16. Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.

17. Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum : 18. ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

19. Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios : 20. quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.

21. Time Dominum, fili mi, et regem : et cum detractoribus non commiscearis : 22. quoniam repente consurget perditio eorum : et ruinam utriusque quis novit ?

23. Hæc quoque sapientibus : Cognoscere personam in judicio non est bonum.

24. Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

25. Qui arguunt eum, laudabuntur : et super ipsos veniet benedictio.

26. Labia deosculabitur, qui recta verba respondet.

27. Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum : ut

7. Excelsa stulto sapientia : sublimior quam ut attingat. In porta : in publicis conventibus, indoctus obmutescet.

8. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur : Hebr. inventor malarum cogitationum, dolosus.

9. Cogitatio stulti peccatum est : ejus astutia prava, dolus malus.

10. Si desperaveris lassus in die angustiæ : Hebr. si defeceris.

12. Vires non suppetunt : Hebr. non novi hunc ; Septuag. de ignoto quid laborem ? At Deus mandavit unicuique de proximo suo, Eccli., xvii, 12.

15. Ne... quæras impietatem in domo justi : per calumniam.

16. Septies enim : licet enim sæpius in levibus peccet, tamen resurget, cum impii sit immedicabilis casus : ne ergo inde arripias calumniandi ansam.

20. Quoniam non habent futurorum spem mali : Hebr. et Septuag. posteritatis. Quo etiam lucerna pertinet, II Reg., xiv, 7 ; Psalm. cxxxi, 17. Chald. de novissimis intelligit.

23. Hæc quoque sapientibus : alius titulus, alius stylus.

26. Labia deosculabitur : mite responsum instar amantissimi est osculi.

27. Præpara foris : œconomicum : de providendo sumptibus, per agriculturam, antequam ædificare aggrediaris : ut habes Luc., xiv, 28, de ædificaturo turrim. Allegorice, ne prius arduum opus incipias, quam agenda praevidens.[505]

postea ædifices domum tuam.

28. Ne sis testis frustra contra proximum tuum : nec lactes quemquam labiis tuis.

29. Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei : reddam unicuique secundum opus suum.

30. Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti : 31. et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat

32. Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

33. Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas :

34. Et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

29. Ne dicas : en ultionem prohibitam, ut odium, supra 17, 33, 34 : idem supra vi, 10, 11.

CAPUT XXV.

Deum deceat occulta : reges manifesta : cor regum : purgandae aulæ vitiis : ne te efferas : ne maledicta cito proferas, ne revocare possis : ne facile tua arcana prodas, 9 ; verbum in tempore, 11 ; corripere audientem : boni nuntii : fallaces promissiones, 24 ; verba mitia, 13, 25 ; rerum bonarum satietas, 16 ; prunæ super caput, 21, 22 ; non plus sapere, 27 ; loquax, prædæque expositus, 28.

1. Hæc quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.

2. Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

3. Cœlum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

4. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

5. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

6. Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

1. Quas transtulerunt (collegerunt, et ex pluribus scriniis in unum volumen retulerunt) viri Ezechiœ regis Juda : ad cujus usque tempora dispersae habebantur, prout ex ore Salomonis exceperant.

2. Et gloria regum investigare sermonem : verbum, iterum ut in priori parte ; sensus autem videtur esse, consilia Dei per se inscrutabilia, et hoc ad ejus gloriam majestatemque pertinere, quod humanæ mentis aciem effugiant, ipsique soli constet arcanorum suorum ratio. At regum consilia eo digniora laudibus, quo magis eorum æquitas sapientibus se aperit. Summa : Reges probabilia consilia sectentur ; inaccessa penitusque imperscrutabilia Deo relinquant, cujus quippe judicia vera, justificata in semetipsa, Psalm. xviii, 10. Vide etiam intra 27.

3. Cor regum inscrutabile : sapientia, gravitate, ipsa arte regnandi et arcanorum vi : sæpe etiam superbia, vulgariumque rerum fastidio, occultisque odiis, ac libidinibus.

4. Aufer rubiginem : Hebr. scorias. Et egredietur vas : purissimum deest Hebr. sic : 5. Aufer impietatem (Hebr. phrasi, impium) de vultu (Hebr. de conspectu) regis : impii, aularum scoria ; quibus sublatis, nihil superest quam thronus regius justitia fultus, clarusque. [506]

7. Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc : quam ut humilieris coram principe.

8. Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito : ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

9. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles : 10. ne forte insultet tibi cum audierit, et exprohrare non cesset.

Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

11. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

12. Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem.

13. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum, animam ipsius requiescere facit.

14. Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens.

15. Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

16. Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus, evomas illud.

17. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

18. Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

19. Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, 20. et amittit pallium in die frigoris.

Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo.

Sicut tinea vestimento, et vermis ligno : ita tristitia viri nocet cordi.

21. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitierit, da ei aquam bibere : 22. prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

23. Ventus aquilo dissipat pluvias : et facies tristis linguam detrahentem.

24. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

7. Ascende huc : sic Christus, Luc., xiv, 10.

10. Gratia et amicitia liberant : deest Hebr., habent Septuag.

11. Mala aurea in lectis argenteis : id est, tam bene decent. Pro lectis, sculpturas, cælaturas vertunt : ad verbum, aperturas, eas scilicet quibus gemmæ inseruntur, velut annuli pala.

13. Sicut frigus nivis, ex vicinis forte montibus comportatæ, in die messis : æstu laborantibus : ita refrigerat de re ancipiti allatas faustus nuntius. Vide xxv, 25.

15. Et lingua mollis ( scilicet per responsa lenia) confringet duritiam : Hebr. os sive ossum, durissima quæque.

16. Mel invenisti : in voluptatibus temperandum, neque dulcia licet obtrudenda ad fastidium, quo et sequens pertinet.

17. Subtrahe pedem : recte Septuag. raro, admove.

20. Et amittit pallium : sic supple : sicut qui removet in frigore pallium, aut acetum infundit nitro quo dissolvitur, sic absurdus, intempestivus, importunus, qui cantat carmina cordi pessimo, mœrenti et afflicta : sicut tinea : deest Hebr., Septuag. et Chald. habent.

21. Si esurierit : a Paulo memoratum, Rom., xii, 20.

22. Prunas... congregabis : exsuscitandæ charitati. [507]

25. Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

26. Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

27. Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum : sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria.

28. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

26. Justus cadens coram impio : in peccatum, ut videtur, et congruit loco Ezech., xxxiv, 1, 19, de pastoribus turbantibus aquam quam populo propinabant, rectam scilicet doctrinam exemplis pessimis.

27. Sic qui scrutator est majestatis : Hebr. Nec investigatio gloriæ eorum (scilicet arcanorum Dei) gloria (est) id est, non gloriæsed dedecori vertit : supple investigantibus. Nota phrasis, qua plerumque supprimuntur ea quæ maxime excellunt, ut quæ animo per sese occurrant.

28. Sicut urbs patens : vallum ac munimentum validissimum, in consiliis secretum.

CAPUT XXVI.

Alieno loco posita : maledicta temere : correptio : quomodo stulto respondendum : stultus nuntius : sententiæ in ore stulti : ad vomitum reversus : sibi placens, 12 ; piger, 13 et seq. ; miscere se rixis, 17 ; ludens feci, 18, 19 ; unde jurgia : falsa simplicitas, 22 ; simulator, 24, lo ; occulta odia, 26 ; malus sibi noxius, 27 ; verba fallacia, 28.

1. Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe : sic indecens est stulto gloria.

2. Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens : sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.

3. Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.

4. Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.

5. Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

6. Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.

7. Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.

8. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.

9. Quomodo si spina nascatur in

2. Sic maledictum frustra (immerito, fortuito) prolatum : maledicta non curanda, quippe quæ quocumque, undecumque, quasi incerto cursu permeant ac pervolant.

4, 5. Ne respondeas : responde stulto : varie pro loco et tempore ; stultum enim interdum despicere, interdum repercutere oportet.

7. Quomodo pulchras : varie ex Hebræo vertunt ; sensus autem est, tam invalidas esse in ore stulti rectas sententias, quam claudo inutiles pulchras licet tibias.

8. In acervum Mercurii : in acervum lapidum Mercurio erectum, quod est impuri nefastique cultus : ita qui indignos colit.

9. Quomodo si spina nascatur : Hebr. ascendit in manu temulenti : sic parabola in ore stultorum : suo se ore configunt. [508]

manu temulenti : sic parabola in ore stultorum.

10. Judicium determinat causas : et qui imponit stulto silentium, iras mitigat.

11Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens, qui iterat stultitiam suam.

12. Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem habebit insipiens.

13. Dicit piger : Leo est in via, et leæna in itineribus. 14. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.

15. Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit.

16. Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

17. Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens, et commiscetur rixæ alterius.

18. Sicut noxius est qui mittit sagittas, et lanceas in mortem : 19. ita vir qui fraudulenter nocet amico suo : et cum fuerit deprehensus, dicit : Ludens feci.

20. Cum defecerint ligna, extinguetur ignis : et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.

21. Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.

22. Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.

23. Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

24. Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.

23. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei : quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.

26. Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in concilio.

10. Judicium determinat (finit, decidit) causas : lites. Et qui imponit : causas irarum, rixarumque præbent stultorum sermones, quos qui compescit, similis est illi qui, dijudicando litem, imponit silentium litigantibus. Hebr. obscurissimus, sic autem vertunt : Magnus Deus scilicet, formans omnia, et dans mercedem stulto, et dans mercedem transgressoribus ; Hebr. unicuique tribuens secundum opera sua.

