DEFENSIO PARS III
Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
DEFENSIO PARS III
APPENDIX

Jacques Bénigne Bossuet
Œuvres complètes

Portrait par Hyacinthe Rigaud - Louvre

Publiées d'après les imprimés et les manuscrits originaux purgées des interpolations et rendues à leur intégrité.
Édition renfermant tous les ouvrages édités et plusieurs inédits

F. Lachat

Volume XXII

Gallicanisme
DEFENSIO DECLARATIONIS CLERI GALLICANI DE ECCLESIASTICA POTESTATE

Pars tertia de parisiensium sententia ab ipsa christianitatis origine repetenda.

Paris, Librairie de Louis Vivès Éditeur
13, rue Delambre 13
1879
Paris. — Imprimerie Vve P. Larousse et Ce
19, rue Montparnasse, 19

NB. Nous avons reproduit entre crochets carrés [ ] les numéros de haut de page de l’édition papier.


LIBER SEPTIMUS

Conciliorum generalium traditio.

CAPUT PRIMUM.

Infallibilitas quibus verbis de antiquis explicetur, ubi sita sit quæritur.[1]

« In fidei quoque quæstionibus, præcipuas summi Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiæ consensus accesserit.[2] »

Quosdam antiquitatis ignaros movit illa vox irreformabilis. [2] Hanc sciant ab antiquitate depromptam. Notum illud Tertulliani : « Regula fidei immobilis et irreformabilis.[3] » Ergo judicium illud irreformabile esse dicimus, quod immobile, irretractabile, irrefragabile, ab antiquis ; postremo denique ævo, infallibile appellatum est. Quærimus igitur ubi sit collocatum illud irreformabile judicium.

CAPUT II.

Sententia Parisiensium res infer judicatas reponenda ex dictis de concilio Constantiensi.

Ac nostri quidem censores Parisiensium sententiam et inter schismata esse ortam dicunt, et variis dissidiis ultro citròque jactatam, Constantiensis quoque synodi temporibus fluctuasse. Nos vero procul à schismatibus, ab ipsa christianitatis origine repetendam ostensuri, prius præstruimus, res inter judicatas pridem, ex dictis de Constantiensi concilio esse repositam. Certe Constantiense concilium, dum eas memorat causas, quibus Papa concilio subsit, primam ponit fidem : ergo Papa concilio subest, vel maxime in fide : at infallibilem, qua quidem in re talis est, cuiquam subesse nefas : imo infallibili, haud magis quam ipsi veritati totam Ecclesiam subesse oportet : non ergo ullus hominum, stante quidem Constantiensi concilio, est in fide infallibilis. Atqui demonstravimus Constantiense concilium, nullo unquam Ecclesiæ decreto labefactatum, imo tanta Sedis apostolicæ, tanta Ecclesiæ universæ veneratione susceptum, invicta auctoritate stare oportere : ergo certa et invicta auctoritate constat unius Ecclesiæ, sive collectæ sive dispersæ, sed tamen consentientis sententiam esse infallibilem.

Dices : Consecutionem istam quidem esse à nobis deductam, non autem rem ipsam à sacro concilio definitam. Reponimus : Imo vero non consecutionem, sed rem ipsam ; neque enim aliud est alteram potestatem alteri esse subjectam, quam eam quæ subjecta sit, à recto veroque deflectere, et ab altera emendari ac reformari posse. [3]

Quare quotquot hactenus pro pontificia potestate scripserunt, Constantiensi decreto nihil opponunt aliud, præter quam illud toties à nobis confutatum, de Papa dubio, et fluxa concilii Constantiensis auctoritate, responsum : cui immorari ac dicta repetere supervacaneum est.

Non tamen omittemus, quæ nostro ævo multi comminiscuntur, es ipsis concilii Constantiensis confutanda verbis.

Trimum, illud toties decantatum, ex eo concilio Papam quidem in fidei negotiis subesse concilio, sed ut privatum hominem, non ut Papam, vanum ludibrium est, cum Constantiense concilium, expressa etiam pontificia potestate, eam in fidei negotiis conciliari potestati subesse decernat.[4]

CAPUT III.

Alia modernorum quorumdam cavillatio confutatur ; ostenditurque, ex ipsis concilii Constansiensis verbis ac gestis, Papam non modo teneri conciliaribus de fide decretis jam factis, sed etiam in quærendo et tractando, in concilii potestate esse.

His ergo concilii Constantiensis verbis statim ruit illud, quod quidam intelligunt : nempe ut Papa quidem in formando circa fidem conciliari decreto superior habeatur ; cæterum ubi res semel à concilio definita est, non mirum esse quod prolatæ sententiæ subesse teneatur ; cum illa sententia, non tam à concilio quam à Papa concilii capite prolata sit, ut Papa non tam concilio subesse quam sibi ipsi consentire videatur.

Ruit, inquam, illud. Neque enim Constantiense concilium Papam consentire ipsum sibi, sed plane concilio subesse decernit ; et quidem subjungit, debite puniendum, si obedientiam denegarit. Non autem intelligit Papam à seipso puniendum, sed à concilio supremam et indeclinabilem exercente potestatem ; ergo etiam intelligit Papam non ipsum sibi ipsi, sed omnino concilio esse subditum.

Jam verba illa perpendant constantiensium Patrum ; Papam [4] « in fidei, in schismatis, in reformationis negotiis, omnibusque ad ea pertinentibus factis vel faciendis,[5] » conciliari potestati subjici : ergo non tantum in factis de fide decretis, sed etiam in faciendis atque formandis, inque ipsa re quærenda ac tractanda concilio subesse intelligebant.

Nempe sancta synodus in ipsis principiis professa est se quidem congregatam, non modo ut de schismate ac de reformatione, sed etiam ut de fide quæreret adversus Viclefi et Hussi grassantes hæreses : cujus rei gratia, vel maxime à Joanne XXIII convocatam esse constabat.[6] Quare omnino tractatura erat adversus illos hæreticos varias ac maximas fidei quæstiones, ac speciatim adversus Viclefum expositura erat ipsum papalem primatum, quem ille impugnaverat, ut sæpe vidimus : ergo intellexit, atque decrevit Papam in his quæstionibus synodo parituram.

Quid, quod jam inde ab initio decrevit synodus ipsam synodum talia tractaturam, « nec Papæ recessu dissolutum iri, sed remanere in sua potestate et integritate concilium[7] : » ea scilicet potestate, cui Papa ipse subjicitur ? Intellexit ergo, atque decrevit synodus, etiam recedente Papa, de fide tractatura, ipsam se ea potestate esse, ut decreta conderet, cui Papa ipse obedire teneretur, nedum in tractando et quærendo superiorem eum agnosceret.

Id vero demonstrant, uti prædiximus,[8] non modo ipsius synodi decreta, verum etiam gesta. Revera enim tractata sunt sessione viii, post recessum Papæ, adversus Viclefum et Hussum, ea quæ memoravimus, expositaque est circa primatum Romanum Ecclesiæ fides. Quin etiam, Papa ipso, sessione xii, rite deposito, tractatae sunt multæ adversus Joannem Hussum, Hieronymum de Pragâ et Joannem Petitum, fidei quæstiones ; nempe sessione xiii, xiv et deinde cæteris : ergo synodus non modo decrevit à se posse fieri, sed etiam fecit, idque absente Papa, imo etiam deposito, decreta de fide, quibus ipse Papa parere teneretur.

Nempe intelligebat Papam absentem corpore, virtute tamen fuisse præsentem synodoque conjunctum, qui synodum congregasset, qui post recessum quoque toties declarasset, se recedentem [5] licet, in synodi potestate futurum ; qui sanctam synodum errare non posse profiteretur.

Quin synodus suæ conscia potestatis, intelligebat se ipsam, quippe quæ Ecclesiam universalem repræsentaret, etiam papatum ipsum virtute complexam, summo et indeclinabili judicio, nullaque adhibita mora definire posse ea, quæ Ecclesiæ necessitas evidens postularet-

CAPUT IV.

Aliæ cavillationes : Papam subjici quidem concilio in fidei quæstionibus, sed tantum postquam se illi sponte submisit : tum esse quidem illum per sese infallibilem, si non adsit consilium, sed præsente concilio, jam illi subesse.

Hunc nodum alii sic exsolvunt : Pontificem quidem per sese infallibilem in edendis fidei decretis*, neque eo secius etiam in quærendo de fide subjectum esse consilio, postquam rem Patribus congregatis quærendam decernendamque permisit.

At hæc à Constantiensibus diserte refutata sunt, cum docent potestatem eam, cui Papa in fidei quoque negotiis subditur, concilio generali immediate à Christo, non à Papa esse.

Sunt qui sic sentiunt inesse utrique, scilicet et synodo et Papæ infallibilitatem à sancto Spiritu ; ita quidem ut Papa in decernendis fidei quæstionibus concilio semel congregato subsit ; ac nihilo secius, si desit synodus, seorsim ac per sese sit infallibilis, et semel ab eo dicta sententia, synodi quoque norma sit, nedum synodi examini ac judicio subsit.

Hæc opinio neque cum Constantiensi decreto, neque cum papalis auctoritatis ratione, neque secum ipsa convenit.

Non quidem illa opinio convenit cum Constantiensi decreto. Supponit enim illa diverso respectu, in fidei quæstionibus, ut concilio Papam, ita Papæ concilium subjici oportere : at non ita Constantiense decretum : imo absolute, Papam concilio in fidei quæstionibus, non vicissim concilium Papæ subjicit ; nullaque exceptione, omnem pontificiæ potestatis usum conciliari potestati, ut supremæ, solique ineluctabili, subdit. [6]

Neque etiam adversarii hac opinione consulunt satis papali dignitati, quam in synodo exuunt innata ipsi, ut quidam fingunt, dote : nempe ut infallibiliter de fide vel sola decernat. Atqui hoc absurdissimum ; cum profecto concilium nihil aliud sit, quam ipsa catholicæ Ecclesiæ repræsentatio, integris omnibus, quæ cuique à Christo sunt dotibus, non profecto sublatis, ne non repræsentatio, sed extinctio ecclesiasticæ unitatis esse videatur.

Denique hæc opinio nec secum ipsa convenit, cum infallibilitatem à Christo datam, vel perpetuam oporteat esse vel nullam.

Ex his intelligitur id, quod Gerson et alii nostri docuere, eo vel maxime papalem potestatem conciliari subesse ; quod fallibilem, atque ut vocant deviabilem, indeviabili et infallibili subesse oporteat : id, inquam, non ex ipsorum peculiari sententia, sed ex intimo totius concilii Constantiensis sensu esse depromptum.

Neque minus liquet vanos esse eos quos commemoravimus, quique non eodem loco habent nostram de superioritate, ac nostram de infallibilitate sententiam ; cum profecto constet utrasque sententias uno fundamento nixas, una ratione connexas, unoque decreto concilii Constantiensis esse decisas.

Neque immerito sacrosancta synodus inter eas causas, quibus Papa concilio subsit, primam ponit fidem ; cum certo dogmate Pelagii II, ex sancti Leonis auctoritate deprompto » habendorum conciliorum specialis causa sit fides[9] ; valereque oporteat conciliorum potestatem in ea maxime causa, quæ propria ipsis specialisque sit.

Nostra ergo sententia Constantiensibus canonibus stabilitur iis ; quos tanta sequentis ævi consensione firmavimus. Verum, ut veritas clarius elucescat, Iubet recurrere ad fontes, et Constantiensem doctrinam ex anteactis sæculis affirmare. [7]

CAPUT V.

An concilii Constantiensis judicium antiqui traditione nitatur : prœmittimus quædam, ex Vincentio Lirinensi, de Ecclesiæ catholicæ toto orbe diffusœ auctoritate : hinc valere concilia Œcumenica : duplex ratio agnoscendœ ecclesiasticæ consensionis, ac finiendarum fidei quæstionum : altera per concilia œcumenica, altera sine conciliis œcumenicis : utraque suo ordine tractanda suscipitur : à prima ordimur ; atque octo primorum conciliorum generalium traditionem ac praxim explicare incipimus.

Præstruimus illud immotum, quod est ab omnibus catholicis, Vincentio Lirinensi exponente, susceptum, valere omnino id quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est.[10] Cujus rei radix est apostolicum illud, « fidem annuntiari in universo mundo[11] ; » et de apostolicis dictum : « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum[12] ; » atque iterum ad Colossenses : « In verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut in universo mundo est, et fructificat et crescit.[13] » Neque hæc tantum apostolis temporibus inchoata, sed in ævum duratura, dicente Domino : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi[14] ; » et « Portæ inferi non prævalebunt adversus eam,[15] » utique Ecclesiam quo factum est ut Ecclesia, non hæc aut illa, sed tota et universa ab Apostolo appelletur columna et firmamentum veritatis.[16]

Hæc igitur non ab hoc aut ab illo doctore, sed ab omnibus catholicis uno ore sic intelliguntur, ut sit certissima, invictissima, eminentissima Ecclesiæ catholicæ consentientis auctoritas. Ea consensione, ut firmissimo ac divinissimo fundamento, niti Christianos oportet ; à quibus, non aliud quid, sed illud in Symbolo apostolico postulatur, ut in Spiritum sanctum credentes, credant simul sanctam Ecclesiam catholicam ; eique vindicent certissimum, [8] quo in obedientiam captivantur, Spiritus sancti magisterium et judicium.

Quæ omnino efficiunt, ut in ipsa consensione vis illa indeclinabilis et sit et esse credatur ; existitque omnino, ex Ecclesiarum consensione, clara et manifesta vox, qua non partes ecclesiasticæ, sed ipsam universalitatem audiri, eodem Vincentio Lirinensi teste, perspicimus : « Sequemur autem, inquit, universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem terrarum confitetur Ecclesia.[17] » Et paulo post : « Quid faciet christianus catholicus, si se aliqua Ecclesiæ particula ab universalis fidei communione præcident ? quid utique, nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem universi corporis anteponat.[18] »

Hinc in illa concilia generalia manat, quam in eis agnoscimus, certa et ineluctabilis auctoritas. Neque enim alia ratione in conciliis, sive in Ecclesia congregata, valet unitas atque consensus, quam quod in Ecclesia toto orbe diffusa æque valeat. Ipsa enim synodus eo valet, quod universalem repræsentet Ecclesiam : neque ideo Ecclesia congregatur, ut valeat unitas atque consensio ; sed ideo congregatur, ut quæ in Ecclesia ubique diffusa per se valet, in eadem congregata, ab episcopis ecclesiarum doctoribus, tanquam idoneis testibus clarius demonstretur.

Ex his igitur duplex intelligitur ratio agnoscendæ catholicæ veritatis : prima ex consensione Ecclesiæ ubique diffusae ; secunda ex consensione Ecclesiæ in synodis œcumenicis, sive generalibus, adunatæ : quam utramque rationem à nobis sigillatim exponi oportebit, ut vim illam infallibilem et ineluctabilem in toto Ecclesiæ corpore repositam esse clarius demonstremus.

Inchoamus autem à synodis œcumenicis, in quibus consensionem luculentius expressam agnovimus : qua in tractatione statim commemorabimus octo illas primas novem primis sæculis celebratas : non modo quod cæteris ipsa antiquitate præluxerint, sed quod eorum gesta diligentius descripta habeamus.

Id ergo primum probare aggredimur, ex eorum conciliorum gestis illatas à Romanis Pontificibus etiam de fide sententias ad [9] omnem quidem Ecclesiam pertinere ; at nihilo secius à conciliis œcumenicis examinatas, retractatas, interdum rejectas, nunquam nisi facto examine et quæstione habita comprobatas ; atque omnino nihil habitum esse pro infallibili atque irrefragabili, nisi id quod universalis Ecclesiæ consensione confirmatum esset. Id cum probaverimus, veniemus deinde ad secuta sæcula, nihilque præter mittemus quo antiqua traditio explicari possit.

CAPUT VI.

Concilium Apostolicum Hierosolymis habitum de legalibus, ut omnium conciliorum generalium forma proponitur : perpenditur illud ; visum est spiritui sancto et nobis : vis Spiritus in ipsa consensione posita : in eam rem egregiæ concilii V, ac sancti Cœlestini Papæ in concilio III, auctoritates.

Sacris Ecclesiæ catholicæ œcumenicis, sive generalibus conciliis, concilii apostolici Hierosolymis habiti, de legalibus,[19] prælucet auctoritas. Prima ea quæstio turbavit Ecclesiam. Ergo ibi quam maxime futuris quæstionibus decidendis, formam dari oportebat. Quæcumque igitur ad futura concilia pertinerent, jam ibi perspicue præstruuntur, quæ nos ordine recensemus.

Primum, ac statim occurrit habendi concilii causa, magna videlicet dissensio, ut habemus ex Actis Apostolorum : « Facta autem seditione non minima. » Levior contentio non tantum remedium postulasset. Atque id in secuta concilia manaturum diligentissime notari volumus. Exortâ ergo hac contentione tam gravi, subdit Lucas in Actis : « Statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas... ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem, super hac quæstione[20] ; nempe ut communi sententia finiretur.

2° Erat tum m Jerusalem Ecclesia principalis, in qua sedebat Petrus apostolorum Princeps.[21] Hinc proditum in sequentia sæcula, ne sine Petro et successoribus, atque Ecclesia principali, in qua ipse sederet, Concilia regulariter haberentur. [10]

3° Facta est quanta fieri potuit, illis quidem temporibus, cum adhuc Ecclesiæ formarentur, apostolorum et pastorum Ecclesiæ congregatio, ac perfectissima pro statu Ecclesiæ, nominis christiani repræsentatio.

4° Fit conventus omnium in unum locum : « Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.[22] »

5° In ipso conventu tria hæc habentur : tractatus primum, sive conquisitio ; deinde deliberatio, sive uniuscujusque prolata sententia ; postremo, ex communi sententia, concilii decisio : atque ea omnia in sequentia concilia deinde manarunt.

6° Et quidem tractatus his verbis Actuum designatur : Cum magna conquisitio fieret.[23]

7° Deliberatio à Petro inchoatur : qui mos deinde invaluit, ut sacri cœtus principes primi sententiam dicerent, iisque auctoribus decretum sanciretur. Petrus ergo ubique rectæ prædicationis rerum agendarum auctor, primus sententiam dicit : Dei arcana pandit ; quæ sibi primo de vocandis gentibus revelata essent fundamenti loco ponit ; ex his quæstionem solvit : Deus in nobis elegit per os meam audire gentes verbum : et cætera quæ ad Cornelii ejusque familiæ vocationem pertinerent.

8° Quæ deinde ex illa vocatione secuta sint, quantaque post Cornelium gentium multitudo confluxerit, Paulus et Barnabas edisserunt : quæ firmandæ Petri sententiæ essent.[24] Tum Jacobus dicturus sententiam expresse à Petri dictis incipit : Viri fratres, Simon narravit,[25] etc. Quo ritu in secutis conciliis, dicente cœtus principe, cæteri deinde placere demonstrant.

9° Nec tamen sic agunt quasi usquequaque primæ sententiæ auctoritate constricti, sed ipsi judicant ; et Jacobus : Ego, inquit,[26] judico. Tum ad ipsam quæstionem principalem, quæ addenda viderentur, proponit, et de iis quoque judicat ; nempe ut fratres, è gentibus conversi, « abstineant à contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.[27] »

10° Decretum deinde conditum communi nomine, ac Spiritus [11] sancti auctoritate adscita : « Placuit nobis collectis in unum[28] ; » et : « Visum est Spiritui sancto et nobis. [29] » Ibi ergo vis : Spiritui sancto et nobis ; non quod Petro præcise, sed quod nobis ; et à Spiritu acti, non unus Petrus, sed ipsa sacri cœtus unitas. Unde et Christus de Spiritu, quem erat missurus, id dixit : « Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem[30] : » Vos, inquit, scilicet ecclesiarum pastores, ac cæterorum magistros. Hinc semper additus Ecclesiæ sacræque congregationi Spiritus. « Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. » Et merito proinde diligenterque à nostris doctoribus quondam dictum id quod memoravimus,[31] vim conciliorum, « non in solo Pontifice romano, sed maxime in Spiritu sancto, et in Ecclesia catholica esse positam.

11° Re judicata per commune judicium, nihil postea retractatum, aut nova cuique relicta discussio est : sed perlatum decretum ad ecclesias, docenturque plebes « custodire dogmata, quæ erant decreta (græce judicata) ab apostolis et senioribus qui erant Hierosolymis.[32]

Hæc nos catholici urgemus, communi consensu, adversus hæreticos conciliorum jussa et auctoritatem detrectantes : quæ sane nihil valeant, nisi cum auctoritate, etiam formam probamus ; vimque ipsam decreti, non in Petro solo, sed in unitate et in apostolorum ac pastorum Ecclesiæ consensione ponimus.

Ait quidem Bellarminus, id nulla necessitate factum, cum non modo Petrus, verum etiam apostoli, ex sese ac singulares quoque quæstionem determinare potuissent.[33] Quod quidem aliis è Bellarmini Societate, imprimis Joanni Bagotio, non probatur : nec placet sic « lusisse apostolos, aut simulate ab iis institutam quæstionem de re, quam exploratissimam habebant.[34] » Utcumque est, in eo vis erit maxima, si nullo concilio ac deliberatione indigentes, tamen ut formam darent sæculis secuturis, hanc inierint viam, et communi sententia rem definierint, ut idem Bellarminus confitetur.[35] [12]

Et quidem omnia, quæ in hac apostolica synodo acta sunt, in sequentes manasse gesta prodent. Ergo id vel maxime manarit oportet, quod maxime agebatur, et in quo apostoli robur esse positum voluerunt : nempe ut Spiritus sancti efficacia et vis conjungeretur cum illo, nobis, inque ipsa unitate se exereret.

Neque hanc interpretationem à nobismetipsis promimus, sed à sanctis Patribus, totoque adeo universali concilio quinto, à Pontificibus romanis toties comprobato.

Nempe Vigilius Papa Constantinopoli agens, ubi concilium habebatur, sacro cœtui certis de causis suam præsentiam denegabat, pollicitus per seipsum se daturum sententiam. At Patres, iisque auctoribus et probantibus, Justinianus Imperator sic hortatur : « Inter nos placuit, tam ipsum (Vigilium scilicet Papam) quam nos communiter convenire, eo quòd sacerdotes decet communibus quæstionibus finem communem imponere.[36] » Et paulo post : « Pro his ad memoriam ejus (Vigilii) produximus magna illa apostolorum exempla et Patrum traditiones. Licet enim sancti Spiritus gratia et circa singulos apostolos abundaret, ut non indigerent alieno consilio ad ea quæ agenda erant, non tamen aliter voluerunt, de eo quod movebatur, si oporteret gentes circumcidi, definire, priusquam communiter congregati divinarum Scripturarum testimoniis unusquisque sua dicta confirmaverunt. Unde communiter de eo sententiam protulerunt : Visum est Spiritui sancto et nobis. »

Ut autem pateat eam formam futuris sæculis præluxisse, addunt : « Sed et sancti Patres, qui per tempora in sanctis quatuor conciliis convenerunt, antiquis exemplis utentes, communiter de exortis hæresibus et quæstionibus disposuerunt. » Rationem hujus rei afferunt duplicem : alteram, quod ex discussione et collatione veritas emicaret ; alteram eamque vel maximam, quod communiter sententia pro ferenda, scilicet sancti Spiritus nomine : quibus sane duobus, concilia generalia maxime valent : veritatis elucidatione per collationem, ac Spiritus sancti judicio per communem sententiam. Idem antea, in concilio generali tertio (Ephesino scilicet), [13] sanctus Cœlestinus Papa professus erat, cum suam ad synodum epistolam his verbis incipit : « Spiritus sancti testatur præsentiam congregatio sacerdotum ; » et paulo post : « Sanctum igitur est pro debita sibi veneratione concilium in quo utique nunc, frequentissimæ illius, quam legimus (Actorum xx scilicet) Apostolorum congregationis aspicienda reverentia est.[37] »

Ex his confutantur quæ quidam, ac imprimis novissimus auctor anonymus, objiciunt : eam, quæ synodo Hierosolymitanae adfuit, Spiritus sancti assistentiam, « apostolorum gratiæ, non concilii generalitati tribuendam, cum concilium illud generale non fuerit.[38] » Quos miramur detracta velle catholicis ea præsidia, quibus maxime pro conciliis œcumenicis adversus hæreticos, certant, tum vero parvi pendere sancti Cœlestini, tertiæque et quintæ synodorum auctoritatem. Nos vero eam secuti, recte à nobis putamus intelligi synodorum generalium auctoritatem et formam, si primam illam in reliquis veneremur, et ad ejus normam omnia exigimus. Jam hoc fundamento apostolico posito, quid secutæ synodi gesserint audiamus.

CAPUT VII.

Concilii Nicæni primi decreta adversus Arianos, ipsa Patrum consensione valuerunt, nullo ante gestam, nullo post gestam synodum Sedis apostolicæ speciali decreto : in eo concilio ipsius consensionis auctoritate tres præcipuæ finitæ quæstiones : ad Sedem apostolicam communis decreti executio pertinet.

De primis duobus conciliis universalibus, Nicæno primo et Constantinopolitano primo, pauca dicemus.

Atque in Nicæno quidem concilio definitionem communiter factam, et sancta quinta synodus mox exposuit nobis, et ipsa Nicænæ synodi decreta clamant : « Qui dicunt : Erat, quando non erat, etc., hos tales anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.[39] » Et in catholicæ et apostolicæ Ecclesiæ consensione robur. [14]

Adorant sane sacro conventui presbyteri Romanæ Ecclesiæ, digniore præ cæteris patriarchis, uti decebat, loco ; et Osium Cordubensem Sylvestri nomine adfuisse,[40] Gelasio Cyziceno auctori Græco ita es actis referenti,[41] facile assentimur : cum et nemo contradicat, et secutis conciliis congruat et sexta synodus in Nicæna synodo Sylvestrum principem Constantino adjungat,[42] ut Cœlestinum Theodosio, Marciano Leonem. Cæterum neque ante, neque post concilium Nicænum, adversus Arianos quidquam decretum esse legimus à Sylvestro Papa, quod synodi sententiam vel præcederet, vel firmaret ; constatque falsa esse, quæ de Nicæno concilio confirmata acta referuntur, ut suo dicemus loco : atque omnino in ipsa consensione vim omnem fuisse repositam, historiæ clamant. Notum illud Rufini[43] ; « Defertur ad Constantinum sacerdotalis concilii sententia : ille tanquam à Deo prolatam veneratur, cui si quis tentasset obniti, veluti contra divina statuta venientem, in exilium se protestatur acturum. » Attestatur Eusebius[44] ; congruunt ipsius Constantini verba hæc ad Alexandrinam Ecclesiam scripta, statim absoluta synodo ; « Quod trecentis episcopis visum est, non est aliud putandum quam Dei sententia :... quapropter nemo vestrum hæsitet, nemo moram interponat.[45] » En [15] in quo reponerent divinam illam vim, et indeclinabilem. Noster Sulpitius paucis et perspicue, uti solet : « Synodus apud Nicæam toto orbe contrahitur : trecentis et duodeviginti episcopis congregatis, fides plena conscribitur : hæresis ariana damnatur : imperator decretum episcopale complectitur ; Ariani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tanquam acquiescentes, nec aliud sentientes, ecclesiis miscuerunt.[46] » Ita decreti robur in episcopalis collegii consensione est positum. Sequens adstipulatur ætas : et sanctus Leo ubique Nicænorum canonum decreta collaudat ; « quæ sint à totius mundi sacerdotibus constituta.[47] » Eo nomine tantam auctoritatem illa obtinuisse certum est.

In primo illo concilio tres maximæ quæstiones, quæ Ecclesiam conturbarent, communi decreto terminatæ. Prima Arianorum de consubstantiali Filio, secunda Paschatis, tertia rebaptizationis : quæ duæ postremæ jam à Romanis Pontificibus, Victore et Stephano, judicatae, non tamen obtinebant plenam auctoritatem, donec in Nicæna synodo penitus finirentur. Et quidem in exequendis adversus Arianos Nicænæ synodi decretis, Sedis apostolicæ præcelsa et singularis auctoritas enituit. Id Athanasius aliique fidei defensores à sancto Iulio Papa restituti, et Ariminensis synodi à sancto Damaso soluta decreta, et episcoporum orthodoxorum, maxime orientalium, ad Ecclesiam Romanam scripta clamant Atque hæc in exequendo valuerunt : in decernendo vero consensio ecclesiarum obtinuit ; factoque Patrum decreto, adeo res transacta putabatur, ut nulla mora interposita, nullo expectato Sedis apostolicæ speciali decreto, omnes ubique terrarum episcopi, christiani omnes, atque ipse imperator, ipsi etiam Ariani, tanquam divino judicio cederent. Ex quibus duo hæc habemus : et fidei decreta communiter fieri, et ad exequendum commune decretum, Sedis apostolicæ sufficere auctoritatem. Atque hæc do prima generali synodo. Jam ad secundam ordine veniamus. [16]

CAPUT VIII.

Constantinopolitana, prima synodus, secunda generalis, in mediam adducitur : ex ea demonstratur quæstiones fidei sola ecclesiarum consensione finitas.

Certam quidem est apud omnes ad Constantinopolitanam primam synodum, quæ secunda generalis est, pro Spiritus sancti tuenda divinitate, centum quinquaginta Patres, ex orientalibus tantum provinciis confluxisse. Certum item est orientalem synodum nonnisi consensu Occidentis, et maxime apostolicæ Sedis, pro œcumenica haberi potuisse. Jam quæ ex ea synodo in rem nostram conducant, hæc sunt : primum aperte falsum, quod nonnulli, illi quidem assentatores immodici, jactant : haberi synodum ad Pontificis animum consilio tantum, et rei elucidatione adjuvandam, cum orientalis synodus nec ipsi præsto fuerit, et Constantinopoli in altera orbis parte sederit. Quare omnino constat Patres eo maxime in synodum œcumenicam congregari, quod in consensione et unitate robur auctoritatis invictum sit positum.

Id confirmant Constantinopolitani Patres in ea Epistola, quam Theodoretus refert ac Bellarminus laudat[48] : cum relatis iis quæ circa fidem de Spiritu sancto, quæque circa disciplinam à se decreta essent, id tantum postulant, ut Damasus et qui cum ipso erant episcopi, « secum collætentur, intercedente spirituali charitate ; » atque ita futurum aiunt, ut, « cum verbum Dei communi sensu stabilitum, et christiana inter nos charitas confirmata fuerit, dicere desinamus : Ego quidem sum Pauli ; ego autem Apollo ; ego autem Cephæ.[49] » Videt eruditus lector, ut in communi consensu verbi interpretationem ac fidei stabilitatem collocent. Neque tamen arbitremur omnia ex aequo Sedem inter apostolicam atque orientales episcopos esse comparata : nam cum primum exorta [17] illa est de Spiritus sancti divinitate contentio, vexati Macedoniani ad Liberium papam, ut catholicæ communionis principem, tres ex suo cœtu episcopos destinarunt, ac rectam de Spiritu sancto professi sunt fidem : quo facto, à Liberio cum litteris communicatoriis dimissi, à synodo Tyanensi statim suscepti sunt, Valente imperatore. Refert Sozomenus, atque Basilius hoc tantum.[50] Sed postea, « mota de Spiritu sancto quæstione, an ejusdem cum Patre et Filio substantiæ esset, et crescente contentione, Episcopus urbis Romæ (Liberius) scripsit, re comperta, ad Orientis episcopos, ut Trinitatem consubstantialem, et coaequalis gloriæ una cum Occidentalibus confiterentur : quo facto, utpote controversia judicio Romanæ Ecclesiæ terminata, quievere, et quæstio finem accepisse videbatur.[51] » Videbatur illud quidem ; verum ubi quies illa non fuit stabilis, eòque res devenere, ut synodi generalis auctoritate orbisque adunati consensione opus esset, in ea consensione finis quæstionis ponitur à Constantinopolitanis Patribus, uti mos vidimus, atque ab omnibus Ecclesiis.

CAPUT IX.

Ad Ephesinam synodum devenimus : referuntur ea quæ Synodum præcesserunt : demonstraturque à sancto Cœlestino papa tota Sedis apostolicæ auctoritate in Nestorii hæresim ac personam pronuntiatum fuisse ; an tale judicium pro irreformabili sit habitum : quæstio ex actis postea dissolvenda.

In Ephesina generali tertia, ac secutis synodis omnia clarius elucescent : cum gesta sint præ manibus, extentque plurima circa fidem Romanorum Pontificum, tota cathedræ auctoritate prolata judicia, in synodis postea generalibus retractata, nec nisi facto examine comprobata : quod nihil est ab infallibilitatis opinione magis alienum.

