Liber Ecclesiastes
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

PRÆFATIO IN ECCLESIASTEN.

 

I. — Summa Ecclesiastæ.

Totus hic liber unica velut argumentatione concluditur ; cum vana omnia sub sole sint, vapor sint, umbra sint, ipsumque nihilum ; id unum in homine magnum verumque esse, si Deum timeat præceptis ejus pareat, ac futuro judicio purum atque integrum se servet. Hujus enthymematis prima pars, rerum humanarum enumeratione, tantique regis experimentis constat, ut quia exquisitissimas voluptates assequi, alii per egestatem aut imperitiam nequeant, alii temperantia non curent ; existat Salomon unus regum opulentissimus, rerumque prudentia clarissimus, qui cum ultro fateatur, in tanta bonorum affluentium copia, nihil a se denegatum cupiditatibus, simul tamen cogatur agnoscere, non modo vana et nulla, verum etiam irridenda partim, partim etiam deploranda esse omnia, sibique tam florenti, tam beatovitam fuisse tædio, ac potiores visos qui necdum nati essent.

Id autem sic conficit : Quod homo nascatur ad malorum experientiam, ii, 17 ; iv, 2, 3 ; neque quidquam in sapientia sit præsidii, neque ea. tolli queat cæcum illud, atque improvidum, quo in perniciem, velut objecto hamo, præsentisque laqueis, inscii devolvamur, ix, 12. Quin ipsa etiam qualis esse solet in humano genere sapientia, inter vanissima, imo inter cruciatus animi reputanda sit : docet denique, i, 17, 18, eo deduci hominem tot ærumnis, curis, libidinibus, laboribus, erroribus, ut cæca, mersus caligine, neque sapientem a stulto, ii, 14-16 ; neque, quod est gravius, seipsum a pecude satis secernere valeat, iii,18-20, donec ad Deum, ejusque judicia conjectis oculis, deprehendat in se illud occultum, quod ad Dei imaginem conditum, dissoluto corpore, atque in terram suam abeunte, ad auctorem Deum redeat, ejus

[521]

arbitrio judicandum ; atque id quidem ultimo capite ; et uno verbo transigitur. Cæterum toto libro præparatur jactis veri seminibus, sanisque sententiis, velut radiis inter offusas tenebras intermicantibus, iii, 16, 17 ; viii, 12 : quæ sane sententiæ velut disjectis nubibus, tandem in limpidissimam lucem erumpunt, xii, 7, 13, 14. Sic agit Ecclesiastes, sive Contionator noster, ac presso regis nomine, advocatæ concionis factus admonitor, sapientissimis quidem ac profundissimis, sed tamen popularibus, atque ab ipsa experientia repetitis argumentis, hominem ad humana vitanda, et capessenda divina compellit.

II. — De ultimo capite ac traditione Hebræorum observandus S. Hieronymi locus.

De ultimi capitis ultimo versiculo, quo Dei judicium commendatur, libet hic attexere integrum S. Hieronymi locum, qui toti libro multum lucis afferat ; sic autem habet : « Aiunt Hebræi, cum inter cætera scripta Salomonis, quæ antiquata sunt, nec in memoria duraverunt, et hic liber obliterandus videretur, eo quod vanas assereret Dei creaturas, et totum putaret esse pro nihilo, et cibum, et potum, et delicias transeuntes præferret omnibus : ex hoc uno capitulo meruisse auctoritatem, ut in divinorum voluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum hac quasi ἀνακεφαλαιώσειcoarctaverit, et dixerit, finem sermonum suorum auditu esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile, ut scilicet Deum timeamus, et ejus præcepta faciamus. Ad hoc enim natum esse hominem, ut creatorem suum intelligens, veneretur eum metu, et honore, et opere mandatorum. » Hæc Hieronymus ad caput xii, 11,13, 14 (Comm. in Eccl.). Neque tamen putemus hos tantum versiculos priscis sapientibus dignos esse visos quos Spiritus sanctus dictaverit : imo vero cæteras ex his maxime æstimatos fuisse, quippe cum ad illos totum librum referri facile intelligamus, nihilque sit proclivius quam ut confugiamus ad Deum, posteaquam cætera omnia vana esse constiterit.

III. — Libri tempus ; Hebræorum traditio ; Hieronymi loci.

De tempore quo hic liber scriptus est, non displicet traditio

[522]

Hebræorum quam idem Hieronymus sic refert : « Aiunt Hebræi hunc librum Salomonis esse pœnitentiam agentis : quod in sapientia, divitiisque confisus, per mulieres offenderit Deum. » (Ad cap. i, vers. 11). Nec nisi devio Salomoni convenire posse videtur illud : Omnia quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis : nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur... : et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo (cap. ii, 10) ; neque id in aliena persona, sed in sua dixit, propter illud quod proxime antecedit : Supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Ierusalem (ii, 9) : quæ quam proprie Salomoni conveniant, perspicuum est. Huc accedit illud de mulieribus : Lustravi universa animo meo... ; et inveni amariorem morte esse mulierem, quæ laqueus venatorum est, etc. (cap.vii, 26-28), quo loco idem Hieronymus : « Non putemus temere hanc Salomonem de omni genere mulierum protulisse sententiam : quod expertus est, loquitur : » subditque : « et hæc secundum litteram. » Et ad illud : « Mulierem bonam invenire non potui (ibid. 29) » : subdit : » Omnes enim me ad luxuriam, et non ad virtutem deduxerunt. » Quæ efficere videntur, ut liber hic errorum experientiam, atque inde prognatum vitæ in melius commutatae studium sapiat.

IV. — Responsio ad objecta.

Neque deterret illud, quod Josias polluisse memoretur Excelsa quæ erant in Ierusalem..., quæ ædificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, etc. (IV Reg., xxiii, 13). Rogo enim, an infanda excelsa Josaphato, Ezechiæ, aliisque piis regibus intacta perstiterint, etiam prophetis tacentibus ? Vel ergo destructa pollutaque, postea instaurata fuerint, vel profecto verum illud, esse plurima quæ optimorum quoque regum diligentiam fugiant, aut negotiorum multitudine, aut etiam perfidia ministrorum ; quod etiam Salomoni contigisse potuerit. Atque hæc quidem, quam vidimus de Salomonis pœnitentia, non modo Hebræorum ac S. Hieronymi, verum etiam aliorum interpretum coniectura est. Cæterum conjectura tantum ; Deo enim placuit tanti viri errata certa esse, salutem ac resipiscentiam in dubio, ut qui stat,

[523]

videat ne cadat ; neque in seipso quisquam, magnus quamvis et sapiens, sed in Domino glorietur.

V. — De auctore libri : Grotii singularis opinio.

De auctore libri litigantem habemus Grotium, qui putat sub Salomonis resipiscentis nomine, post Babylonicam migrationem esse confictum. Audax criticorum genus, spreta Hebræorum, christianorumque omnium traditione cum antiquissimis inscriptionibus, quæ veræ criticæ norma est ; omnia ex palato suo æstimat, neque quidquam pensi habet, dummodo acutius cæteris sapere, atque intelligere videatur. Placuit autem Grotio, eo quod in Ecclesiaste quædam chaldaica legantur vocabula, talem esse stylum, qualis in Daniele et Esdra, post migrationem, invenitur Chaldæo Hebræoque mixtus. At profecto nil tale deprehendunt, qui earum rerum gustum habent exquisitissimum ; neque aliud in Ecclesiaste sapiunt, quam in puris putisque Hebræis, atque etiam in aliis Salomonicis. Sunt sane hic chaldaica, sed paucissima, quorum pars ob antiquis interpretibus memorata, et suo loco notanda : neque multa ejusmodi adduxit Grotius, quantumvis harum rerum curiosus indagator, neque prætermissurus quæ eruditionem commendarent ; ac si plura essent, notum inter affines ejusdemque fere ingenii linguas multa vocabula solere esse communia, vulgatumque elegantissimis auctoribus, præsertim in eruditis scriptis, quale istud est, ex peregrinis linguis aliquid inspergere. Neque necesse pluribus refellere eam, quam nemo secutus sit, sententiam ; ac tantum observari oportet, id genus conjecturæ quos pandant aditus subruendis majorum decretis atque auctoritatibus. De aliis autem Grotii erratis in Ecclesiasten, necessario erit commonendus lector : ad cap. xii, 7.

VI. — De versionibus, ac primum de Septuaginta, atque antiqua latina ipsis inhærente.

De versionibus, antiquam græcam habemus hebraicae veritati maxime inhærentem ; non ita in Proverbiis, ut diximus : quæ diversitas in aliis quoque libris invenitur : unde argumentari liceat eam versionem, quæ Septuaginta dicitur, non uno auctore,

[524]

neque una forsitan ætate conscriptam. Latinam versionem, ex illa. interpretum Septuaginta deductam, ante Hieronymum universa occidentalis Ecclesia frequentabat, e qua, plures textus ab antiquis Patribus allegatos passim invenias ; unum autem caput, quartum scilicet, a B. Ambrosio integrum repræsentatum, Exhortatione ad clericos, supra caput iv Ecclesiastæ.

VII. — Certis argumentis probatur Vulgatam nostram ab antiqua latina plurimum discrepare.

Non defuere qui crederent antiquam Vulgatam esse eam, quam nunc quoque Vulgatæ nomine terimus, neque hanc Hieronymi esse, quemadmodum ejus sunt reliquæ fere Vulgatæ nostræ partes ; quin etiam esse aliam ab eodem Hieronymo confectam ex Hebræo versionem, quæ in ejus Commentariis ad Paulam et Eustochium invenitur, quam tamen Ecclesiæ usus non admiserit ; qua de re, primum illud pro certo habere nos oportet, Vulgatam nostram ab illa antiqua diversissimam esse : quod, vel unum illud ab Ambrosio relatum caput quartum Ecclesiastæ, liquido demonstrare possit. Sunt etiam loci plurimi ab antiquis citati, atque a Vulgata nostra maxime discrepantes, quos passim apud Flaminium aliosque reperias. Neque minus constat Vulgatam nostram multum differre a Septuag. quos antiqua Vulgata sequebatur. S. Hieronymus Commentario ad Paulam memorat, vocem hebraicam quam Septuag. περισπασμόν, Vulgata nostra occupationem, interpretati sunt (cap. i, vers. 13) a latino interpretedistentionem fuisse intellectam : eo quod in varias sollicitudines mens hominis distenta, lanietur. Aliud ergo habuit latinus interpres, quam id quod hodie in Vulgata nostra legitur. Huc accedunt ea quibus ostendemus Vulgatam nostram omnino esse Hieronymi.

VΙΙΙ. — Tres S. Hieronymi versiones : prima deducta ex Commentario ad Paulam.

Fatemur sane Hieronymum, anteaquam hanc ederet, aliam versionem Commentario ad Paulam interseruisse, hebraico textui maxime congruentem. Eam antiqui Hieronymi editores Erasmus et Marianus collectam ex Commentariis protulere, quam nos quoque exemplo editorum codicum, alteram in columnam Vulgatæ

[525]

nostræ respondentem redegimus, ut lector promptiorem haberet S. Hieronymi laborem universum, qui nunc superest. Sic enim hebraica veritas, brevitasque et simplicitas cui hæc versio hæret, clarius detegetur, existetque lux, interpretationum comparatione facta. Cæterum non ita habere antiquos manuscriptos codices, viro doctissimo ac religiosissimo Joanne Martianæo monstrante, perspeximus.

IX. — Altera versio ejusdem Hieronymi, seu potius antiquæ latinæ emendatio ex Græco Septuag.

Alteram interpretationem idem Hieronymus ex Septuag. fecerat, seu potius antiquam Vulgatam ad Origenianorum Hexaplorum normam emendaverat, ut in præfatione ad sanctos episcopos Chromatium et Heliodorum huic nostræ editioni praefixa significat ; quæ versio nunc deest.

X. — Tertia interpretatio S. Hieronymi ex Hebræo, quæ est Vulgata nostra.

Tertia interpretatio est ea, quam nunc Vulgatam vocamus. Eam vero a S. Hieronymo ultimo loco editam, simul cum aliorum Salomonicorum librorum versione ex hebraicis fontibus, ipse profitetur præfixa, præfatione, quam mox diximus. Quam sane versionem Hieronymi esse docent, et illa præfatio, et congruens aliis Hieronymianis versionibus stylus, et S. Augustini collectum ex Ecclesiaste speculum ; cum ea sancti viri specula ab Hieronymiana interpretatione deducta, atque ideo Vulgatæ nostræ congrua, Præfatione in Proverbia ostensum sit.

XI. — Cur Vulgata nostra non semper Hebræo consentiat ; ratio interpretandi Hieronymiana ex ipso S. Hieronymo statuitur.

Cur autem illa versio, hoc est Vulgata nostra, non ita Hebræo congruat, atque illa, quam Commentario ad Paulam intersertam fuisse vidimus, facile intelliget qui universam Hieronymianarum interpretationum rationem mente perceperit. Sic autem agebat vir maximus, primum, quod in proœmio Commentarii ad Paulam ipse profitetur, « ut de Hebræo transferens, magis se Septuag. Interpretum consuetudini coaptaret, in his duntaxat, quæ non

[526]

multum ab hebraicis fontibus discreparent : » deinde ut phraseon potius vim, quam accuratam ad verbum translationem sedaretur : tum ut suppleret quædam, elucidationis causa, quæ hebræo textui deessent : postea ut in dubiis illustriores sensus, atque usui Ecclesiæ magis celebratos, aut informandis moribus aptiores præferre soleret : postremo quod consultis hebræis, atque etiam antiquioribus interpretibus Aquila, Symmacho, Theodotione, hebraici sermonis ampliorem sibi ideam comparasset ea, quam rabbini recentiores effinxerint, ipso linguæ spiritu per tot sæcula labente aut amisso. Horum exempla quædam in his notis invenies : cætera ut obvia, ita parum instituto nostro necessaria, referre non est animus : sufficit reclusisse generatim varietatum fontes, simulque evicisse, non eas ita interpretandas, ut multi temere faciunt, tanquam Hieronymus non satis assecutus sit sermonis hebraici proprietatem ac vim. Cæterum, ut fateri libet, non deesse, quæ tantum quoque virum fugerint, eas tamen esse plerumque discrepantiæ causas quas memoravimus, æquus rerum æstimator, ac diligens explorator facile animadvertet ; nos vero in his notis, data occasione, quædam delibabimus, unde de cæteris æstimari possit.

XII. — De Commentariis S. Hieronymi in Ecclesiasten.

De Commentariis ad hunc librum innumerabilibus tacemus. Unum habemus S. Hieronymi ad Paulam et Eustochium, quo maxime utimur ; quippe quem et perspicuitate et elegantia, et eruditione vanarumque rerum scientia præstare, docti fateantur. Ex hoc itaque selectissima quæque proferimus. Verum de his plus satis ; nunc egregium Concionatorem audire, ab eoque excelsum illum, ac mundi contemptorem spiritum ducere præstiterit.

S. HIERONYMI PRESBYTERI, IN ECCLESIASTEN,

AD PAULAM ET EUSTOCHIUM PROOEMIUM.

Memini me, ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romæ essem, et Ecclesiasten sanctæ Blesillæ legerem, ut eam ad contemptum istius sæculi provocarem, et omne quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo ; rogatum ab ea, ut in morem commentarioli obscura quæque dissererem, ut absque me posset intelligere, quæ legebat. Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non meruimus, ό Paula et Eustochium, talem vitæ nostræ habere consortem, tantoque vulnere tunc perculsus, obmutui ; nunc in Bethlehem positus, angustiori videlicet civitate, et illius memoriæ, et vobis reddo quod debeo : hoc breviter admonens, quod nullius auctoritatem secutus sum ; sed et de Hebræo transferens, magis me Septuaginta Interpretum consuetudini coaptavi, in his duntaxat quæ non multum ab hebraicis discrepabant. Interdum Aquilæ quoque, et Symmachi, et Theodotionis recordatus sum ; ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem, nec rursum contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectarer.