11. Sicut canis : notum illud II Petri, ii, 22.

12. Vidisti hominem sapientem sibi ? Stulto deploratior qui sibi placet.

14. Sicut ostium vertitur : sic piger multo motu, nullo progressu.

16. Sapientior sibi : quod prudens, cautus, cunctator sibi videatur.

17. Sicut qui apprehendit (vellicat) auribus canem efferatum : nempe ad allatrandum et mordendum incitat. Sic qui transit : sic qui transiens alienæ rixæ se immiscet, morsus latratusque sibi parat. Hebr. contractior : Sic transiens qui irascitur in lite non sua.

22. Susurronis : maledici clancularii. Quasi simplicia : sincera, candida, mitia. Ad intima ventris : altissimum vulnus infigunt.

23. Quomodo si argento... vas fictile : vile, testaceum : malum male ornatum : sic labia tumentia : Hebr. accensa : sive insectantia atque exprobrantis. Cum pessimo corde : utraque tam indecora, tam mala sunt.

24. Labiis suis intelligitur (agnoscitur) inimicus, cum in corde... agnoscitur quod aliud verbis proferat, aliud tegat pectore.

25. Submiserit : demiserit, lenierit.

26. Qui operit odium : videtur indicare eos qui blanda simulant ; in contione vero, ubi dicenda sententia est, depromunt odia. [509]

27. Qui fodit foveam, incidet in eam : et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.

28. Lingua fallax non amat veritatem : et os lubricum operatur ruinas.

28. Os, sive verbum lubricum, leve, anguis instar, ac facile inserpens, operatur ruinas, dum leniter influit in aures, et cor inficit : sic verba maledica, et quocumque modo fallacia.

CAPUT XXVII.

Crastinum incertum : ab alio laus : ira stulti : correptio : adulatio, 5, 6, 14 ; patria extorris, 8 ; amici consilia, 9,17 ; paternus amicus, 9,10 ; litigiosa mulier : curiositas sive avaritia insatiabiles, 20 ; laudibus probari, 21 ; incorrigibilis, 22 ; agnoscere gregem, 24 ; ruri vivere. frugalitas.

1. Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

2. Laudet te alienus, et non os tuum : extraneus et non labia tua.

3. Grave est saxum, et onerosa arena : sed ira stulti utroque gravior.

4. Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor : et impetum concitati ferre quis poterit ?

5. Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus.

6. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.

7. Anima saturata calcabit favum : et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.

8. Sicut avis transmigrans de nido suo : sic vir qui derelinquit locum suum.

9. Unguento et variis odoribus delectatur cor : et bonis amici consiliis anima dulcoratur.

10. Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris : et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ.

Melior est vicinus juxta, quam frater procul.

11. Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.

12. Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.

13. Tolle vestimentum ejus, qui spopondit pro extraneo : et pro alienis, aufer ei pignus.

14. Qui benedicit proximo suo

4. Ira non habet... ira est crudelitas, et furor est inundatio. Hebr. Et quis stabit coram zelo : æmulatione, invidia.

6. Meliora... vulnera : Hebr. fidelia : Vulnera diligentis, quam fraudulenta : Hebr. crebra, sive ut vertit Theodot., conturbata et nimia oscula odio habentis.

8. Sicut avis transmigrans : Hebr. sicut avis vagans a nido suo, sic vir vagans a loco suo.

10. In die afflictionis tuæ : in adversis ad amicum paternum potius quam ad fratrem, seu cognatum non amantem confugias.

12. Astutus : idem supra, xxii, 3.

14. Qui benedicit : benedicens socio suo in voce grandi (affectatis laudibus) de nocte consurgens, summo mane (alieno tempore) maledictio reputabitur ei : Hebr. [510]

voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.

15. Tecta perstillantia in die frigoris, et litigiosa mulier comparantur : 16. qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suæ vocabit.

17. Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.

18. Qui servat ficum, comedet fructus ejus : et qui custos est domini sui, glorificabitur.

19. Quomodo in aquis resplendet vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

20. Infernus et perditio nunquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles.

21. Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum : sic probatur homo ore laudantis.

Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.

22. Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.

23. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera :

24. Non enim habebis jugiter potestatem : sed corona tribuetur in generationem et generationem.

25. Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.

26. Agni ad vestimentum tuum : et hædi, ad agri pretium.

27. Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ : et ad victum ancillis tuis.

Summa, affectata, intempestiva salutatio convicio similis ; et adulatores palam, clam detractores.