Ac de Ephesina quidem synodo manifesta res est. Notum quid Nestorius Constantinopolitanus episcopus innovant, utque Christi personam unam diviserit in duas. Sanctus Cœlestinus papa, pro [18] suo officio Ecclesiæ rebus intentus, beato Cyrillo Alexandrino episcopo præceperat, ut de Nestorii, jam male audientis doctrina, certa nuntiaret. Cyrillus id testatur Epistola ad Nestorianum.[52] Itaque ad Cœlestinum omnia scribit, Nestorii dogmata suaque exponit ; binas à se ad Nestorium datas litteras mittit : Nestorius quoque datis litteris, et missis expositionibus suis Cœlestinum in partes suas trahere conabatur. Sic sanctus Pontifex, acceptis utriusque partis litteris, plenissime instructus, à Cyrillo interrogatur in hanc formam : c Non prius ab illius (Nestorii) communicatione confidenter abstinuimus, quam hæc tibi indicaremus. Dignare proinde aperire quid sentias, quo liquido nobis constet, an communicare cum illo oporteat, qui ejusmodi erroneam doctrinam fovet.[53] » Addit ejus sententiam ad alios quoque episcopos perscribendam : « Ut omnes, inquit, uno animo, in eadem sententia persistant.[54] » Et clare à tanto viro, secundæ vel certe tertiæ sedis patriarchalis antistite, consulta apostolica Sedes ejusque judicium expectatum : nihilque supererat, nisi ut Cœlestinus rite consultus apostolicum exequeretur officium. Id vero ut præstiterit, Acta alibi relata docuerunt.[55]

[In iis Actis] Cyrilli litteras et doctrinam non modo probat, sed etiam Nestorii dogma perversum improbat, et quidem distincte, quod beatam Virginem Deiparam dici nollet[56] ; decernitque eum episcopatus et communionis exsortem, nisi intra decem dies, à die denuntiatæ sententiæ numerandos, aperte rejiciat « hanc perfidam novitatem, quæ hoc quod Scriptura conjungit, nititur separare, » personam Christi scilicet. En Nestorii dogma præcise improbatum, et clare omnino Romani Pontificis, sub depositionis et excommunicationis interminatione, de fide pronunciata sententia. Tum ne quid desit, sanctus Papa Cyrillo vices committit suas, ut eam sententiam exequatur : « Nostræ, inquit, Sedis auctoritate adscità nostraque vice et loco, cum potestate usus.[57] » Id ad Cyrillum ; id ad ipsum Nestorium ; id ad clerum Constantinopolitanum ; id ad Joannem Antiochenum, tertiæ seu [19] quartæ tum patriarchalis sedis episcopum ; id ad Juvenalem sanctæ civitatis episcopum, quem præcipue honorari synodus Nicæna præceperat ; id ad alios quoque episcopos scribit,[58] ut data sententia rite et ordine omnibus innotescat.

Jam suas partes Cyrillus exequitur, atque omnia, uti jussa erant, peragit. Cœlestini decreta promulgat, exequitur, Nestorio denuntiat, post decem illos dies à Cœlestino « præscriptos definitosque, nullam ei cum sacerdotibus sortem, nullum sermonem, nullum locum futurum. » Nihil plane deest, quo apostolica auctoritas plenissime exeratur. An vero sententia, tanta auctoritate prolata, postquam ingens dissensio exorta est, ac synodi œcumenicæ injecta mentio, pro irreformabili sit habita, gesta sequentia demonstrabunt.

CAPUT X.

Dicta à Cœlestino papa de fide, tota Sedis apostolicæ auctoritate, sententia concilii universalis mentione et convocatione suspenditur : id canonice et ordine factum omnes episcopi et Sapa ipse confitetur.

Sæpe diximus, sæpe dicemus, ita esse Ecclesiam constitutam, ut ad œcumenicam synodum necessario, non nisi extraordinariis casibus ac dissensionibus recurratur : cæterum consueto ordine ita finiri subortas etiam gravissimas de fide quæstiones, si Romano Pontifici decernenti, Ecclesiæ consensus accesserit. Id in Nestorii causa manifestissime liquet.

Plane confitemur Cœlestini sententiam, ita ut Cyrillus speraverat, valituram fuisse ad novam hæresim comprimendam, nisi graves suborti motus, resque ea visa esset, quæ ad universalem synodum deferretur.

Verum Nestorius, regiæ civitatis episcopus, ea auctoritate pollebat, ea specie pietatis hominum animis illuserat, eos sibi conciliaverat episcopos, ea denique gratia apud Theodosium [20] Juniorem imperatorem et proceres erat, ut facile omnia commoveret.

Itaque opus erat œcumenica synodo, quod de re maxima ac de persona in maximam dignitatem evecta ageretur : quod multi episcopi in his Orientales fere omnes, hoc est Antiocheni tractus, atque ipse patriarcha Joannes, à Cyrillo abhorrebant, et Nestorio favere videbantur : quod scissa hominum studia, totumque Orientis imperium, Cyrillum inter atque Nestorium fluctuare videbatur. Hæc universalem synodum postulabant.

Accedebant piorum atque orthodoxorum preces. Ecce enim religiosissimi monachi, pro fide orthodoxa ac Deiparæ voce à Nestorio multa perpessi, imperatori supplicabant « ut sacra et œcucumenica synodus coeat, qua præsente Christus sanctissimam Ecclesiam uniat, populum in unum reducat, ac sacerdotes sinceræ fidei prædicatores, priusquam impia illa doctrina (Nestorii) latius serpat, loco suo restituat.[59] » Et iterum : « Nos enim vos de œcumenica synodo cogenda rogavimus, quæ aptissime posset constabilire et erigere titubantia, sive etiam fracta.[60] » En post Romani Pontificis judicium, expetita à piis, per universalem synodum, rerum titubantium invicta et ultima firmitudo.

His aliisque motus imperator, hæc ad Cyrillum scripsit : « Pietatis doctrinam in sacra synodo discuti et examinari volumus, et ratum esse quod rectæ fidei consonum videbitur : sive illi, qui victi discedent, veniam impetraturi essent à Patribus, sive non.[61] »

Hic tria videmus : primum illud ; post sancti Cœlestini judicium, aliud adhuc requiri, synodale scilicet : alterum, hæc duo in Patrum potestate futura, ut de doctrina deque personis judicent : tertium ratum id futurum, neque amplius retractandum, quod synodus judicarit.

Addit : « Judices hujus rei e se oportere eos, qui sacerdotiis ubique præsunt, et per quos ipsi in veritatis sententia sumus et erimus, » En quorum fide nitimur. En in quorum judicio ultima et indeclinabilis sit auctoritas.

Id secundum ecclesiasticos canones fieri et imperator [21] affirmabat, et episcopi fatebantur. Itaque omnes et ipse Caelestinus ad synodum se accingunt. Nihil ultra Cyrillus egit, pontificii licet decreti executor à Cœlestino dictus. Nestorius pristino loco mansit ; universalis synodi sententia expectatur ; et diserte rescripserat imperator, « ut ante sanctissimam coactam synodum, communemque ejus sententiam, nihil quidquam à quoquam, in ulla prorsus re, privatim innovetur.[62] » Recte et ordine : id enim universalis synodi majestas postulabat. Quare et Cyrillus paruit, et episcopi quievere : fixumque id, dicta licet ac promulgata Romani Pontificis sententia, de fide ac personis violatæ fidei causa judicatis, omnia in suspenso esse, postquam universalis synodi expectatur auctoritas. Id ab Imperatore actum ; id episcopis ac Papæ ipsi placitum vidimus ; id jam in ipsa synodo œcumenica comprobatum gesta sequentia declarabunt.

CAPUT XI.

Acta synodi Ephesinæ recensentur : ejus actio prima : probat synodus omnia quæ à Cœlestino decreta essent in suspenso manere, usque ad synodi sententiam : quæ de fide gesta sunt referuntur, ostenditurque prolatum à Papa judicium ad examen legitimum fuisse revocatum.

Lectis iis, quæ synodum præcessere, ipsius synodi gesta recensemus, atque incipimus ab actione prima.

Posteaquam ergo episcopi, atque ipse Nestorius Ephesum convenere, inchoata est synodus universalis, Cyrillo præside ac Cœlestini vices gerente, quippe qui pontificiæ sententiæ ab ipso Pontifice constitutus executor esset. In prima actione hæc gesta sunt.

Primum lectæ imperatoris litteræ eæ quas memoravimus, nempe ut œcumenica synodus haberetur, utque omnia interim in suspenso essent[63] : lectæ, inquam, hæ litteræ atque in gesta relatæ, probatumque à Patribus, omnia circa Nestorium à Cœlestino decreta, suspensa fuisse, donec sacra synodus ferret sententiam.

Quæres an synodus tantum imperatori licere voluerit, ut [22] Sedis apostolicæ sententiam ad effectum deduci interim prohiberet. Non ita ex gestis : sed potiùs interposita synodi generalis auctoritate, cujus quidem convocatio, pro eorum temporum disciplina, imperatori permitteretur ; ipsa synodus intellexit, omnia ipso jure in suspenso esse atque à synodi pendere sententia. Quare pontificio decreto promulgato ac denuntiato decemque illis diebus jamdiu evolutis, Nestorius ab ipsa synodo pro episcopo est habitus, et religiosissimi episcopi nomine appellatus, et eo quoque nomine ter vocatus et citatus ut in sacra synodo cum aliis episcopis consederet[64] : id enim diserte scriptum, συνεδρεύσαι ; additum, ut ad objecta responderet. Omnino enim volebant, ut quocumque modo agnosceret universalem synodum, in ejus postea procul dubio potestate futurus. Sed venire renuit, et ne ipso adiri posset, fores suas armato milite obsideri voluit.

II. Hinc de fide quæsitum, quod et id imperator jussisset, et canones postularent : lectaque Nicæna fides, ad quam omnia exigerentur, ac postea de Epistolis Cyrilli ac Nestorii ordine inquisitum.

III. Epistola Cyrilli prima deducta est ad synodi judicium : illa, inquam, de fide ad Nestorium Epistola, à Papa Cœlestino tam expresse probata, de qua id edixerat ad Cyrillum : « Omnia quæcumque sentimus ac tenemus, te itidem sentire ac tenere perspicimus[65] ; » quam decreto in Nestorium per omnes ecclesias promulgato, comprobaverat, atque adversus Nestorium canonicæ monitionis instar haberi voluerat. De illa, inquam, Epistola quæsitum, Cyrillo auctore ac præeunte, in hæc verba : « Persuasum habeo, nihil me ab orthodoxa fide aut Symbolo Nicæno dicessisse ; quare Vestram Sanctitatem rogo, ut coram exponat, reo tene, et inculpate, sanctoque illi concilio convenienter hæc scripserim, an secus.[66] »

Et erunt, qui dicant quæstiones de fide semel à Romano Pontifice auctoritate apostolica judicatas, in synodis generalibus examinari ad dictorum intelligentiam, non ad rei, quasi adhuc in quæstione positæ, definitionem. Audiant Cyrillum synodi [23] principem : quid synodo quærendum proponat attendant. Et quidem nullius errati sibi conscius ; ne tamen sibi crederet, synodi sententiam rogabat, in hæc verba : « Rectene et inculpate, an secus scripserim. » Hæc Cyrillus synodi princeps proponit in medium ;

Quis vel fando audiit, post ultimum et irreformabile Ecclesiæ de fide judicium, ita unquam quæsitum interrogatumque esse ? Nunquam factum : id enim esset de ipsa fide declarata et explorata dubitare. At id post papæ Cœlestini judicium factum est : neque Cyrillus aut quisquam aliud cogitabant : non ergo illud erat ultimum, atque irreformabile judicium.[67]

Ex ea interrogandi forma Patres ordine censent, « Nicænum Symbolum, et Epistolam Cyrilli per omnia consentanea et consentientia esse.[68] » En quæstio ; en examen ; en deinde judicium. Gesta satis loquuntur : nos hic ne verbum quidem.

Producta deinde est Nestorii Epistola illa, quam Cœlestinus blasphemam atque impiam pronuntiaverat. Ea vero legitur. Tum de ea quæritur, auctore Cyrillo : « Numquid hæc ipsa quoque fidei à sancta Nicænorum Patrum synodo expositæ consentanea esse videretur, an non[69] ? » Eadem plane forma qua de Epistola Cyrilli quæsitum erat. Patres ordine censent « à Symbolo Nicaeno dissentaneam, atque eo improbatam.[70] » Quo ritu, qua regula, probata Cyrilli est ; eo ritu, ea regula, Nestorii Epistola improbatur. En bis in eadem Ephesinæ synodi actione, Romani Pontificis dictum ac promulgatum de catholica fide judicium retractatur. Quæ approbaverat, quæque improbaverat, æque in examen revocantur, nec nisi quæstione habita confirmantur. [24]

CAPUT XII.

Continuatio actionis primæ concilii Ephesini : quæ circa Nestorii personam à Cœlestino papâ decreta essent, ad synodale examen et ipsa revocantur, nec nisi quæstione habita comprobantur.

Hæc quidem de fide gesta sunt actione prima synodi Ephesinæ : jam quæ ad Nestorii personam eadem in actione pertineant recensemus.

Primum Cœlestini ad Nestoriani Epistola legitur, et in acta refertur, ea scilicet qua de Nestorio terebat sententiam[71] : de qua sane sententia cum postea, perpensis omnibus, Patres judicaturi essent, interim tantum in acta referri oportebat. In Cœlestini Epistola nihil erat peculiaris doctrinæ : tantum in eo versabatur, ut Cyrilli probaret doctrinam et Epistolam ; Nestorii improbaret ; de quibus Cyrilli ac Nestorii Epistolis jam prolatum erat sanctæ synodi judicium, ut aliquid iis addere supervacaneum esset.

II. Eadem vero causa, cum Cyrilli Epistola lecta esset, ea scilicet, qua Cœlestini exequebatur sententiam, de ea Epistola nihil speciatim actum, sed jussum duntaxat, ut in acta referretur.

III. His gestis, de Nestorii persona pronuntiandum fuit. Quæsitum, ecquid ea quæ Cœlestinus ad Nestorium scripserat, quæque exequendo Cyrillus egerat, ad Nestorium perlata essent.[72] Perlata esse compertum est, et eum usque adhuc in sententia perstitisse, ac pridem effluxisse dies à sancto Cœlestino primum, tum postea ab imperatore synodum convocante præfixos. Hinc ad probationis cumulum, Patrum testimonia cum Nestorii exegesibus componuntur[73] : immanis discrepantia prodit Nestorium novatorem adeoque hæreticum : fit decretum in hæc verba : « Sancta synodus dixit : Cum impiissimus Nestorius, neque nostræ citationi parere, neque episcopos à nobis destinatos admittere voluerit, necessario venimus ad examinationem eorum quæ impie docuisset- Deprehendentes itaque partim ex litteris [25] commentariisque ipsius, partira è sermonibus, illum impie sentire et prædicare, coacti per sacros canones et litteras sanctissimi Patris nostri et comministri Cœlestini Ecclesiæ Romanæ episcopi ad hanc sententiam venimus : Dominus noster Jesus Christus, per hanc sanctissimam synodum Nestorium episcopali dignitate privatum esse definit.[74] » Vides canones conjunctos cum Cœlestini litteris ; magnifice sane, et ad commendandam Sedis apostolicæ majestatem. Vides synodum executam quæ Cœlestinus decrevisset, atque his coactam ad tristem sententiam devenisse ; sed nova et sua definitione edita in Christi nomine : sed postquam legitima cognitione constitit omnia recte et ordine gesta esse.

IV. Denique sententia synodi pronuntiata ad impiissimum Nestorium scribitur : « Sancta synodus Nestorio novo Judæ : scias te à sancta synodo esse depositum.[75] » Sic qui ante sacræ synodi disquisitionem, religiosissimus episcopus vocabatur, ea disquisitione facta, jam impiissimus, jam novus Judas, et ab episcopali sede dejectus irrevocabiliter, et sententia promulgatur.

Sic maxima res, maxima consensione perfecta est, qua nempe omnia in Ecclesia stare diximus ; et ordo judicii ex se perspicuus : nempe à Cœlestino sententia profertur, concilii generalis convocatione suspenditur, cognitione examinatur, novo et irretractabili judicio roboratur, totius Ecclesiæ auctoritate conjuncta.

Id Patres profitentur relatione ad imperatorem : « Nestorium à cathedra submovimus, et canonice exauctoravimus ; Cœlestinum magnæ Romæ episcopum praeconiis extollentes, qui ante nostram sententiam, Nestorii hæretica dogmata condemnaverat, nosque in ferenda contra eum sententia anteverterat.[76] » Hæc illa unitas, hæc illa consensio, quæ invictum jam et ineluctabili » robur ecclesiasticis judiciis præstat.

Ita congruunt omnia, ac nostra sententia stabilitur : dum enim Sedis apostolicæ de fide deque persona judicium, sancta synodus comprobat et exequitur, ejusdem sane Sedis legitimam potestatem et primatum agnoscit. Dum autem illius judicium non probat, nisi per legitimam cognitionem et iteratum examen, [26] Romanum Pontificem omnibus quidem episcopis superiorem ; uno tamen concilio generali, etiam in causa fidei, inferiorem esse docet : quod erat demonstrandum.

CAPUT XIII.

Gesta actionis secundæ, quibus præcedentia comprobantur : quid sit confirmare decreta, stylo ecclesiastico, ex gestis demonstratur : in synodi examine, atque judicio quæstionis finem non modo sacra synodus, sed etiam legati apostolici, atque ipse etiam papa Cœlestinus agnoscunt.

Dum hæc agebantur, Arcadius et Projectus episcopi, et Philippus presbyter, delecti à Cœlestino erant, qui speciali mandato Sedis apostolicæ totiusque occidentalis synodi, Ephesinæ synodo interessent. Hi ergo Ephesum ab Urbe adveniunt, ac sacro conventui adsunt, atque hic actio secunda inchoatur.[77]

Lupus Lovaniensis, inter alia antiquitatis Acta, Cœlestini ad legatos commonitorium instructionesque, ut ipse Cœlestinus vocat, protulit. His praecipiebatur, « ut Sedis apostolicæ tuerentur dignitatem : ne se episcoporum dissidiis immiscerent, quorum quippe judices (cum synodo utique) esse deberent[78] ; » cum Cyrillo, utpote fido, agenda conferrent. Jam quid his mandatis nixi praestiterint, ordine recensemus, atque his nostra firmari facile ostendimus.

Primum quidem proferunt sancti Cœlestini epistolam ad Synodum,[79] qua legatis injunctum officium explicatur his verbis : « Direximus sanctos fratres et consacerdotes nostros..., qui iis quæ aguntur intersint, et quæ à nobis antea statuta sunt exequantur.[80] » His constat synodi Ephesinæ actionem in apostolici judicii executione versari. Cujusmodi autem sit illa executio, an mera, ut aiunt, obedientia, an vero ipsius synodi cognitione legitima, certoque jam et indeclinabili judicio, sequentia demonstrabunt. [27]

II. Lectis Cœlestini litteris, legali consequenter ad episcopos ; « ut quæ Caelestinus antea definire, et nunc in memoriam revocare dignatus est, juxta communis fidei regulam, ad finem numeris omnibus absolutum deduci jubeatis ; et ; εἰς πέρας πληρέστατον, ad finem plenissimum : » qui concilii fructus est, post cujus sententiam nulla nova discussio, novumque judicium, sed mera executio. Atque id legati postulant juberi à synodo, in qua summam illam auctoritatem recognoscant.

ΙΙΙ. Firmus, episcopus Caesareae Cappadociæ, pro synodo respondet ; « Apostolica et sancta Sedes Cœlestini Episcopi præsenti negotio sententiam regulamque præscripsit.[81] » Græca habent : sententiam prius protulit ac regulam, seu τύπον, quam vocem paulo post formam vertit interpres. Nos de vocibus non litigamus : quid autem ipsa res sit audiamus eumdem Firmum accurate explicantem : « Nos, inquit, de Nestorio hanc formam executioni mandavimus, canonicum apostolicumque judicium in illum proferentes : » actione prima scilicet, qua, facto examine et quæstione habita, Cœlestini decretum firmatum vidimus. Sic exequitur synodus generalis primæ Sedis sententiam, legitima cognitione et inquisitione, nec simplicis mandatarii vice, sed canonico et apostolico dato judicio. Papale sane decretum pro tantæ sedis auctoritate sit forma, sit regula ; sed quæ synodo convocata, non nisi ex communi judicio, plenam auctoritatem obtineat.

IV. Legatos quoque ad synodum mandato speciali missos, quæ adversus Nesτorium gesta essent, an satis ex canonum præscripto, et Sedis apostolicæ reverentia intelligere oportebat : id sæpe jam diximus. Quare merito petunt Acta communicari, ut nos quoque, inquiunt, confirmemus.[82] » Illud confirmare quid sit, ipsa gesta eloquenter.

V. Postquam, legatis petentibus, data sunt quæ in Nestorium acta essent, de iis actione tertia sic referunt : « Intelleximus omnia canonice et ex ecclesiastica disciplina judicata esse.[83] » Ergo canonice et ex ecclesiastica disciplina Sedis apostolicæ judicia in synodo generali, quæstione habita, retractantur, ac de iis judicatur. [28]

VI. Cum legati probassent acta in Nestorium sibi communicata, jam relegi petunt in publico consessu cætera, quæcumque Ephesi ab initio lecta gestaque essent : nempe, inquiunt, « ut obtemperantes formulæ sanctissimi papæ Cœlestini, qui hanc curam nobis commisit, vestræ etiam Sanctitatis judicia confirmare possimus.[84] »

Posteaquam ergo relecta sunt omnia, ac legati assensere, proponit Cyrillus sacræ synodo, « ut legati obsignatione, ut moris est, planam ac manifestam faciant canonicam cum synodo assensionem suam.[85] » Ad eam Cyrilli interrogationem, synodus sic respondet, decernitque : ut legati subscribendo acta confirment : quo loco perspicue ipsum confirmare à synodo dictum, nihil aliud est quam planam et manifestam suam assensionem facere, ut à Cyrillo erat propositum.

Hunc verum, genuinumque confirmationis sensum sæpe protulimus, sæpe proferemus ; et nunc à sancta Ephesina synodo tam clare proponi nobis gratulamur.

VII. Jam vero quanti esset, auctoritate legationis apostolicæ Sedis ; ut ait Projectus,[86] legatorum unus, decreta Ephesina confirmari, hinc intelligitur, quod etsi Cyrillus papalis sententiæ executor dictus, eam in synodo executus esset ; non tamen ad synodum expresse delegatus : de qua synodo Cœlestinus nondum cogitabat cum Cyrillo vices committeret suas. At Arcadius, Projectus et Philippus, expresse à Cœlestino ad synodum missi, mandati specialis auctoritate, synodalia gesta firmabant, Ecclesiarumque omnium cum Ecclesia principali, Romana scilicet, claram omnibus modis ac testimoniis consensionem manifestabant.

VIII. Huc accedit quod legati ad synodum Ephesinam speciali mandato missi, non modo apostolicæ Sedis, sed etiam totius Occidentis ferebant sententiam. Unde Philippus presbyter, unus legatorum, posteaquam relecta omnia et communi consensu probata sunt, sic concludit : « Firmum ergo est, juxta omnium Ecclesiarum decretum [nam orientalis et occidentalis Ecclesiæ sacerdotes, vel per se, vel certe per legatos, sacerdotali huic [29] consessui intersunt), quod in (Nestorium) est pronuntiatum.[87] »

IX. Hinc elucet ut sese mutuo ipsa Ecclesiarum decreta confirment : ea enim omnia vim habent continuandi, quæ Ecclesiarum omnium consensionem unitatemque declarant ; cum ipsa unitate et consensione mutua, decretorum ecclesiasticorum firmitudo constet. Quare in edenda fidei expositione, Oriens et Occidens Sedesque apostolica et synodici conventus se mutuo finiant. Unde et illud legimus in Ephesina synodo Cœlestino acclamatum : « Cœlestino custodi fidei ; Cœlestino cum synodo concordi : unus Cœlestinus, unus Cyrillus, una fides synodi, una fides orbis terrarum.[88] »

His ergo auditis catholicæ unitatis acclamationibus, Philippus legatus sic respondet : « Gratias agimus sanctæ venerandæque synodo, quod sancta membra, sanctis vestris vocibus, sancto capiti vos adjunxeritis ; non enim ignorat vestra Beatitudo totius fidei, vel etiam apostolorum caput esse beatum Petrum.[89] » Hæc ergo summa auctoritas, summa vis : quod membra et inter se, et Romano Pontifici, ut capiti conjungantur : quod ex consensione invictum ecclesiastici judicii robur.

X. Postremo Cœlestinus ipse, re tota peracta, ad sanctam Ephesinam synodum mittit epistolam, quam sic auspicatur : « Tandem malorum fine gaudendum est.[90] » Ubi finem agnoscat lector eruditus intelligit : post damnatum scilicet, œcumenici concilii, hoc est totius Ecclesiæ catholicæ indeclinabili auctoritate, Nestorium. Pergit : « Hujus rei tam fideliter peractæ, vos executores videmus nobiscum fuisse. » Omnes decernunt, omnes exequuntur, dato scilicet communi judicio. Unde addit Cœlestinus : « Dejectionem justam et exaltationem didicimus justiorem : » Dejectionem. Nestorii à Romana quidem Sede inchoatam, sed synodi sententia ad finem usque perductam, εἰς πέρας πληρέζατον, ut supra vidimus : exaltationem Maximiani, in Nestorii locum post Ephesina decreta continuo substituti. Hic quæstionis finis : hunc finem non in suo, sed in synodi universalis examine atque judicio, ipse etiam Cœlestinus agnoscit. [30]

Atque id gestum in illa synodo, in qua post Christum natum Sedis apostolicae auctoritatem luculentissime commendatam esse constat, neque tantum verbis, sed etiam factis. Certe sancta synodus Philippum legatum audit hæc vera et magnifica prædicantem de Sedis apostolicæ dignitate, deque « Petro capite et fidei columna, et Ecclesiæ catholicæ fundamento, et Christi auctoritate clavium administro ; qui ad hoc usque tempus semper in suis successoribus vivat, et judicium exerceat.[91] » Hæc dicit, visis ipsius concilii Actis omnibus, quæ memoravimus, ut profecto intelligamus hæc omnia Petri Sedisque apostolicæ privilegia, cum synodi decretis et iterato judicio, et habita de fide post Sedem apostolicam quæstione, egregie consentire.

CAPUT XIV.

Ephesinæ synodi praxis qua doctrina nitatur : episcoporum auctoritas in apostolis instituta : iis omnibus fidei depositum in commune traditum, et communi cura custodiendum : apostolici in Hierosolymis concita auctoritas in secutis conciliis : hæc ex Cœlestini epistola Ephesi lecta, qua confutantur ii, qui docendi auctoritatem à Papa in episcopos manare contendunt.

Post gesta relata, nostramque sententiam ex illis affirmatam, juvat etiam exponere sancti Cœlestini papæ doctrinam egregiam, unde ista manarint ; nempe ea epistola, quam ad sacram synodum legati attulerunt, hæc ante omnia præferebat : « Spiritus sancti testatur præsentiam congregatio sacerdotum. » Ac paulo post : « Sanctum namque est pro debita sibi veneratione concilium, in quo utique nunc apostolorum frequentissimæ illius, quam legimus congregationis, aspicienda reverentia est- Nunquam defuit his Magister, quem receperant prædicandum : adfuit his semper Dominus et Magister ; sed nec docentes a suo Doctore deserti sunt unquam. Docebat ille qui miserat ; docebat qui dixerat quid docerent ; docebat qui in apostolis suis se confirmabat audiri.[92] » Hæc [31] de apostolis, ac primo illo apostolico concilio dicta : mox ad omnes episcopos, atque ad secutas synodos conferuntur. « Hæc, inquit, ad omnes in commune Domini sacerdotes mandatae prædicationis cura pervenit : hæreditario in hanc sollicitudinem jure constringimur, quicumque per diversa terrarum eorum vice nomen Domini prædicamus. Dum illis dicitur : Ite, docete omnes gentes,[93] advertere debet vestra Fraternitas, quia accepimus generale mandatum : omnes etiam nos id agere voluit, qui illis sic omnibus commune mandavit officium : necesse est ut competenter nostros sequamur auctores ; subeamus omnes eorum labores, quibus omnes successimus in honore. » Hæc denique sic concludit : « Agendum est labore communi ut credita, et per apostolorum traditionem detenta, servemus.[94] »

Ex hac sancti Cœlestini doctrina multa deducimus ; primum illud : episcopos in apostolis doctores constitutos ab ipso Christo, non utique à Petro aut Petri successoribus. Nec indignum putat tanto loco positus Pontifex admiscere se reliquis episcopis : « Omnes, inquit, apostolorum vice nomen Domini prædicamus :... omnes illis successimus in honore. » Quo magis constet docendi auctoritatem, tam in ipsum Caelestinum quam in cæteros episcopos à Christo esse transfusam. Hinc omnibus traditum sacræ doctrinæ depositum, cujus custodia penes omnes sit, communique adeo cura et consensione constituendam fidem : neque defuturum Ecclesiarum magistris Christi veri magistri præsidium. Hæc Cœlestinus in commune statuit de se et omnibus episcopis apostolorum successoribus : tum illud consectaneum, ut quæstione de legalibus collecti apostoli simul protulerint eamdem Spiritus sancti suamque sententiam, ita porro futurum in aliis summis controversiis, apostolorumque concilium in episcoporum conciliis revicturum. Quæ profecto docent, non in Petri solius aut successorum Petri sententia, sed in omnium consensione conciliorum vim et quæstionis finem esse repositam.

Neque propterea Cœlestinus primatum infringit suum, dum se annumerat reliquis apostolorum successoribus. Ut enim reliqui episcopi reliquis apostolis, ita ipse Petro Principi successor à [32] Christo datus, ubique omne præit Petri auctoritate, ut in eadem synodo prædicatum gestumque legimus.

Sic in sancta synodo generali tertio, ac primis illis sæculis, et contra hæreticos evincimus ubique præeuntem, atque omnium ducem Sedis apostolicæ potestatem ; quodque est maximum, Petri nomine, atque adeo à Christo institutam : nec minus catholicis ostendimus in eo collectam ultimam et irrefragabilem ecclesiastici judicii vim, cum ad Petri, id est, ad Papæ auctoritatem episcoporum quoque toto orbe terrarum, apostolorum vice, accedit auctoritas atque consensio ; quod unum Ecclesia gallicana postulat.

CAPUT XV.

Chalcedonensis concilii quarti generalis acta proponuntur : referuntur ea quæ antecesserint : ex his demonstratur, etiam in fidei causis, post Romani Pontificis judicium, à tota Ecclesia ipsoque Romano Pontifice plenius ac majus, jamque irrefragabile judicium expectari.

Jam Acta concilii Chalcedonensis generalis pervolvantur. Hæc antecessere. Duas in Christo naturas confundebat Eutyches, archimandrita Constantinopolitanus ac monachorum pater, haud minus pervicax quam delirus senex. Is ergo damnatus à sancto Flaviano suo et Constantinopolitanæ sedis antistite, patriarchas quidem omnes, sed Romanum maxime Pontificem appellavit. Leo scribit ad Flavianum, ac jubet ad se cuncta deferri.[95] Flavianus respondet, atque à Leone petit, ut nempe « propriam faciens communem causam et sanctarum Ecclesiarum disciplinam, simul decerneret damnationem adversus eum (Eutychem) regulariter factam esse, et per propria dicta confortaret imperatoris fidem.[96] » Addebat : « Causa enim egit solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad pacem cuncta perducere ; » hoc est, aperta causa et plana est ; pauci adhuc sectatores iique obscuri, nec magni nominis. Concludebat : « Sic enim [33] hæresis quæ surrexit... facillime destruetur, Deo cooperante, per vestras litteras ; removebitur autem et concilium, quod fieri divulgatur, quatenus nequaquam sanctæ turbentur ecclesiæ.[97] » Et id ex disciplina, ut statim hæreses comprimantur, episcopali primum, tum deinde Sedis apostolicæ providentia : neque statim necesse sit, Synodo universali convocata, sollicitari omnium ecclesiarum pacem.

Ubi ad Leonem Acta perlata sunt, ad Flavianum scribit[98] : sacramentum dominicas Incarnationis exponit plenissime, lucidissime, ut et ipse dicit ; et omnes ecclesiæ attestantur ; Flaviani fidem et Acta laudat ; Eutychem ita damnat, ut ei indulgeri possit, si satisfecerit.[99]

Hæc illa est nobilis ac plene cœlestis epistola, quæ per totam Ecclesiam tanto postea studio celebratur ; quam nos ideo intellectam volumus quoties simpliciter Leonis epistolam appellare contigerit.

His quidem quæstio finiri potuit, nisi ea incidissent, quæ ad Synodum Ephesi convocandam Imperatorem Theodosium Juniorem impulerunt ; eum qui Ephesi jam primam illam sub Cœlestino et Cyrillo indixerat.

De hac synodo sanctus Leo ad Theodosium hæc scripsit, primum quidem « tam evidentem causam esse, ut rationabilibus causis ab indicendà synodo fuisset abstinendum[100] : » quod etiam Flavianus cavisse videbatur.

Cæterum cum Imperator bono animo synodum convocasset, Leo assentitur, atque eas ad synodum dat litteras, quibus Imperatorem laudat, quod habere voluerit episcopale concilium, « ut pleniore judicio omnis error posset aboleri. » Memorat Legatos à se dirigi, « qui vice, inquit, mea sancto conventui vestræ Fraternitatis intersint, et communi vobiscum sententia, quæ Domino sunt placitura, constituant.[101] » [34]

Ex his tria habemus : primum quidem in fidei quæstionibus, non semper necesse esse synodum œcumenicam convocari : tum illud, post rem à se judicatam non refugi à Leone tanto Pontifice synodale judicium, si causa idonea sit : denique si synodus habeatur, pleniore judicio errorem aboleri, et quæstionem à Sede apostolica, communi cum episcopis sententia finiri oportere : quo quidem plenum illud à nobis sæpe memoratum consensionis robur agnoscit.