LIBER ECCLESIASTES

CAPUT PRIMUM.

Universim vana omnia : singillatim vana humana sapientia, sciendique cupiditas et curiositas : nihil enim novum, atque inexplicabilia omnia : ex scientia labor crescit.

VERSIO VULGATA.

 

1. Verba Ecclesiaste, filii David, regis Jerusalem.

2. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3. Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole ?

4. Generatio præterit, et generatio advenit : terra autem in æternum stat.

ALIA VERSIO S. HIERONYMI.

Ex Commentario ad Paulam.

Verba Ecclesiastes, filii David, regis Hierusalem.

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum : omnia vanitas.

Quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole ?

 

Generatio vadit, et generatio venit, et terra in sæculum stat.

1. Verba Ecclesiastæ, seu concionatoris, filii David : Salomonis, ex vers. 12.

2. Vanitas vanitatum : antiqui interpretes, præter Septuag. teste Hieronymo, vertebant, vapor vaporum, fumus, aura tenuis ; sed vanitas aliquid sonat exilius, ipsum nempe nihilum, imo nihilum nihili, hoc est purissimum, atque, ut ita dicam, nullissimum nihilum : quod nec semel dixisse sufficiat ; imo iterum ac tertio cum Ecclesiaste exclamare compellimur : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3. Quid habet amplius homo ? Anteaquam ad cætera vana decurrat, universim demonstrare aggreditur omnia vana esse ; quod operosa quamvis, cassa tamen, nulloque fructu sint, hic : quod mutabilia, vers. 4, ad 8, quod incerta et inexplorata, vers. 8 ; pralibata etiam scientiarum vanitate, de qua postea uberius ; quod æque obliviscenda, ac alia præteritis ætatibus clara, nunc oblita et nulla, vers. 9, usque ad 12. Quid habet amplius : aliter : Quid superest homini ? omnia effluunt e manibus, validis licet ac tenacissimis.

4. Generatio præterit : idem Eccli., xiv, 18. Horatius :

hæres
Hæredem alterius, velut unda supervenit undam.

Terra in æternum stat : communis et immota tot mutationum ac generationum sedes.

[529]

5. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur : ibique renascens,

6. Gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem : lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

7. Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat : ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.

8. Cunctæ res difficiles : non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.

9. Quid est quod fuit ? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? ipsum quod faciendum est.

Oritur sol, et occidit sol, et ad locum suum ducit, et oritur ipse ibi.

Vadit ad austrum, et gyrat ad aquilonem : gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur spiritus.

Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non impletur : ad locum, de quo torrentes exeunt, illic ipsi revertuntur, ut introeant (a).

Omnes sermones graves non poterit vir loqui. Non satiabitur oculus videndo, et non implebitur auris auditu.

Quid est quod fuit ? ipsum quod erit. Et quid est quod factum est ? ipsum quod fiet.

5. Oritur sol, et occidit : omnia mutabilia ; sol ipse, qui in lucem mortalibus datus est, interitum mundi quotidie ortu suo indicat et occasu, Hier. Revertitur : aspirat, Hebr. anhelat, anhelus properat, praecipitat cursum, atque in se, sua per vestigia, volvitur annus, Hier. Quasi diceret : En omnia in orbe mutationibus subsunt ; neque tantum hominum generationes, verum etiam sol, dies, tempora, aer seu ventorum flatus, aquarum natura, vers. 6, 7.

6. Gyrat per meridiem : recte orbita solis obliqua describitur. En sapientiam Hebræorum, et Græcorum infantiam, qui, longissimo post tempore, necdum satis noverant rotundam terram ; ac solem circumvolvi, imo Oceano tingi, et candentis instar feni stridere imrnersum ferebant, ut videre est apud Herodotum. In circuitu pergit spiritus : Hebr. gyrando pergit ventus, aer, sive aura, aut ventus qui terram circumagitur : turbo in gyrum actus, orbesque involvens orbibus ; aliis, teste Hier. ipse sol, quod animet et spiret et vigeat, spirantiaque omnia calore vegetet.

7. Omnia flumina :... ad locum exeunt : restagnaret mare, nisi per occultos meatus ad fontium capita deduceretur ; unde aquarum quoque natura mobilis. Quorsum ista ? ne miremur mutari nos, toto orbe in motum circumacta.

8. Cunctæ res difficiles : etiam maxime obviæ, et quotidiano usu notæ ; solis, ventorum, fluminum cursus ; nec tantum de physicis, sed de ethicis quoque scire difficile est, dum nobis invicem in ponendis bonorum malorumque finibus displicemus, Hier. in hunc locum : quod maxime pertinet ad retundendam superbiam. Hebr. Sermones omnes graves : sermones pro rebus noto hebraismo. Valere tamen potest adversus eos « qui putant otiosis sibi et vota facientibus, venire notitiam Scripturarum. » Hier. ibid. Non satiatur oculus : quod omnia humanæ menti inaccessa sint, unde indefessa videndi audiendique libido est.

9. Quid est... quod futurum est ? Hic notat eodem impetu ac motu omnia in orbem rapi ; neque modo solem, ventos et aquarum molem, verum etiam vel maxime res humanas quarum eventibus, quantumvis memoratu, ut nobis quidem videtur, dignissimis, ne plus æquo moveamur, cætera efficiunt suo ævo memo-

[530]

(a) Var. : Ut abeant.

10. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos.

11. Non est priorum memoria : sed nec eorum quidem, quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.

12. Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Jerusalem :

13. Et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

14. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.

15. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

16. Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia, qui fue-

Et non est omne recens sub sole. Estne verbum de quo dicatur : Vide, hoc novum est ? jam fuit in sæculis, quæ fuerant ante nos.

Non est memoria primis et quidem novissimis quæ futura sunt, non erit eis memoria apud eos qui futuri sunt in novissimo.

 

Ego Ecclesiastes fui rex super Israel in Hierusalem.

Et dedi cor meum ad inquirendum et considerandum in sapientia, de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem malam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

Vidi universa opera, quæ facta sunt sub sole ; et ecce omnia vanitas, et præsumptio spiritus.

Perversum (a) non poterit adornari ; et imminutio non poterit numerari.

Locutus sum ego in corde meo, dicens : Ecce ego magnificatus sum, et adjeci sapientiam super

rata sive memoranda, pari tamen postea sepelienda silentio, ut prædiximus ad vers. 3. Vide etiam infra, ii, 15.

12. Ego Ecclesiastes. Posteaquam universim vana omnia esse constitit, jam singula aggressurus, ab ipsa sapientia, rerum humanarum principe ac duce, sumit exordium : quem locum, Scripturæ more, alibi repetit et inculcat. Fui rex Israel : totius Israelis scilicet : in Jerusalem : quod nulli post Salomonem contigit.

13. Hanc occupationem pessimam : miserrimam, curis gravissimis exercitam. Pessimum etiam in genere morum de omnibus rebus sollicite quærere, quasi nostro judicio subderentur. Dedit Deus. Vide infra, iii, 10.

14. Afflictio spiritus : Septuag. electio seu voluntas, προαίρεσις : quam alii præsumptionem spiritus vocabant. Aquila et alii ex Comm. Hier. ad Paulam, vertunt passionem venti : inane : quanquam idem Hieronymus ad cruciatum magis referri docet, quod omnia consideranti, nihil aliud appareat præter vanitatem, ac malitias, sive miserias, quibus anima diversis cogitationibus afflictatur.

15. Perversi difficile : Hebr. perversum non poterit corrigi : non potest ex omni parte emendari malum. Et stultorum infinitus est numerus ; aut, ut habet Hebr. eodem sensu, defectus (sive mente deficiens stultus) non potest numerari ; et hoc ad vanitatem nostræ sapientiæ pertinet, quod vix ullo humani generis fructu colatur, neque eo serius orbis abundet pravis, ac stultis hominibus.

16. Præcessi omnes sapientia, qui fuerunt (alicujus nominis) in Jerusalem : alis Melchisedech, aliique reges, ducesque sapientissimi.

(a) Var. : Perversus.

[531]

runt ante me in Jerusalem : et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.

17. Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam : et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,

18. Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio : et qui addit scientiam, addit et laborem.

omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem : et cor meum vidit multam sapientiam et scientiam.

Et dedi cor meum, ut noscerem sapientiam et scientiam, errores et stultitiam : cognovi quia et hoc est pastio venti (sive præsumptio spiritus).

 

Quia in multitudine sapientiæ, multitudo furoris : et qui apponit scientiam, apponit dolorem.

17. Erroresque et stultitiam : Hebr. stultitiæ.

18. In multa sapientia multa... indignatio : quod plura et maxima nos fugiant ; ac vir sapiens doleat in profundo latere sapientiam, nec ita se præbere mentibus, ut lumen visui, sed per tormenta quædam, et intolerandum laborem provenire, Hier. ; unde sequitur : Qua addit scientiam, addit et laborem. Sive quod cui plus creditur, plus ab eo exigitur : idem. Sive quod ex humana scientia magis laborare ac fluctuare cogimur, non satis reclusis veri bonique fontibus.

CAPUT II.

Vanæ voluptates : risus insanus, fallax gaudium : vana inquisitio de bonis malisque : aedificia, horti, aliæque amoenitates : lauta convivia : exoticæ deliciæ : opes indigno et ignoto hæredi relinquendae, neque ullus idoneus aut stabilis humanæ sapientiæ fructus : eadem omnibus mors : partis quidem uti optimum ; quanquam hoc ipsum vanitas.

VERSIO VULGATA.

1. Dixi ego in corde meo : Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.

2. Risum reputavi errorem : et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?

3. Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut ani-

VERSIO S. HIERONYMI.

Dixi ego in corde meo : Veni nunc, tentabo te in lætitia, et vide (a) in bono : et ecce etiam hoc vanitas.

Risui dixi amentiam, et iucunditati : Quid hoc facis ?

Consideravi in corde meo, ut traherem in vino carnem meam :

1. Dixi ego in corde meo : recte Hier. : Posteaquam in multitudine sapientiæ, atque adjectione scientiæ deprehendi nihil aliud, nisi cassum et sine fine esse certamen, converti me ad luxuriem et voluptates, haud minore vanitate ac ludibrio ; quippe

2. Risum reputavi : Hebr. risui dixi : Insane, sive amens, excors ; et lætitiæ : Quid hoc facis ? quid illudis ? quid decipis ? quid falsa dulcedine inescatum,- ad veros dolores ac dedecora ducis ? Vide Prov., vi, vii, etc.

3. Cogitavi in corde meo. Rursus sapientiæ, ac voluptatis seorsim fastidio, utramque conjungere satagebat ; atque, ut sunt hominum volubiles motus, nunc ad illam convertebat animum, reliquo fere capite. Cogitavi abstrahere a vino, ut

(a) Var. : Videbo.

[532]

mum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum : quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.

4. Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas.

5. Feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus ;

6. Et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem sylvam lignorum germinantium.

7. Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui : armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem.

8. Coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum : feci mihi cantores, et

et cor meum deduxit me in sapientiam, ut obtinerem (a) stultitiam (ut eam vincerem : qua in relaboravi)(b), donec viderem quid esset bonum filiis hominum, quid facerent sub sole numero dierum vitæ suæ.

Magnificavi opera mea : ædificavi mihi domos : plantavi mihi vineas.

Feci mihi hortos et pomaria : plantavi in illis lignum omne fructiferum.

Feci mihi piscinas aquarum, ad irrigandum ex eis saltum germinantem ligna (c).

Mercatus sum mihi (d) servos et ancillas, et vernaculi fuerunt mihi : et quidem possessio armenti et ovium multa fuit mihi : super omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem.

Congregavi mihi argentum et aurum, et substantias regum et provinciarum : feci mihi canto-

libidinum incentore ; quanquam Hier., Septuag. faventibus, Comm. ad Paulum, sic ex Hebr. vertit : Cogitavi trahere in vino carnem meam : hoc est, dubitare cœpi, bonumne esset carnem vino distendere, augere ; aut, ut idem Hier. vitam meam deliciis tradere, carnem liberare ab omnibus curis, et quasi vino, sic voluptate sopire. Non ergo vir maximus hanc interpretationem ignoravit, sed priorem praetulit, ac tandem Ecclesiæ tradidit : Ut animum transferrem :ad verbum ex Hebr. deduxit me cor meum ad sapientiam : ratio naturalis, quam etiam peccatoribus Deus auctor inseruit. Idem Hier. ibid. Quid facto opus est : hoc est, ut perdiscerem, quid facto opus esset filiis hominum : sive ut clariusad Paulam. Donec viderem quid esset bonum, etc. Numero dierum, sive decursu vitæ suae : quod jam vanum esse constitit, eo quod nihil pariat nisi quæstiones : sup. i, 8 ; infra vii, 30.

4. Magnificavi : exploratores omnia, unde aliquid voluptatis corrogare possem, ædium atque operum magnificentiam, hortorum amœnitates, innumerabilem opum vim, et alia ejusmodi cogitavi : quæ deinde fuse exequitur usque ad vers. I \.

5. Pomaria : pardesim : paradisos, hortos amœnissimos ; qua voce noster utitur Cant., iv, 13.

7. Ante me in Jerusalem : Jerusalem ab antiquo urbs regia, neque tantum Davidi, sed etiam Melchisedech, et aliis regibus aut ducibus habitata, ut supra memoravimus.

8. Cantores, et cantatrices : en libidinum illecebras. Scyphos, et urceos : siddah et siddoth : vox Chaldaica : hoc est, secundum Aquilam, κὺλικας καὶ κυλίκια,

(a) Var. : In stultitiam. — (b) Deest (ut eam vincerem ; qua in re laboravi). — (c) In Hebr. lignum.— (d) Deest mihi.

[533]

cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda :

9. Et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum.

10. Et omnia, quæ desideraverunt oculi mei, non negavi eis : nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, quæ praeparaveram : et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.

11. Cumque me convertissent ad universa opera, quæ fecerant manus meæ, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.

12. Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem factorem suum) ?

res et cantatrices : et delicias filiorum hominum, ministros vini, et ministras.

Et magnificatus sum, et adjeci sapientiam (a) super omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem ; et quidem sapientia mea astitit (b) mihi.

Et omne quod postulaverunt oculi mei, non tuli ab eis : nec prohibui cor meum ab omni lætitia : quia cor meum lætatum est in omni labore (c). Et hæc fuit portio mea ex omni labore meo.

Et respexi ego ad omnia opera mea, quæ fecerunt manus meæ, et in labore quo laboraveram faciens. Et ecce omnia vanitas, et voluntas spiritus. Et non est abundantia sub sole.

Et respexi ego, ut viderem sapientiam, errores et stultitiam : quia quis est hominum, qui possit ire post regem ante (d) factorem suum ?

majores calices seu crateras ; unde minoribus vasculis haurirentur vina convivis propinanda. Hier., Symm. eodem fere refert ; quippe ad mensurarum species : Septuag. vini fusores, ac fusitrices, quam vocem Hier. fingit, sive ut ipse latinius, ministros ac ministras vini. E recentioribus alii alia comminiscuntur variis conjecturis ac ratiociniis ducti : nos antiquioribus interpretibus credimus. Putaverim autem hic uti Salomonem peregrinis atque exoticis vocibus, ut significaret se non tantum indulsisse deliciis, quæ regibus Israeliticis familiares essent, sed etiam ex mollissimis Assyriorum aulis, luxus ac voluptatum illecebras accercisse.