15. In die frigoris : Hebr. imbris.

16. Qui retinet (Hebr. abscondit, sive domi habet) quasi qui ventum (aquilonem, tempestatem) teneat, habeat. Et tamen vir ejus, oleum dexterae suæ, sibi gratam faustumqne vocabit, et asperam quamvis, verbis deliniet : alii aliter interpretantur locum obscurissimum.

17. Et homo exacuit faciem amici sui : ingenium ex familiari consuetudine.

19. Quomodo in aquis : brevius Hebr. Sicut in aquis facies ad faciem, sic cor hominis ad hominem : solertem scilicet et prudentem, ut recte Vulgata supplevit.

20. Similiter et oculi (curiositas, cupiditas, avaritia, Eccl. iv, 8 ; v, 9, 10), insatiabiles,

21 Sic probatur homo ore laudantis : si modeste, si pudice audiat. Cor iniqui inquirit mala : deest Hebr., habent Septuag.

22. Quasi ptisanas : grana, legumina contusa.

23. Diligenter agnosce : œconomica, his enim omnibus frugalitatem commendat, ac vitam pastoralem, agrorumque et pecudum curam, e quibus victus facilis et sufficiens quæritur. Rectoribus populorum solet accommodari, ut suæ plebis ingenium, virtutesque et vitia noscant.

24. Non enim habebis... sed corona : Hebr. et an corona ? tribuetur : fluxa gloria, qua te capi non oportet, sed moderato et parabili tranquilloque victu contentum ruri vivere.

25. Aperta sunt prata : quod pariter utilitati voluptatique sit.

26. Agni ad vestimentum : duplex commodum : vestitus domi inventus, et parta pecunia.

27. Lac caprarum : en mira vitæ istius antiquæ et pastoralis frugalitas ; neque enim agni aut hirci ad victum caesi memorantur ; qui hospitibus, aut festivis diebus ad victimas, sacrumque inde epulum servabantur ; lac sufficiebat ad vulgarem, quotidianumque cibum. [511]

CAPUT XXVIII.

Impii pavor : justi securitas : multi principes, 2 ; pauper vexans pauperem : animadvertens omnia, 5 ; pauper, dives, 6, 11 ; usuræ, 8 ; malus viæ dux, 10 ; quid eveniat regnantibus impiis, 12, 15 ; confessio scelerum, 13 ; viri timorati : duri, 14 ; ambulans simpliciter, 18 ; festinatæ divitiæ, 20 ; correptio, adulatio, 23 ; gloriosus, 25, 26 ; beneficus, impius, 28.

1. Fugit impius, nemine persequente : justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.

2. Propter peccata terræ multi principes ejus : et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.

3. Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.

4. Qui derelinquunt legem, laudant impium : qui custodiunt, succenduntur contra eum.

5. Viri mali non cogitant judicium : qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia.

6. Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus.

7. Qui custodit legem, filius sapiens est : qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum.

8. Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.

9. Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.

10. Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet : et simplices possidebunt bona ejus.

11. Sapiens sibi videtur vir dives : pauper autem prudens scrutabitur eum.

12. In exultatione justorum multa gloria est : regnantibus impiis ruinæ hominum.

13. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur : qui autem confessus

1. Absque terrore erit : deest Hebr.

2. Propter peccata terræ, multi principes ejus : multi, brevi tempore sibi succedentes. Et propter hominis sapientiam : Hebr. et in homine intelligente et sciente sic prolongabitur, id est, propter sapientiam, temperantemque vitam, et animi æquabilitatem producetur vita principis.

3. Vir pauper calumnians : vexans ; cum juvare invicem tenuioris fortunæ homines soleant, si se mutuo spolient, ingens evenit calamitas : vel pauper quo indigentior, eo civitati gravior, postquam ex alieno locupletatus, superbire coepit.

5. Animadvertunt omnia : Hebr., Septuag. intelligunt.

8. Qui coacervat usuris et fœnore : μετὰ τόκων καὶ πλεονασμῶνFrustra distinguunt hic genera usurarum : utrumque enim refertur ut turpe et etiam vetitum. Vide Ezech., xviii, 8. Liberali in pauperes : sæpe monitum, male parta compendia piis bonisque cedere : infra 10.

9. Oratio ejus erit execrabilis : preces.

10. Qui decipit : Septuag. planius : Qui seducit rectos in viam malam : qui recta sectantes pravis consiliis impingit in malum. In interitu suo corruet : Hebr. in fovea sua.

11. Pauper autem prudens scrutabitur eum : ejus arcana perspiciet : sagacior erit.

13. Non dirigetur : non aget prospere. [512]

fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

14. Beatus homo, qui semper est pavidus : qui vero mentis est duras, corruet in malum.

15. Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

16. Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam : qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.