At postquam Dioscorus Alexandrinus Episcopus, Eutychetis et fautor, omnia per vim et nefas egit, factumque est Ephesi, non Concilium, sed apertum latrocinium ; jam scisso episcopali collegio, totaque Ecclesia perturbata, synodi secundæ œcumenicæ Ephesinæ nomine, ipse Leo agnoscit, novam synodum generalem haberi oportere, quæ omnes offensiones, ita aut repellat aut mitiget, ne aliquid ultra sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum.[102] » Ergo intelligebat schismata et tantam de ipsa fide fluctuationem animorum, non salis tolli posse per suum judicium ; et plenius, firmius, auctoritate majus synodi generalis judicium, quo scilicet judicio omne jam dubium tolleretur, haud minus sapiens ac bonus quam fortis Pontifex postulabat.

Cæterum Theodosius Imperator quamdiu existimavit Ephesi res ordine fuisse tractatas, de nova synodo habenda nihil audire voluit. « Rem enim transactam Ephesi depositione eorum qui mererentur ; et nihil ulterius post hæc definiri possibile est, cum ista jam semel decisa sint.[103] » Ex his liquet quo discrimine essent Romani Pontificis ac synodorum generalium judicia : cum judicium quidem Romani Pontificis in synodo retractetur : post synodum vero, quamdiu ea legitima habeatur, nihil retractari, nihil audiri liceat.

Verum Theodosio paulo post mortuo, Marcianus Imperator, ubi intellexit Ephesino conventui, propter vim et alia contra canones gesta, synodi œcumenicæ nomen atque auctoritatem à plerisque episcopis, maxime vero à Romano Pontifice denegari ; novae Synodi convocationem petenti Leoni negare non potuit. [35]

Factum est igitur Chalcedonense Concilium ; atque apud omnes constitit quasdam esse circa fidem dissensiones ita graves, quæ non nisi concilii œcumenici auctoritate definiri possint.

CAPUT XVI.

In Chalcedonensi Concilio duo ad rem faciunt : alterum, Dioscori Patriarchæ Alexandrini ; alterum, examen epistolæ Leonis : hic de Dioscoro ; demonstratur in causis, quæ universalem Ecclesiam spectant, in ipsa consensione vim summam et indeclinabilem esse repositam.

Notum est omnibus Chalcedonem sexcentos atque amplius Episcopos convenisse. Paschasinus et Lucentius episcopi, Leonis vice, sanctæ synodo præsidebant : dati ab Imperatore judices qui actionem regerent, turbas compescerent, quæstionem de fide et ecclesiastica omnia, in synodi potestate ac judicio relinquerent.

In ea vero synodo, quæ ad rem nostram faciant, duo sunt : primum, Dioscori depositio ; alterum, sententia synodi de Leonis epistola comprobanda.

De Dioscoro, cum vocatus judicio se non sisteret, ejusque scelera omnibus innotescerent, sic transactum. Paschasinus Sedis apostolicæ Legatus Patres rogat : « Quid placet vestræ Sanctitati volumus discere. Sancta Synodus dixit : Quod placet canonibus. Lucianus episcopus dixit : A beatissimo Patre nostro Cyrillo in sancta Ephesina Synodo quædam acta sunt : ipsam inspicientes formam quæ placuerit date. Paschasinus episcopus dixit : Jubet Pietas vestra, ut ultione ecclesiastica utamur ? Consentitis ? Sancta synodus dixit : Omnes consentimus... Paschasinus Episcopus dixit : Iterum dico, quid placet Beatitudini vestræ ? Maximus Episcopus magnæ Antiochenæ civitatis dixit : Quod videtur Sanctitati vestræ, et nos conformes efficimur.[104] » Ita primam sententiam à Sede apostolica, et formam quam vocabant, dari oportebat. Itaque Legati, Dioscori sceleribus enarratis, ita pronuntiaverunt[105] : « Unde sanctus Leo per nos et præsentem sanctam synodum, una [36] cum beatissimo Petro Apostolo, qui est petra et crepido Ecclesiæ, et rectæ fidei fundamentum, ab omni sacerdotali potestate alienum declaravit. »[106] Anatolius Constantinopolitanus Episcopus : « Concors efficior. » Maximus Antiochenus Episcopus ; « Sicut beatissimus archiepiscopus et Pater noster Leo et Anatolius. » Cæteri eodem sensu : « Consentio, concors efficior, consentio damnationi à Synodo factæ, hæc eadem definio, decerno.[107] » Et subscriptum : « Paschasinus definiens subscripsi : Anatolius definiens subscripsi[108] : » cæteri idem.

Sic à Petro capite, atque unitatis fonte orta sententia in summam vim porro deducitur consensione communi episcoporum : sic ut apostolorum prima illa synodus ubique repræsentetur.

Ex his intelliguntur ea quæ ad Theodosium Augustum Valentinianus Augustus scripsit : « Debemus cum omni devotione defendere, et dignitatem propriæ venerationis beato Apostolo Petro intemeratam et in nostris temporibus conservare : quatenus beatissimus Romanæ civitatis Episcopus… locum habeat de fide et Sacerdotibus judicare.[109] » Neque tamen solus, sed ea conditione quam idem Imperator addit, ut prædictus sacerdos in his certe causis, quæ fidem et universalem Ecclesiæ statum tangunt, « congregatis ex omni orbe sacerdotibus sententiam ferat,[110] » communi quidem decreto, ut et ipse Leo postulaverat, et in ipsa synodo factum fuisse vidimus.

Eodem animo Pulcheria Augusta ad Leonem sic scribit de episcopis convocandis : qui, inquit « facto Concilio, de catholica confessione et de episcopis, te auctore, decernant.[111] »

Idem quoque scribunt Valentinianus et Marcianus Augusti ad eumdem Leonem : Ut per celebrandam Synodum omnia, eo [37] auctore, fierent : hoc præstructo fundamento, quod ipse principatum in episcopatu... possideret.[112]

Hinc liquido constat, consueto ordine, et Papam auctorem esse debere, et episcopos assidentes cum ipso esse judices, et ipsum irrevocabilis decreti robur in consensione esse positum ; quod ipsum Pulcheria Augusta testatur, data epistola ad Strategum Consularem ; qui omnem à synodo vim prohibere jubebatur : « ut cum omni disciplina considente sancta synodo, sine aliqua commotione atque contentione, quæ à Domino Christo revelata fuerint communiter ab omnibus confirmentur.[113] »

Interim sic Pontificem auctorem esse liquet, ut decreti vis, non sola Pontificis auctoritate, quod tum nemo cogitabat ; sed ipsa concilii consensione et approbatione constet ; Patresque ac synodus condecernant, conjudicent, synodique sententia Papæ sententia sit ; quæ, ecclesiarum accedente consensu, jam irreformabilis irretractabilisque habeatur ; quod unum postulamus.

CAPUT XVII.

Alterum caput in Synodo Chalcedonensi tractatum, de exposita fide : sancti Leonis epistola non nisi facto examine comprobata : Gallorum et Malorum ante chalcedonense Concilium, de recipienda Leonis epistola, litteræ ejusdem spiritus referuntur : decretum apostolicæ Sedis, non nisi consensione Ecclesiarum, irretractabile fieri, Christiani omnes et ipse Leo confitentur.

Alterum caput in Chalcedonensi Synodo tractatum, nempe firmata fides et probata Leonis epistola, sic habet. Jam eam epistolam, ante gestam synodum, totus fere Occidens et Orientales plerique, et ipse Anatolius Constantinopolitanæ sedis episcopus, etiam subscriptione firmaverant, et in ipsa Synodo Patres sæpe clamaverant : « Sicut Leo, ita credimus ; Petrus per Leonem locutus est ; epistolæ omnes subscripsimus ; sufficiunt ad fidem quæ exposita sunt ; alteram expositionem [38] non licet fieri.[114] » Eòque res processerat, ut definitionem à synodo fieri ægre paterentur. Sed in tantis Ecclesiæ turbis, ad animos tranquillandos, neque privatim ante synodum factæ subscriptiones, neque tanti in synodo Patrum clamores sufficere visi ; ne clamoribus magis tanta res, quam æqua et legitima disceptatione transacta videretur. Et Clerici Constantinopolitani dicebant ; « Pauci clamant, non tota dicit Synodus.[115] » Placuit ergo Leonis epistolam ad legitimum Concilii examen revocari, et ab ipsa synodo de fide conscribi definitionem. Itaque, lectis antecedentium synodorum gestis, de Leonis epistola judices ita proposuerunt : « Quoniam Evangelia posita sunt, singuli reverendissimi episcopi doceant, si expositio cccxviii Patrum[116] et post hæc cl Patrum[117] consonat epistolæ sancti Leonis. »

Postquam de examinanda Leonis epistola interrogatio in eam formam facta est, operæ pretium erit Patrum sententias, et, ut aiunt, vota pensare ut intelligamus ab ipsa origine, cur epistola placuerit ; cur postea tanto studio defenderetur ; cur denique tam exacto synodi examine probaretur. Primus Anatolius sic dicit sententiam : « Epistola sanctissimi Leonis consonat symbolo cccxviii Patrum et cl Patrum, sed et his quæ in Epheso sub sanctissimo Cyrillo : quapropter consensi et libenter subscripsi. » Id erat aperte deliberantis, non autem cæco, ut aiunt, impetu, ex mera obedientia subscribentis. Cæteri in eumdem sensum : « Concordat, et subscripsi. » Multi diserte et expresse : « Concordat, et ideo subscripsi. » Additum à quibusdam ; « Concordat, et subscripsi, cum recte habeat.[118] » Alii : « Concordare certo scio. » Alii : « Cum esset consona et eumdem haberet scopum, amplexi sumus et subscripsimus. » Alii : « Hanc jam olim tenuimus fidem : hanc tenemus ; in hac baptizati sumus, in hac baptizamus. » Alii et magna pars : « Cum viderem, cum sentirem, cum deprehenderem, cum invenirem consentire, subscripsi. » Alii : [39] « Persuasus, instructus, certior factus quod omnia consentirent, subscripsi. » Multi exponunt difficultates suas, plerasque ex lingua peregrina ortas, alias ex rebus ipsis, et audisse quidem epistolam, « et in plurimis recte habentem comperisse : aliqua verba obstitisse, quæ partitionem aliquam in Christi persona demonstrare viderentur.[119] » Addunt à Paschasino et Legatis doctos esse, « quod nulla partitio esset, sed unus Christus : Ideo, inquiunt, consensimus et subscripsimus. » Alii, enarratis iis quæ Paschasinus et Lucentius dixerant, sic concludunt : « Per hoc nobis satisfactum est, et per omnia consonare æstimantes sanctis Patribus, consensimus et subscripsimus. » Quo Ioco illyriciani Episcopi et alii, qui ante illud examen epistolæ acclamaverant, iterum clamant : « Eadem omnes dicimus et his consentimus », ut profecto et in ipsa synodo, et ante synodum, ita consensisse constet ; quòd, re considerata, convenire omnia cum Patribus æstimarent, judicarent, persuasi essent, et communem omnium ac singulorum fidem à Leone expositam esse intelligerent.

Hæc quidem Chalcedone gesta sunt ; sed et ante Chalcedonensem Synodum, Galli nostri, habita in Galliis synodo, de recipienda Leonis epistola, sic ad ipsum Leonem scripserunt : « Multi in ea (Leonis ad Flavianum epistola scilicet) gaudentes pariter et exultantes, recognoverunt fidei suæ sensum, et ita se semper ex paterna traditione tenuisse, ut vester Apostolatus exposuit, jure lætantur- Nonnulli sollicitiores facti Beatitudinis vestræ admonitione percepta, modis omnibus se gratulantur instructos, datamque sibi occasionem gaudent, qua libere et fiducialiter, suffragante etiam apostolicæ Sedis auctoritate, eloquantur, et asserat unusquisque quod credit.[120] »

Congruunt Itali, auctore Eusebio, Mediolanensi Episcopo : « Claruit eam (Leonis ad Flavianum epistolam) plena fidei simplicitate fulgere, prophetarum etiam assertionibus, evangelicis auctoritatibus, et apostolicæ doctrinæ testimoniis radiare, omnibusque sensibus convenire, quos sanctus Ambrosius de Incarnationis [40] dominicae mysterio, suis libris, Spiritu sancto excitatus inseruit. Et quia omnia, majorum fidei nobis antiquitus traditæ, conveniunt, placuit omnibus, qui impie de Incarnationis dominicae sacramento sentiant, suo etiam consensu, auctoritatis vestræ sententia,[121] damnatione congrua persequendos.[122] » En auctoritatis sententia in romano Pontifice ; en episcoporum cum Romano Pontifice auctore consensus, isque explorata veritate præstitus. Sic probabant, sic subscribebant, sic epistolam communis fidei sensibus congruentem, talemque à se repertam atque judicatam ubique valere conjunctis cum apostolica Sede sententiis decernebant ; quæ mirifice consentiunt iis, quæ modo in Patrum chalcedonensium sententiis legimus.

Hoc est illud examen epistolæ Leonis Chalcedone synodicè factum et in gesta relatum ; quo demum facto, epistola jam ut certissima ac perfectissima, nec amplius retractanda fidei regula proponitur. En quod irretractabile, seu mavis, irreformabile Leo censuit ; quod quidem cum illo et cum chalcedonensibus Patribus censuisse nemini fraudi esse potest. Ab apostolica Sede forma perfertur, sed quæ judicio, eoque libero, recipi debeat : et episcopi singuli, ita summo inferiores, ut de ejus quoque decreto universi judicent.[123]

Neque aliter intelligebant dubitationem omnem tolli potuisse. Ecce enim Imperator, peracta demum synodo, sic edicit : « Cesset igitur jam profana contentio : nam vere impius atque sacrilegus est, qui post lot sacerdotum sententiam, opinioni suæ aliquid tractandum reliquit.[124] »

Exinde omnem de religione prohibet disputationem. « Nam, inquit, injuriam facit judicio religiosissimae synodi, si quis semel [41] judicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit. »

En in Eutychetis condemnatione ordo ecclesiasticorum judiciorum circa fidei quæstiones. Nempe is à proprio episcopo Flaviano judicatur, à sancto Leone Papa causa recognoscitur, retractatur, Sedis apostolicæ definitione deciditur ; post eam definitionem, Patrum seu episcoporum in concilio generali examen, inquisitio, judicium sequitur ; post approbatam Patrum judicio definitionem, jam nullus dubitationi aut disputationi locus.

Neque aliter Leo : « Nullum jam excusationis refugium de ignorantia, vel de intelligentiæ difficultate conceditur ; cum sexcentorum fere fratrum, coepiscoporumque nostrorum synodus congregata, nullam artem ratiocinandi, nullum eloquium disserendi contra fundamentum fidei divinitus inspiratæ permiserit : quoniam adnuentibus per auxilium Dei fratribus et vicariis nostris..., non solum sacerdotibus Christi, sed etiam principibus et potestatibus christianis, cunctisque clericis, plebibus, ordinibus, plene atque evidenter apparuit, hanc esse vere apostolicam fidem..., quam sinceram et ab omni fæce totius erroris alienam, sicut accepimus, prædicamus, et, universo jam mundo consentiente, defendimus.[125] »

Sic summum jam et indeclinabile decreto apostolico robur accedit, posteaquam universali inquisitione, examinatione, discussione, atque exinde consensu ac testimonio roboratur.

CAPUT XVIII.

Adversariorum effugia : Bellarminus et Baronius diversa sectantur : aliorum cavillationes : de Theodoreto in sedem restituto agitur, ex eoque facto nostra sententia confirmatur.

Jam quidem pernoscimus Bellarminum hae decreti pontificii examinatione permotum, sic respondisse : « Leo epistolam suam miserat ad concilium, non ut continentem ultimam et definitivam sententiam, sed ut instructionem, qua adjuti episcopi melius [42] judicarent.[126] » Nempe hoc unum effugium superest : ad haec misera et inepta viri, quamvis egregii, rediguntur. Nempe nisi omnia quæ huc usque lecta sunt, aut contemnimus, aut obliviscimur, hanc epistolam Leo, non ad synodum instruendam misit, de qua cum scriberet nemo cogitabat. Non ergo instruit synodum, sed delatam ad se quæstionem suæ Sedis auctoritate judicat. Hanc exponit fidem ; hanc ad omnes ecclesias mittit ; his damnat Eutychen ; probat Flavianum : quæ nisi plena Sedis apostolicæ auctoritate fiunt, jam nescio, quomodo et ubi ea sese auctoritas exeruerit unquam. Quid autem causæ esset cur ultimam sententiam non proferret Leo, appellante Eutyche, rogante Flaviano, ut de se actisque suis tantus Pontifex pro potestate decerneret ? Scilicet homo imbecillis atque cunctabundus, nec satis agnoscens sibi à Deo creditam potestatem, Eutychen cum aliquot monachis metuebat. Hæc enim initia erant : hoc temporum articulo scripsit epistolam. An expectabat ut suborta hæresis glisceret, totumque orbem flamma corriperet ? Aut forte quæstionis obscuritate turbatus hærebat, expectabatque concilii œcumenici sententiam : qui omnia à se plenissime et lucidissime enucleata esse profitetur.[127] Quid quod ad Imperatorem scribit : « Tam evidentem causam esse, ut ab indicendà synodo fuisset abstinendum[128] ? » Hæc scribens tantus Pontifex, tamen, si Bellarmino credimus, non de judicanda quæstione, sed de instruenda synodo cogitabat. Miserum vero est tam absurda sectari, atque insuper adversarios perniciosi contra ipsam fidem erroris arguere. At hic videre est, ut prædiximus,[129] Bellarminum ac Baronium, dum nihil solidi succurrit, aestuantes atque in diversa pertractes. Nempe Baronius epistolam videns tota Sedis apostolicæ auctoritate scriptam, contendit à Leone scriptam, ut fidei regulam : Bellarminus videns à synodo examinatam, non eam, ut fidei regulam, sed tantum ut synodi instructionem agnoscit. Quo conflictu, ac rerum perspicua serie eo deducimur, ut eam et pro Cathedræ [43] apostolicæ auctoritate perscriptam, et tamen ab Ecclesia catholica ac synodo universali adhuc examinandam ex Patrum traditione agnoscamus : quæ Parisiensium et Ecclesiæ gallicanæ ipsissima sententia est.

Novi qui Bellarmi responsa erubescunt ; hæc vero haud meliora proferunt. Certa res, inquiunt, Leoni erat ; plenissime, lucidissime à se exposita omnia noverat, et ad synodum Chalcedonensem scripserat, neque in dubium revocari sinebat à Legatis[130] : « Fidem, inquit, non patiamini in dubium revocari.[131] » Examen igitur illud, non ex dubitatione, sed ad ampliorem jam notæ et creditae veritatis elucidationem pertinebat. Hæc illi. At si res ita est, quid vetabat examinari conciliaria quoque decreta ? Quid ipsas eliam Scripturas ? Non autem id factum unquam. Ergo cum Chalcedone examinaretur Leonis epistola, aliud agebatur quam id quod isti fingunt. Neque vero Chalcedonenses luculentiorem ipso Leone, qui omnia lucidissime explanaverat, sed auctoritate firmiorem protulere sententiam. Neque audiendum illud : sancto Pontifici explorata erant omnia : ergo in tanta certitudine nullum quæstioni, nullum examini, quale non dicimus, permittebat locum. Nempe id qui objiciunt, ne mihi quidem intellexisse videntur, quid sit examen in negotio fidei, cum præsertim de summis ac præcipuis christianæ religionis dogmatibus agitur. Neque enim aut Patres nicæni, cum de Arianis quærerent, de Filii divinitate ambigebant ; sed quam ab ea fide Ariani abessent, quibusque sententiis ac verbis insanus error confutandus esset. Neque Ephesini, cum de Nestorii et Cyrilli, atque adeo de Cœlestini fide inquisitio fieret, ipsi de fide dubitabant : sed rectene an secus illi fidem exposuissent. Neque item Chalcedonenses ullo modo dubitabant quis esset Christus, Deusne an homo verus, an confusis naturis quid tertium, sive aliud portentum, Eutychiani cogitarent : non id sane quærebant, sed verene et ex communi Patrum et Ecclesiæ sententia tantum sacramentum Leo exponeret. Ac certum Leoni erat, à se plenissime expositam fidem : recte. An et id omnibus æque certum exploratumque esset quærebatur. Episcopi ergo, ad quos perlata erat Leonis epistola, ejus sensum [44] quisque cum ea fide componebat, quam ipsi à Patribus accepissent. Neque caeca, ut aiunt, obedientia, sed ex certa et expressa inquisitione parebant.

Certe multos vidimus optima fide dubitasse, neque subscripsisse, nisi postquam ipsis satisfactum fuit. Ergo vere et proprie rem examinabant, ut nondum exploratam ; ac Leoni quidem Petri loco sedenti id certum fuisse visum, præjudicii cujusdam instar magnæque ac validæ praesumptionis loco erat : sed postquam idem quoque omnibus visum est, non tantum præsumptio, sed omnibus modis fixa sententia et irretractabile judicium.

At enim, inquiunt, plerique ex Patribus jam ipsam epistolam subscriptione firmaverant, et omnes clamabant hanc esse suam fidem. Sane ; sed jam ordine et legitime declarandam restabat, unde is sibi sensus : nempe quod recte examinantibus constitisset Leonis sententiam, cum antiqua fide quam hauserant, consentire. Id ergo simul in synodo faciunt, quod singulatim ante synodum quique fecerant, et prolato communi judicio, quæ senserant firmant.

Ergone singulis quoque episcopis examen relinquimus ? Certe non examen juridicum, quo singuli decretum superioris judicis solvere et irritare possint ; sed examen hujus generis, quo cuique constet, nihil sibi imperatum atque propositum, quod divinæ legi ac veritati traditæ repugnaret. Praemisimus enim, ex Innocentio quoque IV, non tantum egregio Pontifice, sed etiam optimo pontificii juris interprete, episcopos inferiores capiti suo Romano pontifici dicto audientes esse debere, sub hac tamen exceptione : « Nisi mandatum hæresim contineret, vel nisi ex præcepto injusto vehementer præsumeretur statum Ecclesiæ turbari, vel etiam forte alia mala ventura.[132] » Hæc Innocentius, cujus doctrinam amplectuntur omnes. Quo ex fonte illud prodiit, alio loco memoratum,[133] quod ad Paschalem II à sanctissimis episcopis, ex concilio provinciali Viennensi perscriptum est, ipso etiam [45] Paschali probante : « Si nostræ Paternitatis assertiones prædictas roborare nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra subjectione et obedientia repelletis. » Ex quibus aliisque constat, hoc episcopis docturis utique gregem ex auctoritate, non autem simpliciter credituris, examen competere ; hoc ab illis fieri, sive in synodo, sive extra synodum, Chalcedonensia et alia à nobis recensita gesta declarant.

Aut vero dicant velim, qua ratione, non jam de Romanorum Pontificum decretis, sed de aliorum scriptorum litteris et tractatibus judicatum putent ? Vero certe examine, tanquam de re dubia. Ita enim Cyrilli ; ita Nestorii expositiones in Ephesina synodo : ita aliorum in aliis synodis scripta explorata sunt, et ad certam exacta regulam, fidem Patrum scilicet. Atqui de Leonis epistola non aliud gestum : quod cum concesserint, atque ex actis viderint, fateantur necesse est, qua ratione, quove jure atque ordine, de scriptis aliorum in synodis œcumenicis inquiri sit solitum, eadem ratione, atque ordine ac jure, in Chalcedonensi quoque œcumenica Synodo, de Magni Leonis epistola inquisitum esse : quod et per se clarum et à synodo quinta expresse declaratum, ut ejus Synodi acta, sequenti capite recensenda demonstrant.

Sic duo illa expedivimus, quæ ab initio sunt commemorata : nempe Dioscori condemnationem et approbationem Epistolæ ad Flavianum. Tertium addimus quod ad rem nostram pertineat, de Theodoreto in suam sedem restituto.[134] Is igitur cum, jubentibus episcopis, Nestorium aperte anathematizasset, « gloriosissimi judices dixerunt : Omnis jam dubitatio de Theodoreto est soluta ; quippe et Nestorium coram vobis anathematizavit ; et à sanctissimo archiepiscopo senioris Romæ Leone susceptus est, et definitionem fidei à Religiositate vestra prolatam libenter suscepit : et insuper epistolæ memorati sanctissimi archiepiscopi Leonis subscripsit. Deest igitur ut sententia proferatur à Deo [46] amabili Sanctitate vestra, ut ecclesiam suam recipiat, sicut et sanctissimus Leo archiepiscopus judicavit. Omnes reverendissimi episcopi clamaverunt : Theodoretus dignus est sede :... post Deum Leo judicavit.[135] » Nihil ergo Theodoreto profuturum erat prolatum à Leone de eo in sedem restituendo judicium, nisi postquam ad synodum perlata res est, et fidem suam synodo approbasset, et ab eadem synodo Leonis judicium firmaretur. Hæc gesta sunt Legatis Sedis apostolicæ præsentibus, ac postea pronuntiantibus eam de firmando Leonis judicio sententiam, quam' tota synodus comprobavit.[136]

CAPUT XIX

Concilium quintum generale, seu Constantinopolitanum II, in medium adducitur : in eo referuntur tertiæ et quartæ synodi Acta, jam à nobis recensita ; et clare docetur Romanorum Pontificum, ut et aliorum scripta, nonnisi inquisitione facta à synodis comprobari : unde trium simul synodorum œcumenicarum auctoritas nostram sententiam firmat.

Acta Constantinopolitanæ secundæ synodi, quæ quinta est generalis, sub Vigilio Papa ac Justiniano principe, demonstrabunt, ita ut tertiæ et quartæ synodi decreta intelleximus, ita à quinta synodo fuisse intellecta : quæ eam traditionem ex proximo sumpserit, ac nobis reliquerit.

De tribus Capitulis agebatur ; hoc est, de Theodoro Mopsuesteno, de Theodoreti scriptis adversus Cyrillum, deque Ibæ Edesseni epistola ad Marim Persam. Quærebatur eane epistola probata esset in chalcedonensi Synodo. Atque eam quidem epistolam Chalcedone lectam esse constabat, ac susceptum Ibam à sancta synodo, cum Nestorium anathematizasset. Quidam personæ veniam datam tantum ; alii Epistolam quoque probatam contendebant : quæsitum ergo, in synodo quinta, quo ritu probari scripta de fide consuessent in synodis anterioribus tertia et quarta. Synodi Acta replicantur, eaque quæ supra memoravimus, de epistola sanctorum Cyrilli et Leonis. Tum « sancta synodus dixit : [47] Ex his quæ recitata sunt, manifestum est, quomodo sanctæ synodi ea, quæ apud eas proferuntur, probare solent. Cum enim illi sancti viri, qui recitatas epistolas scripserunt, sic splenduerint, tamen epistolarum earum comprobationem non simpliciter, nec sine inquisitione fecerunt, nisi per omnia cognovissent consonare eas expositioni et doctrinæ sanctorum Patrum, ad quam collatio facta est.[137] » De Ibæ autem epistola non esse ita gestum constabat ex Actis. Eam ergo epistolam non esse probatam optime concludebant. Sic igitur certum ex tertia et quarta synodis, ita definiente et intelligente quinta, epistolas à Sede apostolica comprobatas, qualis Cyrilli fuit, aut etiam ab ea profectas, qualis Leonis fuit, non simpliciter, nec sine inquisitione à sanctis conciliis receptas fuisse.

Rursus in eadem quinta Synodo contra Nestorii epistolam Acta leguntur, quibus Ephesini Patres diserte pronuntiant : « nullo modo consonam esse Nestorii epistolam fidei, quæ Niceæ exposita fuit.[138] » Sic et illa epistola non simpliciter quoque, sed facta, ut par erat, inquisitione rejecta est ; damnatusque Ibas, « qui diceret Nestorium ab Ephesina Synodo sine examinatione et quæstione esse rejectum.[139] »

Pergunt sancti Patres, et quod chalcedonenses Episcopi facturi fuissent, si epistolam Ibæ examinandam suscepissent, id ipsi faciunt. Epistolam conferunt cum gestis Ephesinis et Chalcedonensibus. Quo facto, « sancta synodus dixit : Ostendit manifeste facta collatio, quod contraria per omnia est epistola, quam Ibas scripsisse dicitur, definitioni, quam pro recta fide Chalcedonensis Synodus pronuntiavit.....Omnes episcopi clamaverunt : Hæc omnes dicimus ; epistola hæretica est.[140] » Sic ergo ex quinta synodo sancti Patres nostri in synodis œcumenicis, quas legunt epistolas sive catholicorum, sive hæreticorum, sive etiam romanorum Pontificum, etiam de fide scriptas, eodem ritu orthodoxas vel hæreticas pronuntiant, legitima cognitione veritate inquisita, ac deinde perspecta, tum ex his dato judicio. Nullone, inquies, prorsus discrimine, atque animis æque in [48] utrosque propensis ? Sane diximus, et sæpe dicemus, præsumptum fuisse pro Pontificum orthodoxorum decretis : cæterum in synodis œcumenicis, ubi judicandum in materia fidei, non jam præsumptionibus agi oportere, sed omnino ad liquidum veritate perspecta.

Hæc quinta synodus fecit, hæc ex tertia et quarta synodo didicit et probavit ; unoque hoc argumento trium œcumenicorum, Conciliorum, Ephesini, Chalcedonensis, Constantinopolitani II, pro nostra sententia decreta retulimus.

CAPUT XX.

Synodus V, invitato ac repugnante Vigilio Papa, habetur : ejusdem Vigilii Constitutum solvit : Ibæ epistolam ipsius sententia ab hæresi absolutam, impiam et hæreticam judicat : à Romanis Pontificibus comprobatur.

In eadem quinta synodo hæc gesta sunt quæ ad causam nostram facere videantur.

De tribus Capitulis supra memoratis Justinianus Imperator quæstionem in Ecclesia haberi petiit : ejus rei gratia Vigilium Papam Constantinopolim accivit : ibique, non ita multo post, synodum congregavit. Ipse, et Orientales adversus Nestorianos sub eorum Capitulorum defensione resurgentes, magni momenti esse putabant, ut ea damnarentur ; Vigilius eum Occidentalibus metuebat, ne per eam occasionem Chalcedonensis Synodus solveretur ; quod in ea Synodo Theodoretum et Ibam fuisse susceptos, Theodorum vero nominatum, sine ulla censuræ nota dimissum esse constaret.

Quanquam ergo pars utraque de summa fidei facile consentiebant, tamen omnino ad fidei causam quæstio pertinebat, cum ab his timeretur, ne Nestoriani ; ab illis, ne Eutychiani Synodi Chalcedonensis inimici vincerent.

Ex ea contentione multæ in Vigilium criminationes extiterunt, quæ nihil ad nos attinent. Mihi persuasum est, omnia à Vigilio optimo consilio esse gesta, cum Occidentales Capitula condemnari non ferrent, resque ad schisma vergeret. Utcumque est, hoc liquet, Vigilium etiam invitatum synodo adesse noluisse ; absque [49] eo synodum nihilo secius celebratam : editum ab eo Constitutum, quo improbaret ea, quæ Theodorus, Theodoretus et Ibas adversus fidem scripsisse dicerentur ; eorum nomini parcendum esse decerneret ; quod vel à Synodo quarta suscepti, vel in Ecclesiæ communione mortui, Deique judicio reservati haberentur[141] : de Ibæ epistola hæc edebat ; ipsam rectissimo ac piissimo sensu intellectam, irreprehensam manere[142] : ac de tribus Capitulis universim jubebat, post præsentem definitionem, ecclesiasticos nullam postea movere quæstionem.[143]

Hæc quidem Vigilius pro potestate decrevit. At synodus post ejus Constitutum quæstionem habuit de tribus Capitulis ; et judicavit merito quæstionem haberi de mortuis, et Ibæ epistolam manifeste hæreticam et nestorianam, fideique Chalcedonensi per omnia contrariam ; atque omnino anathema esse, quique impium Theodorum Mopsuestenum, quique Theodoreti adversus Cyrillum scripta, quique Ibæ impiam et nestoriana dogmata tuentem epistolam defenderent, neque anathematizarent eam, sed rectam esse dicerent.[144]

His igitur, nec Vigilio parcere videbantur, presso quamvis nomine, quorum decretum à Pelagio II, Gregorio Magno aliisque romanis Pontificibus confirmatum esse constat ; atque eliam à Vigilio, siquidem vera est ea, quam Petrus de Marca, vir illustrissimus, ex M. S. codice Bibliothecæ regiæ edidit epistolam,[145]

Hæc docent in re maxima, quæ totam conturbet Ecclesiam, atque ad causam fidei pertinere videatur, pontificiis decretis sacrorum Conciliorum decreta prævalere, romanique Pontificis judicio defensam Ibæ epistolam, haud minus pro hæretica proscribi potuisse.

Nempe et hoc in ea legebatur, Cyrillum fabricasse, atque ad. Apollinarii dogma deflexisse, quia scripserat similiter illi, quod Deus Verbum factus est homo.[146] Hæc igitur Vigilius non satis [50] caute toleravit ; synodus vero quinta non tulit, ac Nestorii hæresim, sub nova forma reviviscentem extinxit : quodque vel maxime synodorum est, ab omni errore diligentissime fidem catholicam eliquavit.

CAPUT XXI.

In Synodo VI generali, quæ constantinopolitano, est III, causa Honorii Papæ per synodum condemnati : tria effugia proponuntur : quæstiones aliquot ex actis suo ordine resolvendæ : brevis monothelitarum historia præmittitur.