9. Sapientia quoque perseveravit mecum : Hebr. Septuag. et quidem sapientia mea adstitit mihi : sive, ut alii vertunt, mihi constitit, non discessit a me. Vera quidem sapientia cum iis quæ sequuntur, ac tanto voluptatum amore non constat. Quare vel is erat tum Salomonis error, ut simul et sapientem amatorem et voluptatem se esse decerneret, vel hic sapientiam appellat regnandi artes, agendi solertiam, aut naturæ scientiam, quam etiam ad conquirendas voluptates adhiberet erudito luxu.

10. Et hanc ratus sum : Hebr. hæc pars mea.

11. In quibus frustra sudaveram : Hebr., Septuag., Hier. ad Paulam, simpliciter : in labore quo laboraveram faciens.

12. Quid est homo, ut sequi possit regem factorem suum ? Hæsitantis ac dubitantis, an homo veram sapientiam assequi, ac Deum creatorem suum sequi possit ; at Hebr. aliter obscurissimo sensu : Quid est homo qui venturus est post

(a) Var. : Male deest sapientiam. — (b) Stetit. — (c) Labore meo. — (d) Atque pro ante.

[534]

13. Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.

14. Sapientis oculi in capite ejus : stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus.

15. Et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam ? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

16. Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient, moritur doctus similiter ut indoctus.

17. Et idcirco tæduit me vitæ meæ videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.

18. Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me.

Et vidi ego quia est abundantia sapientiæ super stultitiam : sicut abundantia lucis super tenebras.

Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in tenebris ambulat. Et cognovi ego quia eventus unus eveniet omnibus eis.

Et dixi ego in corde meo : Sicut eventus stulti, ita et mihi eveniet : et utquid sapiens factus sum ego (a) ? et locutus sum in corde meo : quoniam hoc quoque vanitas.

Non enim erit memoria sapientis cum stulto in æternum : eo quod ecce diebus qui supervenient, universa oblivio operiet (b) : et quomodo morietur sapiens cum stulto ?

Et odivi vitam, quia malum super me opus quod factum est sub sole : quia omnia vanitas et pastio venti.

Et odivi ego omnem laborem meum, quo ego laboravi (c) sub sole : quia dimitto illum homini, qui futurus est post me.

regem, seu qui regem sequi possit (in his) quæ jam fecerunt (homines) ? Quis scilicet privatus, melius rege poterit sapienter aut stulte facta cognoscere ? ut sensus sit, merito Salomonem de sapientia disputasse, quippe regem maximum, ad eam comparandam potioribus instructum auxiliis, et revera vidisse magnum esse discrimen inter sapientiam atque stultitiam : quod exequitur vers. 13, 14, et tamen eo tandem esse deductum, ut humanam sapientiam vanam duceret, vers. 14-17,

14. Sapientis oculi : hoc ergo discrimen sapientem inter et stultum : sapientis oculi in capite ejus : sicut enim oculi in excelso tanquam in specula constituti ut pedibus praeluceant, ita in arce mentis ratio collocata, velut dux itineris. Stultus in tenebris ambulat : cæco ac devio itinere, ac si oculos, non in capite, sed in tergo haberet. Et didici : vide iii, 18, quod unus utriusque esset interitus : Hebr. unus ambobus eventus, quasi diceret : Quæ ista providentia qua se sapientes efferunt, aut quodnam est in illo stulti sapientisque discrimine tantum operæ pretium, si tamen ambobus æque omnia eveniunt ? Unde

15. Animadverti quod hoc quoque esset vanitas : tantum scilicet inter sapientem et stultum ponere discriminis.

18, 19. Habiturus hæredem..... quem ignoro (Hebr. quis novit) an stultus futurus sit ? Ac revera ipse Salomon regum sapientissimus, dereliquit post se, de (a) Var. : Deest ego. — (b) Cooperiet. — (c) Quem ego laboravi, aliaslaboro.

[535]

19. Quem ignoro, utram sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum ?

20. Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.

21. Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit : et hoc ergo vanitas, et magnum malum.

22. Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est ?

23. Cuncti dies ejus doloribus, et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit : et hoc nonne vanitas est ?

24. Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est.

25. Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego ?

26. Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam : peccatori autem dedit

Et quis scit utrum sapiens sit, an stultus ? et dominabitur in omni labore meo, quo laboravi, et in quo sapiens factus sum sub sole ; sed et hoc vanitas.

Et conversus sum ego, ut renuntiarem cordi meo in omni labore meo, quo laboravi sub sole :

Quia est homo, cui labor ejus est in sapientia, et scientia, et virtute ; et homini qui non laboravit, illi dabit partem suam. Et quidem hoc vanitas, et nequitia magna (a).

Quid enim fit homini in omni labore suo, et in voluntate cordis sui, qua ipse laborat sub sole ?

Quia omnes dies ejus, dolorum et iracundiæ, curarumque : et quidem nocte non dormit cor ejus : sed et hoc vanitas.

Non est bonum homini, nisi quod comedit et bibit, et ostendit (b)animæ suæ bonum in labore suo. Et quidem hoc vidi ego, quia de manu Dei est.

Quis enim comedit, et quis parcit (c)sine illo qui (d) homini bono coram se dedit sapientiam, et scientiam, et lætitiam : et peccanti dedit sollicitudinem, ut au-

semine suogentis stultitiam, et imminutum a prudentia, Roboam, Eccli., xlvii, 27, 28.

20. Unde cessavi : et verti me in desperationem, in vitæ tædium, et odium universi laboris humani : ex Hebr. ut supra, 17, 18.

21. Et sollicitudine : Hebr. rectitudine ; Hier. ad Paulam, virtute : quod Sept. ἀνδρίᾳ, fortitudine.

24. Nonne melius est comedere : quam stulto hæredi omnia relicturum, fraudare animam suam bonis ? Eccle., iv, 8. Et hoc de manu Dei est : Hebr. hoc etiam vidi quod de manu Dei est. Non est in hominis potestate positum, ut hæredem quem vult habeat : qui sensus firmatur ex 25, 26 et seq.

25. Quis ita devorabit : Hebr. quis comedat aut sentiat (sensibus indulgeat) magis quam ego ? sub ejus persona qui partis utitur ; quis enim æquius suis utatur bonis, quam ego qui tanto labore peperi ?

(a) Var. : Multa. — (b) Comedat et bibat, et ostendat. — (c) Comedet, et quis parcet. — (d) Sine illo ? quia.

[536]

afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo : sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.

geat et congreget quæ videntur bona(a) ante faciem Dei. Sed et hoc vanitas, et præsumptio spiritus.

26. Et cassa sollicitudo mentis : Hebr. afflictio spiritus, ut passim.

(a) Var. : Quæ dantur.

CAPUT III.

Suæ rebus vices : suus interitus : mundus disputationi traditus : perturbatus ordo rerum : omnia ultimo judicio reservata : homo jumento nihil præstat ; futura prævidere velle, vanum.

VERSIO VULGATA.

1. Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cœlo.

2. Tempus nascendi, et tempus moriendi.

Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

3. Tempus occidendi, et tempus sanandi :

Tempus destruendi, et tempus ædificandi.

4. Tempus flendi, et tempus ridendi.

Tempus plangendi, et tempus saltandi.

5. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi.

VERSIO S. HIERONYMI.

Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub cœlo.

Tempus pariendi, et tempus moriendi.

Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

Tempus occidendi, et tempus sanandi.

Tempus destruendi, et tempus ædificandi.

Tempus flendi, et tempus ridendi.

Tempus plangendi, et tempus saltandi.

Tempus spargendi lapides et tempus colligendi lapides.

1. Omnia tempus habent : « Incertum et fluctuantem statum conditionis humanæ in superioribus docuit ; nunc vult ostendere omnia in mundo non tantum incerta, sed etiam sibi esse contraria, et nihil stare perpetuum, eorum duntaxat quæ sub cœlo sunt. » Hier. in hunc locum. Ex quo efficitur nihil esse tam vanum, quam hærere mundo, cujus figura præterit ; cum præsertim is temporum cursus, hæ vices, a Dei nutu pendeant, qui cuncta disponit in tempore suo, vers. 11 ; ut frustra appareat quærere felicitatem contrariis motibus, susque deque jactatos ineluctabilibus atque inextricabilibus causis. Hæc argumentationis summa toto fere capite : nunc singula membra videamus. Et suis spatiis transeunt universa, sub cœlo : Hebr. et tempus omni voluntati : rei, negotio, instituto.

2. Tempus nascendi : hoc primum, ut id quod tempus induxit, tempus auferat : id est, vitam ipsam morte commutet. Cætera ex hoc capite connexa meditando perpendi, non verbis enucleari oportet.

5. Tempus spargendi lapides : in agros prohibendis frugibus, ut IV Reg., iii, 25, omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et colligendi : ad emundandum agrum.

[537]

Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

6. Tempus acquirendi, et tempus perdendi.

Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

7. Tempus scindendi, et tempus consuendi.'

Tempus tacendi, et tempus loquendi.

8. Tempus dilectionis, et tempus odii.

Tempus belli, et tempus pacis.

9. Quid habet amplius homo de labore suo ?

10. Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

11. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu.

Tempus acquirendi, et tempus perdendi.

Tempus custodiendi, et tempus projiciendi.

Tempus scindendi, et tempus consuendi.

Tempus tacendi, et tempus loquendi.

Tempus amandi, et tempus odiendi.

Tempus belli, et tempus pacis.

Quæ abundantia est facienti in quibus ipse laborat ?

Vidi occupationem quam dedit Deus filiis hominum, ut occupentur in ea.

Universa fecit bona in tempore suo, et quidem sæculum dedit in corda eorum, ut non inveniat homo opus quod fecit Deus ab initio usque in finem.

9. Quid habet amplius homo : sic supra, I, 3 ; sic postea ii, 22 ; sic denique hic post enumeratas temporum vices, huc redit oratio : hæc summa ; ut posteaquam constiterit nihil stabile, et quæcumque homo plantaverit, acquisiverit, custodierit, consuerit ; eadem postea avelli, spargi, scindi, ac dissui oportere ; nempe id supersit ex omni labore, nullum idoneum, aut tanto conatu dignum carpi fructum ; vel, ut ait Hier. in hunc locum : « Cum omnia suo labantur tempore, quid frustra conamur et tendimus, et brevis vitæ labores putamus esse perpetuos ? nec contenti sumus secundum Evangelium malitia diei, nihilque in crastinum cogitemus ? »

11. Cuncta fecit bona (seu Hebr. pulchra) in tempore suo : omnia quidem suis decurrunt temporibus : sed temporum arbiter Deus has temperat vices ; quare omnia per se bona, pulchroque : Viditque Deus cuncta quæ fecerat ; et erant valde bona, Gen., i, 31. Sibi ergo universæ rei bene gestæ conscius, nihil moratur hominum judicia. Et mundum tradidit disputationi eorum : orbe constituto, hominum generi ingens ænigma proposuit, in quo solvendo frustra laborarent : ita ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus : ac temporum leges, rerumque orientium, atque intereuntium causas ne quidem intelligere, nedum his se expedire, ac certum vitæ statum sibi constituere valeat. Ab initio usque ad finem : quasi diceret : Singula quidem Dei opera admirari licet ; cæterum, consiliorum seriem, atque universi operis rationem capere non possumus : ex qua rerum serie perspicuum fieret, suo quæque tempori aptata pulcherrima esse atque ordinatissima : sed horum convenientiam, particulae operis illigati sentire non possumus : ut præclare August. Mundum disputationi reliquit : ad verbum Hebr., Septuag. mundum dedit in cor eorum ; quæ interpretatio Hier. non latuit, quippe quam attulit Comment. ad Paulam. Dedit autem in cor, hoc est, cogitandum reliquit ; ita tamen ut nunquam inveniant occulta consilia, et arcanas rerum causas ; quod

[538]

12. Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua.

13. Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

14. Didici quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum : non possumus eis quidquam addere nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.

15. Quod factum est, ipsum permanet : quæ futura sunt, jam fuerunt : et Deus instaurat quod abiit.

16. Vidi sub sole in loco judicii

Cognovi quia non est bonum, nisi lætari, et facere bonum in vita sua.

Et quidem omnis homo qui comedit et bibit, et ostendit bonum in omni labore suo, ex dono Dei est.

Cognovi quia omnia quæ fecit Deus, ipsa erunt in æternum : super illa non potest adjici (a), et ab illis non potest auferri, et Deus fecit ut timeant a facie ejus.

Quid est quod fuit ? ipsum est quod erit (b), et quæ futura sunt, jam fuerunt ; et Deus quæret eum qui persecutionem patitur.

Et adhuc vidi sub sole locum

idem Hieronymus hic elegantissime disputationem vertit, ut Deo quidem agere competat, homini autem nihil aliud quam quærere ac disputare sit reliquum.

12. Et cognovit quod non esset melius. « Propterea colonus et hospes mundi homo datus est, ut brevi vita sua utatur tempore : et spe prolixioris ætatis abscissa, cuncta quæ possidet, quasi ad alia profecturus, aspiciat :.....nec se putet

plus de suo labore lucrari posse quam cibum et potum ; et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit. » Hier. ibi addit ; non ut illud fiat quod est apud Isaiam : Manducemus, et bibamus ; cras enim moriemur : sed secundum Apostolum : Habentes victum et vestitum, his contenti simus ; quod est donum Dei, vers. seq. Facere bene : quidam intelligunt : bene sibi facere, partis uti : quod est in seq. vers. videre bonum de labore suo.

14. Didici quod omnia... perseverent in perpetuum : tellus, sidera, montes, arborum atque animantium genera, ipsa rerum summa. Non possumus eis addere : ac nequidem staturæ nostræ cubitum, aut capillis colorem, Matth., v, 36 ; vi, 27. Quæ fecit Deus ut timeatur : ex antecedentibus, quod occultissima, quod perfectissima, quibus nihil adjici, nihil detrahi possit, quod ordinatissima, et sempiternis legibus constituta.

15. Deus instaurat (Hebr. quærit, revocat) quod abiit : ad verbum, quod consecutum est (quod præteritum) : eo quod alia ex aliis consequantur, ac Deus ea quæ secutura sunt, ex antecedentibus evocet, et eliciat latentibus causis. Vide i, 9, 10. Summa est : Dei opera firma consistere : simplici et uniformi motu agi res, aliasque aliis deduci, etiam quæ effluxerint, Dei beneficentia recuperari posse, ne plus æquo, aut adeptis lætemur, aut cruciemur amissis. Quod abiit : Septuag. τὸν διωκόμενον : hoc est, Deus requirit eum qui persecutionem patitur : sic et antiqua Vulgata, et ipse Hier. ad Paulam. « Ad consolandum, inquit, eum qui in martyrio perseverat. » Quam versionem prætermittere non est visum, eo quod passim a Patribus græcis, latinisque celebretur ; quanquam non est dubium, quin vulgata nostra interpretatio sit congruentior, atque omnino retinenda. Pro τὸν διωκόμενον, apud Septuaginta quidam legisse videntur, ὁ διωκόμενον quod consecutum est, quod Hebr. congruit.

16. Vidi sub sole : aliud argumentum rebus humanis insitæ vanitatis : in præsente vita, inter justum et impium nullam esse distantiam, sed incerto eventu

(a) Var. : Addi.— (b) Quod est.

[539]

impietatem, et in loco justitiæ iniquitatem.

17. Et dixi in corde meo : Justum, et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.

18. Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.

19. Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio : sicut moritur homo, sic et illa moriuntur : similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,

20. Et omnia pergunt ad unum locum : de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.

21. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiri-

judicii, ibi impietas ; et locum justitiæ, ibi iniquitas.

Dixi ego in corde meo : Justum et impium judicabit Deus : quia tempus est omni voluntati super omne factum ibi.

Dixi ego in corde meo de loquela filiorum hominis : quia separat illos Deus, ut ostendat quia ipsi jumenta sunt (a).

Sive quia eventus filiorum hominum, et eventus pecoris, eventus unus eis. Sicut mors hujus, ita et mors illius, et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est : quia omnia vanitas.