17. Hominem, qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

18. Qui ambulat simpliciter, salvus erit : qui perversis graditur viis, concidet semel.

19. Qui operatur terram suam, satiabitur panibus : qui autem sectatur otium, replebitur egestate.

20. Vir fidelis multum laudabitur : qui autem festinat ditari, non erit innocens.

21. Qui cognoscit in judicio faciem, non bene facit : iste et pro buccella panis deserit veritatem.

22. Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

23. Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguæ blandimenta decipit.

24. Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre : et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.

25. Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat : qui vero sperat in Domino, sanabitur.

26. Qui confidit in corde suo, stultus est : qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

27. Qui dat pauperi, non indigebit : qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.

28. Cum surrexerint impii, abscondentur homines : cum illi perierint, multiplicabuntur justi.

14. Qui semper est pavidus : pro delicto suo : ut ex antecedenti patet : sic Job etiam innocens : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti, Job, ix, 28.

17. Qui calumniatur animæ sanguinem : qui vitæ hominis insidiatur, ei etiam in præceps ruenti nemo succurret.

21. Iste et pro buccella : conscientia semel pretio prostituta, pro nihilo venumdatur.

25. Sanabitur : Hebr. pinguescet.

27. Sustinebit penuriam : ita etiam Septuag. ; at Hebr. sustinebit multa et gravia maledicta.

CAPUT XXIX.

Correptionis impatiens : impii principes : rex justus : adulator, 5 ; ne cum stulto contenderis, 9 ; loquax, 11, 20 ; princeps mendaciorum amans, 12 ; regum robur, 14 ; puer sibi relictus, 15 ; educatio, 17 ; servi, 19, 21 ; ad Deum respicere, 25, 26.

1. Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus : et eum sanitas non sequetur.

2. In multiplicatione justorum lætabitur vulgus : cum impii sumpserint principatum, gemet populus. [513]

3. Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum : qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.

4. Rex justus erigit terram, vir avarus destruet eam.

5. Homo, qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus ejus.

6. Peccantem virum iniquum involvet laqueus : et justus laudabit atque gaudebit.

7. Novit justus causam pauperum : impius ignorat scientiam.

8. Homines pestilentes dissipant civitatem : sapientes ver6 avertunt furorem.

9. Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

10. Viri sanguinum oderunt simplicem : justi autem quærunt animam ejus.

11. Totum spiritum suum profert stultus : sapiens differt, et reservat in posterum.

12. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

13. Pauper, et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.

14. Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

15. Virga atque correptio tribuit sapientiam : puer autem, qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam.

16. In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera : et justi ruinas eorum videbunt.

17. Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

18. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus : qui vero custodit legem, beatus est.

19. Servus verbis non potest erudiri : quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

20. Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est, quini illius correptio.

21. Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.

22. Vir iracundus provocat rixas : et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

23. Superbum sequitur humilitas : et humilem spiritu suscipiet gloria.

24. Qui cum fure participat, odit

3. Vir qui amat : sapientiæ amorem impuris amoribus opponit.

9. Vir sapiens, si cum stulto contenderit : litigaverit : sive irascatur, sive rideat : stulto enim nescias quid facias.

10. Justi autem quærunt animam ejus : curabunt salutem ; sic quaerere animam, Psalm. cxli, 5.

11. Totum spiritum suum profert stultus : totam mentem suam ; Septuag. iram, reservat : compescit : Hebr. cohibet.

13. Pauper, et creditor : Hebr. vir usurarum : oppressor, obviaverunt sibi : in conspectu positi : utriusque illuminator, inspector est Dominus.

19. Servus : molliter praveque institutus, ut vers. 21, sive servilis animus. Respondere contemnit : præ stoliditate ac ferocia.

20. Stultitia magis speranda est : spes est de stulto magis, quam de verboso illo et temere loquente.

23. Humilitas : vilitas, casus.

24. Adjurantem audit : Hebr. maledictionem sive execrationem adversus eos qui sceleribus, vel tacendo participant, Levit., v, 1. [514]

animam suam : adjurantem audit, et non indicat.

25. Qui timet hominem, cito corruet : qui sperat in Domino, sublevabitur.

26. Multi requirunt faciem principis : et judicium a Domino egreditur singulorum.

27. Abominantur justi virum impium : et abominantur impii eos, qui in recta sunt via.

Verbum custodiens filius, extra perditionem erit.

27. Multi requirunt : ad unum principem universa multitudo intendit oculos ; verum a Deo solo judicium est, quem despiciunt.

28. Verbum custodiens : deest Hebr. et Septuag.

CAPUT XXX.

Sapiens pro imperito se habet : scientia sanctorum, 3 ; nosse nomen Dei et ejus filii, 4 ; verbum Dei, clipeus : duo roganda,7 et seq. ; qui execrabiles, 11 et seq. ; quæ insatiabilia : parentum contemptores : occulta et indeprensa : quæ concutiant terram : alia ænigmata. stultus excelso loco, 32 ; vehementer exsurgens et emungens, 33 ; regum adumbrata majestas, 30, 31.