Ut tertia, quarta et quinta synodi de romanorum Pontificum judiciis judicarunt, eaque non nisi quæstione habita comprobarunt ; ita à sexta synodo factum esse constat, communeque illud est omnibus synodis. Sed quoniam Honorius Papa cum suis epistolis in ea synodo condemnatus, nostræ causæ peculiare præsidium præbet, Bellarminus ac Baronius nullum non movent lapidem, ut Acta sextæ synodi falsata à Græcis librorum corruptoribus videantur : falsatæ quoque, seu potius confictæ, Leonis II epistolæ duæ, quibus synodus confirmetur, Honorius condemnetur ; tum ut ipse Honorius de Ecclesia bene meritissimus habeatur. Addunt, si vel maxime Honorius erraverit, ut privatum hominem, non ut Papam et Ecclesiæ magistrum errasse. Hæc illi, quorum conjecturæ, non nostris ratiociniis, sed Actorum lectione concident.

Hæc igitur erunt, quæ ex Actis elucescent : primum, quas epistolas Honorius, quibusve de causis, et an eas pro privato doctore scripserit : alterum, cur necesse habuerit sexta synodus eas condemnare epistolas, quas romani Pontifices Honorii successores excusasse videantur : tertium, an Acta sextæ synodi, ant Leonis II epistolæ, aliqua saltem verisimili conjectura, falsi argui possint. Hæc ita pandentur Actis, ut nulla dubitatio superesse possit. Sed res ab origine repetenda.

Meminerimus Monothelitas hæreticos, in duabus licet Christi naturis, unam voluntatem, unam operationem, non duas admisisse : cum Ecclesiam hæc novitas commoveret, Sergium Patriarcham Constantinopolitanum errori quæsisse latibula, et ab [51] utroque vocabulo, sive unius, sive duarum operationum abstineri voluisse : eorum plane Eutychianorum more, qui cum Christum Deum perfectum, hominemque perfectum faterentur, tamen unam æque ac duas naturas vehementissime refutabant ; simili fere modo insanisse Sergium ; tum ab eo compositam Ecthesim seu Expositionem : Heraclii Imperatoris fautoris sui nomine esse editam, quæ utraque vocabula æque supprimeret : Pyrrhum constantinopolitanum hæc sectatum fuisse : mortuo Heraclio, in eumdem sensum fuisse promulgatum à Constante Heraclii filio edictum, qui Typus diceretur, à Paulo constantinopolitano patriarcha Pyrrhi successore compositum : Honorium Papam, jam inde à Sergii tempore, in eam dissimulationem fraude pertractum. Postremum hoc, cum in ea re versetur difficultas, paulo enucleatius enarrare oportet.

CAPUT XXII.

Honorius, Cyri Alexandrini et Sergii constantinopolitani scripta dogmatica, in sexta synodo condemnata, directe probat : Sophronii hierosolymitani ab eadem sexta synodo, atque ab omnibus orthodoxis comprobata, improbat : ejus Legatos à veritate deterret : consultus à tribus patriarchis prava rescribit : ejus litteræ toto Oriente vulgatæ : his Monothelitæ præcipue nitebantur : an hæc pro privato doctore scripserit ? eæ epistolæ dogmaticæ habentur, hoc est, decretales : dogmatis nomen explicatur : confutantur effugia.

Anno igitur 633, primus omnium Cyrus patriarcha alexandrinus, edito decreto, unam in Christo operationem Dei-virilem prædicavit. Sic sub ipso habita Synodus alexandrina, anathematismo vii.[147] Hæc Cyrus edidit specie pacis, tanquam eo dogmate Eutychianos Ecclesiæ conciliaturus esset. Hanc doctrinam Sergius constantinopolitanus Patriarcha statim suscipit, nec mirum, quippe qui occultus instigator esset. At Sophronius, vir sanctissimus ac doctissimus, tum monachus, sed paulo post ad sedem Hierosolymitanam evectus, hæc ut nova et impia detestatur. Neque Sergium Cyro opitulantem audit, aut ullam in fidei negotio [52] compositionem admittit ; petitque plane à Sergio unius operationis vocem in Synodi alexandrinæ decretis aboleri. Tam hierosolymitanus Patriarcha factus, edita synodica epistola, hanc vocem eò pertinere docet, ut duæ Christi naturæ confundantur, cum unicuique naturæ suam operationem adesse necesse sit.

At Sergius, cum intellexisset arrectos catholicos, neque pacis licet nomine obtrusam unam operationem admissurus*, ad fraudem hæreticorum more se contulit ; et ad Gyrum scripsit : ut neque unam, neque duas operationes dici permitteret, cum una operatio aliquos conturbaret, duæ à Patrum sententiis abhorrerent. Hæc igitur omnia cum Sophronio et Cyro à se gesta perscribit ad Honorium, extatque epistola actione xii Synodi sextæ.[148] Ea Sergii epistola, ut hæretica, à sancta synodo sexta condemnatur ; neque quisquam excusat. Videamus ergo, an ejus epistolæ vehementissimus approbator excusari possit Honorius.

Eadem actione xii, refertur Honorii prima ad Sergium epistola, qua Sergio respondet, hoc initio : « Scripta Fraternitatis vestræ suscepimus per quæ contentiones quasdam, et novas vocum quæstiones cognovimus introductas per Sophronium quemdam, adversus fratrem nostrum Gyrum Alexandriæ antistitem, unam operationem Domini nostri Jesu Christi conversis ex hæresi prædicantem.[149] » Ibi commemorat à se visas, quas Sergius ad Sophronium, satis provide circumspectèque scripsisset epistolas (satis, hoc est valde, stylo ea ætate ac superioribus quoque sæculis nolo), collaudatque Sergium refutantem novas voces, quæ scandalum noscuntur Ecclesiis generare. Scriptum est in fine : « Hæc nobiscum vestra Fraternitas prædicet, sicut et nos ea vobiscum unanimiter prædicamus. » Hæc prædicatio quid sit, adversarii edicant : nos ex totius antiquitatis more, ipsum dogma, fidem ipsam tota firmitate constantem contineri ea voce contendimus. Honorium vero eadem cum Sergio hæretico, atque hæresiarcha unanimiter prædicare, ipse jactat Honorius ; ut vel absolvi Sergii, vel condemnari Honorii epistolam omnino necesse sit. [53]

Alteram Honorii ad Sergium epistolam insertam habemus Actis sextæ Synodi, actione xiii.[150] Primum se testatur scripsisse, « ad Cyrum alexandrinæ civitatis præsulem, quatenus novæ adinventionis, unius vel duarum operationum vocabulum refutaret. » Et iterum : « Ut unius vel geminæ operationis vocabulum noviter introductum à prædicatione fidei eximatur. » Et infra : « Unius autem operationis, vel duarum, esse vel fuisse Dominum Mediatorem, sentire vel promere, satis ineptum est : » hoc est valde ineptum,[151] ut supra monuimus.

Pergit Honorius : « Quantum ad dogma ecclesiasticum pertinet, quæ tenere vel prædicare debemus, propter simplicitatem hominum, et amputandas inextricabiles quæstionum ambages, sicut supra diximus : non unam vel duas operationes, sed utrasque naturas, cum alterius communione operantes atque operatrices, confiteri debemus : et divinam quidem, quæ Dei sunt operantem, et humanam, quæ carnis sunt exequentem. » Et infra : « Duas naturas, inconfuse, indivise et inconvertibiliter propria operantes.[152] » Quæ ut ut orthodoxa esse maxime videantur, haud tamen facile est ea secernere à Monothelitarum simillimis dictis ; tantæ ambages, tantus in verbis perniciosissimæ hæreseos dolus fuit. Paria enim Honorio proferebat Sergius in epistola ad Cyrum, et in Ecthesi Heraclius, et in Typo Constans, et alii Monothelitæ passim.[153] Verum hæc ad fastidium usque disputantur in scholis : nos quæ certa sint figere laboramus.

Ac primum ; illud certum est, Honorium, à tribus patriarchis consultum, hoc rescriptum edidisse. Quo enim sensu ad Sergium constantinopolitanum, eodem ad Cyrum alexandrinum se scripsisse testatur. His duobus patriarchis addamus tertium Sophronium hierosolymitanum, recte de duabus operationibus sentientem, et ideo à sexta œcumenica synodo comprobatum, de quo hæc Honorius epistola ii ad Sergium ; « Hos quos prædictus frater et coepiscopus noster Sophronius misit, instruximus, ne [54] duarum operationum vocabulum, deinceps prædicare nitatur : quod instantissime promiserunt prædictum virum esse facturum, si etiam Cyrus frater noster ab unius operationis vocabulo discesserit.[154] »

Hæc quidem Legati Sophronii promittebant : at Sophronium in recta sententia perseverasse, ejusque tantum Legatos ab Honorio, quem rite consulturi venerant, pessime instructos, prava ac fidei adversa promisisse constat.

Objiciunt in Honorii epistolis, nullam synodi à se habitæ fieri mentionem, nullum anathematismum fuisse interpositum.

At Synodi quidem habitæ nulla mentio ; sicut neque in Cœlestini ad Cyrillum ; neque in Leonis ad Flavianum ; neque in Innocentii ad Synodos africanas respondentis, epistolis ; neque in aliis multis, quas nihilo secius pro veris apostolicæ Sedis decretis habeamus.

Nullus certe anathematismus : quid tum ? Nullus in apostolico Hierosolymitano decreto, Act. xv : nullus in Sophronii epistola, quam tamen ipse synodicam vocat[155] : nullus in permultis Sedis apostolicæ decretalibus, etiam de fido editis : neque enim in Gregorii II primis epistolis ad Leonem Isaurum, aut in aliis bene multis, statim stringuntur anathemata. Doctrina præcedit simplici veritate nixa : anathematismi sequuntur adversus contumaces. Neque tantum erratur cum damnantur vera, sed cum falsa comprobantur : quod fecisse Honorium, cum Sergium ac Cyrum eorumque perversas suscepit epistolas, procul omni dubio est. Atque omnino certum hæc rescripsisse Honorium de fide consultum à tribus patriarchis, Sergio, Cyro et Sophronio ad hoc Legatos mittente, ut instrueretur : nec minus certum, hæc Honorii dogmata perlata ad ecclesias totoque Oriente vulgata. Hinc editas Ectheses, hinc Typos, quæ unam vel duas operationes ex æquo prohiberent : hinc Macarium Patriarcham Antiochenum Monothelitarum obstinatissimum in sexta Synodo in hæc verba confessum : « Consentimus tam quinque synodis, quam Honorio à Deo erudito, Sergio, Paulo atque Petro ; » atque iterum : « Rejicio [55] et Maximum et impium divisionis ejus dogma : quod et olim nostri Patres respuerunt, idest, Honorius, Sergius, Cyrus et reliqui Ecclesiarum antistites[156] ; » præmisso semper Honorii nomine.

Quid autem illud est Honorii ad Sergium : « Hæc prædicet nobiscum vestra Fraternitas, » nisi declaratio fidei per Sergium populis prædicandæ ? Quid illud ejusdem Honorii suscipientis Gyrum, « unam operationem Domini nostri Jesu Christi conversis ab hæresi prædicantem[157] ? » Quid, inquam, illud est, nisi hæreseos quam Cyrus prædicabat, hæreticæque professionis, quam tradebat, comprobatio ? Sic Cyrum confirmat, non quidem in fide, quemadmodum jubebatur, sed in ipsa hæresi, quam Cyrus animis instillabat.

Hæc vero scripta Sergii, Honorii, Sophronii, quæ memoravimus, in sexta synodo, dogmatica seu synodica appellantur ; eoque nomine à sancta synodo, prævio examine, collaudantur vel condemnantur.[158] Quid sint autem hic dogmatica scripta facile intelligit, qui adverterit, id quod nos decretum dicimus, à Græcis appellari dogma. Hinc passim apud auctores ecclesiasticos, decreta fidei ecclesiastica auctoritate edita vocantur dogmata. Quæ locutio ab ipsis Apostolorum Actis deprompta videatur[159] ; ubi ea, quæ in apostolici concilii litteris statuuntur, vocantur dogmata quæ ab apostolis judicata essent, δόγματα τὰ κεχριμένα. Certe ipsa Nicæna fides, seu symbolum Nicænum plerumque apud Sozomenum et alios vocatur dogma Nicænum.[160] Ac ne ab hoc negotio recedamus, sancti Agathonis authenticæ litteræ, apostolicæ Sedis ac totius synodi occidentalis conscriptæ nomine, à tota sexta synodo, dogma,[161] et à Leone II, hujus synodi Acta ad Hispanos probanda mittente, tomus dogmaticus appellantur.[162] Eodem nomine appellat Theophanes missam à Gregorio II ad Leonem Isaurum de fide decretalem, seu dogmaticam epistolam : ut has Honorii à Patriarchis consulti epistolas pro responso apostolicæ Sedis fuisse habitas, dubitari non possit. [56]

CAPUT XXIII.

Bellarmini ac Baronii effugium : quod hæc Honorius dispensatorie pacis gratia scripserit, quoad rem exactius definiret : id ipsius Honorii verbis confutatur, doceturque Honorium cum Monothelitis, à romanis Pontificibus, ac præsertim à sancto Martino, presso licet nomine, condemnatum.

Hæc cum intelligerent Bellarminus atque Baronius,[163] in excusando Honorio ejusque epistolis defendendis, præcipuam operam collocarunt : contenduntque ab Honorio consultissime factum, quod utramque et unius et duarum operationum vocem pacis gratia ex æquo sustulerit : ac deinde multis agunt, ut Honorius à Monothelitarum hæresi alienissimus fuisse videatur. Quod quidem haud est improbabile ; neque propterea minus intolerabile illud, quod male patriarchas consulentes instruxerit ; redemeritque pacem, pacto silentio de orthodoxa fide.

At enim, inquiunt, ita egit, quoad rem diligentius definiret ; quo ritu multi Pontifices et nostris temporibus Clemens VIII et Urbanus VIII, in quæstione de Auxiliis, quoad rem definierint, utrique parti silentium indixere. Id enim exemplum, ut maxime ad rem, multi proferunt. Sed ego nihil simile video apud Honorium : ac si recta sentiens, veritatem dispensatoriè et ad tempus premi juberet, primum non tam absolute pronuntiasset. Significasset alicubi rem obscuram, atque alias exactiùs explicandam ; non rectam ipsam fidem, æque ac hæreticum dogma, communi, novæ adinventionis ac novi introducti vocabuli, nomine involvisset Falsum enim erat duarum operationum, novam adinventionem, novum esse vocabulum, quod ex antiqua Patrum traditione profectum tota Ecclesia recognovit. Ablegari autem voces rectam spirantes fidem, ad eas novitates vocum, quæ teste Apostolo,[164] non nisi profanæ esse possint, quis æquo animo ferat ? Jam vero quale est utrumque ineptum, et valde ineptum dicere, [57] et unam operationem, quod sit hæreticum ; et duas, quod ad fidem catholicam pertinere constat ? Quid quod Honorius docet, non tantum ineptum duas operationes dicere, verum etiam sentire : quo non tantum illa vox, sed etiam res ipsa, sensus ipse proscribitur ? Quid quod utramque sententiam, velut novitatem æque à prædicatione fidei eximendam putat ? Quis unquam catholicus Pontifex ita paci, ita veritati, ante expromptam definitionem consuluit, ut utramque sententiam ineptam esse decerneret ? Quod est ἀσύστατον sibique ipsi repugnans ; ut non immerito post sextam synodum in imperatorio decreto dicatur Honorius, non modo hæresis confirmator, sed etiam sui ipsius oppugnator.[165] Profecto nimis favemus Honorii nomini, si hæc defendimus, quæ non nisi pessimo exemplo defendi possint. Denique ubi illa, quæ definitioni supersedere cogat, obscuritas quæstionis, duæne, an una in duabus Christi naturis sit operatio ? Pari jure Leo Magnus duæne, ad una in Christo natura esset, dissimulare, aut utrumque ineptum pronuntiare potuisset ; ac tam fœda pactione pacem cum Eutyche et Dioscoro fovere. Hæc vero procul aberant à Patrum sententia. Quare Romani Pontifices, Honorii proximi successores, Severinus, Joannes IV, Theodorus, sanctus Martinus,[166] et alii, ac sanctus Agatho, pari sententia proscripserunt, quique unam operationem dicerent, quique duas æque ac unam tacendam esse indicerent.

Et Martinus quidem Martyr fortissimus, habita Lateranensi synodo, insulsæ hæreseos arcana revelavit : quemadmodum Monothelitæ primum unam voluntatem unamque operationem praedicassent : mox ut damnationem effugerent, unius æque ac duarum vocabulum suppressissent. His expositis ipse et sancta synodus Ecthesim Heraclii et Constantis Typum damnant : duas voluntates duasque operationes diserte asserunt, percussique uno anathemate quique falsa dicerent, quique vera supprimerent.

Ipsam synodum audiamus. Sancta synodus dixit : « Typus omnino est inconveniens catholicæ Ecclesiæ regulæ, in qua utique adversa fidei tantum jubetur silentio sepeliri ; non vero [58] orthodoxa cum contrariis denegari aut admitti : pessimumque cum recta fide impietatem suscipere, neque discernere recta à malis.[167] » Quod peccatum omnino peccavit Honorius, qui unius duarumque operationum voces æque novas, æque ineptas, æque à recta prædicatione alienas esse asserit.

Hæc in secretario iv Synodi Lateranensis à sancto Martino Papa habitæ, in v secretario, canone xviii, Sergius, Pyrrhus, Paulus constantinopolitani Patriarchæ, Cyrus Alexandrinus et Theodorus Pharan eo nomine damnati sunt, quod vel unam operationem dicerent, vel duas æque ac unam dici prohiberent[168] : quo canone quis non videat, Honorium, presso scilicet nomine, condemnatum ? Sed jam ad synodi sextæ Acta veniamus.

CAPUT XXIV.

De synodo VI generali : ea post Romanorum Pontificum, atque imprimis sancti Martini, exquisitissimas definitiones est habita : in ea de sancti Agathonis totiusque occidentalis synodi litteris rite deliberatur : quo sensu synodus suscipiat, quæ à sancto Agathone de Sede apostolica prædicantur.

Sancti Martini Lateranense Concilium celeberrimum fuit legatione africanarum multarumque orientalium ecclesiarum, in eamdem fidem consentientium : accesserunt ducentorum fere episcoporum,[169] una cum ipso judicantium, subscriptiones : denique missa sanctæ Synodi ad omnes Christi Fideles toto orbe terrarum encyclica epistola[170] : tum illud maximum à sancto Pontifice pro ea definitione multa perpesso, fidem orthodoxam etiam martyrio consignatam.

Post eam tamen definitionem, toto Oriente commoto per Imperatores atque patriarchis constantinopolitanis hæresim [59] prædicantibus, Macario quoque antiocheno Patriarcha in partes transeunte, necesse visum est, sub sancto Dono Papa, eoque mortuo sub sancto Agathone synodum œcumenicam sextam haberi Constantinopoli, à Constantino Pogonato Imperatore convocatam.

Hic primum occurrunt scriptæ ad Imperatorem duæ Agathonis Papæ litteræ, quæ in synodo generali legerentur : altera ipsius Agathonis Sedisque apostolicæ ; altera occidentalis Synodi, quam Agatho Romam vocaverat, nomine. Lectæ igitur sunt in ipsis synodi principiis, actione iv.[171] Hic videre est firmam et ubique constantem in deliberandi ordine ac ritu sanctarum synodorum traditionem. Quo enim ritu atque ordine sancti Cyrilli et sancti Leonis epistolæ in tertia et quarta synodis, eodem ordine rituque sancti Agathonis in synodo sexta probantur epistolæ. « Paulus magnificus à secretis dixit ; Dicat Georgius archiepiscopus hujus regiæ urbis, et qui cum eo, etc, si convenit eis sensus suggestionum directarum ab Agathone sanctissimo Papa et sua synodo. Georgius dixit : Inspiciens omnem virtutem (id est significationem ac vim) earum litterarum, et scrutans libros sanctorum probabilium Patrum, cuncta quæ continent inveni consonantia eis, et sic profiteor et credo.[172] » Alii : « Inveni in nullo eas à sanctis Patribus discrepare, et consentio. » In eum sensum omnes sigillatim dicunt ; nec nisi eo examine, probatæ epistolæ sancti Agathonis et synodi totius occidentalis.

Et quidem Agatho et Occidentales ita sua dogmata proferebant, « ut qui vellent de iis, non tanquam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiosa definitione proferre.[173] » profecto ergo, quantum in ipsis erat, rem definiebant. Quærebatur an reliquæ per orbem terrarum ecclesiæ consentirent, nec nisi episcopali examine res tanta constitit.

Quæ vero de Sede sua sanctus Agatho præclare ac magnifice et vere scripserat, quod nempe, Domini pollicitatione subnixa, nunquam à via veritatis deflexerit,[174] quodque ejus Pontifices Agathonis antecessores in Petro jussi confirmare Fratres suos, id [60] semper praestiterint, hæc concilii Patres audiunt atque suscipiunt. Neque eo secius rem examinant ; de romanorum Pontificum decretis quæstionem habent ; quæstione habita, Agathonis dogmata probant, Honorii damnant : certo documento, non ita intellexisse ea, quæ Agatho scripserat, tanquam singula romanorum Pontificum decreta, etiam de fide, indiscussa suscipi necesse sit, cum ea concilii generalis supremo atque ultimo examini subderentur ; sed ita ut hæc dicta universim sumpta, summa ipsa, in tota et integra Petri successione valeant, ut sæpe diximus, et suo loco dicemus uberius.[175]

CAPUT XXV.

Sextæ synodi in Honorium dicta sententia : ejus sententiæ frequens repetitio : cur synodus eum damnatum voluerit, quem romani Pontifices excusare videantur.

Jam an sexta synodus tanta severitate damnarit Honorium, Acta ipsa eloquentur.

Et quidem romanos Pontifices Honorii successores, hujus nomini pepercisse constat. Quin etiam Joannes IV, post Honorium tertius, eum excusavit ut potuit, edita ad Constantinum Imperatorem apologia,[176] quam laudat Maximus,[177] hujus ævi adversus Monothelitas Confessor egregius.

Excusabat autem Joannes Honorium, quod is unam volun-tatem bono sensu dixisse videretur : quod autem unam et duas æque rejecerit, ne attingit quidem.

Agatho vero hoc quoque emollire nititur ; sic enim loquitur in epistola quam in sacra synodo legendam Imperatori misit : « Ex quo novitates in Christi Ecclesiam constantinopolitani præsules introducere conati sunt, mei prædecessores nunquam neglexerunt eos hortari, ut à pravis dogmatibus, saltem tacendo [61] desisterent, ne ex hoc exordium dissidii in unitate Ecclesiæ facerent, unam voluntatem unamque operationem duarum naturarum asserentes in uno Domino nostro Jesu Christo.[178] » Inductum ab Honorio silentium extenuat, ut potest, neque tamen aut Honorium aperte defendit, aut approbare synodo audet, duarum voluntatum æque ac unius suppressam ab eo vocem.

Cur autem Honorii successores ante sextam synodum, viri memoriæ pepercerint, hæ causæ extitere : primum, quod in aliis præclare pontificatum gessisset, et in Ecclesiæ pace obiisset, ac nihil malo animo egisse, neque contumax futurus fuisse videbatur : tum Honorium excusantes, catholicæ fidei favere se putabant, dum hæreticis tale patrocinium denegarent : denique nihil cogere videbatur, ut Honorii epistolas in Occidente damnarent, quod eæ ad Orientales scriptæ, inter Occidentales vix, aut certe tenui admodum fama pervulgatæ essent, ubi Monothelitæ tum vel pauci vel nulli erant.

At Orientales et sexta synodus, postquam iis constitit Honorii epistolas et in Oriente longe lateque fuisse diffusas, et à Monothelitis miro studio jactatas, ac multos seductos majestate pontificii nominis, auditusque Macarius antiochenus, qui, in actione viii, Honorium à Deo eruditum, antesignanum ac ducem ubique nominaret[179], de Honorio ejusque epistolis minime tacendum esse decreverunt. Itaque actione xii ac xiii, epistolæ lectæ sunt, itumque est in eam sententiam, actione xiii, ut epistolæ Honorii æque ac Sergii Pyrrhique et aliorum declararentur « alienæ ab apostolicis dogmatibus, et à definitionibus sanctorum conciliorum et cunctorum probabilium Patrum, sequi vero falsas doctrinas hæreticorum.[180] » Itaque Honorius cum cæteris anathemati subjicitur, eo quod compertus sit, « per omnia mentem Sergii secutus, et impia dogmata confirmarit » : quæ omnia gesta sunt, nihil contradicentibus Sedis apostolicæ Legalis, imo consentientibus ac subscribentibus.

Neque attenderunt Patres, si quæ Honorius recta dixisset, cum plena et tota in dogmaticis scriptis requiratur fides : neque [62] reconditos, sed obvios sensus sanos esse oporteat ; neque subtiliter, sed populariter intelligi debeant, quæ communi fidei exponendæ à Pontificibus conscribantur.

Dicta sententia, Patres, pro more synodorum, quid gestum sit ad Agathonem referunt, atque « ex ejus litteris Sergium, Pyrrhum, cæteros, Honorium quoque damnatum » profitentur.[181] Atqui, inquies, Agatho nihil de Honorio scripserat : imo defensare velle utcumque videbatur. Certe ; sed cum alios exemplo Martini antecessoris sui condemnasset, ac diserte proscripsisset, non tantum qui unam voluntatem dicerent, sed qui nec unam, nec duas, horum assectatorem Honorium, ac fautorem, in parem sententiam incurrisse, Patres intelligebant ; datumque honori Agathonis, ut quæ ipsi supplevissent, eo quoque auctore facta esse viderentur.

Honorius item in Prosphonetico ad Imperatorem cum aliis hæreticis memoratur.[182]

Idem in Imperatoris edicto Honorius notatur his verbis : « Hæreseos fautor, concursor, confirmator, qui etiam sui extitit oppugnator.[183] » Quippe qui, ut vidimus, pugnantia dixerit. En quoties in Acta relatum sit damnati Honorii nomen.

CAPUT XXVI.

Actio falsi intentata synodalibus gestis, ac duabus Leonis II epistolis, temeraria et absurda ; repugnantibus omnibus scriptoribus Actisque publicis.

Tot acta adulterari et corrumpi à Græcis potuisse, Bellarminus et Baronius.[184] aliique jactant : neque tantum hæc, sed alia multa, quæ ex his secuta sunt.

Hac enim synodi œcumenicæ semel prolata sententia, romani Pontifices non jam licere sibi putarunt Honorio parcere ; sed Synodi auctoritatem secutus Leo II, successor Agathonis, ad quem, [63] antecessore mortuo, Acta sextæ Synodi firmanda transmissa sunt, damnat Monothelitas et inter eos Honorium, qui hanc, inquit, apostolicam Sedem, non apostolicæ traditionis doctrina lustravit, sed profana proditione immaculatam fidem subvertere conatus est.[185] » Quam sane epistolam bene latinam habemus, et ita nativis scriptam sententiis, ut vel ipso gustu Græcis intactum sentias.

Hinc Anastasius Bibliothecarius, qui ex scriniis apostolicæ Sedis romanorum Pontificum scripsit historiam, in Leone II hæc habet : « Hic suscepit sanctam sextam synodum, quæ per Dei providentiam nuper in regia urbe celebrata est, in qua condemnati sunt, Cyrus, Sergius, Honorius ac Pyrrhus.[186] » Hæc ille, ab his temporibus haud multum remotus, ex scriniis scripsit : quæ si omnia falsa et adultera sunt, nihil est in omni antiquitate quod integrum esse constet.

Neque ita multo post, idem Leo II, data epistola, dilectissimis Fratribus universis, ecclesiarum Christi præsulibus per Hispaniam constitutis[187] ; Acta sextæ synodi recipienda transmittit ad Hispanos, qui occidentali sub Agathone Synodo non adfuerant. De gestis autem sextæ synodi sic habet : « Qua in synodo, inquit, æterna damnatione mulctati sunt Theodorus, Cyrus, Sergius, Pyrrhus, Paulus, Petrus constantinopolitani, cum Honorio, qui flammam hæretici dogmatis, non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem extinxit, sed negligendo confovit. » Quæ nec nota Græcis, nedum falsata fuerint.

Quare sequens ætas, et septima synodus et octava, et synodi deinde omnes et omnes Pontifices Acta sextæ synodi, et condemnationem Honorii suscepere. Hanc iterat Tarasius Patriarcha constantinopolitanus, synodi septimæ tempore, ad Adrianum Papam I scribens[188] : hanc septima et octava synodus, dum anteriorum synodorum, pro more, anathemata repetunt[189] ; idque romanis Pontificibus nihil repugnantibus, imo ultro attinentibus. Nam ipse Adrianus II, nonnihil ab Honorii exemplo metuens Sedis [64] suæ auctoritati, damnatum quidem eum confitetur à sexta synodo, sed post mortem, sed propter hæresim, sed consentiente romano Pontifice.[190] Hæc multis et sollicite exequitur, cæterum de falsitate nulla suspicio. Anastasius vero bibliothecarius, non modo in Leonis II vita scripsit, quæ statim memorata sunt ; sed etiam libris pro Honorio editis, cum eum vel maxime tuendum susciperet, immeritò quidem, sed à sexta synodo vere damnatum fatebatur[191] : adeo nihil de fraude suboluit. Quin etiam extat in Diurno libro romanorum Pontificum ea, quam electi edere consueverant, fidei professio : ea in professione inter cæteros anathemate condemnatos Honorius recensetur. Quem Diurnum librum doctis viris visum pridem et agnitum, Petrus Garnerius vir doctissimus atque optimus, è Societate Jesu, theologiæ Professor, ex optimis manuscriptis vulgavit. Idem etiam in vetustis romanis Breviariis, usque ad nostrum sæculum, in sancti Leonis II vita legebatur.[192] At enim Diurnum, ut possunt, premunt ; in Breviario romano hæc eraserunt. An ideo occultarunt ? Undique erumpit veritas ; tantoque hæc magis comparent, quanto studiosius eraduntur.

Quid ergo, tot romani Pontifices, tot synodi, adulteratis codicibus in errorem abrepti sunt ? Adeone pronum fuit tanta in re, toti Ecclesiæ ipsisque adeo romanis Pontificibus illudere ?

Atqui in eam rem vel maxime intentos fuisse constat : nam et Joannes IV Pontifex, Honorium, quoad poterat, excusabat ; et Martinum et Agathonem antecessori suo, occultius licet, patrocinatos esse, etiam adversarii volunt. Nullus interim falsitatem suspicatur : ac post mille annos primus Bellarminus flagitium detegit ; hunc sequitur Baronius. Qua tam digna ratione ? Nulla, nisi quod ad tuendam eam quam Romanis Pontificibus tribuunt infallibilitatem, illis falsata sexta Synodo, quoquo modo, opus erat.

Quod enim objiciunt hæc Acta falsa esse ideo, quia alioquin Patres inique, inconsulto ac præcipitanter de Honorio [65] statuissent[193] ; quis non videat ad falsi actionem, quam lata sit janua, si hæc admittantur ?

Quid autem iniqui est in decreto synodali ? Nempe, inquiunt, Honorius non erat monothelita. Quid tum postea ? Quasi hæretici tantum, ac non etiam hæreticorum fautores defensoresque damnentur.

At Patres Honorium excusare potuissent[194] : debuissent quærere bonone animo, an malo scripserit : denique an non hæc qualiacumque recantarit.

Quid autem ? An ut illi parcerent, ejus epistolas intactas relinquerent, quarum auctoritate novas subinde fraudes hæretici molirentur ? Nempe Patres sextæ synodi tenebant epistolas toto Oriente vulgatas, quibus se hæretici maxime tuerentur : videbant rectam fidem, una cum errore proscriptam ; de palinodiâ autem quid cogitarent, de qua nihil audierant ; nihil ad provincias commeaverat : nihil Romani etiam memorabant ; et erat quod adhuc de Honorio quæreretur.

Nempe sexti concilii Patres, Bellarmini ac Baronii more, in Honorii epistolis reconditos sensus quærerent : faventem Sergio, ac veritati per Sophronium prædicatæ obstrepentem, exquisitis distinctiunculis excusarent : si infallibilem cogitassent.

Jam ut strictius de falsitate agamus, Græcos hujus auctores esse volunt ; scilicet, ut tot inter à synodo damnatos patriarchas suos, vel unum Papam cernerent, id fuisse solatio ; atque hujus rei gratia, non tantum eos, qui in Oriente erant, sed omnes quotquot per orbem vulgati, libros corrupere, atque Honorii infarsere nomen. Hæc quidem probari, non autem jactari oportebat. Sed esto ; admittamus fabulam. Leonis II duas epistolas latine conscriptas totoque Occidente vulgatas, quis confinxit Græcus ? quis Honorii nomen inseruit ? quis ad hoc flagitium perpetrandum, Italiam atque Hispaniam ex ultima Græcia penetravit ? An Latini quoque ad eam falsitatem cum Græcis consensere ? Ludibria quidem, non responsa ista sunt : prorsusque conclamata causa est, quam talibus figmentis defensam oporteat. An forte Leo II ipse deceptus est, falsaque ad eum synodi [66] sextæ Acta perlata sunt ; neque à Legatis didicit quid rerum in tanta synodo super Honorii nomine gestum esset ? Quis insula commenta, ac male cohærentem fabulam ferre possit ?