Omnia vadunt ad locum unum : omnia facta sunt de humo, et omnia revertentur ad humum.

Quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et

omnia volutari ; « atque inter judicum ipsa subsellia, non veritatem valere, sed munera. » Hier. ibid.

17. Et dixi... Justum et impium : clara solutio, cum omnia sint perturbata sub sole, atque inconditis motibus ferri videantur, esse supra solem, et extra temporum vices, aliquid quo incerta et incomposita in ordinem redigantur, nec per partes Deum, et velut per singula momenta judicare, sed in futurum tempus universæ rei reservare judicium : quo fit id quod sequitur : et tempus omnis rei tunc erit : cum enim in hac vita, alia aliis temporibus congruant, nec singula singulis satis apta, atque alieno loco multa posita esse videantur, expectandum tempus quo sua cuique tribuantur, bona bonis, mala malis : ut est in parabola, Matth., xiii, 24 et seq.

18. Dixi in corde meo de filiis hominumut probaret eos Deus : redargueret ; Hebr. separaret, ad examen revocandos atque omnino pervinceret : similes esse bestiis : simplicius in Hebr. et apud Septuag. quod bestiæ ipsi. « Aliud argumentum multo validius, jam tactum ii, 15, sed hic fusius exequendum : quid mirum nihil distare inter probos et improbos qui æque homines sunt, cum nequidem inter homines et pecudes satis sit discriminis ; cum similiter procedamus in lucem, simul dissolvamur in pulverem. » Hier.

20. De terra facta sunt : de terra nihil nisi corpus factum est ; et signanter de corpore dicitur : Terra es, et in terram reverteris : facile itaque ostenditur nobis, quod juxta corporis fragilitatem, pecora simus. Hier.

21. Quis novit : hoc est, haud facile cognoveris : qua phrasi : Quis habitabit : aut, mulierem fortem quis inveniet ? quasi diceret : Satis ergo constat homines corpore nonnisi esse bestias : si autem videtur hæc esse distantia quod spiritus hominis ascendat in cœlum, et spiritus pecoris descendat in terram, quo istud certo auctore cognovimus ? Hæc quæstio nonnisi infra resolvenda, xii, 7. Interim

(a) Var. : Et ut ostenderet, quia ipsi jumenta sunt sibi.

[540]

tus jumentorum descendat deorsum ?

22. Et deprehendi nihil esse melius, quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat ?

spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram ?

Et vidi quia non est bonum nisi quod lætetur homo in opere suo : quia hæc est pars ejus. Quis enim adducet eum, ut videat id quod futurum est post ipsum ?

in incerto ac suspenso relinquitur, ad ignorantiam hominum declarandam, et comprimendam superbiam.

CAPUT IV.

Calumniæ : calamitates : vita tædio : invidia : desidia et falsa in otio quies : avarus sibi pessimus : amicitia et societas : regiæ quoque majestatis vanitas, 3. et seqq. ; obedientia : victimæ.

VERSIO VULGATA.

1. Verti me ad alia, et vidi calumnias, quæ sub sole geruntur, et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem : nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos.

 

2. Et laudavi magis mortuos, quam viventes :

 

 

3. Et feliciorem utroque judicavi, qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

4. Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi : et in hoc ergo vanitas, et cura superflua est.

VERSIO S. HIERONYMI.

Et conversus sum (a) ego, et vidi universas calumnias, quæ fiunt sub sole ; et ecce lacrymæ eorum qui calumnias (b) sustinent, et non est qui consoletur eos : et in manibus calumniantium eos fortitudo, et non est eis consolator.

Et laudavi ego mortuos, qui jam mortui sunt, super viventes, quicumque ipsi vivunt usque nunc.

Et melior super hos duos, qui nondum natus est, qui nondum vidit opus malum, quod factum est sub sole.

Et vidi ego universum laborem, et simul omnem virtutem operis, quia æmulatio viri a sodali ejus : et quidem hoc vanitas, et præsumptio spiritus.

4. « Rursum industrias animadverti patere invidiæ proximi. Stultus complicat manus suas. Totum quod disserit, hoc est, ut ostendat et eum qui laborat et habet aliquid in mundo, patere invidiæ ; et rursus eum qui vivere vult quietus, inopia opprimi, et esse utrumque miserabilem ; dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur. » Hier. ibid.

(a) Var. : Deest sum. — (b) Calumniam.

[541]

5. Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicetis :

6. Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore, et afflictione animi.

7. Considerans reperi et aliam vanitatem sub sole :

8. Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis : nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? in hoc quoque vanitas est, et afflictio pessima.

9. Melius est ergo duos esse simul, quam unum : habent enim emolumentum societatis suæ :

10. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli : quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ?

12. Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei : funiculus triplex difficile rumpitur.

13. Melior est puer pauper et sa-

Stultus complexus est manus suas, et comedit carnes suas.

Melior est plenus pugillus cum requie, quam plenitudo manuum laboris et praesumptionis spiritus.

Et conversus sum ego, et vidi vanitatem sub sole.

Est unus et non est secundus, et quidem filius, et frater non est ei : nec(a) est finis omni labori ejus. Et quidem oculus ejus non satiatur (b)divitiis ; et cui ego laboro et fraudo (c)animam meam bonitate (d) ? Sed et hoc vanitas, et distentio pessima est.

Meliores duo, quam unus, quibus est merces bona in labore suo : quia, si ceciderit unus, eriget particeps socium(e) suum.

Et væ uni, cum ceciderit, et non est secundus qui erigat eum.

Et quidem si dormient (f) duo, etiam calor erit illis : et unus quomodo calefiet ?

Et si invaluerit super eum unus, duo stabunt adversus eum. Et funiculus triplex non cito rumpitur.

Melior est puer pauper et sa-

5. Stultus : piger, de quo Prov., xxiv, 30 et seqq. Comedit carnes suas : hyperbolice, propter nimiam famem. Hier. marcescit inedia : seipsum exest curis, tædio, inertia.

7. Aliam vanitatem : avaritiam, quam graphice depingit.

8- Unus est : solus. Supra irriserat eum qui certi hæredis causa seipsum stulte excruciat : nunc invenit stultiorem eum qui hærede nullo, haud secius defraudat genium. Nec satiantur oculi ejus divitiis : nihil quidquam ex tot opibus usurpare ausus, præter insatiabilem videndi libidinem, ut habetur infra, vers. 10. Nec recogitat, dicens : positum elucidationis gratia : deest enim Hebr. Septuag. in latina etiam versione hujus capitis iv, apud Ambrosium, et apud Hier. Comment. ad Paulam.

9, 10. Melius... duos esse... Væ soli. Merito hæc subnectit avaritiæ, quippe avarus omnis humanitatis expers, incubat divitiis, nullum amicitiæ fulcimentum quærit.

12. Funiculus triplex : proverbiale dictum, ad foedera gentium et privatorum etiam amicitiam commendandam.

13. Melior est puer... rege : jam ad regiæ majestatis vanitatem pergit. Primum quod ipsi reges vacui sapientia, puero imbecilliores sint ; alterum,

(a) Var. : Et non. — (b) Satiabitur. — (e) Fraudabo. — (d) A bonitate. — (e) Eriget participem___(f) Dormiant [al. dormierint.]

[542]

piens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.

14. Quod de carcere, catenisque interdum quis egrediatur ad regnum : et alius natus in regno, inopia consumatur.

15. Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

16. Infinitus numeras est populi omnium, qui fuerunt ante eum : et qui postea futuri sunt, non lætabuntur in eo : sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.

17. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.

piens, quam rex senex et stultus, qui nescit providere in posterum.

Quoniam de domo vinctorum egreditur ut regnet (a) : quia etiam in regno ejus natus est pauper.

Vidi universos viventes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro illo.

Non est finis omni populo ejus (b), universis qui fuerunt ante illos : et quidem novissimi non lætabuntur in eo : sed et hoc vanitas, et præsumptio spiritus.

Custodi pedem tuum cum vadis in domum Dei, et appropinqua ut audias. Super (c) donum enim insipientium sacrificium tuum : quia nesciunt quod faciunt malum.

14. Quod de carcere : quod regia etiam capita communi hominum sorte ab infimis ad summa, a summis ad infima volutentur. Sic Joseph e carcere propemodum ad regnum : sic Job e summa fortuna in sterquilinium. Tertium, quod ipsa majestas ætate obsolescat : vers. seq.

15. Vidi cunctos viventes... cum adolescente secundo : regni hærede designato, obsequiis promptos, atque orientem, ut aiunt, solem adorantes.

16. Infinitus numerus... ante eum : eos, regem scilicet patrem et filium, Hier. ex Hebr. et Septuag. ad verbum : ad facies eorum corium ipsis : innumerabiles et ipsorum ævo fuere, et postea futuri sunt qui eos nesciant ; tam anguste regnant.

17. Custodi pedem tuum : attende tibi, eum ad Deum accedis. Appropinqua ut audias. Multo enim melior : postremum illud deest Hebr. Tota sententia ex Hebr. : Accede ad audiendum (sive obediendum) potius quam ad dandas stultorum victimas ; quia nesciunt quod faciunt malum : eodem cum Vulgata sensu. Has sententias et reliquas usque ad vers. 9 sequentis capitis non facile connectas cum antecedentibus. Verum Ecclesiastes dum omnia vana prædicat, ne etiam pietatem vanis accensere videatur, hæc de precibus, deque inspectore Deo, votisque interserit. Forte etiam quod inter vana computet falsum cultum, et in exterioribus tantum positum.

(a) Var. : Egreditur in regem. — (b) Deest ejus. — (c) Deest super.

CAPUT V.

Multiloquium : vota : qui negant providentiam : imperiorum ordo : divitiarum vanitas, 9, 12 et seqq. Dulcis ex opere somnus : frugalitas : partis uti optimum, 27 et seqq.

VERSIO VULGATA.

1. Ne temere quid loquaris, neque

VERSIO S. HIERONYMI.

Noli festinare in ore tuo, et cor

[543]

cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cœlo, et tu super terram : idcirco sint pauci sermones tui.

2. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

3. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio : sed quodcumque voveris, redde :

4. Multoque melius est non vovere," quam post votum promissa non reddere.

5. Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam : neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.

6. Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri : tu vero Deum time.

tuum non festinet ad proferendum verbum in conspectu Dei : quia Deus in cœlo, et tu super terram. Propter hoc sint verba tua pauca :

Quia veniet somnium in multitudine sollicitudinis, et vox stulti (a) in multiplicatione sermonum.

Cum votum voveris (b) Deo, ne moreris reddere illud : quia non est voluntas in insipientibus. Quæcumque voveris, redde.

Melius est non vovere, quam vovere, et non reddere.

Non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam ; et ne dixeris in conspectu angeli, quia ignorantia est : ne irascatur Deus super vocem tuam, et disperdat opera manuum tuarum.

Quia in multitudine somniorum et vanitates, et verba plurima : sed Deum time.

1. Ne temere... coram Deo : ergo ad pietatem pertinet, parce et moderate loqui, cum de verbo otioso rationem reddi oporteat, Matth., xii, 36, scriptumque sit : in multiloquio non deerit peccatum, Prov., x, 19. Quin etiam de orando Deo Christus præcipit : Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici : putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur, Matth., vi, 7, 8. Ac notantur Pharisæi, quod viduas decipiant sub obtentu : prolixœ orationis, Marc, xii, 40 ; Matth., xxiii, 14 ; Luc., xx, 47. Deus enim in cœlo : plana sententia, quod Deus sublimis, nos humiles ; quod coram rege tacere, reverentiæ sit.

2. Multas curas : sicut turbida et multa somnia sollicitum hominem designant, sic multa verba stultum. Ideo de Deo rebusque divinis parce loquaris : quod etiam ea quæ nosse nos arbitramur, per speculum videmus et in ænigmate, et velut somnium comprehendimus, quod tenere nos putamus, Hier.

3. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio : Hier. ex Hebr. quia non est voluntas in insipientibus. Nulla constantia voluntatis, neque ullum decretum, aut proprie voluntas ; sed, ut in somniis, cæci vanique conatus.

5. Ne dederis os tuum : ne abutaris sermone, ut te ipsum in adulteria et corruptelas illicias ; quod faciunt qui dicunt : Non est providentia : non est ultio ; sive, ut habet Hebr., error est, aut ignorantia est : res humana nemo respicit : omnia cæco errore volvuntur. Coram angelo : executore divinæ ultionis.

6. Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri : qualis est somniator vana cogitans, talis nugax et loquax vana effutiens, ut supra, vers. 2. Tu vero Deum time : ut vers. 1.

(a) Var. : Insipientis. — (b) Feceris.

[544]

7. Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,

8. Et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

9. Avarus non implebitur pecunia : et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis : et hoc ergo vanitas.

10. Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?

11. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat : saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

Si calumniam pauperis, et ruinam judicii, et iniustitias videris in regione, ne mireris super negotio : quia excelsus super excelsum custodit,

Et excelsior est super illos, et amplius terræ in omnibus est rex in agro culto.

Qui diligit argentum, non implebitur argento ; et qui diligit divitias, non fruetur eis : sed in (a) hoc vanitas.

In multitudine enim bonorum, multi sunt qui comedunt ea ; et quæ est fortitudo habenti illam (b), nisi ut videat oculis suis ?

Dulcis somnus operanti, sive paululum, sive plus comederit ; et saturitas divitis non sinit eum dormire.

7. Si videris calumnias : pauperibus illatæ calumniae, ne te conturbent, cum sint suo ordine et loco constitutæ in republica potestates, quæ maleficia ulciscantur.

8. Et insuper universæ terræ (seu totius regionis : rex omnibus præsit, et subjectas potestates in ordinem cogat. Postremus versus in Hebr. sic habet : Et excellentia (sive emolumentum) terræ est in omnibus ; rex ipse agro servit ; a qua interpretatione non abhorret Hier. ad Paulum. Sensus est : Cum sint aliæ aliis subditæ potestates : inest tamen quædam rebus æqualitas, communisque altrix omnium tellus : rex ipse agro servit, atque inde victum accipit, nec a communi conditione eximitur. Hunc potestatum invicem subjectarum ordinem, alii cum Hieronymo referunt ad Deum et angelos regum regnorumque præsides, qui iniuriam prohibere, vel præsente pœna ulcisci possent, nisi Dei judicium ad futurum sæculum servaretur, missis angelis messoribus qui colligant de regno ejus omnia scandala, ut est Matth., xiii, 30, 41, supra iii, 16, 17.

9. Avarus non implebitur : jam ad vanitates redit, ac primum avaritiæ et opum ; quod animum non expleant : quod nullus ex illis dignus fructus : vers 9, quod utcumque sis dives, non tamen ipse tu plus cæteris capias, sed tantum importunos atque otiosos ventres accersas : vers. 10, quod nec ipse utare, sed tanquam a sacris abstineas, sola tibi intuendi facultate relicta : ibid., quod utcumque utare, teque cibis ingurgites, id tantum lucrere, ut somni suavitatem cruditate turbes : vers. 11, quod tibi quoque male vertant, cum potentioribus prædæ futurus sis : vers. 12, quod pereant, teque destituant, in afflictione (sive Hebr. occupatione,) maximo., cum iis maxime indigeas : 13, quod, etsi vel maxime in re splendida vivas, non eo tibi liberi fortunatiores futuri : ibid., quod denique divites æque ac cæteri mortales nudi atque egeni et nascantur et intereant : 14, 15, atque omnino se excrucient atque conficiant inanibus curis : 15, 16. Nota autem hanc sententiam : dulcis somnus operanti : vers. 11, ne otio torpescas : sive parum, sive multum comedat : ut non in copia sed in sufficientia sit quies, somnique atque adeo totius vitæ suavitas. Ex quo efficitur istud :

(a) Var. : Sed et. — (b) Illa.