1. Verba Congregantis filii Vomentis.

Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :

2. Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

3. Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

4. Quis ascendit in cœlum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit

1. Verba Congregantis : Hebr. Verba Agur filii Jace, nomina propria, quorum loco hic et in seqq. Vulgata interpretationes nominum ponit. Visio : Hebr. onus, ut in Prophetis. Hebr. Onus quod locutus est vir ad Ithiel et Ucal,discipulos suos, ut videtur :

3. Et non novi scientiam sanctorum : ut demonstret se non nosse hanc sanctorum scientiam, interrogat seipsum de Deo, quisnam sit, et nescire se fatetur ; unde sequitur.

4. Quis ascendit in cœlum ? Quis cœlum terramque sua potentia pervasit ? Quis suscitavit (Hebr. statuit) omnes terminos terræ ? Et quod nomen filii ejus ? ejus scilicet filii, de quo supra viii, 22, dicitur : Dominus possedit (sive genuit) me : per quem omnia facta esse indicat eodem loco, quem tamen tu nequidem de nomine nosti ; ac neque nomen Dei quatenus pater est, aut quo vera ejus natura explicetur. Septuag. et ex illis Ambrosius, pro filii ejus, habent, et filiis ejus : edit. Rom., cap. xxiv. Contra Chaldaeus, Syr., Aquila, Symm., Theodot., singulari numero : filio ejus : nonnulli quoque græci Septuag. codices : τίκνῳ, non τέκνοις : atque omnino Vulgatæ lectio retinenda, quam etiam Augustinus praetulit, Epist. xlix, quæst. 5 (nunc Epist. cii, n. 29). Causam autem cur id Septuag. mutaverint, eam esse apparet, quod Verbi nativitate nondum aperte prædicata, infirmorum ac maxime gentilium offensionem metuerent : certe Hieronymus, in illa verba Isaiæ, ix, 6 : Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, docet hac nominum majestate perterritos Septuag. non esse ausos de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit, et cætera ; sed pro his sex nominibus posuisse quod in Hebraico non habetur : nec desint alii loci, in quibus pari œconomia usos putaverim. [515]

aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?

5. Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se. 6. Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

7. Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar.

8. Vanitatem, et verba mendacia longe fac a me.

Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria : 9. ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei.

10. Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

11. Generatio, quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit.

12. Generatio, quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis.

13. Generatio, cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ.

14. Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer.

Tria sunt insaturabilia : et quartum, quod nunquam dicit : Sufficit.

16. Infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua : ignis vero nunquam dicit : Sufficit.

17. Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ.

18. Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :

5. Omnis sermo Dei ignitus : Hebr. igne purgatus.

8. Vanitatem, et (quod idem est) verba mendacia : sive quæ audiam, sive quæ proferam. Tribue tantum victui meo necessaria : Hebr. panem constitutum ; Septuag. convenientem, sufficientem, quod idem petimus in Oratione Dominica.

10. Ne accuses servum malevolo animo, ne forte maledicat tibi : sic enim Eccli., iv, 6, exaudit Deus pauperem, denegato victu, imprecantem : non quod ipse ei gratus, sed quod alter invisus, eoque supplicio dignus.

11-14. Generatio : enumerat multas res. quæ bono cuivis merito displiceant, quas etiam redigit in suam quamque classem, sive gentem atque progeniem, generationis nomine. Videntur autem esse quædam velut ænigmata, ut fere per reliquum caput, sed prima hæc per se clara sunt.

15. Sanguisugæ duæ : recto casu, hirudines ; has autem interpretari licet, avaritiam, ut supra xxvii, 20, et libidinem. Tales etiam usurarius ac meretrix fuerint, qui ubi semel os admovent, totam substantiam exsugunt, atque exhauriunt.

16. Infernum : mors, sepulcrum. Os vulvæ : Hebr. constrictio vulvæ, prolisque amans sterilis. His ego adumbrari crediderim vitiosas cupiditates quatuor, quales fuerint : crudelitas nunquam exsatiata mortibus atque suppliciis, qualis persecutorum fuit : libido : avaritia, omnia deglutiens : prodigalitas, omnia instar ignis veracissimi, depascens ac dissipans.

17. Et qui despicit partum matris suæ : Hebr. obedientiam. Corvi de torrentibus, circa torrentes volitantes, depascendis cadaveribus quæ devolverint, aut circa profluentes aquas, ut passim visitur. [516]

19. Viam aquilæ in cœlo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.

20. Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.

21. Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :

22. Per servum cum regnaverit : per stultum cum saturatus fuerit cibo : 23. per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta : et per ancillam cum fuerit haeres dominæ suæ.

24. Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus.

25. Formicæ populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi :

26. lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum :

27. regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas : 28. stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.