Jam rogo faisane omnia in sexta synodo, quæ de Honorio memorantur ; neque Maracius Antiochenus Monothelitarum princeps, patrocinantem sibi jactavit Honorium actione viii ; neque Honorii lectæ sunt epistolæ actione xii et xiii ; neque de his quæsitum aut judicatum quidquam, actione xiii et xviii. Cui autem falsario adversus œcumenicam synodum in totius orbis conspectu tanta licuere ? Si autem Honorii epistolæ, vere ab hæreticis laudatæ in sancta synodo vere lectæ, vere examinatae sunt et in gesta relatæ, quid egisse finges synodum ? Tacuisse, neque quidquam decrevisse post tantos apparatus ? Absurdum. Probavisse ? Absurdius. Quis enim id unquam somniavit ? Condemnavit ergo eas synodus, neque ullum effugium est.

Vide autem adultera manus quid potuisse visa sit Baronio. Nempe si ei credimus,[195] Theodorus ille Constantinopolitanus in sexta synodo est condemnatus, cum hujus in Actis synodi nulla sit mentio. Damnatione Honorii oppleta omnis pagina est : at Daremus eum condemnatum negat. Theodorus ille et contra se gesta erasit, et contra Honorium gesta inseruit : quidquid libuit, sustulit ; quidquid libuit, infarsit : Leonis quoque II credo corrupit epistolas : omnia successere ; fraudis vestigium nullum. Et quidem Baronius tanquam scelere deprehenso, annum falsationis assignat eum, qui post synodum consequatur[196] : pertractum in sceleris consortium Imperatorem ipsum, catholicum licet, ut synodum, se auctore ac defensore gestam, ipse corruperit. Idem Baronius (mirum) de falsanda synodo ad Imperatorem habitam artificis orationem refert integram, quæ duas impleat paginas : quasi Theodorus res in tantæ synodis luce gestas, recente memoria, post annum vix expletum, obstupefactis Patribus et Legatis atque emortuo orbe, æterno silentio sepelire se posse confideret ? Hæc Baronius : quo teste, quo indice ? Nullo : nisi quòd non aliis suffulta machinis, concepta sententia stare possit. Grave quidem nobis est, hæc de Baronio, viro maximo, [67] memorare ; sed potior veritas : atque Annales Ecclesiasticos, tantum opus, ab ipso auctore, dum partium studiis abripitur, his figmentis dehonestatos esse nemo non doleat. Neque nos hæc primi memoramus : alii viri doctissimi præiverunt, ac nuperrime Christianus Lupus[197] totam falsi suspicionem tot argumentis elisit, ut nullus dubitationi supersit locus. Verum alibi memorata[198] hic praetermittimus.

At enim ex synodo sexta constat corruptam fuisse à Monothelitis synodum quintam et Acta Vigilii et Patrum libros.[199] Factum : at constat etiam falsitatem statim fuisse convictam ; Patresque orthodoxos adversus impostores omnino vigilasse. At post tantam falsitatem, quantam comminisceris, novem sæcula dormierunt.

Quid autem Bellarmino prodest,[200] Leonis Magni epistolas et alia multa à Græcis quibusdam fuisse corrupta, cum ea Acta ad nos haud minus integra pervenerint ? Aliud enim est à Græcis quibusdam, codices aliquot ; aliud, omnes codices, quotquot per orbem terrarum erant, communi consensu fuisse corruptos. At enim, inquit ille, teste Gregorio, « Latinorum codices veraciores sunt quam Græcorum : quoniam Romani, sicut non acumina, ita nec imposturas habent.[201] » Esto : quid tandem respondebunt, cum ad latinos codices provocabimus ? Nempe in latinis codicibus, latinas Leonis II epistolas legimus, quæ Græcis quoque codicibus fidem præstent. Tantine igitur est, non errasse Honorium, ut ea gratia Latinorum æque ac Græcorum etiam fidem suspectam habeamus ?

Cæterum vir doctissimus ac religiosissimus Franciscus Combefis, è Prædicatorum Ordine, sacræ theologiæ professor, cum omnia Baronii argumenta invictis argumentis confutavit,[202] tum vero ea gesta protulit, quæ si Baronio videre contigisset, haud equidem puto hanc falsi actionem tanta confidentia suscepturum fuisse.

Is igitur edidit Agathonis diaconi orationem scriptam triginta [68] fere annis post sextam synodum, Philippici Bardanis tyranni temporibus : cujus actionis hoc initium est : « Peccator ego, et omnium minimus Agatho, indignus diaconus ac sanctissimæ hujus magnæ ecclesiæ scriniorum custos, venerabilisque patriarchalis secreti protonotarius, et secundus cancellarius, ante duos et triginta plus minus annos juvenili adhuc ætate Lectorum ordini accensus ac inutilis notarius agens, sanctæ huic et universali sextæ synodo operam commodavi, universa in ea mota quæsitaque ordine assectatus... Omnes porro tomos Actorum præfatæ synodi mundo codice propria ipse manu, ecclesiasticis litteris[203] consignavi, qui et sub signaculis, una cum fidei definitione, quam sancta eadem synodus palam edidisset, Patrum subscriptione munita, in imperatoris palatio fuerunt repositi ac tuto servati : quin et quinque patriarchalibus sedibus tradita, definitionis ejusdem, eadem Patrum subscriptione munita exemplaria, eodem conscripsi modo, jubente piæ recordationis imperatore Constantino ac si fieri præcipiente ; quo fidei orthodoxæ sinceritas atque veritas nullis pateret insidiis.[204] »

Cum postea memorasset, quid Philippicus Bardanes tyrannus pro Monothelitis molitus esset, addit : nec voluisse eum ingredi regiam, quoad sextæ synodi imago inde dejecta est ; subditque : « Id, inquit, sua auctoritate decernens, ut Sergii Honoriique, ac cæterorum pariter ab eadem sancta œcumenica synodo ejectorum, ac anathemati subiectorum nomina, in sacra sanctissimarum Ecclesiarum dyptica, præconio publico rursus referrentur, eorumque per loca imagines restituerentur.[205] »

En pro Honorio quid hæretici faciant, quid catholici attestentur : en qui acta conscripserit testis adducitur. Quid plura desideramus ? An adhuc Græcos omnes, etiam pios et orthodoxos, et sextæ synodi studiosissimos, sextæ synodi falsatæ argui placet ? Nimium profecto hæc prava sunt ; sed tamen audiamus in quo Bellarminus et Baronius vim faciant. [69]

CAPUT XXVII.

Potissimum argumentum falsitatis ex Agathonis epistola ductum : quam vanum illud sit : Agatho et Leo II inter se componantur : etsi Honorius de fide prava docuerit, haud minus Ecclesiæ Romanæ permanere inconcussam fidem.

Nempe ex Agathonis ad Constantinum Pogonatum epistola, hæc proferunt, quæ palmaria esse putant : « Apostolica Petri Ecclesia nunquam à via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est… Nec hæreticis novitatibus depravata succubuit, sed ut ab exordio fidei christianæ percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem : Petre, inquiens, ecce Satanas,[206] etc. Consideret itaque vestra tranquilla Clementia, quoniam Dominus et Salvator onmium, cujus fides est, qui fidem Petii non defecturam promisit, confirmare eum suos Fratres admonuit : quod apostolicos Pontifices, meæ exiguitatis prædecessores, confidenter fecisse semper, cunctis est cognitum.[207] »

Hæc vero epistola, ut ait Bellarminus,[208] à toto concilio probata est, actione viii et xviii, ubi dicunt Patres, non tam Agathonem quam Petrum per Agathonem locutum. Ergo ex ea epistola Honorius quoque confirmavit fratres in vera fide. Non ergo hæreticus, neque ei anathema dictum à sancta synodo, quæ Agathonis epistolam recepisset ; atque omnino synodum falsatam esse oportet.

Tantam vim inesse putat in illis verbis, quibus apostolici Pontifices semper Fratres suos confirmasse memorantur. Omnesne ad unum ? Atque ut hic alios omittamus, etiamne Liberius, quo tempore nicænam infirmabat fidem, Athanasium fidei pugilem communione repellebat, Arianos omnes habebat pro orthodoxis, et cum Constantio persequebatur Ecclesiam ? Prorsus nec illa tempora excipienda sunt, si semper illud stricte valeat. Sed ut in [70] Honorio jam figamus gradum, rogo, tantisper sextam synodum omittamus, rem ipsam attendamus. Falsata sane sit synodus ; non credo, non sentio, non fero : falsata tamen sit, quam maxime ea parte qua litteras Honorii damnat. Certe ipsæ litteræ vere ab Honorio scriptæ, quas ut ab eo scriptas et Joannes IV Honorii successor,[209] et sanctus Maximus,[210] et sancto Maximo teste, ipse ipse Honorii secretarius[211] defensabant ; neque Baronius aut Bellarminus negant, imo ex earum fide maxime tuentur Honorium, Damnatæ ergo non fuerint, neque earum auctor, non eo profecto meliores, si judicium effugissent. At si id ad extremos apices verum est, quod Agatho prædicat, à suis prædecessoribus, etiam ab Honorio, ut vis, Fratres episcopos in vera fide semper fuisse confirmatos ; ergo Honorius fratres in vera fide confirmabat, tum cum duas voluntates et operationes à prædicatione fidei eximebat : confirmabat in fide Sergium Patriarcham, tum cum scriberet, ut unius vel duarum operationum novæ adinventionis vocabulum refutaret, atque una cum hæresi orthodoxæ quoque fidei confessionem novitatibus accenseret : confirmabat in fide, tum cum unam vel duas voluntates sentire vel promere ineptum pronuntiabat : quasi vel utrumque adversari, vel saltem de utroque dubitare vera ratio cogeret : confirmabat in fide Sophronium Hierosolymitanum, tum cum duas operationes ex Patrum regula vel maxime asserentem, ita deterrebat, ut ab ea voce discessurum eum, illius quoque Legati instantissime pollicerentur[212] : adeo rem urgebat Honorius. Pacis causa, inquies : falsæ quidem pacis, et merito à Patribus detestatae, ut supra docuimus. An vero pax id quoque cogebat, ut ineptum et novum diceret, quod sapientissimum, quod antiquissimum, quod semper in Ecclesia prædicatum esse constaret ? Sed alio sensu, inquies, et ipsa quæstione nondum intellecta ; et tamen interrogatus à tribus patriarchis et utraque audita parte. Nam et Sergium ac Gyrum hæreticos, et Sophronium maxime orthodoxum audiebat ; quos tamen interrogantes adeo non confirmabat in vera fide, ut et à veræ fidei, quæ utique certa neque ambigua est, professione averteret. At nullo dato anathemate : quasi in damnando solum, non etiam in probando ecclesiastica vigeat auctoritas. Quid autem juvat nullum anathema pronuntiatum ab eo esse, qui vel hinc maxime in culpa erat et officio deerat, quod eo in discrimine positus, anathema suspendisset, remque certam ac firmam in dubio reliquisset ? At ut privatus homo ; verum utcumque est, quamcumque Honorius personam induerit, certe interrogatus à tribus patriarchis, tot ac tantarum Ecclesiarum Patribus atque Doctoribus, in eo articulo versabatur, ut vel eos in fide confirmaret, vel officio deesse cogeretur : non autem confirmavit, quos in ruinam impulit, vel certe fluctuare fecit : ergo officio defuit.

At enim Agatho, cujus epistolam suscepit sacra synodus, eum defensare voluisse videbatur. Oblique certe, ut vidimus, non clare et aperte. Suscepit autem sacra synodus fidem Agathonis, non quæcumque de Honorio oblique et occulte ingerebat. Ac ne quid Agathoni Patres derogasse viderentur, id etiam scripsere ex ejus sententia damnatum Honorium, quem in Sergio ac similibus proscripsisset.

At qui tantum Agathoni deferri velit, Honorium obscure et oblique excusanti, audiat Leonem II, clare et aperte ex sacræ synodi præscripto condemnantem : « Anathematizamus, inquit, eliam Honorium, qui hanc apostolicam Sedem, non apostolicæ traditionis doctrina lustravit, sed profana proditione immaculatam fidem subvertere conatus est.[213] » Et ad Hispanos quidem mitius, sed tamen tremenda voce : « Æterna damnatione mulctati sunt, Sergius, Pyrrhus, etc, cum Honorio, qui flammam hæretici dogmatis, non ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem extinxit, sed negligendo confovit.[214] »

Nempe his epistolis victus Baronius, optat falsas, non probat. Nunc Agatho et Leo stent simul : ille ante synodum habitam Honorium utcumque purgare conatus : hic post synodi sententiam, non modo abstinendum ratus ab excusando eo, verum etiam arbitratus, debito anathemate percellendum. Ac si tantos Pontifices [72] etiam super Honorii nomine conciliare nos oportet, Agathonem, quo præside synodus inchoata est, et Leonem, quo probante firmata ; tu sane, quisquis es, qui Bellarminum sequeris, conciliare non potes Agathonem dicentem, ut quidem interpretaris, ab Honorio quoque prædicatam esse et confirmatam fidem, cum Leone dicente, ab eodem Honorio non fuisse lustratam, sed fuisse proditam. Nos facile componimus omnia. Petro enim imperatum, ut confirmaret Fratres, et Agatho dicit, et Leo fatebitur : id ergo ad pontificium munus pertinere, uterque praedicabit ; et nos sani cum iis maxime prædicamus. An vero certum sit eo semper officio functos, Agatho quidem id asseruisse videtur, Leo vero Honorium vehementissime officio defuisse. At illius generale, cum hujus peculiari dicto, facile cohaerebit. Dictum enim Agathonis non ad strictos apices exigendum, sed civiliter intelligendum esse dicimus : et semper ideo dictum, quod plerumque id factum sit ; quod unius culpa Pontificis, aliorum statim opera sarciatur, nihilque detrimenti patiatur fides. Solemus enim homines magna et illustria et consueta sectari, quod rarum fuerit et statim mutatum, nulla rerum conversione memorabili, nec factum cogitamus. Ita quidquid ab Honorio peccatum est, id sanctus Severinus Honorio proximus ; id sanctus Joannes IV sanctusque Theodorus, Martinus, Eugenius, Vitalianus, Adeodatus, Donus, Agatho, Honorii successores cumulatissime rependerunt, ut officio defuisse Honorium Ecclesia Romana vix senserit. Hinc « Ecclesiam Romanam non fuisse depravatam, neque errori succubuisse, sed in fide mansisse. » Agatho prædicavit, et nos confitemur ; neque in Petri Sede visos esse Sergios, Pyrrhos, Paulos, Petros, Theodoros, sibi mutuo errorem quasi hæreditarium cum sede tradentes, neque Romanos Pontifices sibi invicem succedentes, à fidei unitate abruptos fuisse. Quod si Honorius vel pejora ausus esset, non Romana propterea succubuisset fides, sed eum ut mortuum Ecclesia projecisset, et ex Ecclesia Romana Pontifex catholicus surrexisset. Quæ si consideremus, et Agathonem cum Leone componamus, tum demum intelligemus, quid sit illud immotum, quod in Sede Petri omnes catholici veneremur. Quare ut hanc disputationem aliquando concludamur, hæc certa comperimus. [73]

Honorium de fide à tribus patriarchis rite interrogatum pessima respondisse :

A sexta synodo anathemathe condemnatum :

A Romanis Pontificibus ante supremam synodi sententiam excusatum, post eam sententiam eodem anathemate esse damnatum :

Bellarminum ac Baronium conversos ad fabulas, quod Honorium defensuris nihil aliud auxilii suppetebat.

CAPUT XXVIII.

Quæstio de Honorio concluditur ; atque, utcumque illius res se habent, invictum manet ex his petitum argumentum.

Addimus et id frustra esse, quod Bellarminus ac Baronius tanto molimine adstruere pergunt. Esto enim falsata sint omnia ; tamen, te fatente, à secutis Pontificibus, à septima deinde et octava synodo vera sunt credita. Credita ergo à Pontificibus ; credita à conciliis ; credita ab omnibus ; credita, inquam, de Pontifice, quæ tanto molimine ne credantur caves.

Sagacissimus Bellarminus id vidit,[215] nec negavit ; creditum, inquit, de Pontifice, ut homine privato. Quin tu igitur eo gradu consistebas ? Quid Actorum fidem tam inani opera sollicitatam oportebat ? Nempe responsio de Papa, ut homine privato non satisfaciebat animo, cum certum illud maneret, à synodo sexta generali fuisse judicatum, Papam, ab Ecclesiis de fide interrogatum, apostolico officio defuisse ; neque confirmasse, sed impulisse Fratres, seseque cum eis in præcipitium conjecisse.

Hæc mente complexi synodos ac Pontifices Bellarmino ac Bironio, summis licet viris, facile anteponemus. Quod vero Anastasius Bibliothecarius sextæ synodi decreta improbat,[216] eaque pro Honorio audet, quæ nec Romani Pontifices ausi erant, contemnemus quidem : sed interim intelligemus, nullam aliam viam luendo Honorio patuisse. Neque enim cogitabat illud, aut [74] Romanum Pontificem pro privato egisse, qui tot patriarchis de fide quærentibus responderet ; aut ejus epistolas non fuisse dogmaticas, qui sciret plerasque alias non alio ritu modoque esse scriptas : neque levia illa aut minuta proferebat, in quæ nunc se conjiciunt, sed perfricta fronte Honorium tuebatur ; quem si quis auctorem sequi malit, nec sic effugiet ; manetque semper illud, fuisse creditum Romanum Pontificem, rite de fide interrogatum, docendo patriarchas, respondendo Ecclesiis, pessima ac merito damnanda respondisse, eamque sententiam ab œcumenica synodo promulgatam ; secutos Pontifices, secuta concilia æque œcumenica consensisse.

Jam si Anastasius, ac post eum Bellarminus, ne quid intentatum relinquerent, de litteris Honorii subdubitare voluisse visi sunt,[217] quid nostra ? Cum eas à Joanne IV defensas, atque in sexta synodo græce et latine lectas, et cum authentico diligenter collatas, ac pro veris agnitas ac damnatas esse constet[218] ; idque præsentibus et nihil contradicentibus, imo consentientibus ac subscribentibus Sedis apostolicæ legatis. Et ii quidem, cum Vigilio papæ falsa decreta imputarentur, falsum arguerunt, calumniam propulsarunt ; pro Honorio nihil hiscunt Quin ipse Anastasius, ipse Bellarminus, non modo admittunt [epistolas, verum etiam asserunt, vindicant, ex iis maxime tuentur Honorium, quod item Baronius factitavit.[219] Nec mirum varios fuisse ac trepidos, qui tot undique coarctati argumentis, quo loco pedem Agerent, non haberent. Sed eorum commenta dudum non plus æquo distinent. [75]

CAPUT XXIX.

Patres Toletani concilii XIV, synodum VI pro œcumenica non habent, eo quod Hispani ad eam vocati non essent ; neque eam probant nisi facto examine, tametsi à Leone II probatam constitisset.

Unum jam superest de sexta synodo memorandum, imo memoratum,[220] et jam perstringendum paucis. Hispani occidentali concilio, ab Agathone collecto, nulli interfuerant, neque synodum sextam noverant, neque etiam ad eam vocati erant. Itaque Leo II ad eos scribit epistolam eam quam sæpe memoravimus ; simul defini tionem sanctæ synodi, et acclamationes mittit ; Acta quoque totius concilii directurus, si ipsis delectarentur.[221] Quæ cum omnia recepissent, sub Benedicto II, Leonis successore, et Ervigio Rege, placuit Toleti congregari totius Hispaniæ generale concilium,[222] ut ea gesta ab omnibus regni conciliis et provinciis probarentur. Decretum fit in hæc verba : « Gesta synodalia, et cum gestis quoque Leonis antiquæ Romæ pontificis invitatoria epistolaris gratiæ consulta suscepimus, per quæ omnis ordo gestorum gestaque ordinum dilucide patuerunt. Qua epistola Præsules Hispaniæ invitati erant, ut prædicta synodalia instituta, nostri vigoris manerent auctoritate suffulta.[223] » En perspicuis verbis hispaniensium Præsulum requisita auctoritas. Postea : « Placuit proinde satisfacientes Romano Pontifici : ea ipsa gesta firmare. » Et paulo post : « Ut utraque operum gesta,[224] et [76] synodico dirigantur examine, et discreta conciliorum fulciantur auctoritate. » Idque fieri volunt, « postquam, ut aiunt, synodica iterum examinatione decocta, vel communi conciliorum omnium judicio fuerint comprobata.[225] » Denique : « Dicta gesta cum antiquis conciliis conferentes, ea ipsa gesta probavimus... et ideo supradicti Acta concilii in tantum à nobis veneranda sunt et recipienda constabunt, in quantum à præmissis conciliis (Nicæno et aliis) non discedunt.[226] » En deliberatio ; en examen exactum ad certam regulam, ad Patrum scilicet et antiquorum conciliorum fidem ; et post illud examen, neque aliter, gesta firmata. Quid amplius ?

Nimis probas, inquiunt ; neque enim Pontificis tantum, sed synodorum universalium decreta, particularibus synodis examinanda subjicis. Facilis solutio. Universalium conciliorum, quæ ut talia sint agnita, doctrinam ac fidem, nemo unquam examini aut retractationi submisit ; hispani autem Patres minime agnoscebant ut universalem hanc synodum, quam nec audierant, ad quam nec vocati erant. Unde nunquam vocant universalem synodum, sed aiunt : « Ad se perlata gesta synodalia, quibus Constantinopoli, Constantino pio Principe mediante, magna et sublimis copia aggregata Pontificum[227] ; » et consideranti, tota gestorum series indicabit, graviter tulisse Hispanos, quod vocati non essent. Quin etiam toties iterata examinis mentione, cavisse videntur, ne quis existimaret concilii talis, quasi universalis auctoritate teneri Hispaniam, tantam Ecclesiæ partem, etiam non vocatam. Cum autem synodum ut œcumenicam nollet agnoscere, tamen de Sedis apostolicæ sententia nulli dubitabant, quam et Agathonis et Leonis epistolis expressam legerent. Diserte enim Leo concilium sextum, uti alia quinque, universale vocabat, et lata in synodo sexta anathemata iterabat, ut supra vidimus. Quare agnitum quoque Pontificis Romani de fide decretum examini subdunt, et legitima cognitione comprobant ; nec verentur dicere, à se quoque firmari : tantum auctoritatis ipsi unitati, et communi consensioni inesse intelligebant. Eadem ratione Franci nostri, et Carolus Magnus ac Ludovicus, [77] vere christianissimi Imperatores, septimam synodum de sacris imaginibus, recipere ut œcumenicam diutissime recusarunt ; quod ad eam nullo modo vocati essent. Sed jam operæ pretium est, ut ejus synodi Acta referamus.

CAPUT XXX.

Synodus Nicæna II, seu generalis VII, more antecedentium synodorum, de Adriani I litteris quæstionem habet : locus egregius, quo eadem synodus docet vim illam ineluctabilem, in Ecclesiæ catholicæ consensione esse positam.

Cum Adrianus I veram de colendis κατὰ σχέσιν, seu relativo cultu, Christi et Sanctorum imaginibus doctrinam, septimæ synodo per litteras, more priorum Pontificum, exposuisset ; Patres quoque, more majorum, eas litteras synodice examinarunt. Lectis enim epistolis duabus[228] sancti Pontificis, altera ad Imperatorem, altera ad synodum,[229] quæsitum ita est per Legatos apostolicæ Sedis : « Dicat nobis sanctissimus patriarcha Tarasius Constantinopolitanæ urbis episcopus, si consentiat litteris sanctissimi Papæ, senioris Romæ ? » Rogatus in eam formam Tarasius, consentire se profitetur ; « Nam et ipsi nos, inquit, scrutando Scripturas et syllogisticè approbando rimati sumus : sic quod confessi sumus, confitemur et confitebimur ; consonamus et vim lectarum litterarum confirmamus.[230] » Supplendam ex græco post illud : Scripturas rimati, hoc quoque ; Et patriis doctrinis docti, quod etiam vulgata et antiqua versio retinebat.

Patet ergo à Tarasio ita approbatas Adriani epistolas, quod rem ipse perpendens, eas Scripturis, traditioni, eique, quam ipse ab antiquo hauserat, fidei conformes esse senserit factaque inquisitione intellexerit : post quæ Tarasii verba, « sancta synodus dixit ; Tota sacratissima synodus ita credit, ita sapit, ita dogmatizat. » Quibus verbis tota synodus se Adriano auctori, ac [78] Tarasio ex intellecta ac perpensa ratione approbant], consentire declarat. Atque, ut res constaret clarius, à Legatis apostolicis synodus interrogata est, in hanc formam : « Dicat nobis sancta synodus, si admittat litteras sanctissimi Papæ senioris Romæ, an non[231] ? » Quod de re explorata, deque irreformabili judicio quæri, neque recta ratio neque fides sinit. Ad eam rogationem sancta synodus dixit : « Sequimur et suscipimus, et admittimus. »

Unde, rebus summa attentione perpensis, fit definitio synodalis, non unius Romani Pontificis, sed totius Ecclesiæ catholicæ consensu et auctoritate nixa : cujus definitionis initium (alibi relatum,[232] hic retexere non est necesse ; quo docet sancta synodus in eo vim esse) ecclesiastici judicii ; ut nihil innovetur ; ut quæ communi traditione perlata sint ad nos, communi consensione ac decreto firmentur : unde addunt : « Nihil adimimus, nihil addimus (communi et universali traditioni scilicet), sed omnia quæ catholicæ sunt Ecclesiæ immutilata servamus.[233] » Quibus positis sic concludunt : « Quæ cum ita sint, regiæ viæ semitis inhærentes, sequentesque divinitus inspiratorum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et Ecclesiæ catholicæ traditionem, quippe quam esse noverimus Spiritus sancti, qui ipsam inhabitat, definimus in omni certitudine ac diligentia, » etc. Ut profectò appareat summam illam et ineluctabilem certitudinem in Ecclesiæ catholicæ consensione, imo in Spiritus sancti universam Ecclesiam docentis magisterio esse positam ; quod habebamus demonstrandum. Igitur sanctæ septimæ synodi, post Romani Pontificis lectam definitionem, inquisitio, confirmatio, judicium sic se habet. [79]

CAPUT XXXI.

Galli synodum VII seu Nicænam II, Adriano præside habitam, pro œcumenicà non habent, eo quod ad illam nec ipsi, nec alii Occidentales vocati essent : egregius ea de re Jacobi Sirmundi locus : romanorum Pontificum de Gallis sententia.

Cur autem patres nostri Ecclesiæ gallicanæ præsules ejus synodi decretis repugnarent, causa erat, non quod de synodi œcumenicæ auctoritate dubitarent, sed quod Nicænam secundam, ad quam vocati non essent, pro œcumenica non agnoscebant ; imo in Francofordiensi synodo, ex Galliæ ac Germaniæ Ecclesiis congregata, præsentibus etiam Romanæ Ecclesiæ legatis, respuebant[234] : quod, quia maxime ad rem nostram spectat, diligentissime considerare nos oportet.

Sane quod ad rem ipsam spectat, hoc est imaginum cultum, non est animus majorum nostrorum sententiam tueri ; quippe quos intelligamus, cum ipsis Nicænis Patribus, facile convenire potuisse, si, quod postea factum est, sua ipsorum dogmata satis attendissent. De synodi autem Nicænæ auctoritate, quod hujus loci est, placet adscribere verba egregii viri Jacobi Sirmundi, ia admonitione ad canonem ii concilii Francofordiensis. « Quod, inquit, ad synodi nomen attinet, in promptu habent Galli quo invidiam depellant. Constat enim sic in hac quæstione versatos esse, tum Synodi Francofordiensis, tum Carolini voluminis auctores, ut sibi, non cum œcumenico concilio, sed cum peculiari Græcorum synodo, rem esse contenderent. Ita enim passim in libris illis profitentur, querunturque propterea, illam sibi aut universalis, aut septimæ synodi nomen arrogare, cum œcumenicam dici posse negarent, ad quam soli Græci convenissent, reliquarumque provinciarum Ecclesiæ convocatæ, aut sententiam per epistolas, more ecclesiastico, rogatæ non fuissent. Et quidem si rem suis momentis expendamus, satis omnino causæ videbatur, cur synodum, cui tot adhuc provinciarum, ac totius pene [80] Occidentis suffragia deessent, pro œcumenica nondum haberent. Nec Adrianus ipse aliter se sentire ostendebat, qui allatam è Graecia synodum (ut Hincmarus eodem loco docet[235]) in Galliam misit ; concilium que ejus causa convocari à Carolo jussit, et libris Carolinis, quibus oppugnata est, ita respondit, ut œcumenicæ synodi nomen illis auctoritatemque nusquam objiciat.[236] » Hæc Sirmundus, vir maximus, pro Gallis nostris, de synodi Nicænæ secundæ auctoritate respondet.

Neque tantum concilii Francofordiensis tempore Nicænam secundam synodum respuebant, cum ejus Acta ignorarent fere, sed etiam toto Caroli Magni regno, ac diutissime postea.

Constabat interim Romanos Pontifices in eamdem cum Nicæna secunda synodo ivisse sententiam, atque ab Adriano editam ea de re, ac missam ad synodum epistolam decretalem, cui synodus consensisset.

Agitata postea res est, missis ultro citroque scriptis ; editique libri adversus Nicænam synodum, qui ex Caroli nomine, Carolini appellantur. His responsum est ab ipso Adriano pro Nicænis dogmatibus : neque eo secius nostri cum Carolo Magno in sententia perstitere.

Neque interea pro hæreticis aut schismaticis habebantur, qui de re maxima, nempe de interpretandis primæ tabulæ præceptis dissentirent, quia bono animo rem quærere, non pertinaci studio contendere videbantur. Et Carolus Magnus cum Adriano I, non tantum religionis obsequio, sed etiam singulari atque intimo amicitiæ vinculo conjunctissimus vixit ; et interim à Leone III sæpe ad auxilium invocatus, et imperiali corona fuit insignitus : adeo quæ ad fidem spectare viderentur, non in unius Romani Pontificis auctoritate, sed in Ecclesiæ universæ consensione posita esse constabat.

Quin etiam imbibita nostrorum animis sub Carolo Magno rege sententia, sub Ludovico Pio hæsit.

Nempe sub eo principe de imaginibus conventus habitus est Parisiis, cujus conventus historiam, ex gestis, vir diligentissimus [81] Sirmundus six exponit ; Venisse ad Ludovicum Pium, Michaelis ac Theophili Græcorum imperatorum legatos, atque inter cætera dissidium exposuisse, quod in Ecclesia orientali propter imagines versabatur ; quas alii adorandas, alii non adorandas esse contenderent : eosdem Imperatorum legatos significasse se hac de causa Romam etiam ad Pontificem ituros : Ludovicum pacis componendæ studio à Pontifice poposcisse, ut ejus rei gratia Parisiis episcopi convenirent.[237]

Ex hujus conventus sententia, Ludovicus Pius scripsit epistolam ad Eugenium II, et Commonitorium ad Hieremiam senonensem, ac Jonam aurelianensem, suos ad Eugenium II legatos,[238] ex quibus hæc habemus.

Primo : ab episcopis Collectiones factas de libris sanctorum Patrum easque ad Ludovicum perlatas : sic enim scriptum est in ipso Commonitorii initio.[239]

Secundo : petitam fuisse licentiam ab Eugenio, hujus nominis II, ut episcopi eas collectiones facerent, quæ Papæ ad Græcorum consulta responsuro adjumento futuræ viderentur. Qua de re sic scribit Ludovicus ad Eugenium II : « A Vestra Sanctitate petivimus, ut sacerdotibus nostris liceret, de libris sanctorum Patrum sententias quærere, atque colligere quæ ad eamdem rem, pro qua iidem legati (Græci scilicet) vos consulturi erant, veraciter definiendam convenire potuissent. »

Tertio : res igitur ita tractabatur, etiam Eugenii II consensu, ut quæ nondum ultimo atque irretractabili judicio definita est.

Quarto : hæc quidem ad Papam scripta sunt. At in Commonitorio episcopi jubebantur, ut rem quam minima pontificii animi offensione tractarent. Verba Commonitorii sic habent : « Ut summopere caveatis, ne nimis resistendo Domnum apostolicum in aliquam irrevocabilem pertinaciam incidere compellatis : sed obsequendo magis quam aperte resistendo, ad mensuram deducere valeatis.[240] » Sic et Sedis apostolicæ dignitatem colebant, et cum Pontifice reverenter tractabant, et ab eo interim in quæstione fidei irrevocabilem pertinaciam metuebant. [82]

Atque hæc acta sunt anno 824, post triginta annos quam secunda nicæna synodus habita esset. Ac postea Franci diutissime suam sententiam tuebantur. Interim cum à tot romanorum Pontificum decretis recederent, haud minus se in Ecclesiæ romanæ communione ac fide permanere gloriabantur : adeo dubia, necdum recepta communi consensu dogmata, à certis exploratisque secernebant. Neque romanam Ecclesiam, suis licet Pontificibus cohærentem, errasse jactabant ; quod abesse putarent eam, quam ad extremum ab Eugenio metuebant irrevocabilem pertinaciam. Nec illis palam dissentientibus, concilii nicæni secundi, aut romanorum Pontificum, qui idem decrevissent, aut etiam concilium nicænum comprobassent, tanquam indeclinabilis objecta est auctoritas : quod satis constaret, nec vocatos eos, et pro lege esset illud, à nicæna quoque synodo positum fundamentum : « Communem fidem, communi consensu stabiliendam.[241] » Quare concilii septimi apud Orientales, re penitus inquisita, inter se consentientes statim auctoritas valuit : apud nostros, rebus paulatim patefactis et consentientibus Ecclesiis, obtinuit : adeo et nostrorum animis inhaerebat, et ipsi romani Pontifices fatebantur, illud à majoribus acceptum, fidei definitiones Ecclesiæ catholicæ consensu valere,

CAPUT XXXII.