[545]

12. Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui.

13. Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium, qui in summa egestate erit.

14. Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.

15. Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum.

16. Cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris et in curis multis, et in ærumna, atque tristitia.

17. Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis, et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus, et hæc est pars illius.

18. Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei.

19. Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

Est languor pessimus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas.

Et perierunt divitiæ illæ in distentione pessima : et genuit filium, et non est in manu ejus quidquam.

Sicut exivit de utero matris suæ, nudus revertetur : ut eat sicut venit et nihil accipit de labore suo, ut teneat in manu ipsius.

Sed et hoc vanitas, et languor pessimus : sicut enim advenit, ita et abibit. Quæ abundantia ejus qui in ventum laborat ?

Et quidem omnibus diebus suis in tenebris comedit, et luctu, et iracundia multa, et languore, et insania (a).

Ecce quod vidi ego bonum, quod est optimum ; comedere et bibere, et cernere jucunditatem in omni labore suo, quo laboravit sub sole ; numero dierum vitæ suæ, quos dedit ei Deus : hæc quippe est pars ejus.

Sed omnis homo cui dedit Deus divitias et substantiam ; concessitque ei, ut vesceretur ex eis, et tolleret partem suam, et laetaretur de labore suo ; hoc Dei donum est.

Non enim multum recordabitur dierum vitæ suæ ; quia Deus occupat in lætitia cor ejus.

17. Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis : ad comparationem ejus, qui tanto cruciatu ac tædio, peritura comparat, meliorem dicit esse eum qui præsentibus fruitur.

18. Hoc est donum Dei : qualecumque, non donum illud maximum de quo infra : præsertim cap. xii.

19. Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ : labentis ac tædio plenæ ; ut tota hujus vitæ suavitas in oblivione sui posita videatur.

(a) Var. : A versu 12 ad 16 sic habet altera versio : Est languor pessimus quem vidi sub Sole, divitias custodiri a Domino in malum ejus. Et perierunt divitiæ illæ in distentione pessima. Et genuit filium, et non est in manibus ejus quidquam. Sicut exivit de utero matris suæ, nudus revertetur ut venit, et nihil tollet laboris sui, ut vadat in manibus ejus. Sed et hoc languor pessimus, quia sicut venit, sic et vadit. Quid ergo habebit amplius, quia laboravit in ventum ? Et omnibus diebus suis in tenebris comedet, et in indignatione plurima, et in infirmitate et in iracundia.

[546]

CAPUT VI.

Divitiarum vanitas : anxio et avaro divite melior abortivus : partis frui : hoc etiam vanum,7, 8, 9, hominum sapientia, nihil nisi verba : unus Deus sapiens.

VERSIO VULGATA.

1. Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :

2. Vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat : nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Hoc vanitas, et miseria magna est.

3. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4. Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.

5. Non vidit solem, neque, cognovit distantiam boni et mali :

VERSIO S. HIERONYMI.

Est malum quod vidi sub sole, et frequens apud homines.

Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et gloriam, et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desideravit ; et non dedit ei Deus potestatem, ut manducaret ex eo ; sed vir alienus comedit illud. Hæc vanitas est, et languor pessimus.

Si genuerit vir centum liberos (a), et annis multis vixerit, et plures fuerint dies annorum ejus, et anima ejus non repleatur bonis : nec sepulcrum fuerit illi, dixi melius ab eo esse abortivum.

In vanitate quippe venit, et in tenebris vadit et in tenebris nomen ejus abscondetur.

Et quidem solem non vidit, nec cognovit : requies huic magis quam illi.

2. Vir, cui dedit Deus divitias : rursus ad divitias ; neque exagitare cessat radicem omnium malorum avaritiam, quam quidam appetentes, teste Paulo I Tim., vi, 10, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis : quæ Salomon fuse commemorat.

3. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos : sive, ut infra 6, etiamsi duobus millibus annis vixerit. Duo sunt quibus, vel maxime, humana vita protendatur : primum si ipsa longissima fuerit, postea si in sobolem amplissimam diffundatur, in qua et vivamus lætius, et etiam mortui reviviscamus. Atqui hæc duo vana sunt, et infructuosa avaris. Et anima illius non utatur bonis : si infelix ille est, et cæco errore devius, qui hujus vitæ bonis avaritia se fraudat, quanto magis qui veris bonis, fide ac doctrina sancta, Deique gratia non utitur ? Quod melior illo sit abortivus. Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille, Matth., xxvi, 24. Diligenter adverte ; non absolute melius, sed melius ipsi.

4, 5. Frustra enim venit... non vidit solem : clarum hæc pertinere ad abortivi comparationem. Attende, christiane, qui fructum parturientis spiritus abortire

(a) Var. : Deest liberos.

[547]

6. Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfrui tus bonis : nonne ad unum locum properant omnia ?

7. Omnis labor hominis in ore ejus : sed anima ejus non implebitur.

8. Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est vita ?

9. Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias : sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.

10. Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus : et scitur qu6d homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

Etsi vixerit mille annos duplices, et bonitatem non vidit : nonne ad locum unum omnia properant ?

Omnis labor hominis in ore ipsius, et quidem anima ejus (a) non implebitur.

Quid enim amplius sapiens (b) a stulto ; quid pauperi, nisi scire ut vadat contra vitam !

Melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima : sed et hoc vanitas, et præsumptio spiritus.

Quid est quod futurum est : jam vocatum est nomen ejus et cognitum : quia homo est, et non poterit judicari cum fortiore se.

facis, neque deducis ad solem, sed perire in tenebris et oblivione deleri sinis. Perpende illa verba : Frustra ille venit, qui nec Deo gloriam, nec sibi felicitatem peperit ; et a Dei regno pulsus, ad tenebras exteriores mittitur : ubi estfletus et stridor dentium, Matth., xxii, 13.

6. Nonne ad unum locum properant omnia ? Alia sententia, ad quam sequentia pertinent. Sic autem habet : Miserrimi illi sunt, qui concessis bonis non utuntur ; fac autem utare ; non eo eris beatior, cum mors ingruat. Ad unum locum properant : omnes enim morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur, II Reg., xiv, 14.

7. Omnis labor hominis : hujusmodi quem diximus, comedentis ac bibentis, partisque opibus utentis, in ore ejus, circa palatum versatur : miserabilis labor qui ventri et putredini serviat. Sed anima ejus non implebitur : animus majori bono natus, his impleri non potest.

8. Quid habet amplius sapiens a stulto ? Supple : Si in edendo et bibendo vita constat, et quid pauper, ac frugi, habet scilicet ; nisi ut pergat illuc ubi est vita ? nisi ut ea adipiscatur quibus vivat, atque organum corporis sustentet, nec pereat inedia, Hier. quod magis Hebr. congruit. Quid pauperi (deest) scienti pergere ante vitas, seu vitam sustentare ? quasi diceret : Pauperi æque ac diviti victus communis ; nec sapiens ea re plus habet aut scit, quam cæteri : communis eis cura, ut vitam protendant. Attende autem, christiane, hæc vivendi cura, quam bene ad veram æternamque vitam transferatur, de qua infra dicetur.

9. Melius est videre : Hier. ex Hebr. melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima, id est vana et imaginaria sectantem ; quod eodem pertinet atque antecedentia, nempe ut intelligamus melius esse ac præstantius frui præsentibus bonis quæ in promptu habeamus, quam animum inani spe pascere, aut philosophantium more, vanas ac supra nos, atque inextricabiles tentare quæstiones.

10. Qui futurus est : et hoc pertinet ad humanæ sapientiæ vanitatem, scire omnia a Deo prævisa suisque jam distincta nominibus, eumque unum scientem sapientemque esse, qui omnia ac futura æque ac præterita mente complectatur. Et scitur quod homo sit : scitur, inquam, hominem tantum esse hominem : et

(a) Var. : Deest ejus. — (b) Enim est sapienti.

[548]

11. Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.

Quia sunt verba multa multiplicantia vanitatem.

quod frustra nititur supra vires : et non possit contra fortiorem se in judicio contendere : contra Deum scilicet.

11. Verba sunt plurima : alia ratio retundendæ sapientium vanitatis, quod in hominum quæstionibus ac disputationibus, nihil nisi verba sint, et inanis loquacitas ; sive, ut habet Hebr. quia sunt verba plurima multiplicanda vanitatem : quo etiam sequentia pertinent.

CAPUT VII.

Vana scientia : quæstiones : majora se quærere : quid quo melius : risus, 4, 5 ; correptio : adulatio patiens, 9 ; ira stultorum est : stultum tempora præferre temporibus : sapientia : 13,20 ; divitiæ : cavere, 15 ; sapere ad sobrietatem, 17, 18 ; nemo sine peccato, 21 ; de sapientia obtinenda præsumere, 24, 25 ; mulieres, 26 et seqq. homo rectus, 30 ; quis sapiens.

VERSIO VULGATA.

1. Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? Aut quis ei poterit indicare, quid post eum futurum sub sole sit ?

2. Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa : et dies mortis die nativitatis.

3. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii : in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

4. Melior est ira risu : quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.

VERSIO S. HIERONYMI.

Quid plus (a) homini ? Quis enim cognovit quid sit bonum homini in vita ? numerum (b) dierum vitæ vanitatis ejus, et faciet ea quasi umbram : quia quis annuntiabit homini quid sit post eum sub sole ?

Bonum est nomen super oleum bonum, et dies mortis super diem nativitatis (c).

Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii, in quo finis est omnis hominis ; et qui vivit, dabit ad cor suum.

 

Melior est ira quam risus : quia in mœrore vultus emendabitur cor.

1. Majora se quærere : torquere se quæstionibus quæ captum exsuperent ; alia ratio qua scientiarum patescat vanitas : altiora scrutari, obvia et necessaria ignorare.

2. Melius est nomen bonum : cum tam brevis vita sit, ut sæpe antea memoratum, hortatur ut faciat famam vita longiorem. Hier. Melior dies mortis die nativitatis ; non tantum propter vitæ ærumnas, verum etiam quod nascentis incerta studia, mortui laus in tuto sit posita.

4. Melior est ira (sive indignatio) emendantis et castigantis, risu blandientis et adulantis.

(a) Var. : Est amplius. — (b) Numero. — (c) Nativitatis ejus.

[549]

5. Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.

6. Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.

7. Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti : sed et hoc vanitas.

8. Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.

9. Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.

10. Ne sis velox ad irascendum : quia ira in sinu stulti requiescit.

11. Ne dicas : Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

12. Utilior est Sapientia cum divi-

Cor sapientis (a) in domo luctus, et cor insipientis (b) in domo lætitiæ.

Melius est audire increpationem sapientis super virum audientem carmen stultorum.

Quia sicut vox spinarum sub olla, ita risus stulti : sed et hoc vanitas.

Calumnia conturbat sapientem, et perdit (c) cor fortitudinis ejus.

Melius est novissimum sermonis, quam principium ejus. Melior est patiens super excelsum spiritu.

Ne festines in spiritu tuo, ut irascaris : quia ira in sinu stultorum requiescit.

Ne dixeris : Quid factum est, quia dies priores erant meliores quam isti ? quia non (d) sapienter interrogasti de hoc.

Bona est sapientia cum hære-

5. Cor sapientium ubi tristitia est : cor sapientium in domo luctus ; cor stultorum in domo convivii (sive lætitiæ) : Hebr. et Septuag. Lætitia enim dissolvit sapientiam, luctus superbiam stultitiamque comprimit.

6. Quam stultorum adulatione decipi : Hebr. quam canticum stultorum, supple, audire,

7. Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla : sic stultorum gaudia, grata licet in speciem, nihil nisi inanem strepitum, et evanidam lucem præbent. Quæ omnia a vers. 3 pertinent ad humanæ lætitiæ vanitatem, de qua etiam supra ii, 2.

8. Calumnia conturbat (etiam) sapientem ; et perdet robur cordis illius : sic Septuag., sic Hier. ad Paulam : Hebr. eodem sensu : et munus (seu donum) perdit cor (sive mentem) supple, sapientis ; de quo primo membro : juxta illud Dent., xvi, 19 : Munera excæcant oculos sapientum : quibus humanæ sapientiæ imbecillitas demonstratur.

9. Melior est finis orationis, sermonis, quam principium : ut missis proloquiis ad rem ipsam veniamus, et quam brevissime fieri poterit concludamus. Melior etiam cujusque rei finis quam principium, juxta vers. 2. Melior est patiens : cum arrogans sibi aliquid esse videatur, vanum tamen istud est, et pati melius quam contumeliose et arroganter aliquid agere.

11. Stulta est hujuscemodi interrogatio : vani imperitique homines putant incidisse se in ea tempora, in quibus inauditae sint, atque hactenus inexpertæ calamitates ; sed hoc quam vanum sit, docent antecedentia, supra i, 10 ; iii, 15.

12, 13. Utilior est sapientia cum divitiis : sive cum hæreditate, Hebr. utiles divitiæ, si sapientia adsit ; sed sapientia potior, quæ veram vitam tribuit.

(a) Var. ; Sapientiam. — (b) Insipientiam. — (c) Perdet. — (d) Non enim.

[550]

tiis, et magis prodest videntibus solem.

13. Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.

14. Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

15. In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

16. Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.

17. Noli esse justus multum : neque plus sapias, quam necesse est, ne obstupescas.

18. Ne impie agas multum, et noli

ditate, et amplius videntibus solem.

Quia quomodo umbra sapientiæ, sic umbra argenti, et quod plus est, scientia sapientiæ vivificabit habentem se.

Vide opera Dei : quoniam quis poterit adornare, quem Deus perverterit ?

In die bonitatis esto in bono, et in die malo vide. Et quidem istud congruum huic fecit Deus ad loquendum, ut non inveniat homo post eum quidquam.

Omnia vidi in diebus vanitatis meæ : est justus periens in justitia sua, et est impius longævus in malitia sua.

Noli esse justus multum, et ne quæras amplius, ne obstupescas.

Ne impie agas multum, et noli

14. Quod nemo possit corrigere quem ille despexerit : quem seu quod ille curvaverit, Hebr. juxta illud quod scriptum est : Quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cœcum ? nonne ego, Dominus Deus ? Exod., iv, 11, ut frustra obloquantur homines, cum quæ ego sive recta, sive distorta fecerim (aut permiserim) mutare nemo possit ; Hier. Hunc versum Ecclesiastæ Chald. hic refert ad vitia corporis, ut nemo gibbosum, claudumve restituere possit in rectam staturam ; ac proverbialiter intelligendum ; ut discant homines pati, quæ Deus justis de causis inemendata esse voluerit, sive permiserit.

15. In die bona : præcedentis sententiæ corollarium, ne obloquaris Deo aut rebus humanis, sed omnia excipias prout eveniunt ; æque enim fecit Deus bonos dies malosve, prosperos et adversos ; neque quidquam forte, aut caeca necessitate fit, sed Dei sapientia. Ut non inveniat homo justas quœrimonias : Hebr. et non inveniet homo post eum quidquam, post Deum scilicet : ne te excruciaveris emendandis Dei operibus.

16. In diebus vanitatis meæ : hujus vitæ vanissimæ. In justitia sua : virtutis studium non prohibet acceleratam mortem : quæ querela passim in sacris Libris, præsertim Jerem., xii, 1, etc. Sed hujus rei causa, his diebus vanissimis, procul submovetur ab hominum aspectibus. Vide infra viii, 11, 12,13 ; ix, 2.

17. Noli esse justus multum : qui summo et stricto semper jure agat ; qui trucem et rigidum gerat animum, nunquam indulgens veniam, maxime vero qui superstitiosus se scrupulis torqueat : hunc scito plus justum esse quam justum est, et ex cunctatione, vel fluctuatione animi pene in stuporem verti : hæc fere Hier. Ne obstupescas : alii, ne desolationem tibi accersas.

