Texte Latin

Bibliothèque - Saints du Jura  - Chapelle Notre-Dame du Vorbourg - Hagiographie

Accueil
Bible de Moutier
Bibliographie
Traduction
Passion
Texte Latin

 

Texte Latin

 

VITA

Auctore Boboleno coaevo,

Ex veteri MS. Eruta a Pet. Fran. Chiffletio S.J.

1. Dominis eximiis, et sacris culminibus decoratis, religionisque copia fultis, et in sanctitate semper ubique pollentibus, Deicolo, Leudemundo, et Ingefrido Patribus, Bobolenus exiguus omnium Presbyterorum. Pauci admodum dies sunt, quod a quibusdam sanctis Fratribus flagitatus, ut S. Germani Abbatis Grandivallensis meo studerem stylo texere gesta, praesertim qui cum eo fuerunt in tempore, et penes ipsum patrata viderunt: a quibus etiam et nos per venerabiles viros Chadoaldum et Aridium didicimus, qui nunc superstites sunt.

2. Igitur Sanctus Germanus Abbas et Martyr, natali solo Trevirensium urbis incola fuit, ex genere Senatorum genitus, sed nobilior sanctitate. Pater ejus Optardus; fratres vero ejus Ophtomarus et Numerianus. Ophtomarus sub Dagoberto Rege quondam regia elegantia et mundana scientia inclytus sub Rege Sigeberto, idemque auxilio fultus Domini ceteris Proceribus sublimior fuit. Cum esset S. Germanus infantulus, traditus est B. Modoaldo, qui et ipse illis Diebus Trevirorum urbis Cathedram arce sanctitatis tenebat: qui cum audisset eum elegantem, et sagacis ingenii cerneret puerum, litteris liberalibus eum erudire coepit.

chaliere4.jpg (97095 octets)

3. Tandem coepit vir Dei sanctitate et et scientia pollere, ita ut omnes mirarentur constantiam ejus: et audiebat a legentibus B. Pauli sententiam dicentis; Praeterit enim figura hujus mundi: restat enim ut qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes sint. Evangelicae verba sententiae considerabat, dicentis; quod dives difficile intrabit in regnum coelorum. Tantam itaque viro Dominus gratiam ab hominibus dedit, ut non solum a Cleris sed ab omnibus nimio diligeretur affectu: nihil in eo superbiae, vel arrogantiae, sed omnibus benevolus habebatur: in terris positus, coelestibus se secretis aptum ostendebat; erat enim adspectu angelicus, sermone nitidus, opere sanctus, corpore integer, ingenio optimus, consilio magnus, fide Catholicus, spe patientissimus, caritate diffusus, et omni suavitate conspicuus: meditabatur apud se in aetate puerili, quod postea juvenis implevit.

4. Cum vero esset annorum septemdecim, anhelanti animo coepit tacitus intra semetipsum cogitare, qualiter mundanas illecebras, et delectationes hujus seculi, blanditiasque evadere posset. B. Modoaldum Episcopum flagitare coepit: O venerabilis Pater, permitte me, ut omnibus prius positis, ad monasterium, quo me jusserit divina pietas, pergam. At vero B. Modoaldus mirari coepit adolescentis animum, quod tam viriliter ageret, ut eremum desideraret; ait ad eum: O juvenis, magnum et altum petere desideras; sed juvenibus lubricum est iter, per quod terente pede ire festinas; dixitque ad eum: Non sum ausus tibi dare prossimum, propter regiam potestatem, quia scriptum est: Non est enim Potestas, nisi a Deo. Et iterum: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.

5. Ille vero, ut erat audax, confidens in Domino, omnia sua distribuens, dedit pauperibus , juxta Evangelii vocem: assumptisque secum tribus pueris comitantibus eum B. Arnulphum Episcopum expectiit, qui in illis diebus in eremo, cui vocabulum est Horenbergo, vitam sanctam ducebat. At vero B. Arnulphus cernens eum, ovanti animo, gratias agens omnium conditori excepit laetus et hilaris, et comam capitis tondebat, et apud se aliquandiu commorari fecit; ut esset imitans vitam et mores viri Dei. Deinde ad monasterium B. Romarici, quod vulgo vocant Castellum, in cacumine montium suo opere constructum, venit: mittens duos e suis, qui fratrem suum, Numerianum nomine, parvuli adhuc aetate, ad ipsum adducere deberent: cupiens eum de seculi actibus ad instituta sanctorum Patrum, vel regulam monachorum, et sanctam vitae conversionem adducere.

6. Beatum vero Germanum ad ipsum monasterium venientem omnes, una cum fratre suo ovantes excipiunt, referentes Conditori gratias, quod de tantae prosapiae genere sibi Dominus ad suum vocaret servitium. Totum corpus suum affligens in jejuniis et vigiliis et orationibus, semper Deo vacans, nihil amplius praeter quotidianum victum reservabat. Vestitus ejus vilitas erat : exemplum humilitatis et caritatis omnibus exhibebat; ita ut ad ligna caedenda cum collega suo ad sylvas pergeret, et suis humeris deferret: sermonum B. Pauli considerabat sententiam, dicentis: qui non laborat, non manducet.