Synodus VIII generalis, Constantinopolitana IV, æque ac cæteræ de Romanorum Pontificum judiciis judicat : traditam sibi à Christo, ut et Romanæ Ecclesiæ ligandi ac solvendi potestatem agnoscit et exercet : post synodi judicium, nulla jam appellatio, nulla alia spes est.

Non est hic prætermittenda generalis synodus octava, constantinopolitana quarta, sub Adriano II summo Pontifice, et Orientis imperatore Basilio, Etsi enim non de fide proprie, tamen agit de re maxima, quæ fidem proxime attineat ; de initio scilicet Photiani schismatis, totam conturbantis Ecclesiam et in ingens incendium erupturi. [83]

Quis Photius fuerit, qua violentia Ignatium constantinopolitanum episcopum, virum sanctissimum, oppresserit et ejus locum invaserit, ut deinde à romanis Pontificibus compressus, condemnatus, anathematizatus fuerit : qua audaciâ adversus Ecclesiam romanam caput erexerit, omnes sciunt. De eo ejusque sectatoribus penitus amovendis quæstio habebatur, totaque adeo synodus in commendanda Sedis apostolicæ auctoritate versatur.

Post lectam, actione iii, et approbatam Adriani II epistolam, actione iv et v, leguntur Nicolai papæ, Adriani antecessoris epistolæ duæ ; et Legati merito contendebant, rem « ex multo tempore esse judicatam, neque à paternis definitionibus posse discedi. » Cæterum, ad tollendam dubitationem omnem, lectis epistolis, synodum rogant : « Placetne vobis sensus iste, an non ? Et si quidem placet, talia sunt nostra et nostræ Sedis : quod si apud vos non fuerint acceptabilia, nos tamen super montem excelsum synodi ascendemus, et exaltabimus in fortitudine vocem nostram, evangelizantes vobis, et consequentiam quæ facta est (id est, rei gestæ seriem processumque juridicum), et ore promulgata est sanctorum Patrum nostrorum à gratia Spiritus sancti... Ad hæc quid dicit sancta synodus ? Sancta et universalis synodus exclamavit : Recipimus omnia, valde quippe sunt discreta et congrua et consona ecclesiasticis regulis.[242] » Ita sanctæ synodi accipiunt et sanctæ Sedis decreta, et monita legatorum, facto examine, ratione perspecta.

Aderat sacro cœtui Basilius imperator, ad quem romani Vicarii, memoratis Nicolai I et Adriani II judiciis canonicis, hæc loquuntur : « Sanctissimus Adrianus nos famulos suos direxit in hanc urbem, ad manifestationem veri et justi judicii, in conspectu imperii vestri et sanctæ universalis synodi ; ita ut non habeant vocem repedationis vel appellationis, sed quemadmodum jam judicati sunt et dejecti in sæculum maneant.[243] »

En tantum per synodum universalem appellationis sublata spes omnis ; neque à decreto resilire datur, sed fixa et æterna manet [84] sententia. Quid amplius ? Sic se habet ecclesiasticorum judiciorum ratio, non tantum in fidei quæstionibus, sed etiam in iis quæ statum et pacem omnium ecclesiarum spectant.

CAPUT XXXIII.

Concluditur argumentum ab octo primorum conciliorum auctoritate repetitum : eorum Acta adversarii nec considerasse videntur : sancti Gelasii et sancti Gregorii locus de irretractabili ecclesiasticorum judiciorum auctoritate.

Eam traditionem deductam ab apostolis ad octo prima generalia concilia manasse vidimus. Quæ quidem octo generalia concilia totius christianæ doctrinæ ac disciplinæ fundamenta sunt ; quorum prima quatuor, haud secus ac quatuor Evangelia, post sanctum Gregorium Ecclesia catholica venerata est.[244] Neque minor cæteris cultus, cum eodem spiritu acta, parem auctoritatem obtineant. Quæ octo concilia, magno unanimique consensu, definiendi vim irrefragabilem, non alia in re, quam in Patrum consensione posuerunt. Inter quæ sex ultima romani Pontificis prolatam etiam de fide sententiam ad examen legitimum, Sede apostolica probante, revocarunt, quæstione constituta in hanc formulam : Eane decreta recte habeant, necne ? ut in Actis legimus.

Conticescant igitur Stapletonus et auctores in libello Doctrinæ Lovaniensium relati, atque eos secutus auctor anonymus de Libertatibus gallicanis, qui hæc pronuntiant contra gestorum fidem : « In istis conciliis omnibus, præiudicatam romani Pontificis sententiam, pro norma et regula fidei habitam : » quodque idem est ; « apostolicæ Sedis dogmaticam ad synodum epistolam locum habuisse plenæ atque irretractabilis definitionis.[245] » Quo uno testantur synodalia gesta nunquam à se attento animo, [85] sanove judicio esse perlecta : quippe quae dogmaticarum epistolarum legitimam retractationem examenque contineant.

Non ita unquam synodi generalis judicium retractatum vidimus, sed omnes statim in obedientiam pronos : neque unquam cuiquam, post illud examen, inquisitionem novam fuisse concessam, sed intentatam pœnam. Sic Constantinus ; sic Marcianus ; sic Cœlestinus ; sic Leo ; sic alii omnes, quos in gestis vidimus. Hæc certa et inconcussa orbis christianus agnovit.

Huc accedit illud sancti Gelasii egregii Pontificis : « Bona synodus verèque christiana semel acta, nulla nec potest, nec debet novæ synodi iteratione convelli. » Atque iterum : « Bona synodus, nulla causa est, cur alia debeat synodo retractari, ne ipsa retractatio ejus constitutis detrahat firmitatem.[246] » Sic stant irretractabilia, quæ ultimo et certo Ecclesiæ judicio constant. Convellitur enim illud Spiritus sancti judicium, quoties iterato judicio retractatur. Tale autem est judicium à romano Pontifice prolatum, ut novo judicio retractatum fuerit. Non ergo est illud ultimum et certum Ecclesiæ judicium.

Neque vero obscurior est illa sententia Gregorii Magni, quatuor synodos generales Evangeliis quatuor comparantis ; additaque ratio, « quia cum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit quisquis præsumit, aut solvere quos ligant, aut religare quos solvunt.[247] »

Jam igitur nostra quæstio antiquorum conciliorum ac Patrum traditione finita est. Placere debet omnibus romani Pontificis secundum concilii florentini decretum explicata potestas, ex conciliorum generalium praxi. Patet discrimen ingens inter conciliare et pontificium judicium, cum post conciliare nulla quæstio, sed sola supersit captivati intellectus obedientia ; pontificium vero ita comprobetur facto examine, ut si detur locus, improbari possit : quod erat demonstrandum. [86]

CAPUT XXXIV.

Alia concilia generalia memorantur : in iis perstitit antiqua traditio, ut summæ quæstiones ad concilia generalia referrentur, nec Pontifex decerneret, nisi sacro approbante concilio : referuntur quatuor prima lateranensia œcumenica concilia sub Calixto II, sub Innocentio II, Alexandro III, Innocentio III ; et Lugdunense primum sub Innocentio IV.

Post primas octo synodos generales summa diligentia pervolutas, in promptu est judicare de aliis ex earum sententia, quas et Actis luculentioribus notas esse et apostolorum ævo propiores, facem cæteris prætulisse constat. Et tamen ex ipsis posterioris ævi secutis conciliis demonstramus perstitisse in Ecclesia catholica antiquam traditionem, ut summæ quæstiones summisque animorum dissensionibus agitatæ, ad concilia generalia referrentur.

Id singulare habent pleraeque ex his posterioribus synodis, ut eas romanus Pontifex præsens habuerit ejusque nomine dicta sententia sit, non aliter tamen, quam sacro approbante concilio. Qua formula declaratur definitiones editas et canones conditos nonnisi consentiente et approbante concilio, pro pleno Ecclesiæ catholicæ judicio valituras.

Jam ergo illas synodos ordine recensemus enarramusque gesta, quantum quæstioni nostræ erit necessarium ; quod erit facillimum, cum pauca habeamus.

Quæstio de investituris ingens toto orbe incendium concitaverat, multisque ad fidem pertinere videbatur ; quod aliquatenus verum est. De pace sæpe actum inter Calixtum II et Henricum V Imperatorem, eamque summus Pontifex in concilio rhemensi, plus trecentis episcopis congregatis, eorum judicio atque sententia confirmare voluerat, ut ipse in eadem synodo profitetur. Verba notanda sunt, ex eorum sententia atque judicio prorsus[248] ; ex [87] antiquæ disciplinæ ratione. Sed quod Rhemis inchoatum, in lateranensi primo generali concilio consummavit anno 1122.

Sub Innocentio II, non solum infando Petri Leonis schismate Ecclesia laborabat, sed etiam auctore Petro de Brueis hæreses ubique pullulabant eæ quæ postea per Albigenses in majus incendium eruperunt. Arnaldus Brixiensis in ipsa Urbe, non solum seditiones agitabat, sed etiam hæreses seminabat. Igitur ad schismatis reliquias extinguendas totque hæresum nascentium dira initia comprimenda, atque instaurandam tot turbis collapsam disciplinam, summus Pontifex concilium generale lateranense secundum habuit, anno 1139.[249]

Alexander III, cum hæreses et schismata succrescere cerneret, ipse Octaviani apostatici Pontificis schismate diu agitatus, eam quæ schismatibus occurreret, Romani Pontificis eligendi formam, concilii generalis approbatione sancivit : damnavit hæreses quæ ab Albigensi tractu inauditis fraudibus diffundere se cœperant ; ac labentem magis magisque disciplinam munire voluit* Harum rerum gratia, concilium generale Lateranense tertium convocavit, anno 1179.[250]

In convocationis litteris hæc habentur : in Ecclesia pullulare germina vitiorum, zizania crescere, quæ germen bonum suffocare nituntur, horum evellendorum curam episcopis quidem omnibus ; multo tamen fortius imminere romanæ urbis Antistiti, qui à Domino Jesu Christo, ut caput esset Ecclesiæ in beato Petro accepit, et de pascendis dominicis ovibus et fratribus confirmandis expressum et speciale noscitur habuisse mandatum.[251] » Unde ipse de diversis partibus personas ecclesiasticas evocavit, « quarum præsentia et consilio, quæ fuerint salubria statuantur, et quod bonum, secundum consuetudinem antiquorum Patrum, provideatur et firmetur à multis : quod si particulariter fieret, non facile posset plenum robur habere. » Sic ad officium confirmandi fratres id pertinere intelligit, ut concilio generali habito decreta firmentur à multis ac facile plenum robur habeant, cum statim elucescat illa consensio, in qua firmitudinem Christus collocavit. [88]

In concilio generali lateranensi quarto, sub Innocentio III, primum explicatur catholica fides, de unitate sanctissimæ Trinitatis, adversus Joachimum Abbatem : Almarici etiam doctrina condemnatur, non tam hæretica quam insana : Eucharistiae mysterium ac mira illa ab omni ævo credita panis vinique conversio, significantissimo transubstantiationis vocabulo explicatur : conduntur canones quibus ecclesiastica disciplina reformetur[252] : christiani denique omnes ad sacrum bellum et ad Hierosolymam recuperandam incenduntur : quas duas postremas concilii convocandi causas Innocentius commemorat,[253] nullique canones labentibus sæculis magis invaluere, quam ii, quos tanta synodus constituit, anno 1215.

Innocentius IV, ad Fridericum imperatorem deponendum, concilium generale Lugdunense primum convocavit, quo in negotio quam nullam personam episcopi egerint, suo loco retulimus. Cætera vero, quæ vere et liquido ecclesiastica essent, synodo approbante facta, anno 1245.[254]

CAPUT XXXV.

Concilium generale Lugdunense II, sub Gregorio X, de reconciliandis Græcis : hujus Acta præcipua referuntur.

Anno 1274, Gregorius X, cum Græcos in Ecclesiæ romanæ unitatem reducturus esset, concilium generale Lugdunense secundum convocavit. Huc accedebat Terræ sanctæ vastitas, ac morum subversio in clero et in populo tanta, ut non cerni, sed palpari videretur. His convocationis causis expositis, hæc addit : « Et quia salubre in his adhiberi remedium interest generaliter omnium, nos cum fratribus nostri tractatu præhabito, prout tantæ necessitatis instantia exigebat, generale concilium, sicut [89] imitatione digna sanctorum Patrum consuetudo laudabilis, longæque observationis exemplum nos instruit, opportuno tempore decrevimus congregandum, ut in eo tam circa præmissa quam circa cætera, quæ salutem respiciunt animarum, illa, Deo auspice, communi consilio inveniatur provisio et ejusdem concilii approbatione roboretur[255] : » et hoc ex antiqua disciplina, ut quod interest omnium, id est, causæ generales, omnium consilio procuretur, auctoritate et approbatione roboretur ; tantaque interdum necessitas, ut non alio remedio succurratur.

Jam quod erat maximum, qui in reconciliandis Græcis actum sit, compendio memoramus. Ac primum allatæ sunt litteræ Michaelis Palæologi imperatoris, totius Ecclesiæ orientalis scriptæ nomine : his repetitur Symbolum, cum additione Filioque[256] ; cætera Latinos inter et Græcos controversa eo modo finiuntur, quod docet et prædicat sacrosancta Romana Ecclesia.[257]

Rogat deinde Imperator, ut orientalis Ecclesia dicat Symbolum eo more quo ante schisma dicebat, non addita scilicet particula Filioque ; permaneatque in ritibus, quibus ante schisma uteretur, qui non sunt contra fidem.

Hac fide Græci recipiuntur : fit canon, quo, « sacro approbante concilio, reprobantur, qui Spiritum sanctum à Patre Filioque, tanquam ex uno principio æternaliter procedere negaverint.[258] »

Hæc igitur erant, quæ concilii generalis auctoritatem requirebant ; fides nondum hactenus ab Ecclesia declarata de Spiritu sancto, qui à Patre Filioque procederet, tanquam ab uno principio ; utque nihilominus Græci Symbolum recitarent quo more solebant, atque in suis ritibus permanerent : quæ Græci sine concilii generalis assensu et auctoritate satis firma esse futura non crederent. [90]

CAPUT XXXVI.

Decretum concilii Lugdunensis II de Papæ auctoritate producitur : ostenditur nihil favere adversariis.

Paulo diutius immorandum in eo loco quo Græci Romani Pontificis primatum confitentur : quo loco adversarii nostram sententiam confutari vehementissime asserunt. Quare locum integrum producimus.

De hoc ergo primatu hæc imperator, hæc episcopi Græci per speciales nuntios profitentur : « Ipsa quoque sancta romana Ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet, quem se ab ipso Domino in beato Petro apostolorum Principe, sive vertice, cujus romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit, et sicut præ cæteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et de fide, si quæ subortæ fuerint quæstiones, suo debent judicio definiri.[259] » Addunt de appellationibus in quibuscumque causis atque negotiis. Subdunt : « Ad hanc autem (Romanam scilicet Ecclesiam) sic potestatis plenitudo consistit, quod Ecclesias cæteras ad sollicitudinis partem admittit ; quarum multas et patriarchales præcipue diversis privilegiis honoravit, sua tamen observata prærogativa, tum in generalibus conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva. » His prælati Græci, data speciali epistola, consentiunt.[260]

Hæc fuse retulimus, quibus adversarii maxime gloriantur : quam immerito, vidimus, cum de Florentino concilio ageremus,[261] in quo eadem, quod ad rerum summam attinet, repetuntur.

Sane docebimus à nostris in summo Pontifice agnosci plenitudinem potestatis, neque id prohibere quominus ea potestas ab universali concilio dirigatur, et secundum canones exerceatur[262] ; quod etiam ex concilio Florentino sæpe probavimus.[263] [91]

Quam vero aptoque sensu Romanus Pontifex super universam Ecclesiam primatum ac principatum obtineat ex concilii Constantiensis certo atque à Martino V expresse approbato dogmate, et ex concilii Florentini doctrina, et ex adversariorum consensu ostendimus.[264]

Quod autem ad pontificiam infallibilitatem trahant illud : Subortæ quæstiones suo debent judicio definiri, nec id quidem advertunt, quod antecesserit, nempe id ; « Sicut præ cæteris tenetur fidei veritatem defendere, sicut et si quæ de fide subortæ fuerint quæstiones, suo debent judicio definiri. » Ergo ut non solus, sed præ cæteris tenetur defendere fidei veritates, sic profecto non solus, sed præ cæteris quæstiones definire debet : sic scilicet, ut præcipua illius auctoritas sit, ut habita synodo ipse præeat, communemque sententiam suo quoque nomine edat, pronuntiet, exequatur ; quod clerus gallicanus cum omnibus catholicis confitetur.

Sed forte vim facient in illo verbo, definire, quod est in concilio Lugdunensi positum : cum profecto definire nihil aliud sit quam definitivam, ut aiunt, ferre sententiam : quod non modo supremo atque ultimo judici, sed etiam aliis competit, superioris auctoritate salva. Certe definire ac determinare pro eodem habentur. Quis autem theologus non audiit determinationes sacræ Facultatis, aut quis eas propterea infallibiles cogitavit ? Definit, determinat, qui tota sua qualiscumque auctoritate judicat : quantam ea definitio ac determinatio valeat, non ex iis præcise verbis sed ex aliis rebus, quas sæpe memoravimus repetendum.

Quem ergo his concilii Lugdunensis verbis sensum affingunt, ut Pontifex solus, ut infallibili judicio definiat, primum id de suo addunt : tum ab ipso Gregorio, ab ipso Lugdunensi concilio, ipsaque Grecorum sententia refelluntur.

Et Gregorius quidem non id sibi tribuit, ut solus definiat fidei quæstiones, qui ad eas definiendas concilium generale congregavit, fidemque nonnisi sacro approbante concilio exposuit ; statimque professus est in ipsa convocatione concilii, quæ essent decernenda, etiam circa fidem et schisma Græcorum eiusmodi [92] fore, ut approbatione concilii roborentur. Cur vero tantus in ciendis toto orbe Patribus labor, si unius Pontificis auctoritate hæc robur obtineant ? Id ergo voluit à se quidem, præ cæteris, sed etiam approbante concilio quæstiones definiri.

Tum nec Græci tulissent, ut pro certo fidei articulo figeretur, Papam vel solum esse infallibilem, quod hactenus nullo in symbolo, nulla in definitione fidei scriptum haberetur*

Et quidem mens Græcorum fuit, ut ea omnia Papæ tribuerent, quæ ante schisma tribuissent. Diserte enim scriptum legimus in epistola episcoporum ad Gregorium X : « Nihil denegamus eorum quæ ante schisma præstabant Patres nostri.[265] » Neque quidquam aliud Latini, aut ipse Pontifex postulabat ; neque profecto promoverent, sed disturbarent concordiam, si Græcis concordiæ maxime obluctantibus eum articulum proponerent, qui et ante schisma inauditus fuisset, et gravissimus omnium videretur.

Habemus apud Georgium Pachymerem graves, sub Michaele Palæologo, patriarchæ et antistitum Græcorum contentiones de pacis conditionibus : habemus sub Andronico graviores pacis jam factæ criminationes patriarchæ. Qui paci obsisterent, sub Michaele depositi ; depositus sub Andronico patriarcha Joannes Vecchus, qui pacem approbasset, sub Michaele non ferebant Papæ nomen inter sacra recitandum : gravissimi flagitii loco objectabant fuisse recitatum, quod hæresis auctor Papa videretur. Quanto gravius vociferarentur in pacis conciliatores et Michaelis asseclas, si, quod inauditum erat, Papam infallibilem prædicassent ? Non id autem quaeruntur, non id in Palæologo, non id in Andronico Pachymeres harum rerum scriptor diligentissimus attigit ; non id habent tam multa per eam ætatem pro pace et contra pacem divulgata scripta, ab eodem Pachymere aliisque recitata : non ergo id quisquam in animum induxerat. [93]

CAPUT XXXVII.

Idem ex Græcorum in Basileensi et Florentina synodis doctrina Eugeniique Papæ ac Latinorum consensu ostenditur.

Libet hic reminisci ea, quæ de Græcorum sententia ex Actis Basileensibus et Florentinis ostendimus : « Non posse unionem fieri, nisi in synodo universali, in qua occidentalis orientalisque ecclesia conveniant, Ecclesiam in unum congregatam de rebus dubiis judicare, communi consensu sententiam ferre, communiter hæc agi, et quæ communia sunt communi consensu terminari oportere, plurimorum sententiam prævalere, sanctam Ecclesiam in sacris dogmatibus nullo modo posse errare communi quidem ac synodica consideratione utentem.[266] »

Hæc Græci profitentur, quæ usque adeo ipsi Eugenio IV prolata erant, ut hæc ad Græcos loqueretur ; « Proferatur libere veritas per sacramentum, et quod pluribus videbitur, hoc amplectamur et nos et vos.[267] » Quæ neque Græci, neque Eugenius dicerent, si Papam vel solum infallibili judicio quæstiones definiri, jam inde à lugdunensis concilii tempore constitisset.

Quid hic adversarii respondebunt ? An Græcos fidem Lugduni professos, tribuisse Papæ, vel soli, infallibile judicium : Florentiæ congregatos ab ea sententia recessisse : aut ab eis plura Lugduni quam Florentiæ fuisse postulata ? Quo quid absurdius ?

Quid quod constantiensia decreta, quæ tuemur, in concilio florentino confirmata fuisse ostendimus[268] ? Revolvantur ea quæ de Decretali Moyses, in eo concilio comprobata, deque decreto unionis ibidem condito, suo loco dicta sunt : et quandoquidem florentini concilii mentio semel incidit, attexamus ea quæ ad illud spectant. Etsi enim nondum huc nos temporum series, rerum tamen ratio nexusque deducit. In ea ergo synodo Georgius Scholarius, vir doctissimus atque unus Græcorum omnium ad [94] pacem propensissimus, ad eam assectandam, suos ita adhortatur : « Si effeceritis ut vere œcumenica synodus habeatur, ex quo etiam fiet, ut firma sint quæ à vobis fuerint decreta, nemo quidquam de rebus definitis in dubium vocans, fieri unquam auctor schismatis voluerit, et Ecclesiam sciens id animadversuram, et pœnas ab œcumenica synodo constitutas reformidans, toto terrarum orbe idem sentiente.[269] » Et alia oratione ad eosdem habita, dura adhuc de pace ageretur ait, peracta œcumenica synodo, fore omnino ut qui sapiant hæc dicant dissidentibus : « Omnis christianorum Ecclesia de rebus antea controversis consentit, et præter vos, hujus œcumenicæ synodi decreta omnes honorant, existimantes impossibile illam errasse. » Ac paulo post : « Universam vero simul errare Ecclesiam et veritatis lumine defici impossibile est.[270] » En in quo rerum robur et invictam firmitudinem collocarent, in Ecclesia nempe catholica et ejus concilio œcumenico, non profecto in solo romano Pontifice : quos talia sentientes Eugenius IV et Latini suscipiunt.

At enim objiciunt duos viros præstantissimos in eadem synodo disserentes, Rhodium archiepiscopum et Iulianum cardinalem. Et Rhodius quidem pro additamento ; Filioque, certans ait : « Latinorum Patres id multa cum reverentia suscepisse, quod explanavit romana Ecclesia... Sedem Petri solam esse in qua potestas sit explicandi fidem :... ab hac ipsa Ecclesia cujus est explicare omnes fidei veritates, susceptam esse hanc (de Spiritus sancti processione) veritatem.[271] » Quæ omnia eo pertinent, ut Sedi apostolicæ id incumbat officii, neque sine ejus auctoritate fidei veritates definiri possint. Quod tamen officium, si sola præstare posset, seclusa Ecclesiæ catholicæ consensione et auctoritate, non erat cur Eugenius florentinam synodum convocaret, in eaque testaretur valituram eam fidem, ipso etiam præsente, quæ frequentis synodi sententia ac testimonio vinceret.

Quod autem etiam Iulianum cardinalem objiciunt, hinc factum quod Binianæ editionis interpretationem secuti pessimam,[272] [95] græca non consuluerint. At si sequamur eam, quam in editione romana ex Græcis expressam habemus interpretationem, quid erit quod objiciant ? Nempe hæc Juliani verba sunt : « Suborta fidei quæstione, romanum Pontificem debere ac teneri eam declarare. » Quis enim hoc nesciat ? « Si error emerserit, Papæ necessitatem incumbere docendi populos catholicam veritatem. » Quis non amplectatur ? « Illo docente, omnes synodos et Ecclesiam universam debere hujusmodi veritatem sequi : » veritatem certe, quam in ejus definitionibus recognoscant, ut in Leonis Magni epistola factum vidimus. Quo quid est certius ? Summa ergo doctrinæ, quam Julianus tradidit, hæc est : officium esse romani Pontificis docere veritatem ; conciliorum officium, eo maxime præeunte ; veritatem sequi, eumque in Ecclesia consuetum esse ordinem docendae veritatis ; quod et Parisienses ubique, et Ecclesia gallicana maxime prædicant.[273]

Nihil agit, inquies, si ad tantum velit. Imo vero id agit, ut constet Latinos nihil novi molitos, qui romanum Pontificem rite officio functum, ac de Spiritus sancti processione vera et antiquitus tradita prædicantem, pro ecclesiastico more, auctorem secuti sint. Quid si officio non fungatur, nec veritatem doceat ? Etiamne aberrantem sequi tenerentur ? Id fieri nequit, inquies ? Jam id tu quidem dicis, non ipse Julianus.

At enim Julianus, inquis, sancti Agathonis verba refert asserentis, omnes synodos (romanorum Pontificum) doctrinam secutas.[274] Indiscussamne, an examinatam, et facta demum discussione firmatam ? Examinatam certe, ut vidimus ; atque hinc in ipsa sexta synodo, susceptum Agathonem, damnatum Honorium.[275] Quæ si ab Juliano contempta aut ignorata fingis, id sane efficis, ut ne audiendus quidem esse videatur.

Meminerimus sane Julianum cardinalem esse eum, quo præside, constantienses canones Basileæ toties innoventur ; qui eorum auctoritate Eugenium perpulerit ad revocandam basileensis synodi dissolutionem ; qui proinde crederet ac vehementissime assereret, [96] Papam etiam in fidei causis subesse concilio : non ergo per se infallibilem. Atque à posterioribus quidem Basileensibus gestis post translationem, ab anterioribus vero, ipso auctore, gestis recessisse unquam, non ipse ; non ullus alius testis memoravit

Atque ut jam omittamus doctissimum quidem, sed tamen unum hominem Julianum, non aliter sensit græcorum ac latinorum Patrum multitudo, à quibus quippe vidimus, definiendas catholicæ veritatis auctoritatem et vim in communi deliberatione et consensione collocatam.

Et Marcus quidem Ephesius, aliique in synodo Florentina ineundæ initæque pacis inimici, de Papa quidem multa, illud vero nunquam objecerunt, quod cum infallibilem conciliisque omnibus superiorem fecissent, aut in ipso solo vim omnem reponerent ; adeo hæc nemo cogitabat.

Ergo fixum illud, Græcorum Latinorumque, simulque Lugdunensis atque Florentini concilii collatis sententiis, à Papa veritatem defendi, et quæstiones definiri oportere, præ cæteris quidem, ut est in Lugdunensi concilio positum, ita ut ipse præeat, etiam in conciliis œcumenicis : cæterum stare omnia invicto robore, si Patrum condecernentium et conjudicantium consensus accesserit. Quo et gallicana Ecclesia et omnis nostra disputatio collimavit.

CAPUT XXXVIII.

Viennense concilium sub Clemente V : ejus ævi scriptor nobilis Guillelmus Mimatensis episcopus, Speculator dictus, à Papa jussus de habendo con-cilio scribere, quid senserit.

Anno 1311, à Clemente V Viennense generale concilium celebratum est ; anno vero 1307, in tanti operis apparatu Guillelmus Curandus[276] episcopus mimatensis, juris pontificii interpres nobilis, ab eodem Pontifice jussus, tractatum edidit alio loco [97] memoratum,[277] de celebrando concilio, cujus hæc summa est : « In concilio œcumenico, tractandum imprimis de reformanda et corrigenda Ecclesia tam in capite quam in membris : quod episcopi potestatem et honorem receperunt à Deo, à quo episcopi loco apostolorum constituti sunt in singulis civitatibus : quod regenda sit Ecclesia secundum generalem ordinationem universalis Ecclesiæ à Deo procedentem et ab ejus apostolis, sanctis Patribus, generalibus et specialibus conciliis et romanis Pontificibus approbatam : ut Ecclesia romana nulla jura generalia deinceps conderet, nisi vocato concilio generali, quod de decennio in decennium vocaretur, cum illud quod omnes tangat ab omnibus approbari debeat : itaque vocandum esse concilium, quandocumque aliquid ordinandum esset de tangentibus communem statum Ecclesiæ vel jus novum condendum ; sic fore ut Ecclesia romana floreat vigeatque : si omnia sibi vindicet, omnia perdituram.[278] » quæ fusius alibi recensita, nunc in pauca concludimus, ut fixum maneat in iis quæ universam Ecclesiam spectant, quorum numero prima est fides, summam auctoritatem ipsa consensione constare, neque aliter per ea tempora fuisse creditum.

Ex his patet sensus Clementinæ unicæ in concilio Viennensi editæ, de Summa Trinitate ac fide catholica, quæ incipit : Fidei catholicæ : ubi Pontifex de Christi latere post mortem percusso quæstionem tractans, sic docet : « Nos igitur ad tam præclarum testimonium, ac sanctorum Patrum et Doctorum communem sententiam, apostolicæ considerationis (ad quam duntaxat hæc declarare pertinet) aciem convertentes, sacro approbante concilio, declaramus,[279] » etc.

Hanc igitur auctoritatem nobis objiciunt, cum clarum sit, per illud duntaxat intelligi, hæc sine Sede apostolica tractari non posse : alioquin excluderetur etiam concilium, quo approbante ista definiuntur atque roborantur. Nec valerent ea quæ semper, atque illo præsertim tempore valebant, ut quæ universalem Ecclesiam tangerent ab universali Ecclesia communi consensu decernerentur ; quibus vel maxime contineri fidem consentiunt omnes. Nam [98] et in hujus concilii, ut etiam in Lugdunensis convocatione, scriptum erat circa ea quæ « tangerent statum fidei catholicæ, faciendam provisionem, quæ approbatione concilii roboretur.[280] » Horum ergo declaratio etiam ad concilium pertinet, cujus est eam roborare et approbare ; adeoque in omnibus sacri concilii auctoritas, cum auctoritate pontificia conjungitur, atque in eadem convocatione, à Clemente V decernitur : « Omnia quæ correctionis et reformationis Urnam exposcunt, ad ipsius concilii notitiam deferenda, ut in examen deducta, concilii correctionem et directionem recipiant opportunam.[281] » Et alio diplomate prorogat concilium, quia quæ in eo tractanda sint, non sunt præparata satis, quod in examen concilii valeant introduci.[282] Certum igitur etiam ea, quæ ad fidem pertinent, eoque nomine Sedis apostolicæ considerationem poscerent, Romano Pontifice auctore vel concilii quoque non tantum in considerationem, verum etiam in examen deduci oportere.

CAPUT XXXIX.

Lateranensis synodus sub Julio II : ex ea conciliorum necessitas et auctoritas.

Sequuntur concilia quatuor, Pisanum, Constantiense, Basileense, Florentinum ; in quibus eam quam tuemur sententiam, non modo ex antiqua traditione susceptam, sed etiam expresse judicatam fuisse salis ostendimus,[283] ut jam ne verbum quidem hic addere libeat.

De concilio Lateranensi sub Julio II et Leone X multa jam diximus,[284] quibus hoc etiam addi placet.

Primum quidem ad reformandam ecclesiasticam disciplinam, adeo visam esse necessariam concilii generalis auctoritatem, ut cardinales Julium II ad illud, post biennium à creatione sua, celebrandum juramento adigerent. [99]

Et ille quidem quominus id faceret, legitimo impedimento teneri se causabatur.[285] At Maximilianus imperator et Ludovicus XII Francorum rex, qui cum eo bellum gererent, quosdam cardinales instigarunt, qui quidem fœdis ludificationibus irrideri christianum orbem quæsti, concilium indixerunt ; Pisis inchoarunt ; paucissimis cum episcopis pulsi fatigatique omnibus locis, ac Maximiliano ad pontificias partes transeunte, laceram ac miserabilem synodum Lugdunum transtulerunt ; atque improspero eventu agitarunt ; quo tempore Julius II concilium Lateranense convocavit, « ad Ecclesiæ exaltationem, unitatem et reformationem, schismatum vero et hæresum totalem extirpationem[286] : » invitavitque omnes ut ad tam laudabile ac necessarium opus accederent. Itaque concilio convocato, viri tota Italia celeberrimi coram ipso Julio orationes habuere, quibus conciliorum generalium utilitatem ac necessitatem mirifice commendarent.

