CLERI GALLICANI
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
AVIS
CLERI GALLICANI
GALLIA ORTHODOXA
DEFENSIO I

 

CLERI GALLICANI DE ECCLESIASTICA POTESTATE DECLARATIO.

Die 19 martii 1682.

Ecclesiæ gallicanæ decreta et libertates à majoribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta sacris canonibus et Patrum traditione nixa multi diruere moliuntur ; nec desunt qui earum obtentu primatum beati Petri ejusque successorum Romanorum Pontificum à Christo institutum, iisque debitam ab omnibus christianis obedientiam, Sedisque apostolicæ, in qua fides prædicatur, et unitas servatur Ecclesiæ, reverendam omnibus gentibus majestatem imminuere non vereantur. Hæretici quoque nihil prætermittunt, quo eam potestatem qua pax Ecclesiæ continetur, invidiosam et gravem regibus et populis ostentent, iisque fraudibus simplices animas ab Ecclesiæ Matris Christique adeo communione dissocient. Quæ ut incommoda propulsemus, Nos archiepiscopi et episcopi Parisiis mandato regio congregati, Ecclesiam gallicanam repræsentantes una cum cæteris ecclesiasticis viris nobiscum deputatis, diligenti tractatu habito, hæc sancienda et declaranda esse duximus.

I.

Primum : beato Petro ejusque successoribus Christi vicariis ipsique Ecclesiæ rerum spiritualium et ad æternam salutem [2] pertinentium, non autem civilium ac temporalium, à Deo traditam potestatem, dicente Domino : Regnum meum non est de hoc mundo ; et iterum : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsaris et quæ sunt Dei Deo ; ac proinde stare apostolicum illud ; Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi à Deo : quæ autem sunt, à Deo ordinatæ sunt. Itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit » Reges ergo et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiæ, directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi à fide atque obedientia, ac præstito fidelitatis sacramento solvi posse, eamque sententiam publicæ tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiæ quam imperio utilem, ut verbo Dei, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam omnino retinendam.

II.

Sic autem inesse apostolicæ Sedi ac Petri successoribus Christi vicariis rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant atque immota consistant sanctæ œcumenicæ synodi Constantiensis à Sede apostolica comprobata, ipsoque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiæ usu confirmata, atque ab Ecclesia gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate conciliorum generalium, quæ sessione quarta et quinta continentur, nec probari à Gallicana Ecclesia, qui eorum decretorum, quasi dubiae sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant, aut ad solum schismatis tempus concilii dicta detorqueant.

III.

Hinc apostolicæ potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos : [3] valere etiam regulas, mores et instituta à regno et Ecclesia gallicana recepta, Patrumque terminos manere inconcussos ; atque id perimere ad amplitudinem apostolicæ Sedis, ut statuta et consuetudines tantæ Sedis et Ecclesiarum consensione firmatae, propriam stabilitatem obtineant,

IV.

In fidei quoque quæstionibus præcipuas summi Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiæ consensus accesserit.

Quæ accepta à Patribus ad omnes Ecclesias gallicanas atque episcopos iis Spiritu sancto auctore præsidentes, mittenda decrevimus, ut idipsum dicamus omnes, simusque in eodem sensu et in eadem sententia.

† Franciscus, archiepiscopus Parisiensis, præses ; † Carolus Mauritius, arch. dux Remensis ; † Carolus, Ebredunensis archiepiscopus ; † Jacobus, archiepiscopus, dux Cameracensis ; Hyacintus, archiepiscopus Albiensis ; † Mr. Phelypeaux P. P., archiep. Bituricensis ; † Ludovicus de Bourlemont, archiepiscopus Burdigalensis ; † Jacobus Nicolaus Colbert, archiep. Carthaginensis, coadjutor Rothomagensis ; † Gilbertus, episcopus Tornacensis ; † Henricus de Laval, episcopus Rupellensis ; † Nicolaus, episcopus Regiensis ; † Daniel de Cosnac, episcopus et comes Valentinensis et Diensis ; † Gabriel, episcopus Æduensis ; † Guillelmus, episcop. Vasatensis ; † Gabriel Ph. de Froullay de Tessè, episcopus Abrincensis ; † Joannes, episcopus Tolonensis ; † Jacobus Benignus, episcopus Meldensis ; † Sebastianus du Guemadeuc, episc. Macloviensis ; † L. M. An. de Simiane de Gordes, episcopus dux Lingonensis ; † Fr. Leo, episcopus Glandatensis ; † Lucas d'Aquin, episcopus Forojuliensis ; † J. B. M. [4] Colbert, episcopus et D. Montis-Albani ; † Carolus de Pradel, episcopus Montis-Pessulani ; † Franciscus Placidus, episcopus Mimatensis ; † Carolus, episcopus Vaurensis ; † Andreas, episcopus Antissiod ; Franciscus, episc. Trecensis ; † Lud. Ant., episcopus comes Catalaunensis ; † Franc. Ig., episcopus comes Trecorensis ; † Petrus du Laurens, episcopus Bellicensis ; † Gabriel, episc. Conseranensis ; † Ludovicus Alphonsus, Alectensis episcopus ; † Humbertus, episcopus Tutellensis ; † J. B. d'Estampes, Massiliensis episcopus ; Paul. Phil. de Lusignan ; De Franqueville ; Ludovicus d'Espinay de Saint-Luc ; Cocquelin ; A. Faure ; C. F. de Guenegaud ; Gerbais ; Lambert ; De Viens ; P. de Bermont ; A. H. de Fleury ; Fr. de Camps ; De Maupeou ; De la Borey ; Franciscus Feu ; Clemens de Poudeux ; Le Franc de la Grange ; J. F. de l'Escure ; De Senaux ; M, de Ratabon ; Bigot ; De Villeneuve de Vence ; Parra, decanus Bellicensis ; La Faye ; De Boche ; Petrus le Roy ; De Soupets ; A. Argoud, decanus Viennæ ; De Beausset, præpositus Massiliensis ; G. Bochard de Champigny ; De S. Georges, comes Lugdunensis ; Courcier ; De Gourgues ; F. Maucroix ; Chéron ; J. Desmarets, cleri gallicani agens generalis ; Armandus Bazin de Besons, cleri gallicani agens generalis.[5]

Précédente Accueil Suivante