7. Tantam autem Dominus gratiam ei dedit, ut nullus esset, qui non cuperet vitam et mores illius imitari. Tum deinde assumpsit secum B. Chuanem magnae religionis virum, ex genere Burgundionum: et accipies salubrius consilium, monasterium antiquorum opere constructum, cujus vocabulum est Luxovium, ambo pariter cum suis sodalibus expetunt. Erat autem Pater monasterii illius Waldebertus nomine, vir egregius, ex genere Sicambrorum, et magnae conversionis vitae. Cumque eos aspexisset Sacerdos Dei, omnes unanimiter hilari vultu intra monasterii septa recepit ovans. Ingressus vero homo Dei cum suo fratre monasterium, mortificationem carnis et sanctae religionis vitam, et obedientiam ambo spontanea voluntate depromunt. Cumque cerneret eum B. Waldebertus virum esse industrium, eum Presbyterum fieri jussit; omnis chorus Fratrum in ejus veneratione clamaverunt, dicentes, Germanum dignum esse presbyterio. Sancto itaque ordinato Presbytero, omnem gratiam transcendebat in Clero.

8. Cernens vero Deo plenus, et Spiritu sancto repletus Sacerdos Dei Waldebertus, certatim undique catervas monachorum coadunari, coepit de tam plurima multitudine, si forte ubiubi posset, loca uberrima, ubi de suis monachis ad habitandum adunaret, exquire. Audiens autem Gundonius vir illustris, quod B. Waldebertus Abba sagaci intentione requirebat loca, ubi monachi sui residere, et vitam sanctam degere deberent, ministros suos ad eum direxit, ut ad ipsum quantocyus properarent. Tum vero B. Waldebertus absque ulla ambiguitate ad ipsum Gundonium accedit, dans consilium. Illustris vir Gundonius dedit illa loca opportuna; et licet difficilis sit introitus eorum, aditus eorum inveniri queunt. Tunc coepit Waldebertus lenibus verbis mulcere animum ejus, ut si vellet pro Dei intuitu, vel pro remedio anima suae, vel pro absolutione peccaminum suorum, firmitatem de ipsis locis manibus suis, seu bonorum hominum roboratam manibus exiberet.

9. Deinde Waldebertus, cum timore Dei, et oratione Fratrum, ad ipsum locum accessit: et invenit locum uberrimum, infra saxorum concava, vallem, quam nuncupavit Grandem vallem: et est amnis in ea, cum multitudine piscium; hortans fratres suos, ut ibidem consistere deberent. Accersivit itaque ad se unum de Presbyteris suis, nomine Fridoaldum, de paucis monachis Domini Columbani Abbatis, admonens ut ad ipsum locum accedat. Ille vero de obedientiae bono, nihil dubitans, cum aliquot Fratribus ad ipsum locum cum timore Dei accessit: exercens se in labore cum suis coepit ligna caedere, qualiter victitare deberent.

10. Post haec coepit Waldebertus Sacerdos Dei intra semetipsum tacitus cogitare, si posset reperire de suis Fratribus, ex genere nobili, et sacris apicibus, vel litteris eruditum, in santitate conspicuum, qui ipsos monachos secundum tenorem regulae gubernare et regere deberet. Quid plura? Deo jubente, vel inspirante, S. Germanus eligitur Abbas. Igitur venerabilis vir, Sacerdos Dei, cum ipso Germano, ad ipsum monasterium Grandem-Vallem veniunt: coepit eum cum suis monachis exhortari, ut nihil formidaret, sed ut vir sanctus lumbos suos accingeret. Ille vero de obedientiae bono nihil dubitans, accedens cum timore Dei laborem arripuit. Waldbertus vero Fratres exhortabatur, ut eos de sua obedientia absolutos reddat, et S. Germano, pro Dei intuitu, obedientiae colla submitterent: quod et ita fecerunt. Accepta igitur benedictione, tria monasteria, scilicet S. Ursicini, atque Verdunense, necnon et Grandis-vallense, in suo recepit dominio. Tantam autem ei gratiam Dominius dedit, ut non solum a suis, verum etiam ab omni aetate et sexu, nimio diligeretur affectu. Cernens ergo S. Germanus Abbas, quod difficilis esset introitus eorum, coepit saxorum dura manibus quatere; et sunt intrantibus patefacta usque in praesentem diem.

11. Contigit autem ut moreretur Gundonius Dux, et Bonifacius Dux, sive Cathicus, in locum ejus succederet: qui coepit nequiter opprimere populum illum vicini monasterii, coepitque imputare quod ejus antecessori semper rebelles fuissent. Illis vero protestantibus, quod nefas erat quod eis imputabatur, multis modis affligere eos conabatur. Et qui Deo omnipotenti cura est de his qui certant pro eo, volens athletam suum laureare, quem praescivit pro suis laboribus coronandum, tandem excitatus est Cathicus in scelus. Igitur homines hos, neque audientes tunc, jubens ad se venire centenarios illius vallis, eos in exilium ire praecepit. Tunc Cathicus quod iniquo consilio coeperat explere, seu quod venenata mente tractaverat, omnino cupiens adimplere, assumpsit secum phalanges Alamannorum gentis bellicosae: orto jam sole ingressus est super valle.

