|
Lausannensem ecclesiam, ecclesiam
requisivit, petens ut ei circa locum episcopio vicinum degere licuisset. Qui locum aptum
non inveniens Irosolimam transfretavit
» Man. B. ) ad quam cum pervenisset, honorabiliter a
rectoribus ejusdem ecclesie susceptus est ; horum igitur supplex postulat adjutorium ut ei
circa Iocum episcopio vicinum degere licuisset; inter deprecativa autem verba cartam ab
eis eo ordine sibi inscribi rogavit, ut si divina clementia aliquam illi adquirendi
tribueret gratiam duas adquisitionum particulas prefate ecclesie redderet, tertiam autem
portionem sibi famulantibus. Perambulans igitur vicina omnia perscrutando loca , aptum
sibi locum minime invenit, in se itaque reversus vir Dei cepit in interiori suo affectuose
meditari, ut loca illa que Christus corporaliter totius mundi salutem edocendo circumivit,
quocun(cum ?)que incumbente labore visitaret, hanc maxime labori suo pretendens
utilitatem , ut si superno placeret auctori, crucem Christi quam suo gestabat in corpore,
usque ad martirii palmam quacumque salutari incidente occasione deportaret; illud
dominicum sepissime revolvens : Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat
crucem suam, et sequatur me. Hac igitur tam sancta vir venerabilis ductus intentione
Iherosolimam transfretavit, per triennium sanctissima loca visitando, vigiliis et
orationibus die noctuque incessanter desudavit, post modum vero ut talentum sibi creditum
ad usuram lacius multiplicaret, lingua syra arabicaque inibi instrui instituit. Ea autem
tempestate accidit ut quedam grifis immanissima quondam paganorum insulam, cujus nomen pro
loci remocione et temporis vetustate ab usu nostro discessit, cotidie insultando horrenda
ingluvie devastaret, hoc divina ut credimus faciente dispensatione, ut qui pro
creatore creaturas adorabant ab ipsis merito creaturis affligerentur, et quia in prosperis
Deum non recognoverant saltem tormentis ingruentibus afflicti salvatorem desiderarent.
Tanta (« Tota » Br. bas. m.) itaque urgente necessitate rex prefate
insule consilio inito cum primatibus suis, plebe etiam idipsum acclamante, quod fama
christiane religionis que plurimum Iherosolimitane vigebat jamjam ad ipsos pervenerat,
legatos cum litteris ad primates Iherosolimitane urbis tranmisit, testificans (« Testificatur. »
Br. bas. m.) ut si quem sanctum virum ad ipsum transmitteret (« Mitterent. »
Br. bas. m.) qui terram suam ab instanti tormento (« Ab instanti
periculo liberaret, tam ipse quam omnis plebs sibi subdita, fidem christianam
susciperet » Br. bas. m.) liberaret, tam ipse quam principes sui et omnis plebs
sibi subdita fidem christianam susciperent. Quo audito viri Iherosolimitani tantum...
aggredi hesitantes renuerunt, beatus verņ Ymerius flamine divino celitus inspiratus
non de sua presumuens |
|