18. Ne impie agas multum : id est, diu, nec peccata peccatis addas. Debemus enim nos statim erigere post ruinam ; non imitari eos, qui semel deserta regula, tradunt se vitiis desperantes : Ephes., iv, 29. Cur autem hic inserantur sententiae, non ita proposito cohærentes, diximus supra, iv, 17.

[551]

esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

19. Bonum est te sustentare justum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam : quia qui timet Deum, nihil negligit.

20. Sapientia confortavit sapientem, super decem principes civitatis.

21. Non est enim homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.

22. Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum : ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.

23. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.

24. Cuncta tentavi in sapientia : Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me :

25. Multo magis quam erat : et alta profunditas, quis inveniet eam ?

26. Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem : et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :

27. Et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum

esse stultus, ne moriaris (a) in tempore non tuo.

Bonum est retinere justum (b). Et quidem ab hoc ne dimittas manum tuam : quoniam qui timet Deum, egredietur ad omnia.

Sapientia confortabit sapientem super decem potestatem habentes, qui sunt in civitate :

Quia non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.

Et quidem in omnes sermones quos loquentur impii (c), ne dederis cor tuum, ut non audias (d) servum tuum maledicentem tibi.

Etenim frequenter scit cor tuum, quia et tu maledixisti aliis.

Omnia hæc tentavi in sapientia, et dixi :

Sapiens efficiar : et ipsa longius facta est a me, magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?

Circuivi ego cor (e) meum, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem ; et ut cognoscerem impietatem stulti, et imprudentiam errorum (f).

Et inveni (g) ego amariorem morte mulierem : quæ laqueus

19. Bonum est te sustentare justum ; Hebr. et Septuag. istum, Nempe justum de quo vers. 17 : Sed et ab illo ne subtrahas manum tuam : nempe ab impio, de quo vers. 18. Bonum est justis benefacere, sed peccatoribus benefacere non est malum ; bonum domesticis fidei benefacere, sed et omni petenti tribuere, Hier. Qui timet Deum, nihil negligit : Hebr. et Septuag. cum omnibus exibit, prospero eventu : cum Deum diligentibus omnia cooperentur in bonum :Rom., viii, 28.

24. Cuncta : Hebr. cuncta hæc.

25. Quis inveniet eam ? Vide Job., xxviii, 12, 27.

26. Lustravi universa. 27. Et inveni : En egregium tot inquisitionum atque experimentorum fructum : inveni amariorem morte mulierem : quæ nihil nisi suavia, merasque voluptates præ se ferebat. Qua enim non morte amarius aut tetrius, impiae dominæ servire libidinibus atque erroribus, et Deum colere quemcumque decerneret, ut Salomoni contigit ? quasi diceret : Cum de omnibus ho-

(a) Var. : Cur morieris. — (b) Bonum est retinere te istud. — (c) Deest impii. — (d) Quia non audies. — (e) Et cor. — (f) Imprudentium errorem. — (g) Invenio.

[552]

est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam : qui autem peccator est, capietur ab illa.

28. Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem.

29. Quam adhuc quærit anima mea, et non inveni.

Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.

30. Solummodo hoc inveni, quod

venatorum (a) est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus ejus. Bonus coram Deo eruetur ab ea, et qui peccator est, capietur in illa.

Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes : unam ad unam, ut invenirem numerum,

Quem adhuc quæsivit anima mea, et non inveni. Hominem unum de mille inveni, et mulierem in omnibus his non inveni.

Solummodo hoc inveni, quia

minum erroribus diligentissime quærerem, nihil certius reperi, quam istud de muliere : quodque ea sit, laqueus, sagena, vinculum, quo te nec volens nitensque extricare possis, tam fæda quam misera servitute : quæ expertus dicere, et ab insania sua resipiscere videtur, Hier.

28. Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes : sane et hoc mente et cogitatione perviderat, Prov., ii, 16 ; v, 3 ; vi, 24 ; vii, 5 et alibi passim. Quid igitur hic addit inventis, nisi ut id quod ratione perspexerat, ipso experimento doctus, referat et inculcet ? Ecce, inquit, hoc inveni : egregium operæ pretium, dixit Ecclesiastes : quod est monentis, inculcantis, infarcientis. Unum et alterum : ad verbum : unam ad unam : phrasi Hebr. quod nos in neutrum vertimus, hoc est, versando in animo unum ad unum, sive unum post alterum, atque, ut ait Hier., sigillatim ac minutatim, velut subducta ratione, perpendens omnia, et diligenter eventilans, ut invenirem rationem.

29. Quam adhuc quærit anima mea : in qua adhuc laboro, animumque excrucians ac pertundens, non possum hujus rei, hoc est, muliebris nequitiæ assequi causam ; sed hoc, inquit, unum comperi : virum de mille unum reperi, qui saperet : mulierem vero nullam ; sive ut habet textus : mulierem ex omnibus non inveni : « omnes enim me ad luxuriam, et non ad virtutem deduxerunt. » Hier. hic.

30. Solummodo hoc inveni : tanquam diceret : Quærenti, cogitantique, cur humanum genus, ac præsertim femineum sexum, cui et viri serviunt, insipientia pervagata corruperit, unum illud occurrit, nempe quod Deus hominem non talem, qualis nunc est, fecerit : imo quod fecerit Deus hominem rectum : neque illa quam vidimus perversitas et obliquitas, sit natura instituti hominis, sed pœna damnati, ut præclare August. Quod fecerit Deus hominem rectum : recta sentientem, recta diligentem, sociis æquum, Deo subditum ; et ipse se distortum jam inde ab initio fecerit. Quomodo autem distortum, nisi quod ipse se infinitis miscuerit quæstionibus : vel, ut habent Hebr., Septuag., ipse Hier. ad Paulum, eodem plane sensu : Et ipsi quæsierunt cogitationes multas ; in varia ac pessima se studia ac dubia distraxerunt. Cujus rei fons est, quod cum homini veritas divinae legis decisione constaret, huic definitioni non steterit, ac de præcepto ipso quæsiverit, parendumne esset : audiveritque libens fœmina quæstionem temerariam : Cur præcepit vobis Deus ? Gen., iii, 1, viroque persuaserit ut eadem de re anceps quæreret. Sic aliæ ex aliis ortæ quæstiones, dubitatumque de Deo, de providentia, de legibus, deque certis æque ac de incertis : abiitque prorsus ex humano genere illa rectitudo, quam Deus fecerat ; extiteruntque cogitationes

(a) Var. : Deest venatorum. — (b) Deest sunt. — (c) Et peccator capietur.

[553]

fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?

fecit Deus hominem rectum ; et ipsi quæsierunt cogitationes multas.

sive, ut Hieronymus hic elegantissime vertit, quæstiones ac fluctuationes, quibus ipse se homo conturbaret, atque perverteret.

CAPUT VIII.

Sapiens vultu quoque agnoscitur : regum majestas, 2 et seqq. ; rerum commodi nexus et opportunitates, 6 ; hominum imperitia, 7 ; dominandi libido, 9 ; hypocritæ, 10 ; malorum res prosperae : bonorum adversæ, 1, 14 ; bene piis, male impiis, 12,13 ; impiorum sententia, 15 ; opera Dei investigabilia, 16, 17.

VERSIO VULGATA.

1. Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.

2. Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.

3. Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne, quod voluerit, faciet :

4. Et sermo illius potestate plenus est : nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?

5. Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

6. Omni negotio tempus est, et

VERSIO S. HIERONYMI.

Quis ita ut sapiens, et quis novit solutionem verbi ? Sapientia hominis illuminabit vultum ejus, et fortis faciem suam commutabit.

Ego os regis custodio, et loquelam juramenti Dei.

Ne festines a facie ejus abire, et ne stes in verbo malo : quoniam omne quod voluerit, faciet.

Sicut dixerit rex, potestatem habet(a), et quis dicet ei : Quid facis ?

Qui custodit mandatum, non cognoscet verbum malum : et tempus et judicium cognoscit cor sapientis.

Quia omni negotio est tempus

1. Sapientia hominis lucet in vultu ejus : Hebr. illuminat vultum ejus, gratum reddit. Et potentissimus faciem illius commutabit : Hebr. et fortitudo (sive obstinatio, austeritas) faciei ejus mutabitur. Nil asperum, nil pervicax ; sedata omnia, m vultu sapientis.

2. Ego os regis observo : Hebr. observa, ut supplendum sit, ego moneo, vel quid simile. Os regis : id est, mandatum. Et præcepta juramenti Dei : Hebr. propter iuramentum Dei, regi scilicet præstitum. Nota fidem regi sacramento obligatam. Idque videtur significare fœdus populi cum Davide coram Domino, II Reg., v, 3. Item cum Joas, IV Reg., xi, 17. Item principes dant manum Salomoni, I Paral., xxix, 24.

4. Et sermo illius potestate plenus est : Hebr. regis.

5. Qui custodit præceptum : regis scilicet. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit : Hebr. rationem, morem (regis scilicet alloquendi).

6. Omni negotio..... opportunitas : judicium, ratio ; eadem voce, ac supra,

(a) Var. : Habens.

[554]

opportunitas, et multa hominis afflictio :

7. Quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.

8. Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis, nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.

9. Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus, quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.

10. Vidi impios sepultos : qui etiam, cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum, sed et hoc vanitas est.

11. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.

12. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur, ego cognovi qu6d erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

13. Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.

et judicium : afflictio quippe hominis multa super eum :

Quia nescit quod futurum est : sicut enim erit, quis annuntiabit ei ?

Non est homo potestatem habens in spiritum, ut prohibeat spiritum, et non est potestas (a) in die mortis, et non est emissio in die belli (b) : et non salvabit impietas habentem se.

Omnia hæc vidi, et dedi cor meum in omne opus, quod factum est sub sole : et dominatus est homo homini ut affligeret eum.

Et tunc vidi impios sepultos, et venerunt ; et de loco sancto egressi sunt, et laudati sunt in civitate, quia sic fecerunt : sed et hoc vanitas.

Quia enim non est contradictio facientibus malum cito : ideo repletum est cor filiorum hominum (c) in eis, ut faciant malum.

Quia peccator facit malum centies, et elongat ei Deus (d) : ex hoc cognosco ego, quod erit bonum timentibus Deum, qui timebunt a facie ejus :

Et bonum non sit impio, et non prolonget dies quasi umbra, qui non timet a facie Dei.

vera. 5, quam responsionem vertit interpres : et multa hominis afflictio : difficile est opportunitatem invenire, et commodos rerum nexus.

8. Non est in hominis potestate : quemadmodum extremum vitæ halitum cohibere nemo potest, nec se expedire citatus ad bellum ; ita neque salvabit impietas impium : quamvis ad servandum se, nec sceleri parcat. Prohibere spiritum : animam fugientem. Nec sinitur quiescere ingruente bello : Hebr. nec est missio.

10. Et laudabantur in civitate quasi justorum operum : ita Septuag., at Hebr., oblivioni tradentur, ischtachoau : pro ischtabehou, laudabuntur : caph pro beth : simillimis litteris facile invicem commutatis : et ita Chald. et Syr. Vulg. sensus apertior.

12. Attamen... ego cognovi : si enim tanta est etiam erga malos Dei indulgentia ac misericordia, ut eorum supplicia differat ut corrigantur ; quam putemus ejus esse benignitatem erga justos, ut mercedem præstet ? simile argumentum, iii, 16, 17.

(a) Var. ; Potens. — (b) In bello. — (c) Hominis. — (d) Deest Deus.

[555]

14. Est et alia vanitas quæ fit super terram. Sunt justi, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum : et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant : sed et hoc vanissimum judico.

15. Laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet : et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole.

16. Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem, quæ versatur in terra. : est homo, qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

17. Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quæ fiunt sub sole : et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

Est vanitas quæ fit super terram : quia sunt justi super quos veniunt (a)quasi facta impiorum, et sunt impii ad quos perveniunt quasi facta justorum. Dixi quia et hoc vanitas est.

 

Et laudavi ego lætitiam : quia non est bonum homini sub sole, nisi comedere, et bibere, et lætari. Et ipsum egredietur cum eo de labore suo diebus vitæ (b), quos dedit ei Deus sub sole.

Quapropter dedi cor meum, ut cognoscerem sapientiam, et viderem occupationem quæ facta est super terram. Quia et in die et in nocte somnium (c) in oculis suis non est videns.

 

Et vidi omnia opera Dei : quia non poterit homo invenire opus quod factum est sub sole : in quo laboravit homo ut quæreret, et non inveniet : si quidem et si dixerit sapiens se cognoscere, non poterit invenire.

15. Laudavi igitur lætitiam : ex persona impiorum, qui, quod omnia in futurum serventur incerta, nihil melius factu arbitrantur, quam ut voluptati se dedant.

16. Et intelligerem distentionem : negotium περισπασμὸν, occupationem, supra, I, 13, curam superfluam : supra, ii, 26. Est homo, qui diebus ac noctibus somnum non capit : qui seipsum excruciat quaerendis rerum et eventuum causis : « cur alius cæcus, et debilis, alius videns nascatur et sanus ;... iste sit nobilis, ille inglorius : nihil aliud proficit, nisi in sua tantum quæstione torqueri, et disputationem pro tormento habere, nec tamen invenire quod quærit. » Hier. hic.

17. Nullam possit homo invenire rationem, exactam, accuratam, perspicuam, neque omnino ullam, nisi Dei lege institutus, aut lumine collustratus. Quantο plus laboraverit... etiam si dixerit sapiens se nosse : duo tradit verissima : primum, quo plus conere Dei arcana persequi, eo magis te ambagibus ac dubitationibus involvas ; alterum, sapientiam humanam nihil esse nisi jactantiam ; quod etiam sequentia ostendunt.

(a) Var. : Ad quos perveniunt. — (b) Vitæ suæ. — (c) Al. somnum.

[556]

CAPUT IX.

Arcana Dei : nemo scit an odio, an amore sit dignus : inde corruptelae : impiorum sensus, 4, 5, 6 et seqq. ; res humanæ casu regi videntur, 11, 12 ; sapientia contemptui, divitiæ pretio habentur cum tamen sapientia armis sit melior, 14, 15, 16, 17, 18 ; in uno peccans : ibid.

VERSIO VULGATA.

1. Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem : sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei : et tamen nescit homo utrum amore, an odio dignus sit :

2. Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti : sicut bonus, sic et peccator : ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.

VERSIO S. HIERONYMI.

Omne hoc dedi in corde meo, ut considerarem universa : quia justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei (a). Et quidem charitatem et quidem odium, non est cognoscens homo omnia in facie eorum.

In omnibus eventus unus ; justo et impio, bono et malo, mundo et polluto, sacrificanti, et non sacrificanti. Sic bonus ut peccator : sic jurans sicut juramentum timens.

1. Sunt justi atque sapientes. Idem argumentum de bonis malisque in præsente vita pari modo habitis miris versat modis. Vide autem Hebr. ex Hier. quem ipse sic exponit : Etiam in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret, quos odisset : et inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, annon, nunc eos scire non posse et ambiguo fluctuare, utrum ad probationem sustineant quæ sustinent, an ad supplicium : in futuro igitur scient et in vultu eorum sunt omnia ; id est, antecedit eos, cum ex hac vita decesserint, notitia istius rei ; quia tunc est judicium, nunc certamen, et quicumque adversa sustinent, utrum per amorem Dei sustineant ut Job, an per odium, ut plurimi peccatores, nunc habetur incertum. Recte omnino ; idque aperte evincit Ecclesiastes, adeo ambigua esse omnia, ut nemo nec de aliis, nec de se ipso sciat an amore, an odio sit dignus, quod et nos latere possint occulta peccata : Delicta enim quis intelligit ? Psal. xviii, 13, et Deus quid de quoque sentiat, nedum ullo indicio prodat, involvat magis. Opera eorum in manu Dei, solus ipse novit, et tamen nescit homo : Hier. ex Hebr. et Septuag. et quidem charitatem (Dei erga se) et quidem odium non est cognoscens homo. Quod cum sit universim traditum, inde profecto efficitur, ut nec de aliis quisquam, nec de se ipso liquido sciat amorine, an odio Deo sit. Omnia in futurum :Heb. et Septuag. omnia ante facies eorum, sive, ut vertit Symm. apud Hier. Omnia coram eis incerta, ut Deo soli id constet, quemadmodum supra dictum est : Opera eorum in manu Dei.