29. Tria sunt, quæ bene gradiuntur, et quartum, quod incedit feliciter :

30. Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum : 31. gallus succinctus lumbos : et aries : nec est rex qui resistat ei.

32. Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime : si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

33. Qui autem fortiter premit

19. In adolescentia : propter studiorum inconstantiam : ita Septuag At Hebr. in adolescentuli, sive in puella, quod sequenti congruit. His autem designari videntur ambitiosorum hominum excelsa, tortuosa, lubrica, atque ubique, cœlo, terra, marique indeprensa consilia : nullo scelerum ac fraudis relicto vestigio, quod et sequens indicat.

21. Per tria movetur terra : turbatur.

24. Et ipsa sunt sapientiora sapientibus : animalculorum sagacitates demonstrant sapientiam, humana etiam sapientia altiorem.

26. Lepusculus : Hebr. cuniculus ; alii, ericius, seu quodcumque illud est genus animantum, quod vitam suam infirmam abditis locis, velut arce, tuetur.

27. Regem locusta non habet, et tamen turmatim incedit, agrosque ordine depascit justi instar exercitus : quo duce, nisi illo qui animantibus omnibus victum parat ?

28. Stellio manibus nititur : alii, aranea, cui congruere videntur manus, propter egregiam texendi industriam. His nititur pronum animal ut cætera, et tamen moratur in ædibus regis : nec quacumque vi, aut industria pelli potest. Sic minimis rebus, sua est a Deo præstantia, sua vis.

31. Gallus succinctus lumbos : ita Chald. et Septuag. Alii canem venaticum intelligunt, capiendis leporibus, velut subligatis renibus accinctum ad cursum. Et aries ; alii, hircus : quibus et Alexander comparatur, Dan., viii. Adumbrare autem voluisse videtur tribus antecedentibus regem, postremum omnium memoratum. Nec est rex : Hebr. et rex : quod erat quartum genus : qui resistat ei : ex Hebr. sic vertunt : Et rex altum (quiddam) cum eo : inaccessum, inexpugnabile : sive et non datur resistere illi : ex horum igitur animantum decore et gloria, regiæ majestatis adumbrat imaginem. Gregorius Nazianzenus, orat. xxxvii, sic refert : « Tria sunt quæ recte incedunt, leo, hircus et gallus, et quarto loco rex contionatus gentibus sive in consessu publico : » quod etiam habent Septuag. in Edit. rom., cap. xxiv.

32. Et qui stultus : Hebr. si stulte te extulisti, et si prava cogitasti, manum ad os, id est obmutescito

33. Qui autem fortiter : Hebr. compendiosius, sed eodem sensu : significat [517] au-

ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum : et qui vehementer emungit, elicit sanguinem : et qui provocat iras, producit discordias.

tem homines non ultra modum urgendos, ne in iras et aperta odia, ac seditiones victa patientia erumpat.

CAPUT XXXI.

Mulieres exitio regibus ; vinum quibus dandum : patrocinandum imbecillis et peregrinis : mulier fortis, ejus opera, industria, opes, vigil animus simul et beneficus, providentia, monita, sapientia, ac modestus decor.

1. Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.

2. Quid, dilecte mi, quid, dilecte uteri mei, quid, dilecte votorum meorum ?

3. Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.

4. Noli regibus, ô Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas.

5. Et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

6. Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo : 7. bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

8. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt : 9. aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

10. Mulierem fortem quis inveniet ? procul, et de ultimis finibus pretium ejus.

1. Verba Lamuelis : Hebr. Lamuel, apud illos Deus ; quo nomine volunt designati Salomonem, quod ejus temporibus alta pace potiti, prospere egerint. Visio qua erudivit eum mater sua : sic Salomon solet ad matrem referre documenta, ac loquentem inducere : supra iv, 3, 4.

2. Quid, dilecte mi : Hebr. fili mi, et ita in seqq. Quæ matris blanditiæ congruunt cum citato loco, supra iv, 3.

3. Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas : Septuag. divitias tuas et mentem tuam et vitam ; Hebr. vires tuas et vias tuas ; quod sufficiat, ad delendos reges : ne consilia tua mulieribus subdas, ita enim reges pereunt.

4. Noli regibus dare vinum : Hebr. addit : nec gubernat oribus siceram. Quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas : desunt hæc Hebr. videtur esse glossema. Docet autem his duobus versibus ab omnigenis voluptatibus temperandum, ac primum ab amoribus, tum a luxuriosis temulentisque conviviis.

6. Date siceram mœrentibus : Hebr pereunti. Voca pauperes, debiles, claudos et cœcos, Luc., xiv, 13, solatio et honorificentiæ. Cæterum de vino parce adhibendo jam dixit, xxiii, 31.