12. Quod nuntiatum esset B. Germano Salmundus a partibus Aquilonis cum magno exercitu ingrederetur super valle illa, et Cathicus ab alia parte ingenti exercitu adveniret; tunc B. Germanus, accepta secum pignora Sanctorum, cum libris, et Praeposito monasterii, nomine Randoaldo, ad eum properare studet. Sed antequam perveniret ad eum, homines inimici, diabolo impleti, projecerunt eum in terram: qui tandem pervenerunt ad Cathicum, et invenit eum in basilica S. Mauritii cum Erico Comite, consiliantes in invicem. Coepit autem B. Germanus alloqui eum, et dicere: Inimice Dei et veritatis, cur ingressus es super homines Christianos? Cur non pertimescis ad naufragium perducere monasterium meum, quod ipse aedificavi? At ille veniam postulat de commisso scelere, falsa humilitate vadimonium suum in manum ejus dare voluit. Sed ille renuit eum accipere, promittens se de omnibus satisfacturum esse. Egressus inde reliquit eum in basilica S. Mauritii, cum uno tantum comite, nomine Randoaldo.

chaliere3.jpg (68559 octets)

13. Ille vero videns, quod nihil proficeret, sed per totam vallem cernens tamquam a luporum morsibus vicinos monasterii laniari, et domus eorum incendio concremari, flevit diutissime, et manus palmasque in coelum tendens, dicebat: Vide Domine, ne sileas, quia gens barbara ingressa est super nos. Quem repedare volentem ad monasterium suum, cum collega suo, in via secuti sunt homines pleni daemonio: quos videns S. Germanus Martyr et Sacerdos Dei, verbis pacificis eos alloquebatur, dicens: Nolite, filii mei, tantum nefas perpetrare in populo Dei. Illi vero, ut erant repleti daemonio, eum exspoliaverunt vestimentis suis. Cumque cerneret B. Germanus martyrium suum prope adesse, Fratri suo Randoaldo loquebatur, dicens: Simus pacifici, Frater mi, quia hodie fructum bonorum nostrorum consequimur. Cumque expoliassent eum, una cum colega suo, aiebat, dicens: Gratias ago tibi, Pastor bone, quia non me fraudasti bonis tuis. Dignare me recipere cum Fratre meo in consortio Sanctorum tuorum. Post haec, vox ei de coelo venit, dicens: Veni fidelis dispensator, aperti sunt tibi coeli: congaudent tibi Angeli mei, ut perducant te in coelestem Jerusalem. Et haec dicens, unus ex iis, qui erat audacior, repletus daemonio, lanceat perfodit eum, simulque et Randoaldum. Corpus remansit exanime, anima illius penetravit coelos.

14. Cum haec acta fuissent, Fratres ejus requirebant eum, huc atque illuc circumeuntes. Fere hora tertia noctis invenerunt eum jam defunctum unacum collega suo: et levantes corpus ejus cum ejulatu magno, defecerunt in basilicam S. Ursicini suo opere constructam, prosternentes eum nudum ante conspectum Dei. Acta sunt haec ipsa nocte, in vigilia Cathedrae S. Petri. Cum Fratres ad vigilias excubarent, nuntius venit, qui diceret, Patrem monasterii ab hoste iniquo interfectum fuisse. Illi vero cum ejulatu magno deferunt eum in basilicam S. Petri, et sepelierunt eum: ubi praestantur beneficia orationum, ipso praestante, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen. Factum est autem redeunte anni circulo, dies natalis Domini advenit: tantum lumen coruscans referunt in ipsa vigilia natalis Domini, ubi iterfectum corpus B. Germani fuit, de coelo venit, ut omnes mirarentur, et replerentur timore magno.

15. Unus autem e Fratribus ipsa die interfectionis ejus, inter hostium cuneos, cingulum, quod vulgo bracile vocatur, inter manus trahentium invenit, et monasterii vestiario detulit. Tunc omnes Fratres tamquam munus de coelo prolatum ovantes excipiunt, et illud in ecclesia inter pignora Sanctorum suspendunt. Post haec contigit, ut aliquis homo vicinus monasterii magnis febrium detineretur infirmitatibus: vix a suis deportatus in monastrium venit: cumque ecclesiae limen attigisset aspexit cingulum almi Germani pendere . Tum coepit cum ejulatu magno precari, ut illud contingere liceret. Tunc unus de Diaconibus replevit calicem, et immersit, et dedit bibere aegroto: et statim ut bibit, ad pristinam restitutus est sanitatem. Adeo plura sunt a B. Germano facta miracula, ut vix verbis concipi queant.


 Précédente Accueil