2. Eo quod universa æque eveniant justo et impio : etsi enim plerumque veri legis observatores promissa a lege temporalia bona recipiebant ; tamen nec penitus ad omnes, nec ad quodcumque vitæ tempus ista pertinebant. Job enim, David, Tobias, Daniel, diutissime multa perpessi, vix tandem a tot malis expediti

(a) Var. : Domini.

[557]

3. Hoc est pessimum inter omnia, quæ sub sole fiunt, quæ eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia, et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.

4. Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam : melior est canis vivus leone mortuo.

5. Viventes enim sciunt se esse morituros, mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem : quia oblivioni tradita est memoria eorum.

6. Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt, nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.

7. Vade ergo et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio

Hoc est pessimum in omni quod factum est sub sole, quia eventus unus omnibus. Sed et cor filiorum hominum repletum est malitia ; et errores in corde eorum in vita sua : et post hæc ad mortuos.

Quia quis est qui communicet in omnes viventes ? Est confidentia, quoniam canis vivens melior est leone mortuo :

Quia viventes sciunt quod moriantur, et mortui nesciunt quidpiam ; et non est eis amplius merces : in oblivione enim venit memoria eorum.

Sed et dilectio eorum, et odium eorum, et zelus eorum jam periit : et pars non est eis adhuc in sæculo, in omni quod fit sub sole.

Vade et comede in lætitia panem tuum, et bibe in corde bono

sunt : prophetæ autem Isaias, Ieremias, et alii multi, nunquam : ipse legislator Moyses, cum inter populi contumacis odia ac seditiones asperrimam duxisset vitam, nec ad terram illam admissus est. Deus igitur homines ad meliora promissa præparabat ; et tamen agebat miris modis, ut promissa temporalia in plerisque valerent, et in tota republica judaica maxime elucesceret. Ut perjurus : Hebr. et Septuag. jurans (temere scilicet) sicut is qui juramentum timet :religiosus perjurusque nullo discrimine habiti.

3. Et contemptu : Symm. apud Hier. procacitate.• Hebr. et insaniæ (sive errores) in corde eorum in vita eorum, et postea ad mortuos (pergunt) nec unquam resipiscunt. Quæ item ex persona impiorum dicta, postea in fine libri claram solutionem habebunt, ut sæpe monuimus.

4. Nemo est qui semper vivat : Sym. antecedenti sic jungit : Cor hominum repletur malitia et procacitate in vita sua ; novissima autem veniunt ad mortem : Quis enim potest in sempiternum perseverare vivens ? Quæ interpretatio Hieronymo clara : sensusque sit : Quod bonis malisque æqua omnia eveniant : homines tota vita in errore versantur ; donec deveniamus ad mortem, malorum omnium terribilissimum et ultimum, post quod non spes, aut merces ulla super, nullusque ab errore resipiscendi locus ; atque omnino ignorantia insanabilis : ex Hebr. et Septuag. sic habes : Nam quis communicat in omnes viventes ? quis eorum consors (semper) esse potest ? hoc est, quis potest semper vivere, ut habet Symm. ; pergi. Hier. : Est confidentia (sive spes) viventi, scilicet : quoniam melior est canis vivus leone mortuo : vita, etiam miserrima, quavis morte præstat : quod morte spes omnis mercesque, atque etiam recte gestorum memoria pereat, ut est in sequentibus, 5 et 6. Quæ recte consonant impiorum dictis, quorum hic personam agit.

6. Amor quoque, et odium : quod uno verbo Psalmista transigit : In illa die peribunt omnes cogitationes eorum ; Psal. CXLV, 4, in nulla parte vitæ humanæ sunt.

[558]

vinum tuum : quia Deo placent opera tua.

8. Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.

9. Perfruere vita cum uxore, quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ : hæc est enim pars in vita, et in labore tuo, quo laboras sub sole.

10. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

11. Verti me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam : sed tempus, casumque in omnibus.

12. Nescit homo finem suum : sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.

13. Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam :

vinum tuum, quoniam jam complacuerunt Deo opera tua.

In omni tempore sint vestimenta tua candida : et oleum de capite tuo non desit (a).

Vide vitam cum muliere quam dilexisti omnibus diebus vitæ vanitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole : quia hæc est pars tua in vita, et in labore quo tu laboras sub sole.

Omnia quæ invenit manus tua, ut facias, in virtute tua fac : quia non est opus, et cogitatio, et scientia, et sapientia in inferno, quo tu vadis illuc.

Converti me, et vidi sub sole, quoniam non est velocium cursus, nec fortium prælium, nec sapientium panis, nec prudentium divitiæ, nec scientium gratia : quoniam tempus et eventus occurret omnibus illis.

Et quidem nescit homo tempus suum : quasi pisces qui retinentur in retiaculo malo (b), et sicut volucres quæ colligantur in laqueo, similiter corruent filii hominum in tempore malo, cum ceciderit super ipsos extemplo.

Sed et hanc vidi sapientiam sub sole, et magna est apud me.

9. Cum uxore : Hebr. cum muliere ; quamcumque dilexeris : hæc enim continuat in persona impiorum, ac voluptuosorum hominum.

10. Quodcumque potest... instanter... quia nec opus... apud inferos : vanam, brevemque vitam vana et brevi voluptate percurre ; et si quid delectare potest, festinus carpe ne pereat, Hier.

11. Nec velocium esse cursum : quod nec optimi eligantur, et etiam optimos successus ipse fallat, neque possit homo providere quidquam, ut vers. 12. Longe aliter Paulus : non enim eo quod neque fortitudo, neque cursus velocitas valeat apud homines, exinde concludit casu omnia agi, sed contra, Dei esse optatos dare successus : Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, Rom. ix, 16.

12. Nescit homo finem : Hebr. et Septuag. tempus, commodaque aut incommoda ex eo provenientia, sed in prospera et adversa cæco impetu se infert.,

13. Hanc vidi... sapientiam : humanam sapientiam hactenus insectatus, nunc

(a) Var. : Non deficiat. — (b) In captione pessima.

[559]

14. Civitas parva, et pauci in ea viri : venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.

15. Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.

16. Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine : quo-mod6 ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita ?

17. Verba sapientium audiuntur in silentio plusquam clamor principis inter stultos.

18. Melior est sapientia quam arma bellica : et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.

Civitas parva, et viri pauci in ea : et venit ad eam rex magnus, et circumdedit eam ; et ædificavit adversus eam machinam magnam.

Et invenit in ea virum pauperem et sapientem, et salvavit hic civitatem in sapientia sua : et homo non recordatus est hominis pauperis illius.

Et dixi ego meliorem esse sapientiam super fortitudine (a), et sapientia pauperis quæ despecta est, et verba ejus quæ non sunt audita.

Verba sapientium in quiete audiuntur, plusquam clamor potestatem habentis in stultis.

Melior est sapientia super vasa belli ; et peccans unus perdet bonitatem multam.

commendare videtur quam maxime, sed postea docet, id etiam esse humanæ vanitatis, ut tanta quoque sapientia, nisi divitiæ accedant, nihili apud homines habeatur.

17. Verba sapientium : Hier. : « Quemcumque in Ecclesia videris declamatorem et cum quodam lenocinio, ac venustate verborum excitare plausus, risus excutere, audientes in affectus lætitiæ concitare ; scito signum esse insipientiæ, tam ejus qui loquitur, quam eorum qui audiunt : verba quippe sapientium in quiete et moderato audiuntur silentio : » hactenus Hier. et tamen ille tam silenter auditus, ac potentiorum vociferationibus antepositus ad rerum humanarum ludibrium, et ipse sæpe despicitur, ut habes præcedente versu.

18. Et qui in uno peccaverit : Hebr. unus peccans. Sicut unius sapientia civitas servatur, sic unius imperitia bona res male perit.

(a) Var. : Et dixi ego : Melior est sapientia super fortitudinem.

CAPUT X.

Ex minimis delictis grandis jactura : stultus non se, sed alios omnes stultos putat, 3 ; ne principum gratia glorieris, 4 ; regimen perturbatum ; principum errores, 5 ; sua fovea captus : majorum instituta, 8, 9 ; labore acuitur industria, 10 ; detractor : stultorum multiloquia, 12, 13, 14 ; alia ex aliis mala, eaque graviora, 15 ; rex puer, 16 ; rex temperans, 17 ; desideria : pecuniæ parent omnia • non detrahendum regi, etiam occulte, 20.

VERSIO VULGATA.

1. Muscæ morientes perdunt sua-

VERSIO S. HIERONYMI.

Muscæ morituras exterminant (a)

1. Muscæ morientes.....Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus

(a) Var. : Muscæ mortis polluunt.

[560]

vitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.

2. Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.

3. Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.

4. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris : quia curatio faciet cessare peccata maxima.

5. Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :

6. Positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.

7. Vidi servos in equis : et principes ambulantes super terram quasi servos.

8. Qui fodit foveam, incidet in eam, et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.

9. Qui transfert lapides, affligetur

oleum compositionis : pretiosa est super sapientiam et gloriam stultitia parva.

Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.

Sed et in via, cum stultus ambulat, cor ejus minuitur, et dicit : Omnis insipiens est.

Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris : quia sanitas requiescere facit peccata magna.

Est malum quod vidi sub sole, quasi ignorantia egrediens a facie potentis,

Dari stultum in sublimitatibus magnis, et divites in humilitate (a) sedentes.

Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos 'super terram.

Qui fodit foveam, in ipsam incidet ; et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens.

Qui subtrahit lapides, dolebit

stultitia : Hebr. id quod pretiosum ex sapientia, et gloria, stultitia parva ; supple, corrumpit. Sicut exiguae muscæ optimum unguentum, sic paululum stultitiæ excellentem sapientia et gloria virum corrumpit ; cavendumque omnino ne leves defectus multitudine gravent. 2. In dextera : dextera recti, sinistra pravi symbolum.

4. Si spiritus... ascenderit super te : si te benignior aura favoris afflaverit ; si aliquam acceperis dignitatem : locum tuum ne dimiseris : Hier. noli efferri animo, noli relinquere priora opera. Quia curatio, sive cautio, ac modesti animi pudor, non splendor dignitatis, faciet cessare peccata maxima.

5. Quasi per errorem (aut Hebr. ignorantiam ; Septuag. atque involuntarieegrediens a facie principis : adeo absurdum, ut nonnisi imprudenti excidat principi. Vide autem quam multa peccent principes per ignorantiam, quibus tamen respublica pessumdatur.

6. Stultum in dignitate,... et divites (sive optimates) sedere deorsum, magna rerum perturbatione, quam et sequens indicat, ubi servi dominantur, principes humi repunt.

8. Qui fodit foveam.....qui dissipat sepem : qui prisca instituta subvertit, aut

qui reipublicæ robur, nobilitatem scilicet, structis insidiis, malisque artibus pessumdat, ut ille servus, vers. 6 et 7, is sibi, ac reipublicæ quam improvidus regit, accersit infortunium.

9. Qui transfert lapides : præcedentem firmat : ut non frustra gestes ingentes lapides, aut ligna scindas manibus ; sic nec frustra convellas instituta majorum :

(a) Var. : In humili.

[561]

in eis : et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.

10. Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.

11. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.

12. Verba oris sapientis gratia : et labia insipientis præcipitabunt eum.

13. Initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.

14. Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit : et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?

15. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.

16. Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.

17. Beata terra, cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.

in eis ; et qui scindit ligna, periclitabitur in eis.

Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed conturbatum fuerit, virtutibus corroborabitur ; et reliquum fortitudinis sapientia est.

Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam.

Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum.

Initium verborum stulti (a) insipientia, et novissimum oris ejus error pessimus.

Et stultus multiplicat verba. Ignorat homo quid sit quod factum est : et quod futurum est post eum quis annuntiabit ei ?

Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt ire in civitatem.

Væ tibi, terra, cujus rex adolescens est (b), et principes tui mane comedunt.

Beata terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et (principes tui in tempore comedunt in fortitudine, et non in confusione.

quod item vetat sapiens alia et huic cognata similitudine, gravi hoc interdicto, ne terminos moveas, Prov., xxii, 28.

10. Si retusum fuerit ferrum rubigine : et hoc non ut prius : supple sciderit : et non terserit aciem ; Hebr. supple, qui eo utitur. Sed hebetatum fuerit : cujus loco Hier. sed conturbatum fuerit (quod tamen Hebr. deest) multo labore, ac viribus exacuetur : Hier. ex Hebr. virtutibus (seu laboribus) corroborabitur, et post : post industriam sapientia : vel ut habet Hebr. (sic) et excellentia in dirigendo, sapientia (est) sensus : Sapientis est cogitando et meditando dirigere ac perpolire animum, ut terendo et detergendo, perpolita ferrum.

12. Præcipitabunt eum : dejicient, perdent.

15. Qui nesciunt in urbem pergere : qui rem obviam et notissimam non inveniunt : proverbium.

16. Cujus rex puer est : sic apud Isaiam, iii, 4 : Dabo pueros principes eorum : neque tantum ætate, sed sensibus. Et cujus principes mane comedunt : luxuria, non necessitate, ut seq. vers. Sic idem Isaias, v, 11 : Væ qui consurgitis mani ad ebrietatem sectandam. Chald. de iis accipit qui ante juge sacrificium mane comederent.

17. Nobilis : Hebr. et Septuag. heroum, sive clarorum ac fortium virorum filius.

(a) Var. : Ejus pro stulti. — (b) Deest est.

[562]

18. In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.

19. In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes : et pecuniæ obediunt omnia.

20. In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cœli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.

In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum stillabit domus.

In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur viventes : et argento obediunt (a) omnia.

In mente tui regi ne maledixeris, et in secreto cubilis tui ne maledixeris diviti : quia volucres cœli auferent vocem tuam (b), et habens pennas annuntiabit verbum.

18. In pigritiis : merito luxuriæ desidiam addit comitem, viribus animi et corporis voluptatis studio dissolutis : unde humiliatur contignatio : res humanæ sponte labuntur, ac suo ruunt pondere, nisi valide sustententur, quod mollities ac desidia prohibent.

19. In risum faciunt : vanissimi homines, qui cibos ad voluptatem, non ad sustentationem corporis sumunt, potationesque et luxuriam pro vera vita habent horum venalis anima pecuniæ servit, ac per pecuniam ventri : sic illi apud Paulum, quibus Deus venter, dea pecunia est, Philip., iii, 19 ; Eph., v, 5.

20. Regi ne detrahas : etsi puer sit, luxuriæque ac voluptati deditus, ut supra dixerat ; tamen parce nomini, majestatem reverere. Diviti : potenti, principi. Aves cœli : en quanta celeritate maledicta, tutis licet, ut quidem videbatur, auribus commissa, tamen velut pennis ad principem evolent ; en aves in aulis frequentes, quæ cum aliud agere, et velut in incertum volitare videantur, studiosissime colligunt quæ etiam incautis exciderint.

(a) Var. : Al. Obediens. (b) Quia avis cœli auferet vocem, etc.

CAPUT XI.

Eleemosyna, quibuscumque obviis, 1 ; copiose danda, 2 ; cave quo statu moriaris, 3 ; nimia cautio, 4 ; opera Dei inscrutabilia : labor assiduus, 6 ; mors certa demonstratio vanitatis, 8 ; ætatis flos et voluptas, vana, 10.

VERSIO VULGATA.