8. Aperi os tuum muto : patrocinare ei qui pro se dicere non potest : et causis omnium filiorum qui pertranseunt : Hebr. filiorum transitus, vel excisionis : sive de vita periclitantibus, sive in genere mortalibus : denique peregrinis.

10. Mulierem fortem : œconomicum, quo fusius explicat ea quæ paucis comprehenderat, xii, 4 ; xiv, 1 : commoda nempe ex bona uxore provenientia : atque his conjugia firmat, eorumque gratiam et fructum meretriciis amoribus toties [518]

11. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

12. Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.

13. Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum.

14. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

15. Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et ci baria ancillis suis.

16. Consideravit agrum, et emit eum : de fructu manuum suarum plantavit vineam.

17. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

18. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus : non extinguetur in nocte lucerna ejus.

19. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.

20. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

21. Non timebit domui suæ a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

22. Stragulatam vestem fecit sibi : byssus, et purpura indumentum ejus.

23. Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.

24. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.

23. Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

20. Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.

27. Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.

28. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam.

29. Multæ filiæ congregaverunt divitias : tu supergressa es universas.

30. Fallax gratia, et vana est pul-

suggillatis latenter opponit. Reliqua ad finem libri acrosticha per singulas alphabeti litteras.

11. Spoliis non indigebit : præda : non manubiis : sat scilicet mulieris bonæ ditatus laboribus.

12. Reddet ei : viro scilicet.

13. Et operata est consilio (arte, peritia) : manuum suarum : Hebr. voluntate : studio.

14. Quasi navis institoris, de longe portans : onusta victu atque opibus ; provida.

15. Deditque prædam domesticis suis : cibum, demensum.

19. Manum suam misit ad fortia : Hebr. ad vestibulum (filo evolvendo), quod alii, colum.

22. Stragulatam vestem : tapetes, aulaea, nocturna pallia exquisitissima : fecit sibi ; non pretio comparavit, sed ipsa sibi texuit.

24. Et cingulum tradidit Chananæo : Hebr. mercatori.

25. Et ridebit in die novissimo : mortem non timet, neque eventura quæque, constituta familia, rebus stabilius, amicis quoque per eleemosynas comparatis, supra, vers. 20, a quibus in æterna tabernacula recipiatur, ut est Luc., xvi, 9.

26. Lex clementiæ : non illa est litigiosa et pugnax, de qua sæpe antea.

28. Surrexerunt : in ejus, credo, funere, propter vers. 25.

29. Multæ filiæ congregaverunt divitias : sermo viri et filiorum, optimam uxorem, optimam matrem collaudantium. [519]

chritudo : mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

31. Date ei de fructu manuum suarum : et laudent eam in portis opera ejus.

31. Date ei de fructu : gloriam faustamque memoriam, sortemque justorum. Et laudent eam in portis (publice) opera ejus : nec laudanda verbis, quam merita sua sat prædicent, qui est laudum cumulus.

Intueamur, christiani, quam Salomon nobis studiosae mulieris informat effigiem. Non illa somno atque inertiae indulget, otiosa, verbosa, delicata ac per domos discurrens ; sed domi intenta laboribus, lucerna semper vigili, ipsa de nocte surgens, familiae cibos pariter, atque opera dividit. Atqui non rusticanam fingit ac pauperem, aut certe sordidam, tantumque hærentem quæstui ; cujus vir in portis nobilis, senatorio habitu, inter principes civitatis sedet ; ipsa bysso et purpura conspicua, viri, liberorumque, ac familiæ decus, veste quoque tuetur ; suam simul commendat diligentiam : splendet enim domus aulaeis, tapetibus, atque exquisitissimis lectorum operimentis ; sed quæ ipsa texuerit. Non tamen hic gemmas, lapillosque, aut aurum audieris. Utilia, non vana sectatur, nec pompam, sed solidam rerum speciem. Lenis interim, benefica in egenos, nec familiæ gravis ; hera cautissima, sollicita mater, non tantum imperat, verum etiam docet, hortatur, monet : nec nisi verba promit sapientia : nil temere agit aut leviter : emit quidem agrum, sed quem prius ipsa consideraverit. Neque hic pudicitiam memorari oportuit, qua, carere, probro ; ornari, prudens mulier haud magnæ laudi ducit. Cæterum facile intellexeris mollitiem, aut libidinem non irrepere in hanc vitam. Clara imprimis cultu ac timore Domini ; non tamen vanis addicta religionibus, sed quæ in exequendis matrisfamilias officiis, vel maximam partem pietatis reponat, intenta familiæ atque operi ; cujus laudes hac una fere sententia complectaris : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. At nunc præclare agere se putant, si tantum castæ, probæque, amandi, otiandi, maledicendi studium lusu assiduo arceant.

 

Précédente Accueil Suivante