Ægidius Viterbiensis Augustiniani ordinis generalis, in ipsis concilii initiis dicturum se profitetur « de synodo, et quam Ecclesiæ commoda semper sit, et quam nostris temporibus necessaria : » tum mira eloquentia prædicat : « Sancti Spiritus lucem synodis omissis extingui, habitis accendi et recuperari. » Mox : « Absque fide Deo placere non possumus, atqui sine synodis stare non potest fides, absque synodis igitur salvi esse non possumus.[287] » Falsum et nimium, si, absque synodis et consensione Ecclesiæ, fides valeat. Addit exempla, cum tribus maximis coortis hæresibus, quæ tres rerum credendarum radices evellere conarentur : Nulla, inquit, effugiendi, nulla evadendi inventa est via, nisi Nicæna synodus. Deinde : « Jam de fide dixi, quæ utique nulla esset, si synodi institutio non fuisset.[288] » Tum illud ; « Per synodos, inquit, redit ad mortales Deus. Nam si dixerat : Ubi duo vel tres meo nomine convenerint, ad eos venio interque eos sum, quanto huc lubentiùs se conferet, quo non duo tantum vel tres, sed tot Ecclesiæ capita proficiscuntur[289] ! » Denique moribus in deterrima quæque prolapsis, tot infaustos eventus ipsamque ravennatem cladem voces esse « monentis Dei, ac præcipientis ut, inquit, ad Pontificem [100] sermone converso, synodum habeas, ut Ecclesiam emendes, etc. ; ut denique post tot mala, tot incommoda totque calamitates, Principem Christum audias, Petro posterisque synodum ostendentem, ut unicam omnium malorum medicinam, singularem periclitantis naviculae portum, solam reipublicæ confirmandæ rationem.

Cæteri qui in eadem synodo perorarunt, dispari eloquentia, eodem fere sensu, concilia necessaria demonstrarunt. Alexius episcopus Melphitanus : « De rebus ponderosis et dubiis summum caput (Romanus scilicet Pontifex), ut communis omnium magister et doctor, consulebatur : quo fiebat, ut si quando hæresis vel alia res gravis et perniciosi exempli alicubi oriretur, præsertim quæ religionem et publice leges offenderet, ad illam è vestigio reprimendam Patres undique, præcipue tamen probatissimi, eruditissimi ac integerrimi quique accersebantur, et ad locum tempusque aptum à capite deiectum, et ab ipsis approbatum conveniebant[290] : » adeo etiam in loco designando Patrum approbationem requirebat. In quo autem vis esset exponit his verbis : « Omnia simul prospicientes et singula sedulo scrutantes et ponderantes, ut quæ ad omnes pertinerent ab omnibus reciperentur vel eliminarentur. » Hac igitur ratione, hac consentientis Ecclesiæ auctoritate extinctas hæreses, canones conditos, « quibus non minor fides et auctoritas, quam ipsis Evangeliis attributa est ; et quorum si quæ à nobis ratio curavè haberetur, ad has sordes fœditatemque morum, ad quas per eorum contemptum et conciliorum intermissionem devenimus, non utique deventum fuisset. »

Unus Cajetanus ita peroravit, ut nihil de conciliorum necessitate diceret[291] ; quippe qui unus, ut videtur, in una Romani Pontificis potestate et fidem et mores et omnia collocaret. [101]

CAPUT XL.

Post lutheranam pestem, concilii generalis habendi necessitas ab omnibus adeoque à Romanis Pontificibus agnoscitur : ea re concilium Tridentinum convocatur.

Cæterum, postquam Lateranensis synodus reformationem tam diu expediam vix attigit, exorta est illa per lutheranam pestem misera necessitas, quæ ab invitis quoque synodum extorqueret.

Inclamabant omnes ubique nationes, ad tot errores exscindendos atque ad reformandos, errorum omnium fontem, mores pessimos, concilii opem esse necessariam.

Quid Gallia, quid Germania egerint, quamque professæ sint uno concilii generalis remedio tot Ecclesiæ vulnera curari posse, neminem latet. Sed quoniam eamdem in rem concors cum cæteris Hungarici regni sententia haud æque omnibus nota est, placet referre Acta Posonii 1548, art. xiii : « Supplicant ordines et status regiæ Majestati, Domino eorum clementissimo, ut tam sua quam sacræ Majestatis cæsareæ auctoritate agat, apud sanctissimum Dominum nostrum, quo Sanctitas sua generale concilium, pro complanandis omnibus differentiis variisque opinionibus de religione, sine diuturniori mora celebrare dignetur. Quòd si Sanctitas sua id differet, Majestas caesarea dignetur modum adhibere, ne celebratio concilii diutius protrahatur.[292] » Perstant in eadem sententia anno 1550, quo hæc ordinant : « Si quid deliberatione egere, aut in disputationem vocari posse ipsis, vel eorum alicui forte videretur, relinquant id totum generali concilio dirimendum.[293] »

Viderint jam Hungari, viderit orbis universus, postremus Strigoniensis archiepiscopus quantum ab antecessorum suorum sententia deflexerit, qui nova hæc cuderit : « Ad solam Sedem [102] apostolicam, divino immutabili privilegio, spectat de controversiis fidei judicare.[294] »

Neque tantum omnes Ecclesiæ, concilii generalis adversus errores invalescentes remedium tanquam necessarium votis omnibus flagitabant ; sed ipsi etiam Romani Pontifices fatebantur : unde Clemens VII ad Franciscum I hæc scribit : « Superiore biennio, sicut tua Majestas recordari potest, cum Serenissimum Caesarem, quanquam pro sua inclyta pietate omnia conatum, in conventu Augustano nihil remedii ad hæresim lutheranam in Germaniâ tollendam, præ illorum obstinatione, afferre potuisse audiremus, solumque concilii generalis remedium à nostris prædecessoribus, in casu simili usitatum, et ab ipsis lutheranis postulatum superesse videretur : habita super hoc cum venerabilibus fratribus nostris, sacræ romanæ Ecclesiæ cardinalibus, matura deliberatione, ad ipsius concilii generalis indictionem in Italia et loco ad hoc commodiore celebrandi devenire intendentes, id tuæ Majestati, sicut Cæsari, et cæteris Principibus significandum esse duximus, eamque nostris litteris fuimus hortati, ut tam sancto et necessario operi favere velles.[295] » Adeo post Lutherum quoque à Leone X antecessore damnatum, synodus necessaria videbatur, ut majore luce ac certiore auctoritate firmaretur fides. Consonat Paulus III, in ipsa convocatione Tridentini Concilii, anno 1544, pontificatus xi, ubi hæ tres concilii habendi causæ memorantur : nempe « ad tollenda in religione dissidia, ad reformandos mores, ad suscipiendam contra infideles expeditionem. Quorum, inquit, trium capitum causa, concilium maxime esse necessarium semper duximus.[296] » His deventum est ad sanctam Tridentinam Synodum, qua sine non putamus unquam futurum fuisse, ut doctrinæ catholicæ tot ac tanti articuli copiosa expositione explicari, intricatissimæ quæstiones tantisque hæreticorum fraudibus involutæ, dissolvi et expediri ; vera certaque Patrum fides atque traditio tot inter scholasticorum inter se dissidentium sententias [103] internosci ; totque anathematismis fœdorum errorum vulnera ad vivum persecari ; occultumque virus tanta rerum luce, tanto delectu verborum, tanta auctoritate tamque temperato firmoque decreto, retegi ac propulsari posset. Haec perpendant, qui concilia nec necessaria asserunt, omnemque Ecclesiæ vim in decretis pontificiis collocant.

LIBER OCTAVUS

Solvuntur objectiones quædam, ac præsertim illa quæ ex conciliorum confirmatione petitur : ad idem caput quartum gallicanæ declarationis.

CAPUT PRIMUM.

Objectio de confirmatis à Romano Pontifice synodis generalibus proponitur : hujus dissolvendæ ratio atque ordo explicatur.

Jam vero evolutis omnium conciliorum generalium gestis certâque ex his traditione constituta, quæ inde repetuntur objecta solvenda sunt : atque illud imprimis de confirmatione generalium synodorum, primis etiam illis sæculis usitata.

Et quidem adversarii illud longe validissimum, pro Romani Pontificis potiore potestate esse constituunt, quod non tantum posteriores synodi, sed etiam primæ illae, quas memoravimus, confirmationem à Papa et peterent et acciperent, tanta quidem auctoritate apostolicæ Sedis, ut eæ tantum synodi universales legitimæ habeantur, quas illa comprobarit atque confirmant. Hinc Ariminensem synodum ; hinc Ephesinam secundam sub Dioscoro, fuisse repudiatas, quod eas Sedes apostolica irritas pronuntiasset. Neque tantum repudiatas illegitimas synodos, sed etiam legitimas tantum auctoritatis habuisse, quantum Sedes apostolica judicant : quo factum sit ut Chalcedonenses canones, maxime ille xxviii, de Constantinopolitani præsulis augenda dignitate, unanimi Patrum consensu factus, sola Sedis apostolicæ et Leonis Papæ repugnantia atque sententia irritus habeatur. Ex quibus constare volunt Romanum Pontificem vel maxime infallibilem esse, cum ejus auctoritate generalium conciliorum decreta, etiam de fide, constent ; et omnibus synodis etiam generalibus superiorem esse, qui et de illis judicet, et ipsis tribuat [105] firmitatem. Nec mirum, cum omnis episcoporum, adeoque etiam conciliorum auctoritas à Petro ac Petri successoribus, tanquam à fonte profluat ; quo fit ut episcopi quantumvis adunati, non modo adversus auctoritatis suæ radicem ac fontem nihil possint, verum etiam ut tantum habeant roboris quantum ab ipsa radice mutuentur. Atque id demonstratum putant multis sancti Leonis, multis sancti Gelasii aliorumque sanctorum Pontificum decretis atque sententiis, summa omnium Ecclesiarum veneratione susceptis.

Hæc ut ordine dissolvamus, primum omnium exponimus, ex ecclesiastico stylo, ipsam confirmandi vocem ; tum vero, referimus, peractis conciliis, quid gestum sit, circa confirmationem conciliarium decretorum. Quae cum perfecerimus, omnium consensu facile evincemus, ut ea confirmatio nihil omnino ad pontificiam infallibilitatem aut superioritatem pertineat, eoque responso, illud ab ipsa episcopalis auctoritatis origine petitum argumentum ultro corruat.

CAPUT II.

Quid sit confirmare, ecclesiastico stylo, et quid auctoritatis invehat : confirmari decreta non modo ab æqualibus, sed etiam ab inferioribus passim : tum speciatim explicatum non modo à Romanis Pontificibus conciliaria decreta, sed et à conciliis etiam particularibus Romanorum Pontificum decreta confirmari.

Miror autem imprimis in Confirmandi voce tantam reponi vim, cum à Romanis Pontificibus, non modo conciliorum, sed etiam antecessorum decreta passim confirmentur, Qua confirmatione Romanorum Pontificum summæ auctoritati detractum esse quidquam, nec ipsi adversarii dicent.

Quid quod passim legimus ea decreta, quæ omnium consensu valeant, confirmari tamen, idque interdum etiam ab interioribus. Sic enim apud Socratem ; sic in actis Chalcedonensibus ; sic in aliis innumerabilibus ecclesiasticis monumentis legimus à Siciliensi et Tarsensi,[297] à Sardicensi, ab Hierosolymitana, à [106] Contantinopolitanâ, ab Ephesina, ab ipsa Chalcedonensi synodis, Nicænam fidem, Nicæna decreta confirmata fuisse[298] ; hoc est, procul dubio, inculcata, asserta, defensa, pro firmis suaque auctoritate constantibus habita, atque adversus hæreticos magis magisque vindicata ; non tanquam à superiore dijudicata et expensa, quo firmitudinem obtinerent ; ut profecto nihil sit vanius, quam Confirmationis vocem ad argumentum superioris potestatis trahere voluisse.

Hæc quidem sufficerent, nisi nobis constitutum esset operæ non parcere, ut tanta res in manifestissimam lucem veniat. Placet ergo referre non modo synodorum decreta per Sedem apostolicam, sed etiam Sedis apostolicæ decreta confirmata per synodos. Cujus rei exempla vel nunc nova proferimus, vel supra jam aliis de causis annotata paucis recolimus.

Medio fere quarto sæculo, Meletius Antiochenus aliique cxlvi orientales episcopi, facta Anthiochiæ synodo, in fidem à sancto Damaso Papa eique conjuncta Romana synodo expositam, consenserunt : eam consensionem ex vetere Romanæ Ecclesiæ archivo authentico Lucas Holstenius depromit, atque hæc adscripta refert : Omnes ita consentientes eidem superexpositæ fidei, à sancto Damaso et synodo Romana missæ, singuli sua subscriptione confirmant.[299]

In conciliorum africanorum collectione, sub Cœlestino facta, refertur illud, anno Christi 401, decretum ab Africanis : « Recitatae sunt litteræ Innocentii Papæ, ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant, quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur[300] ; » id est, recipitur, ipsa consensione roboratur. [107]

Actione v Chalcedonensi, postquam lecta est consonans sancti Leonis epistolæ fidei definitio à synodo facta, « episcopi clamaverunt : Epistolam definitio firmavit : archiepiscopus Leo, ut credimus, sic credit[301]. » Unde illud sancti Leonis supra memoratum : « Quæ nostro prius ministerio definierat, irretractabili totius fraternitatis firmavit assensu.[302] » Et postea : « Quæ fides prius docuerat, hæc postea examinatio confirmavit. »

Legimus in encyclicarum epistolarum volumine, post Chalcedonensem synodum, Theotimi Scythicæ regionis episcopi, ejusque synodi, hoc de confirmanda Chalcedonensi synodo responsum : « Ego et Ecclesia Dei sic sapimus, et in consensu nostro sanctorum Patrum definitiones fide et devota confessione firmamus.[303] »

Sub sancto Hilaro Leonis Papæ discipulo et successore, anno 465, habita est Romana synodus, in qua præeunte Papa ac decreta recitante, « ab universis episcopis et presbyteris acclamatum est ; Hæc et confirmamus, hæc et docemus.[304] »

In Concilio Romano tertio, sub Gregorio Magno, eidem præloquenti universi episcopi responderunt ; « Libertati monachorum congaudemus, et quæ nunc statuit Beatitudo vestra firmamus.[305] »

Sub eodem Papa aliud Concilium Romanum habitum est, quo post decreta scriptum[306] : « Confirmarunt episcopi et presbyteri, » numero lviii.

Habemus Martini papæ post Monothelitas in concilio Lateranensi condemnatos, epistolam ad Amandum episcopum Trajecten-sem, ut episcopi gallicani scripta ad se destinent, « confirmantes, inquit, atque consentientes eis, quæ pro fide orthodoxa et destructione hæreticorum vesaniæ nuper exhortæ, statuta sunt.[307] » [108]

An igitur non tantum synodi universales, sed etiam particulares ea auctoritate pollent, ut sedis apostolicæ synodica decreta confirment ? Certe : cum ecclesiarum etiam particularium assensio pars sit illius consensus universalis, quo summam et invictam firmitudinem constare diximus.

Eodem sensu vidimus hispanos episcopos, qui sextam synodum sine se actam atque à se ignoratam, à Leone licet II probatam, iterato examine firmant, comprobant, sua auctoritate sufficiunt[308] ; adeo innatus erat omnibus Christi Ecclesiis is sensus, quo firmari constabat ecclesiastica judicia, addito eo consensu qui desideraretur.

In synodo septima, audivimus Tarasium, qui Adriano Papæ concordant et vim litterarum ejus confirmaret[309] : quo etiam ritu cæteri episcopi ac tota synodus à Sede apostolica prolatam sententiam comprobavit.

Hæc ad posteriorem ætatem traditio permanavit. In Actis Tricassinæ synodi, sub Joanne VIII Papa, actione iv : « Post hæc lecta sunt capitula statuta à Domno Joanne summo Pontifice romano, quæ sancta synodus amplectenda recepit et confirmavit.[310] »

Anno 904, in concilio Ravennate præloquente Pontifice Joanne IX, ac petente ut « quæ capitulatim annotata sunt, si omnibus placent, in conspectu omnium legantur, examinentur et examinata manibus omnium pro futura memoria roborentur[311] ; » eadem deinde capitula, « auctoritate sanctæ Sedis apostolicæ et sanctione sanctæ synodi comprobantur.[312] »

Ipse papa Calixtus II ad synodum rhemensem hæc ait ; « Sicut conventionem pacis, si fiat, nobiscum et per vos confirmare optamus ; sic in commentorem fraudis si infidelis evaserit, judicio Spiritus sancti et vestro, gladium Petri vibrare tentabimus.[313] » Sic gladius Petri, licet apostolicæ Sedi à Christo traditus, vibratur tamen non solius summi Pontificis, sed etiam totius concilii judicio, quod Spiritus sancti sit judicium. [109]

Petrus Damiani : « Synodalis decreti pagina, quam cum concilii totius assensu beatus Papa constituit, cui quippe propriæ manus articulum indidit, quam tot episcoporum venerandus celebrisque conventus subscriptione firmavit,[314] » etc Bertholdus, ad annum 1096, de Urbano II hæc habet : « Suorum statuta conciliorum generalis synodi assensione roboravit.[315] » Generalem synodum vocat Claromontanam ex magna episcoporum copia congregatam, non vero œcumenicam, qualem Urbanus II nullam habuit.

Alia innumerabilia legenti passim occurrent ; nihil ut sit vulgatius, quam confirmationem pontificiorum etiam decretorum, ipsa episcoporum et ecclesiarum consensione constare.

Unum addimus ex Lateranensi postrema synodo repetitum. Sane Julius II, postquam adversus summos Pontifices per simoniani in Petri Sedem intrusos multa decrevit, novisque ac meritis pœnis tam sanctæ dignitatis emptores et venditores obstrinxit, ut diploma tam necessarium, omni qua poterat auctoritate muniret, in synodo Lateranensi confirmari voluit.[316]

Et quidem intelligebat ac profitebatur apostolicas litteras, quæ tantam pestem exscinderent, « ad sui subsistentiam et validitatem alia probatione non indigere[317] ; » quod facile confitemur. Est enim illud insitum apostolicæ Sedi, ut sibi ipsi consulat sibique à simoniâ caveat, quam canones toties condemnarint. Sed tamen quid de synodo dixerit audiamus. « Decens et salutare reputamus,... ut quæ per nos statuta et ordinata fuerunt pro rei magnitudine et gravitate, per sacrum generale concilium approbentur et innoventur, et approbata et innovata communiantur ; ut eo firmius perdurent et defendantur, quo fuerint dicta auctoritate sæpius circumfulta.[318] » Hinc repetito diplomate sic concludit, « Ut litteræ prædictæ eo magis observentur, quo clarius constiterit eas matura et salubri deliberatione dicti concilii approbatas et innovatas.[319] » Ac paulo post : « Ad abundantiorem cautelam, et ad tollendam omnem doli et malitiæ causam, ut eo tenacius observentur et difficilius tollantur, quo tantorum Patrum fuerint [110] approbatione munitæ, litteras prædictas approbamus, etc., sacro approbante concilio. » Ecce in ea synodo, qua nulla existimetur Sedis apostolicæ potestati magis consulere voluisse, diploma pontificium tota potestatis plenitudine stabilitum, auctoritate synodi approbatum, innovatum, communitum, circumfultum ; quo firmius, quo tenacius maneat, quod est validissime roboratum atque confirmatum. Ergo est in Papa una cum concilio aliquid auctoritate firmius, quam in Papa solo. Dicant ut voluerint ; suum illud intensive, extensivè ingeminent : certe, utcumque est, vicimus. Vel enim concilium est superius Papa ; quo concesso, vicimus : vel non est superius ; et adhuc vicimus, reportamusque id quod hic querebamus : nempe ex approbatione, confirmatione, corroboratione etiam validissima, quantâque verbis exprimi potest, inferri non posse superiorem potestatem, ut adversarii contendebant.

CAPUT III.

Quid in confirmandis conciliis gestum sit ; Nicæna, Constantinopolitana, Ephesina synodus ; nihil in his de illa, quam quærimus, confirmatione actum : de Ariminensi synodo ; de epistolis Eutherii et Helladii ad Sixtum III adversus Ephesina decreta : Christiani Lupi vanæ notæ.

Jam ne quis existimet concilia œcumenica à Romanis Pontificibus alio sensu confirmari, aggredimur id quod secundo loco tractandum recepimus ; nempe ut exponamus quid circa concilia à Romanis Pontificibus firmata vel rejecta factum sit.

Incipimus à Nicæna synodo ut omnium prima, non tantum tempore, verum etiam auctoritate : in qua quidem de Romani Pontificis confirmatione nihil actum esse constat.

Sane adversarii post recentiores quosdam Lovanienses, in Doctrina Lovaniensium relatos, jactant illi quidem eas, quæ sacræ synodi ac sancti Sylvestri nomine circumferuntur de confirmando concilio litteras. Verum has, non modo Sanctorum omnium altum ea de re ubique silentium, quin etiam et stylus et temporum notæ, et alia multa, falsas esse demonstrant perspicuitate tanta, [111] nulla ut ea de re inter doctos quæstio superesse possit. Qua de re vide Labbæum, brevi ac marginali, sed eliquatissima et exquisitissimâ nota.

Sane memoravimus[320] ecclesiasticæ historiæ certa monumenta, quibus constat prolatam à Patribus sententiam, nullo alio expectato decreto, statim apud omnes, cœlestis instar oraculi valuisse. Sic finitæ tres maximæ quæstiones consubstantialitatis, Paschatis, rebaptizationis ; patuitque in concilio primo generali, eas synodos, quibus Sedis apostolicæ legatio interesset, nullius specialis confirmationis indigere ut robur obtineant.

Objiciunt Ariminensem synodum, optimis initiis, fœdo exitu, ac propterea à Sede apostolica reprobatam ac rescissam.[321] Factum id quidem ; sed omnino nihil ad rem. Primum enim non fuit œcumenica, ex solo scilicet Occidente convocata ; cui præterea Occidentis totiusque Ecclesiæ caput, Romanus Pontifex, aliique permulti magni nominis occidentales episcopi, Arianorum fraude, defuerint. Deinde malum factum, et ipso jure nullum, quod rem œcumenico concilio, Nicaeno scilicet, tota consentiente Ecclesia definitam, iterum in quæstionem vocabant. Quo spectat illud Athanasii : « Quæ nova hæresis ? cur nova synodus[322] ? » Quin ipsa synodus Ariminensis, quandiu libere et canonice egit, id professa est, editâque sententia declaravit, post Nicænam synodum, fidei jam expositæ nihil addi, nihil demi oportere ; denique his omnibus circa ultimas actiones addita vis ac fraus.[323] Quo factum. Liberio in synodo Romana teste, ut « omnes Ariminensis concilii blasphemiæ ab iis ipsis qui tunc decepti per fraudem fuisse videntur, anathemate damnatæ sint.[324] » Idem habet Romana synodus sub Damaso.[325] Cum ergo Ariani, hæreticorum more, sua quamvis inania, magnis clamoribus venditarent, facile fuit Liberio ac deinde Damaso, postremam synodi partem, per se nullam, nulloque ordine canonico fultam, postulante Basilio,[326] omnibusque [112] orthodoxis orientalibus, consentiente Occidente, ipsis Ariminensis etiam concilii episcopis ultro petentibus, nullam et irritam declarare.

In secunda synodo generali, Constantinopolitanâ scilicet,[327] certum est nullum esse locum ei, de qua quærimus, confirmationi, post synodum gestam ; cum sanctus Damasus papa ipse adfuerit occidentalium Romæ habitæ synodo, cujus consensu Constantinopolitana œcumenica facta est.

Ephesina vero synodus, tertia generalis, de fide, deque Nestorio Cœlestini papæ sententiam executa erat ; ut ea decreta à nova, post absolutam synodum, confirmatione pendere, ne ipsi quidem adversarii dicturi sint. Accesserat expressa per Sedis apostolicæ Legatos, actionis primæ confirmatio, quam vidimus ex ipsius synodi gestis ac verbis, nihil aliud fuisse, quam consensionem.[328]

Itaque Ephesini Patres rei gestæ mittunt relationem ad Caelestinum, nulla unquam confirmationis petitæ mentione. Ita vero respondet Cœlestinus, ut à se nihil amplius de eo negotio desiderari significet ; cum id tantum agat, ut de plena rei executione Patribus gratuletur.

De Charisio presbytero ac Messalianis condemnatis nulla mentio in sacræ synodi ac Cœlestini mutuis epistolis ; eorum hæreses, nulla confirmatione speciali, pro damnatis sunt habitæ ; nihilque omnino occurrit, quo synodalibus decretis, postquam sunt condita, aliquid roboris defuisse videretur.[329] Atque ita in tribus primis generalibus synodis, nihil habent quod objiciant, de ea confirmatione quam quærimus.

Christianus quidem Lupus nuper edidit Epistolam Eutherii Thyanensis, et Helladii Tarsensis, scriptam ad magni nominis Romæ episcopum Sixtum[330] : in qua petunt ab eo qui à Deo productus est gubernator, retractari ac rescindi Ephesinæ synodi acta adversus Nestorium ; ac terrarum orbem synodo adhærentem, et cum synodo errantem adjuvari ; « quod est, inquit Lupus, [113] authenticum instrumentum appellationis, non ad generalem, sed adversus generalem synodum, interpositae apud Sixtum III Pontificem[331] : » quo deinde concludit, quod orientalis Ecclesia crediderit, « Papam esse superiorem generali synodo. » Addere debuisset, « generali synodo, » auctore ac præsidente per legatos Pontifice gesta, quam cum toto orbe terrarum Sedes etiam apostolica recepisset : hujus decreta, hujus etiam fidem à Romano Pontifice retractari, etiam et rescindi posse. Sic agit vir doctus ; sed ubique nimius : antiquitatis indagator strenuus, parum exactus judex. Hæc enim quam nimia sint, et inconcessa, et irridenda potius quam refutanda, nemo non videt.

CAPUT IV.

De Ephesina latrocinio : quid Leo egerit : ut ultimam sententiam futuræ universali synodo reservarit.

Majore postea verisimilitudine objiciunt Ephesinam synodum pro œcumenica à Theodosio Augusto sancti Leonis consensu convocatam, quam tamen idem Leo irritam declaravit.

Sed eam synodum, licet legitime congregatam, ab ipsis initiis legitimæ synodi titulo caruisse, duo præsertim demonstrant : alterum quod Dioscorus Alexandrinus, præses ab imperatore, præter morem, dictus, omnia per vim egit ; episcopos quos voluit expulit, quos voluit admisit, quo nihil est ab œcumenica synodo malis alienum ; admissos in pura charta subscribere coegit, facta, infecta, in acta referri jussit[332] ; nulla ut jam legitimi cœtus, nedum œcumenicæ synodi species superesset ; alterum quod idem Dioscorus Leonis epistolam, oblatam licet à legatis apostolicæ Sedis, legi non est passus[333] ; ac nemo ibi suscepit nomen Leonis. ut acta testantur ; quo sine nomine, nulla est legitima synodus. Quem fontem nullitatis in Chalcedonensi synodo Lucentius Sedis apostolicæ legatus exposuit : quod nempe Dioscorus, « cum personam judicandi non haberet, præsumpsit, et synodum facere [114] ausus est, sine auctoritate Sedis apostolicæ, quod nunquam licuit, nunquam factum est : » quam nullitatis causam Patres omnes dictis sententiis comprobarunt, et ad imperatores perscripserunt.[334]

His causis omnes agnoscunt Ephesinam secundam synodum, non modo iniquam, verum etiam per se nullam et irritam fuisse ; neque tantum propter vim, sed etiam vel maxime ex defectu potestatis, quo defectu nullus est major. Itaque violentam, pioque Flaviani sanguine commaculatam synodum omnes catholici horruerunt : atque ipse Flavianus, statim non à synodo, quæ jam nulla esset, sed à Dioscoro ; neque ut à synodi præside, sed ut à nefarii latrocinii duce appellavit. « Appello, inquit, à te, » ut habetur in gestis.[335]

Jam vero nemo negat ad Papæ officium pertinere, ut his provideat, detque operam, ne fideles concilii œcumenici nomine in fraudem inducantur : quo quidem officio Leo continuo functus est.[336] Verum ita sententiam temperavit suam, ut judicium daret non peremptorium sed provisorium. Itaque Ephesinam synodum ratam esse non est passus : Flavianum in communione habuit, omniaque interim in suspenso esse voluit, quoad œcumenica synodus haberetur : synodo congregandae ultimam sententiam reservavit.

Id Leo ubique testatur, præsertim epistola ad Juvenalem : « Christus detestandum illud Ephesinæ synodi judicium, sancta Chalcedonensis concilii auctoritate destruxit.[337] » Idem repetit epistola ad Leonem imperatorem ; neque quidquam potuisse fieri convenientius docet, quam ut Dioscori, in Ephesina synodo, « facinus, sancta synodus Chalcedonensis aboleret.[338] » His congruit illud beati Gelasii papæ de Ephesino latrocinio dictam : Male gestam synodum et injustam, justa et bene gesta synodo submovendam.[339] » Tale remedium, talem auctoritatem œcumenicæ synodi rite convocatæ nomen postulare visum. [115]

Quid ergo hic consequuntur superioritatis pontificiæ defensores ? Nempe ut Pontifex synodum per se ab ipsis initiis nullam et irritam non admittat ille quidem, ultimum tamen judicium futuræ synodi relinquat arbitrio. Quodnam hic ejus quam quærunt superioritatis indicium est ?

CAPUT V.

À Chalcedonensi synodo nullam in fidei negotiis confirmationem petitam : cujusmodi sit ea, quam sanctus Leo ultro dederit.

At in Chalcedonensi legitimo sanctoque concilio œcumenico plus habere se putant, cum ipsa synodus rerum à se gestarum confirmationem à Leone petat, ut in relatione synodi ad ipsum Leonem est positum.[340] Tum illud vel maximum, quod canonem xxviii, de Contantinopolitani præsulis aucta dignitate, unanimi licet Patrum decreto factura, idem Leo apostolica auctoritate rescidit.[341]

Nunc quidem de fide agimus, de canonibus postea videbimus. Et quidem quod ad finem, fideique causa depositum Dioscorum attinet, Patres Chalcedonenses in relatione ad Leonem,[342] nullam confirmationem petunt, satis esse rati, quod Leonis epistolam prælucentem, ipsumque sibi, « ut membris caput praesidentem ac spiritu præsentem, » ac pene in legatis visum habuissent.

Itaque quoad hæc, nihil amplius desiderabatur. Ac revera imperatores, absoluto concilio, statim ut re explorata atque confecta contentionem omnem de fide prohibent[343] : clerus ac plebs in ea fide ac Dioscori condemnatione ubique acquiescit.

Et res quidem synodi circa fidei negotium sic se habent ; ut de suis decretis à Leone confirmandis, ne quidem cogitasse constet, et tamen sanctus Leo etiam non petitam confirmationem misit ; qua occasione ipse idoneus testis exponet. [116]

Quippe cum occasione improbati à Leone xxviii canonis, maligni homines in vulgus sparsissent Chalcedonensem synodum ab ipso improbatam, ad episcopos, qui in ea congregati fuerant, hæc scribit : « Ne ergo per malignos interpretes dubitabile videatur, utrum, quæ in synodo Chalcedonensi per unanimitatem vestram de fide statuta sunt, approbem, hæc ad omnes Fratres, et coepiscopos nostros, qui prædicto concilio interfuerunt, scripta direxi... ; ut omnium fidelium corda cognoscant, me non solum per Fratres, qui vicem meam executi sunt, sed etiam per approbationem gestorum synodalium, propriam vobiscum iniisse sententiam in sola videlicet fidei causa.[344] » Quod adversus malignos interpretes factum, fatebuntur omnes non eo spectare, ut incerta firmentur, sed ut certa, summâque et indeclinabili auctoritate facta, magis magisque asserantur et inculcentur.

Cujus generis est id quod in encyclicarum epistolarum tomo, post synodum Chalcedonensem edito, legimus : « Pene omnes occidentalium partium episcopi consentientes sibimet, et pariter decernente sanctissimo atque beatissimo Romanæ urbis archiepiscopo, litteris propriis et oris sui confessione, ea quæ ab ipsis sanctis Patribus Chalcedone collectis interpretata sunt, confirmaverunt et consignaverunt.[345] » En quid sit confirmatio ; nempe consensus ipse. En ut, non modo Leo, sed etiam cæteri occidentales episcopi condecernentes Chalcedonensem synodum confirmarunt,

CAPUT VI.

Quintum, sextum, septimum, octavum concilium.

Ex octo primis generalibus synodis, supersunt adhuc quatuor, de quibus uno verbo facile decernamus.

Quintam synodum, Constantinopolitanam secundam, à solis Orientalibus, nulla cum Occidentalibus communicatione, nulla [117] Sedis apostolicæ legatione transactam, nonnisi consensione occidentalis Ecclesiæ ac Sedis apostolicæ approbatione, pro synodo œcumenica valuisse constat.

Sexta synodus de fide tantum, fideique condemnandis inimicis egit.

Statim atque fidei definitionem edidit ; eam, ab episcopis et imperatore subscriptam, ad quinque patriarchales Ecclesias dimitti voluit, ut quæ certissima auctoritate constaret, actione viii.[346] Eadem actione Patres ad Agathonem papam relationem mittunt, qua « se Spiritu sancto illustratos, et Agathonis doctrina institutos, infesta dogmata depulisse » testantur. Tum subdunt : « Et corde nos, et lingua, et manu convenientes, omnis erroris expertem, certamque nec fallentem definitionem, vivifici Spiritus ope edidimus.[347] » Quo perspicue demonstrant, nihil expectari à se ut certam Spiritus sancti præsentiam, sibi ac sanctæ synodo vindicent, cum præsertim se ab ipso Agathone, lectis ejus apostolicis litteris, doctos esse fateantur. Neque eo secius ab eodem Agathone petunt ut orthodoxam fidem, quam cum ipso prædicarint, iterum per sua rescripta confirmet. Satis ergo existimabant illustratam, roboratam, confirmatam fidem, quam ipsi tradidissent, et ad inculcationem majorem pertinere eam, quam postulabant, confirmationem novam.