1. Mitte panem tuum super transeuntes aquas : quia post tempora multa invenies illum.

2. Da partem septem, necnon et

VERSIO S. HIERONYMI.

Mitte panem tuum super faciem aquæ, quia in multitudine dierum invenies illum.

Da partem (a) septem, et qui-

1. Mitte panem tuum super transeuntes aquas : quod omni petenti sit dandum, ex Luc., vi, 30, indiscrete faciendum bene, Hier. neque pereant data egenis, sed tutius recondantur, ac mala futura præveniant, vers. 2, 3.

2. Da partem septem, necnon et octo : multis, imo omnibus : sic, Mich., v, 5 : Septem pastores et octo primates, pro multis.

(a) Var. : Partes.

[563]

octo : quia ignoras quid futurum sit mali super terram.

3. Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

i. Qui observat ventum, non seminat : et qui considerat nubes, nunquam metet.

5. Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis ; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

6. Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit.

7. Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.

8. Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum : qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

dem octo : quia non scis quid futurum malum sit super terram.

Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem ; in locum ubi ceciderit lignum, ibi erit.

Qui observat ventum, non seminabit : et qui aspicit nubes, non metet.

Quomodo non cognoscis tu quæ sit via spiritus, et sicut ossa in utero prægnantis : sic nescis opera Dei, qui facit omnia.

In matutino semina semen tuum, et ad vesperum ne dimittas manum tuam : quoniam nescis quid placeat, aut hoc, an illud : et si utrumque, quasi unum bonum est.

Et dulce lumen, et bonum oculis videre solem :

Quia si annis multis vixerit homo, in omnibus his lætetur, et meminerit dies tenebrarum, quia plurimæ erunt. Omne quod venturum est vanitas.

3. Si repletæ fuerint nubes : esto sicut nubes, quæ copiose et ultro pluviam largiuntur, ita tu eleemosynam. Si ceciderit lignum : cave quo te inclines, sive in bonum, sive in malum, cum quo cecideris, ibi perpetuo mansurus sis.

4. Qui observat ventum : cunctanti ac trepido, et adversa semper tempora metuenti, benefaciendi proximo, atque universim bene rei gerendae occasio elabitur.

5. Via spiritus : venti : ipso Domino dicente : Nescis unde veniat, aut quo vadat, Joan., iii, 8, qua similitudine sancti quoque Spiritus operatio designatur, spirantis ubi vult : ibid. atque, ut vult, dona singulis dividentis, I Cor., xii, 11. Nec desunt qui viam spiritus eam intelligant, qua anima corpori se infundat, propter sequentia de fœtu. Sic nescis opera Dei : nec qua ratione tibi pro benefactis atque eleemosynis bona retribuat.

6. Mane semina... et vespere ne cesset : bona opera assidue frequentanda, ac semper benefaciendum proximo, neque unquam parcendum labori, quamvis, aliqua ex parte, successu frustretur : cum futurus sit aliquando proventus, quo labores etiam irriti repensentur.

8. Si annis multis... et... lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, seu noctis æternæ, et dierum multorum : mortis scilicet, post quam æternitas. Qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita : etiam gaudia, voluptatesque, quarum ex ore impiorum commendatio lauta præcesserat. Hic incipit solutio quæs-

[564]

9. Lætare ergo juvenis, in adolescentia, tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ, et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum : et scito, quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

10. Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua. Adolescentia enim et voluptas vana sunt.

Lætare, adolescens, in iuventute tua, et in bono sit cor tuum in diebus adolescentiæ tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum. Et scito hoc, quia super omnibus his adducet te Deus in judicium.

Et repelle iram a corde tuo, et aufer malitiam a carne tua : quia adolescentia et stultitia vanitas est.

tionum ac fluctuationum, quibus ex impiorum persona, voluptuosam vitam laudare videbatur.

9. Lætare ergo, juvenis, in adolescentia) tua : ironice dicta, ut videtur, sicut Matth., xxvi, 45 : Dormite jam, et requiescite : quasi diceret : Jam lætare, si potes, in conspectu mortis : jam prædica evanidas fluxasque laetitias. Scitotamen futurum ut pro omnibus his, quibus lætatus fueris, adducat te Deus in judicium : et quidem post mortem, cujus antea meminisse jusserat. Jamne ergo vides, insane, jamne sentis vitam non esse lusum, Sap., xv, 12, neque vana omnia, quæ in rem tam gravem, tamque tremendam desinant ?

10. Aufer iram... malitiam, seu flagitium a carne : in ira omnes perturbationes animi comprehendit : in carnis malitia universas corporis voluptates, Hier. quo efficitur, non jam in voluptate ducendam vitam, sed omnem ad divinum judicium traducendam esse cogitationem. Adolescentia enim et voluptas vana sunt : etiam ea quæ inter vitæ vanitates solatio erat voluptas, inter vana reputanda est : quo uno omnes impiorum argutationes corruunt. Pro voluptate,Hebr. pubertatem, Hier. et Septuag. stultitiam habent : hoc est procul dubio voluptatem ipsam, quæ homines dementat.

CAPUT XII.

Conclusio operis : de Deo cogitandum ante molestias et imbecillitatem senectutis, 4 ; corpus ad terr am : spiritus ad Deum : vana omnia : audiendi sapientes : eorum sententiæ quales, 11, nimia scriptio et lectio, 12 ; verum bonum : scientiæque et vitæ summa, 13 ; reddenda ratio, 14.

VERSIO VULGATA.

1. Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni, de quibus dicas : Non mihi placent :

VERSIO S. HIERONYMI.

Et memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuæ : antequam veniant dies malitiæ, et appropinquent anni in quibus dices : Non est mihi in illis voluntas (a).

1. Memento Creatoris : te iudicaturi. Præclara conclusio egregii operis hoc capite : in diebus iuventutis tuæ : quanto magis cum judicium appropinquaverit ! Et anni de quibus dicas : Non mihi placent : seniles scilicet, et ad sepulcrum præcipites.

(a) Var. : Voluptas. —

[565]

2. Antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam :

3. Quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina :

4. Et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiæ carminis.

5. Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via, florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis : quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes.

6. Antequam rumpatur funiculus

Antequam obtenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam.

In die quo commoti (a) fuerint custodes domus, et perierint viri fortitudinis. Et cessabunt molentes, quoniam imminutæ sunt : et contenebrescent quæ vident in foraminibus.

Et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis ; et consurgent ad vocem volucris ; et obmutescent omnes filiæ carminis.

Sed et ab excelsis timebunt, et formidabunt in via, et florebit amygdalum, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis. Quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ ; et circuibunt in platea plangentes.

Antequam rumpatur funiculus

2. Et revertantur nubes post pluviam : senum oculi caligine obducti, etiam cum serenum est, nubes videre se putant.

3. Quando commovebuntur (trement) custodes domus : manus protegendo corpori natæ. Et nutabunt viri fortissimi : crura, femora quæ corpus sustentant : et otiosæ erunt molentes : dentes : et tenebrescent videntes per foramina, oculi : fœmin. hebraice.

4. Et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis : sive oris commolentis cibos, hoc est, claudentur labia extrinsecus, sublatis dentibus compressa, ut vox exire nisi exilis et fracta non possit. Et consurgent ad vocem volucris : somnus levis, facile galli cantu abrumpendus : et obsurdescent, deprimentur, Hebr. omnes filiæ carminis ; aures : delectatio musicæ et cantus concidet : Sic Berzellai, II Reg., xix,35 : Octogenarius sum hodie : numquid vigent sensus mei... vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? vel, quidquid erat vocale conticescet.

5. Excelsa quoque timebunt : triste silicernium, neque altiora conscendere neque aspectare poterit ; omnia ei ruinæ proxima videbuntur : et formidabunt in via : planissima quæque, quasi impedita et confragosa videntur : sic timide incedit. Florebit amygdalus ; caput canescet, Hier. Impinguabitur locusta : incrassabitur, ingravescet : etiam minima quæque, crassa et gravia videbuntur infirmo seni. Alii, locustæ, seu cicadæ stridulæ nomine, linguam intelligunt in senibus gravem et impeditam : pro locusta, verti potest talus sive pedes intumescentes et podagra prægravati, quod magis Chald. placuit. Et dissipabitur capparis : libido, concupiscentia, Hier. cibi appetentia, vigor omnis, membrorum rupto foedere.

6. Antequam rumpatur funiculus argenteus : medulla spinalis, argentea propter

(a) Var. : Moti.

[566]

argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,

7. Et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

argenti, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum ;

Et revertatur pulvis in terram suam sicut erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

colorem, incurvata, mox fatiscens. Item nervi ex eadem spina producti, tum soluti, ac flaccescentes. Et recurrat vitia aurea : frangatur lenticula aurea, Hebr. Vesicula fellis, qua tabescente cibi concoctio cessat, et alvus incomposite solvitur aut astringitur ; quod maxime in senibus. Et conteratur hydria, quæ jam urinam non contineat : super fontem : vesica urinaria : et confringatur, nutet, sive in catharros defluat. Rota, sive sphæra : caput volubile et rotundum : cranium : galgal : quæ vox pro capite sumitur, Exod., xvi, 16 ; Num., i, 2. Super cisternam : super cavum pectoris, Chald. ; et decurrat cranium ad sepulcrum tuum, quod planius videtur.

7. Et revertatur pulvis in terram suam unde erat : plana expositio aenigmatis, et plena solutio quæstionum, præsertim illius : Quis novit, si spiritus filiorum Adam : supra, iii, 21. Et recte in antecedentibus dissolutio corporis tam studiose describitur, ut inter machinæ fatiscentis ruinas, animus integer ad Deum redire doceatur. In terram suam : spiritus ad Deum : subtiliter omnino ; et ex ipsa rerum origine quæstio deciditur. Ibi enim a Deo quidem, verum e limo terræ corpus fingitur : spiritus vero totus ex Deo, nulla alia causa, Gen., ii, 7, unde terra in terram, spiritus ad Deum, ad sua quæque revertuntur. Ad Deum : judicandus sane, ut antecedentia et sequentia docent : et vel merito repellendus, vel æterno fœdere conjungendus. Cave autem hic a pessima Grotii nota, ubi refert Euripidis locum tanquam huic geminum, in Supplicibus : reverti res omnes eo unde ortæ : corpus quidem in terram, spiritum vero ad æthera : qui locus parum abest ab illo Virgilii :

— atque in ventos vita recessit.

Atqui Ecclesiastes diserte pronuntiat redire hominis spiritum, non ad æthera, sed ad Deum qui dedit illum. Æther autem profecto non Salomoni Deus, sed Stoicis, apud Ciceronem dicentibus :

Aspice hoc sublime candens quem invocant omnes Jovem.

et apud Virgilium :

At pater omnipotens fœcundis imbribus æther.

Pari exemplo idem Grotius locum illum Sap., ii, 2. Sermo scintilla est, Empedoclis loco comparat, quo cogitationem, sive cogitandi vim docet esse sanguinem, cordi circumfusum. En viri theologiam inter oratorum ac poetarum lectionem natam, atque adultam in socinianismi fæce. Hic sane vult videri sua ad Job., xxxiv, 14 ; et Gen., ii, 7 ; qui loci errorem firmant. Et ad Jobum quidem : ita docet vitam omnium animantium a Deo esse, quam si revocaverit, intereant : ut hominis spiritus haud magis sit a Deo, vel redeat ad Deum, reliquarum animantum spiritu. Ad Genesim autem rotunde docet, neque ibi, neque Eccl., xii, 7 agi de immortalitate animorum, quippe quæ non primæ, sed novæ creationis sit : hoc est, non Antiqui Testamenti, sed Novi : atque ideo in Apocalypsi passim, sanctorum animas Deos viventes introducit : post Novi quidem Testamenti gratiam, non antea. Quin etiam ad hæc verba : omnes autem vivunt ei, Luc.,xx, 38, hæc

[567]

8. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.

9. Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat : et investigans composuit parabolas multas.

10. Quæsivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos.

11. Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12. His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis : frequensque meditatio, carnis afflictio est.

13. Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata

Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, universa vanitas.

Et amplius quia factus est Ecclesiastes sapiens, adhuc docuit scientiam populum, et audire eos fecit, et scrutans composuit proverbia.

Multum quæsivit Ecclesiastes, ut inveniret verba voluntatis, et scriberet recte verba veritatis.

Verba sapientum ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, habentibus coetus, data sunt a pastore uno.

Et amplius ab ipsis, fili mi, cave, faciendi libros multos, quibus non est finis : et meditatio plurima, labor est carnis.

Finis sermonis verbi universi auditu perfacilis est. Deum time,

habet : « Atqui mortui tunc erant : sane : sed vivunt quoad Dei potentiam, quæ potest mortuos vitæ meliori reddere : ipse enim est vocans ea quæ non sunt, tanquam ea quæ sunt : » quæ quidem nec veretur extendere ad patriarchas ipsos Abrahamum, Isaacurn, Jacobum et horum, inquit, similes, ac proinde illi quoque eorum numero qui non sint, reponuntur. Quæ quam a christianæ theologiæ placitis abhorreant, nemo non videt. Alia autem multa, quibus ille et ecclesiastica, et sua quoque meliora convellit, suo loco notari operæ pretium ducimus : ne plus æquo credant scriptori progredienti paulatim ad catholicam veritatem, sed non eam professo, multaque ex inolitis erroribus retinenti ; quod, etsi viro favemus, veritatis amore, ac fraterni periculi metu, tacere non possumus.

8. Vanitas vanitatum. Confecta probatione quam toto libro susceperat, ad caput redit, meritoque infert vana esse omnia : sub sole quidem ut semper : quare animum altius, atque ad Deum ipsum evehi oportere, ut statim concludit, vers. 13.

11. Verba sapientium : postquam stultas quæstiones et opiniones hominum dissolvit, ad veram sapientiam, verosque sapientes sectandos adhortatur. Sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi : quod debeant hærere, et pungere, non palpare : sed errantibus et tardis pœnitentiæ dolores et vulnus infigere, Hier. Quæ per magistrorum consilium : valent enim verba sapientium, si non auctoritate unius, sed consilio atque consensu magistrorum omnium proferantur : idem ibid. Data sunt a pastore uno : sive Salomone, antiquarum sententiarum diligentissimo collectore, vers. 10, vel quod unus magister sit Dominus, Hier. omniaque a Deo ejusque spiritu profecta.

12. Frequensque meditatio : commentatio, lectio, quæ omnia Hebr. congruunt.

13. Finem loquendi : dictorum summam, ad quam lectores omnes provocat : ut jam non necesse sit petere libros, qui per hominum manus nullo fine, aut operæ pretio circumferuntur, 9-12, neque se meditationibus, Hebr. studiis,assidua lectione conficere, 12 : sed unum id infigere animo, quod omnium caput est : librorumque omnium et cogitationum ipsiusque adeo vitæ summa : Deum time :

[568]

ejus observa : hoc est enim omnis homo.

14. Et cuncta quæ fiunt, adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.

et mandata ejus custodi, hoc est enim omnis homo.

Quia omne factum Deus adducet in judicium de omni abscondito, sive bonum, sive malum sit.

hoc est omnis homo : ut alia, quibus se homo torquet, ne ad hominem quidem spectent. Clara ergo conclusio, quo omnia hujus libri dicta collimant, ut quando omnia vana sunt sub sole, ad id convertamur quod sit æternum.

14. Mt cuncta quæ fiunt : etiam in vitæ fine : alioquin ea pars vitæ quæ præcipua est, a Deo judice immunis esset. Pro omni errato : Hebr. pro omni occulto, abscondito, ut non modo aperta, sed etiam occulta peccata Dei judicio subsint, neque evadendi locus. Hunc dictorum finem, hanc summam pariter omnes audiamus, in eaque acquiescamus : ita faxit Deus.

 

Précédente Accueil Suivante