Quare nec expectato Sedis apostolicæ responso, pius imperator synodi decreta edictis exequitur.[348] Interim, Agathone mortuo, ad imperatorem Leonis II pervenit epistola, qua decreta synodi apostolica auctoritate confirmat, « eisque consentit, sicut supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso Domino adeptis firmitatem[349] : » adeo certum est eam confirmationem nihil aliud esse quam consensionem eam quam diximus, ac recognitionem authenticam jam à Domino præstitæ invictissimae firmitatis.

Sane omittendum non est Macarium Antiochenum episcopum hæreseos defensorem à synodo depositum, ad Sedem apostolicam missum, non, quemadmodum nescio qui cavillantur, ut ejus [118] causam tanquam superior retractaret, sed ut errantem instrueret, pœnitenti, si forte, indulgeret ; quod adeo clarum est ex imperatoris et Leonis litteris,[350] ut his immorari pudeat. Alia prosequamur.

Septima synodus, Nicæna secunda, nullam ab Adriano, rebus gestis, specialem confirmationem petiisse, nullam accepisse legitur ; neque eo infirmior visa est aut Græcis aut aliis : neque nostri, cum eam non susciperent, confirmationem defuisse causati sunt : adeo ista ex abundanti esse constat.

Octava synodus, Constantinopolitana quarta, Nicolai I et Adriani II judicium executa adversus Photium, ut firmitatem obtineret, nulla procul dubio Sedis apostolicæ nova confirmatione indigebat ; et tamen petiit his verbis : « Itaque Sanctitate Vestra omnium nostrum et universalis synodi consensum et consonantiam recipiente ; prædica eam magis, ac veluti propriam, ac sollicitius confirma coangelicis præceptionibus vestris ; ut per sapientissimum magisterium vestrum, etiam aliis universis Ecclesiis personet et suscipiatur veritatis verbum et justitiæ decretum.[351] » Quæ verba satis demonstrant, confirmationis nomine, expectari ab apostolica Sede, conciliarium decretorum promulgationem atque executionem ; quod ultro amplectimur.

Atque bis profecto claret, quam nihil faciat ad vindicandam Papæ superiorem potestatem ea confirmatio, quam in actis primorum conciliorum generalium invenimus. Certe sic scribit ad Adrianum II synodus octava : « Sicut beatissimus papa Nicolaus definivit et promulgavit, necnon et summa paternitas tua firmavit et synodice roboravit ; ita et ipsi (legati scilicet apostolicæ Sedis) annuntiaverunt et egerunt[352] ; » ut si necesse sit superiorem esse qui confirmet et roboret, Adrianum Nicolao antecessore suo superiorem fuisse inficiari nemo possit.

Esto igitur fixum id, quod probandum suscepimus, primorum conciliorum generalium confirmationes à Romanis Pontificibus, post gesta ea concilia editas, non ejus fuisse roboris, ut decretis [119] de fide latis robur, quod deesset, adderent ; sed ut quod inesset uberius declararent.

CAPUT VII.

Reliquæ synodi usque ad Tridentinam.

Ex primarum synodorum confirmationibus, de reliquis judicare in promptu est. Post octo illas primas, quatuor omnino sunt, quibus Romanus Pontifex non ipse adfuerit : Pisana, Constantiensis, Basileensis, Tridentina, Cæteras per se ipse gessit.

Pisanam per sese valuisse ante Alexandri V confirmationem editam, vel ex eo demonstravimus,[353] quod nec Alexandri confirmatio valuisset, nisi prius Pisani concilii, cujus ex decretis Alexander electus est, valeret auctoritas.

Constantiensis concilii judicium de Joanne XXIII, quod ab eo summa religione susceptum est, erat profecto, vel eo repugnante, valituram, ut suo loco diximus.[354]

Ejusdem synodi decretum adversus Joannem Hussum et Hieronymum de Praga, statim atque prolatum est, plenam executionem habuisse nemo negat. Illis etiam brachio sæculari traditis et extremo supplicio addictis, necdum creato Pontifice, nedum ejus confirmatione expectata.

Cætera decreta, quæ adversus Viclefum, Hussumque facta sunt, satis demonstravimus[355] Martinum V, non ut incerta ac nutantia confirmasse, sed ut certa et valida, auctoritate concilii totam repræsentantis Ecclesiam, executum esse.

Quod autem idem pontifex in fine concilii declaravit, confirmari à se omnia circa fidem, quæ conciliariter gesta essent ; usque adeo ex abundanti erat, ut illud non scripto decreto, ut cætera, neque à synodo requisitus, sed dimissis Patribus, Polonicæ controversiæ occasione dixerit.[356]

Basileensia priora gesta, quæ sola tuenda suscepimus, adeo [120] suam per sese, sine expressa confirmatione, auctoritatem et executionem habuere, ut iis victus Eugenius IV, pristina sua de dissoluto concilio decreta revocaret.[357]

Tridentina synodus, quæ ultimo decreto suo, Romani pontificis confirmationem peti jubet eorum quæ à se decreta et definita essent, eo usque intellexit eas definitiones vel tum valuisse, ut statim post eam confirmationem petitam, acclamant « Cardinalis à Lotharingiâ : Sacrosancta œcumenica Tridentina synodus, ejus fidem confiteamur ; ejus decreta semper servemus. Resp. Semper confiteamur, semper servemus. Cardinalis : Omnes ita credimus, omnes idipsum sentimus, omnes consentientes et amplectentes subscribimus : hæc est fides beati Petri apostolorum ; hæc est fides orthodoxorum. Resp. Ita credimus, ita sentimus, ita subscribimus. Cardinalis : His decretis inhærentes digni reddamur misericordiis… Resp. Fiat, fiat ; amen, amen. Cardinalis : Anathema cunctis hæreticis. Resp. Anathema, anathema.[358] » Talia sentientes, dum confirmationem petunt, quid aliud quam certa et valida magis magisque firmari et inculcari petunt ?

Quare confirmatio statim atque ab Alexandro cardinale legato ac præside Farnesio[359] petita est, statim à Pio IV in eodem Consistorio est data, die Mercurii 20 Januarii anno 1564, ut subjuncta Tridentinæ synodo acta testantur.[360]

Et quidem in iisdem actis legimus audita vota cardinalium, confirmataque omnia et singula quæcumque in synodo acta essent, matura cum illis deliberatione prœhabitâ : quæ matura deliberatio, si in rem ipsam caderet, ac de ipsis concilii tot ac tantis decretis esset inquisitum, profecto tanta res tam brevi tempore transacta non esset. [121]

CAPUT VIII.

De canonibus conciliorum generalium à Sede apostolica confirmatis vel infirmatis : Constantinopolitani canones, præsertim iii ; Chalcedonenses. ac præsertim xxviii.

De fide egimus, causisque cum fide conjunctis ; nunc de canonibus paucis rem transigemus. Et quidem Nicænos canones, statim atque à Nicænis Patribus per provincias delati sunt, toto orbe terrarum obtinuisse constat. De Ephesinis in actis synodalibus diserte legimus,[361] statim atque sunt editi, una cum epistola synodi ea de re scripta, dimissos fuisse per Ecclesias continuo exequendos, ut quæ pleno et suo pollerent robore. Itaque in Ecclesiæ catholicæ codicem statim inserti sunt, tenuitque episcopis in Cypro et Europa provincia concessa libertas, nulla unquam confirmatione speciali.[362] De septimæ et octavæ synodorum canonibus, nihil, quod sciam, objicitur, quod ad hunc pertineat locum, constatque legi nusquam ab ulla synodo generali petitam canonum confirmationem, præterquam à Chalcedonensibus xxviii illius, quo et Constantinopolitanus canon iii firmabatur, et Constantinopolitanus episcopus non modo dignitate, sed etiam jurisdictione ac ditione auctus. In his igitur tota est difficultas.

Ac de canonibus quidem Constantinopolitanis sic objiciunt : quod eos, teste Gregorio, Romana Ecclesia non habet nec accipit.[363] Leo vero Magnus canonem iii caducum, sponte collapsum, et Sedi apostolicæ ignoratum, sibi quoque displicere significat.[364] Interim id constat, in codicem canonum cum aliis Constantinopolitanis insertum, toto statim Oriente valuisse. Quin etiam, in Chalcedonensi synodo, legali apostolicæ Sedis, Anatolium Constantinopolitanum episcopum secundum habuerunt- Qua de re usque adeo non questi sunt, ut è contra quererentur in [122] quintum gradum à Dioscoro Flavianum relegatum. Quo loco laudantur à Diogene Cyzicensi, quod regulas scirent,[365] quas nempe Dioscorus contempsisset. Ergo intelligebant omnes episcopi, ipsique adeo legati Leonis deberi episcopo Constantinopolitano primum post se locum : non alio canone, quam Constantinopolitano illo, quem Romana Ecclesia ignorare ac minime probare voluisse videbatur ; visumque est satis, quod nondum aperte improbasset.

De canonibus Chalcedonensibus gravior difficultas, ac præsertim de xxviii.[366] Is actione xv, legatis absentibus conditus, actione xvi, iisdem querentibus relegitur : legati contradicunt ; Leonis mandata proferunt, Nicænos canones legunt ; quibus hæc nova adversentur ; Constantinopolitanos rejiciunt coactos episcopos conqueruntur.[367]

Hic episcopi clamaverunt : Nemo coactus est[368] ; dictisque sententiis canon confirmatur. Hic legati postulant, ut sua contradictio gestis inhœreat[369] ; contestanturque se ad Papam relaturos.[370]

De hoc ergo uno canone, qui controversus esset, Patres ad Leonem referunt, submisso animo petunt ut probare dignetur ; et quemadmodum Patres est in bonis capiti consonarent, ita pontificalis apex, id quod decens erat filiis indulgeret[371] ; placiturum id principibus ; et legatos quidem contradixisse, sed ut res ipsi Papæ reservata videretur.

Hac rerum summa patet nihil Patres ambigere, præterquam de iis quæ nova, quæ contra Nicænos canones, quæ repugnantibus legatis decrevissent : cætera vi sua atque integro robore firma reputasse.

Quid hic Leo sanxerit nemo ignorat : nempe sic : « Consensiones episcoporum, sanctorum canonum apud Nicæam conditorum, regulis repugnantes in initum mittimus, et per auctoritatem beati Petri generali prorsus definitione cassamus.[372] » Alibi decernebat « canones Nicænos nulla in parte esse solubiles ; infirmum [123] atque irritum quidquid à prædictorum Patrum canonibus discrepant ; » denique Anatolium, si canonem urgeat, universalis Ecclesiœ pace privandum.[373]

Hæc de canone xxviii sanctus Pontifex, cujus auctoritate victus ipse Anatolius (si Lucæ Holstenio colligenti et edenti credimus, ut profecto, mea quidem sententia, credi par est), data epistola Leoni præcipienti, ut à canone tuendo abstineret, respondit « se illa obediendo complere, quæ ejus perfectissimis sensibus placita videbantur. Nam penitus, inquit, absit, ut eis ego, quæcumque mihi fuissent mandata per litteras, adversarer. » Acquievit imperator, eodem teste Anatolio in eadem epistola, atque ex numero canonum Chalcedonensium, canon ille xxviii expunctus est.

Hic ergo objiciunt Romanum Pontificem conciliis œcumenicis longe superiorem, quorum canones absque ejus approbatione non valeant ; imo ab eo ex beati Petri auctoritate cassentur, ipsis orientalibus, ipsis Constantinopolitanis episcopis, ipsis imperatoribus consentientibus.

At hæc qui objiciunt, primo, ne statum quidem quæstionis intelligunt. Defendimus enim Constantiense concilium, quo nempe concilii potior auctoritas agnoscatur, in fide, in schismate, in reformatione generali promovenda. At orientales episcopi isto canone', episcopo Constantinopolitano consulebant, imperatori gratificabantur, non fidei, non schismati, non reformationi generali providebant ; imò vero rectum ordinem ac primarum sedium honorem ab antiquo institutum evertebant, qui rei universæ ecclesiasticæ conducere videretur. Non ergo adversus effrænam aut extraordinariam potestatem, canones ac jura ; libertatemque ecclesiasticam tuebantur, quod Patres Constantienses volebant ; sed Papæ, canones Tectumque ac probum et canonicum ordinem defendenti repugnabant ; ac proinde ad nostram quæstionem non pertinet quidquid hic actum ab illis fuit

II. Orientales Patres, hoc canone constituto, id sibi tribuebant [124] ut Patrum limites, et canones Nicænos ab universali Ecclesia conditos et receptos, inconsulto ; imo vero repugnante toto Occidente convellerent : quod non illis licebat.

III. In eo canone statuendo nequaquam concilii generalis auctoritate gaudebant, à quorum decretis in ea actione cum Sede apostolica universus Occidens recedebat.

Hinc etiam factum est ut Chalcedonenses Patres à Leonis arbitrio id pendere vellent, quod Relationis quidem verba demonstrant, ut vidimus : sed aperte convincit illud Anatolii in epistola ad Leonem : « Cum et sic gestorum vis omnis et confirmatio auctoritati Vestræ Beatitudinis fuerit reservata.[374] » Unde nec mirum, de iis Leonem statuisse, quae in ipsius potestate ipsa synodus reliquisset.

Cæterum Bellarminus canones Chalcedonenses omnes à Leone rejectos esse putat,[375] propter quosdam Leonis aliorumque Pontificum locos : quem vir illustrissimus Petrus de Marca egregie confutavit.[376] Nunc neminem esse jam puto, qui neget Chalcedonenses canones xxvii, antiquissimis canonum insertos collectionibus, statim in auctoritatem admissos ; quos si quis obstinate contenderit à Leone improbatos ; nempe Parisienses nostri non alio firmiore argumento probaverint conciliorum generalium supremam potestatem, quam quod tot canones, etiam improbante Romano Pontifice valuisse, ipsi adversarii fateantur.

CAPUT IX.

Recapitulatio eorum, quæ de confirmatione ex conciliorum artis dicta sunt : hinc confutantur allati à quibusdam recentioribus pontificiæ confirmationis effectus : Ecclesiæ consensus, quatenus ultima synodi bene gestæ testificatio : sancti Gelasii locus.

Ex his facile confutantur ea, quæ recentiores quidam theologi, de pontificia confirmatione dixerunt. Et primum quidem pauci sunt, qui ad hæc extrema decurrant, [125] vim omnem Ecclesiæ ac synodorum in solo Pontifice esse positam ; decreta quæ non ipse firmaverit, præsidentibus licet, imo consentientibus ejus legatis edita, incerta pendere, quoad approbaverit ; neque aliam synodis generalibus constare infallibilitatem, quam ab ipso promptam.

Hæc igitur confutantur ; universim quidem ex actis conciliaribus, quibus vidimus decreta conciliaria, statim atque sunt edita, cœlestis oraculi vice habita, executionique mandata[377] : speciatim vero ex his locis, quibus ipsa concilia, ante omnem confirmationem asserunt, « se omnis erroris expertem, certamque nec fallentem definitionem, vivifici Spiritus ope edidisse ; » quod synodus sexta ad Agathonem papam scribit.[378]

Eodem pertinet illud, quod est à Nicæna secunda synodo pronuntiatum ; vim qua fidei definitionem certam edidissent, in eo esse positam, quod divino Numine congregati, ea repromissione gauderent, qua Christus cum apostolis usque ad finem sæculi futurum se esse promittit.[379]

Neque minus illustre est illud Cœlestini ad Ephesinam synodum : « Spiritus sancti testatur præsentiam congregatio sacerdotum.[380] » Quo loco sanctus Pontifex in Ephesina synodo, synodum illam apostolicam Hierosolymis congregatam aspiciendam esse testatur.

Huc accedit Leonis II synodi sextæ definitionem confirmantis verba, quibus declarat iis se consentire, « sicut supra solidam petram, qui Christus est, ab ipso Domino adeptis firmitatem[381] : » ut confirmatio synodi universalis, nihil sit aliud quam testificatio jam à Domino traditæ firmitatis.

His igitur victi, qui sunt paulo cordatiores, ab his insulsis et nimiis abhorrere solent ; sed multum desudant in vero explicando confirmationis effectu. Ac Joannes quidem Bagotius[382] sic exponit, « confirmationem Pontificis omnibus fidelibus solummodo [126] fidem facere, synodum œcumenicam et legitimam fuisse ; et, cum leges servaverit, in Spiritu sancto definiisse quod definiverit : quæ ultima certificatio credendi necessitatem imponat fidelibus, cum antea nemo proprie teneatur synodi definitiones accipere[383]. »

Postremum hoc æque concidit actis conciliaribus, quibus demonstravimus conciliorum generalium definitiones statim atque prolatæ sunt, nullo alio decreto edito, valuisse.

Illud haud absurdum, confirmatione declarari synodum, et legitime fuisse convocatam, et legitimo ordine processisse, neque quidquam intervenisse quo nulla sit ; qualia multa in Ariminensi, atque Ephesina secunda synodis evenisse legimus : quæ causa fuisse videtur, cur Leo synodi Chalcedonensis definitionem, ipso etiam auctore, ac per legatos præsidente factam, speciali epistola confirmandam duxerit, « propter malignos interpretes, » ut vidimus.[384]

Sanctus Gelasius approbationi Leonis universalis Ecclesiæ consensionem adjungit ; eoque internosci docet « male gestam synodum à bene gesta synodo, quod male gestam synodum, puta Ephesinam secundam, tota merito Ecclesia non recepit et præcipue Sedes apostolica non probavit : at bene gestam synodum cuncta recepit Ecclesia, ac maxime Sedes apostolica comprobavit[385] : » ut profecto, inter cæteras Ecclesias, eminere oporteat Ecclesiæ principalis assensum ; at illud interim requiratur, ut Ecclesiæ totius consensus accedat.

Hæc ergo est ultima adversus malignos interpretes synodi bene gestæ testificatio : Sedis apostolicæ conjunctus cum totius Ecclesiæ approbatione consensus, quam confirmationem dicimus.

Ea vero universalis ac plena consensio, non tantum adversus malignos interpretes, sed etiam interdum bonis quoque ac probis viris est necessaria.

Etsi enim boni viri non dubitant, quin œcumenica synodus sit infallibilis, quandoque haud immerito ac bona fide dubitatur, utrum aliqua synodus sit vere œcumenica. Quale dubium contigisse vidimus hispanicæ et Gallicæ Ecclesiæ,[386] circa synodum [127] sextam et septimam, ad quas vocati non essent. Quare haud immerito affirmamus ultimum, quo synodi œcumenicæ asserantur, esse Ecclesiæ universalis consensum cum apostolicæ Sedis confirmatione conjunctum.

CAPUT X.

Andreæ Duvallii de confirmatione sententia confutatur ; nempe quod ante eam conciliorum anathemata valeant, tantum sub spe ratihabitionis futura : concilii octavi locus egregius.

Andreas Duvallius concilia quidem generalia, quibus pontifex per legatos præest, ea infallibilitate gaudere contendit, quam ipsa Spiritus sancti præsentia tribuat.[387] Horum ergo decretis, quod ad fidem attinet, teneri Pontificem ; neque posse negare confirmationem, si legitimo ordine processerint : vim porro confirmationis in eo collocat, ut anathemata prolata à conciliis, absque pontificia confirmatione non valeant. Nempe concilia illustrant, non feriunt ; tanquam Ecclesiæ Doctores non habeant simul concessam divinitus et cathedram docendi, et castigandi virgam.

Hæc Duvallii sententia omnium, quascumque viderim, longe absurdissima videtur esse. Primum enim procul dubio statim valet vel ab uno episcopo prolatum anathema ; ac licet solvi possit legitimo ordine, ac superioris judicio, non tamen superioris confirmationem expectat ut ratum habeatur : non valebit vero ab œcumenicis synodis prolata sententia, omnem Ecclesiæ complexa potestatem ? Videsis ad quam vana et absurda cogantur, qui ab avita traditione degeneres, ecclesiasticæ potestatis formam, cæcis ratiociniis ad arbitrium fingunt. Deinde etiam si id placeat, quod est falsissimum, quæ jurisdictionis sint, ad Papam omnia redigenda esse ; an non ille intelligitur mandare legatis, ut exponendæ doctrinae ita exercendæ ecclesiasticæ ultionis officium ; cum sexcenta concilia provinciala sive regionaria habeamus, in quibus legati apostolici una [128] cum synodis anathemata pronuntient et exequantur ? quam auctoritatem conciliis œcumenicis denegari, longe absurdissimum est. 3° Libenter quærerem, ludantne nos synodi, cum absolute ac decretoriè pronuntiant : « Si quis non ita senserit anathema sit ? » Ac nimis profecto ineptiunt qui hæc anathemata intentari respondent à synodis sub ratihabitione et confirmatione futura ipsius Pontificis. At saltem audiant has formulas ab omnibus synodis frequentatas, quæ effectum ipsum denotant : « Ab Ecclesia projecimus ; privavimus, nudavimus omni dignitate, » Ac rursus alio modo : « Nudatus est, privatus est, projectus est : » tanquam perfecta re, quam ipsi pendere volunt. Postremo si adhuc hæsitant, esto illud ab octava synodo decretum peremptorium, haud minus adversus eorum sententiam, quam adversus Photium : « Nos eum inobedientem et resistentem sanctæ huic et universali synodo repulimus, et anathematizavimus, atque à tota catholica et apostolica Ecclesia fecimus alienum, per datam nobis potestatem in Spiritu sancto à primo et magno Pontifice nostro, Liberatore at Salvatore cunctorum.[388] » Quid enim expectant qui sic pronuntiant ? Sed nos in tam claris plus æquo immoramur.

Atque hæc de objectione, quæ à synodorum confirmatione petitur, dicenda habebamus. Sane et imperatores synodos confirmarunt, diversissimâ ratione, ut vim legis ac civilis executionis obtinerent. Confirmatio autem ecclesiastica, quid sit, plenissime explicatum esse credimus ; nempe sic : vel ut insit ex communi consensione firmitas, vel ut innata jam, ac certa, magis magisque inculcetur.

CAPUT XI.

Ex antedictis resolvitur illud, duodecim sæculis inauditum, quod episcopi jurisdictionem omnem à Papa mutuentur ; quodque Papæ assistant, ut consiliarii tantum, non ut judices.

Jam illud superest explicandum quod objiciunt : Episcopos à romano Pontifice potestatem suam ac jurisdictionem mutuari ; adeoque conjunctos quamlibet in synodum œcumenicam, nihil [129] posse adversus auctoritatis suæ radicem ac fontem, sed tantum adesse ut consiliarios ; ac decreti robur, tam in rebus fidei, quam in aliis, in Romani Pontificis potestate esse positum.

Quod commentum, sponte vel ex eo concidit, quod priscis sæculis inauditum, xiii sæculo invehi cœpit in theologiam, postquam scilicet philosophicis ratiocinationibus, iisque pessimis, agere, quam Patres consulere plerumque maluerunt.

Huic vero novitati repugnat imprimis id, quod ex Actis Apostolorum relatum de illa synodo apostolica, quam cæteris velut iterari et repræsentari conciliis, sancti Cœlestini ad synodum Ephesinam epistola, et concilii quinti œcumenici interlocutio demonstravit[389] : qua in synodo, si quis apostolos non veros judices à Christo constitutos, sed Petri consiliarios dixerit, nimis ineptus est.

Repugnant item ea quibus constitit Romanorum Pontificum decreta atque judicia- etiam de fide, œcumenici concilii convocatione suspensa, auctoritate retractata, nec nisi examine facto, ac dato judicio comprobata et confirmata fuisse[390] : quæ profecto probant, eos non Papæ consiliarios, sed papalium decretorum sedere judices.

Et eos quidem legitime convocari oportet, ne tumultu coeant : cæterum convocati, auctoritate Spiritus sancti, non Papæ, judicant ; pronuntiant anathemata, non Papæ auctoritate, sed Christi ; tollesque in actis id inculcatum vidimus, ut repetere jam pigeat.

Huc accedat illud concilii primi Arelatensis ad sanctum Sylvestrum : « Te pariter nobiscum judicante, cœtus noster majore lætitia exultasset ; » atque in ipso concilii capite ad eumdem Sylvestrum : « Quid decreverimus communi consilio, Charitati tuæ significamus[391]. » Hac igitur sacerdotii sui auctoritate freti, de summis rebus, de observatione scilicet Paschæ Dominicae, ut uno die per omnem orbem observetur ; de Baptismo non iterando ; deque Ecclesiarum disciplina judicant[392] : cujus generis exempla ubique occurrunt. Quin etiam à synodis, etiam particularibus, [130] quibus Papa praesedit, ejus etiam præsentis decreta examinari et firmari consensione ; Patres pariter judicare, decernere, definire constitit ; ac millies in actis adscriptum vidimus.[393]

CAPUT XII.

Quo sensu dictum sit ab antiquis, à Petro et per Petrum esse episcopatum : sancti Augustini locus.

Cæterum in re tam clara unum illud ex antiquitate depromptum abjiciunt, à sancto Innocentio dictum : Petrum « episcopalis nominis et honoris auctorem[394] ; » et iterum : « Unde ipse episcopatus et omnis auctoritas nominis ejus emersit[395] ; d et à sancto Leone : « Si quid, cum eo (Petro scilicet) commune cæteris voluit esse principibus (scilicet apostolis), nunquam nisi per Petrum dedit, quidquid cæteris non negavit[396] ; » atque alibi item, Christum ita concessisse cæteris apostolis prædicandi ministerium, ut in eos à Petro, « tanquam à quodam capite, dona sua velit in corpus omne diffundere.[397] » Unde etiam manavit illud Optati Milevitani : « Bono unitatis beatus Petrus praeferri apostolis omnibus meruit, et claves regni cœlorum communicandas cæteris solus accepit[398] ; » et illud Gregorii Nysseni : « Per Petrum episcopis dedit claves cœlestium honorum[399] ; » et illud denique sancti Cæsarii Arelatensis ad Symmachum papam : « Sicut à persona beati Petri apostoli, episcopatus sumit initium ; ita necesse est ut disciplinis competentibus Sanctitas Vestra singulis Ecclesiis quid observare debeant evidenter ostendat.[400] »

Hæc et alia ejusmodi ad extremum si urgeant, nempe asserent a Petro, non à Christo, aut à Christo per Petrum, non autem [131] immediate et proxime apostolos constitutos : tanquam alius quam Christus apostolos vocaverit, miserit, atque infuso Spiritu cœlesti potestate donaverit ; ac Petrus, non Christus, dixerit : « Ite : docete : praedicato : baptizate : accipite,[401] » etc. « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.[402] »

Neque me fugit Joannem de Turrecremata aliosque paucos, dum à se non putant sancti Leonis et aliorum jam allata dicta satis defendi posse, nisi apostoli quoque à Petro suam jurisdictionem acceperint ; in hoc etiam deliramentum abreptos contra manifestissimam Evangelii veritatem : quod quidem commentum ipse Bellarminus confutavit.[403]

Id ergo cum sit omnium absurdissimum, constabit adductis Patrum sententiis hæc tantum doceri.

Primo, auctoritatem episcopalem ac jurisdictionem clavibus ac ligandi solvendique potestate contineri ; quod per se est perspicuum.

Secundò, Petrum fuisse primum, in quo ea potestas ostenderetur et constitueretur, patet ex evangelica historia. Etsi enim Christus omnibus apostolis dixit : « Accipite Spiritum sanctum » (Joan., xx, 22) ; et, « Quæcumque alligaveritis ; » et, « Quæcumque solveritis » (Matth., xviii, 18) ; tamen præcesserat illud Petro dictum : « Tibi dabo claves, » et, « Quodcumque ligaveris, et quodcumque solveris » (Matth., xvi, 19).

Tertio, utrumque, id est, et quod est Petro, et quod est apostolis dictum, æque à Christo manare. Qui enim dixit Petro : « Tibi dabo ; » et, « Quæcumque ligaveris, » idem apostolis dixit : « Accipite, » et « Quæcumque alligaveritis. »

Quarto, verum igitur esse quod ait Optatus de Petro : « Bono unitatis claves regni cœlorum, communicandas cæteris, solus accepit. » Revera enim quæ Petro datæ sunt (Matth., xvi), communicandæ erant postea apostolis (Matth., xviii, et Joan., xx) ; communicandæ autem, non à Petro, sed à Christo, ut patet.

Quinto, verum etiam id esse quod ait Cæsarius : « A Petro episcopatus sumit initium » : cum Petrus primus fuerit in quo per [132] ligandi ac solvendi ministerium ostensa, inchoata, commendata fuerit episcopalis potestas.

Sexto, hinc etiam verum quod ait Innocentius : « A Petro episcopatum et omnem auctoritatem ejus nominis emersisse, » quod ille primus omnium sit episcopus constitutus, sive designatus.

Septimo, ea causa vocari Petrum ab eodem Innocentio episcopatus auctorem ; non quod ejus institutor fuerit ; non quod ab eo apostoli ligandi ac solvendi potestatem acceperint : reclamant enim ubique Scripturæ ; sed quod ab eo factum sit ejus potestatis inter homines collocandos, et constituendi sive designandi episcopatus initium.

Octavo, apostolos per orbem terrarum non Petri auctoritate, sed Christi, constituisse, ordinasse, consecrasse episcopos ac presbyteros qui Ecclesias gubernarent ; atque hunc esse communicati episcopatus una cum ordinaria jurisdictione fontem.

Nono, hæc ut clarius elucescant, ac facile intelligatur quid sit illud, per Petrum, quod apud Leonem legimus, recolenda est antiqua Ecclesiæ ab ipsis Scripturis ducta traditio.

Constat ergo Domino interrogante apostolos : « Quem dicunt homines esse Filium hominis[404] ? » Petrum omnium principem, omnium induta persona respondisse : « Tu es Christus : » ac postea Christum Petro talem gerenti personam dixisse : « Tibi dabo, » etc. ; « Quodcumque ligaveris, etc, » Quo patet, his verbis, non modo Petrum ; sed in Petro suo principe, ac pro omnibus respondente, omnes apostolos eorumque successores, episcopali potestate ac jurisdictione esse donatos.

Quæ omnia complexus Augustinus hæc scribit : « Cum omnes essent interrogati, solus Petrus respondit : « Tu es Christus ; » et ei dicitur : « Tibi dabo, » etc., tanquam ligandi ac solvendi solus acceperit potestatem : cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus, tanquam personam gerens unitatis, acceperit.[405] » Quo nihil est clarius. [133]

CAPUT XIII.

Patres ante Augustinum : alii Augustini loci : traditio sequentis ætatis.

Augustino præluxit Cyprianus passim. Brevis ac præclara ad Lapsos epistola sic incipit : « Dominus noster, cujus præcepta metuere et observare debemus, episcopi honorem et Ecclesiæ suæ rationem disponens, in Evangelio loquitur, et dicit Petro : « Ego tibi dico, » etc. ; et « Tibi dabo claves, » etc. ; et, « Quæ ligaveris, » etc. Inde per temporum et successionum vices episcoporum ordinatio et Ecclesiæ ratio decurrit, ut Ecclesia super episcopos constituatur, et omnis actus Ecclesiæ per eosdem præpositos gubernetur.[406] »

In uno igitur Petro omnes episcopos institutos Cyprianus agnoscit ; neque immerito episcopatus, eodem Cypriano passim attestante, unus toto orbe terrarum, in uno est institutus : idque factum est ad stabiliendam « unitatis originem ab uno incipientem, » ut idem Cyprianus docet.[407]

Consentit Optatus, qui claves communicandas cæteris apostolis, utique à Christo, ut rerum series demonstravit, soli Petro primum agnoscit traditas, ut unitatis negotium formaretur.[408]

Sed omnium maxime communem traditionem exponit et inculcat Augustinus. Neque enim semel id dixisse contentus, loco supra memorato,[409] in hujus doctrinæ exponenda ratione totus est. Hinc illud : « In Petro esse Ecclesiæ sacramentum[410] ; » ergo ea, de quibus agimus, Christi verba dicta esse Petro « Ecclesiæ formam gerenti : quædam dici de Petro quæ non habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cujus ille agnoscitur gestasse personam, propter primatum, quem in discipulis habuit.[411] »

Hinc autem sequi docet omnes apostolos et episcopos à Christo potestatem in Petro accepisse : « Petro enim figuram Ecclesiæ [134] sustinenti datas claves, atque hinc Ecclesiæ datas. Petrum, Paulum, Joannem, cæteros apostolos claves accepisse, easque adhuc in Ecclesia esse, sed omnes in Petro accepisse, ut Ecclesiæ figura[412] ; » quod inculcat his verbis : « Beatus Petrus primus apostolorum ; in illo uno omnes claves acceperunt.[413] »

Id vero factum commendandae unitatis gratia, post Cyprianum et Optatum, docet : « Quando enim Christus ad unum (Petrum scilicet) loquitur, unitas commendatur[414] : » unde passim in libris contra Donatistas ait, « claves unitati datas.[415] »

Summa ergo hæc est. Cum apostoli et pastores Ecclesiarum et unum sint, et multi ; unum ecclesiastica communione, qui unum pascant gregem ; multi per orbem terrarum distributi, ac suam quique unici gregis sortiti partem, ideo potestatem ipsis duplici Christi concessione datam ; primum ut unum sunt, idque factum in Petro principe, unitatis figuram ac personam gerente, quo pertineat illa vox singulari prolata numero : « Tibi dabo : » et, « Quodcumque ligaveris, » etc. Secundo, ut multi sunt, plurali numero, quo pertineat illud : « Accipite ; » et, « Quodcumque ligaveritis ; a utrumque autem proxime et immediate à Christo ; cum ille qui dixit : « Tibi dabo, » ut uni ; dixerit idem : « Accipite, » ut multis : praecessisse tamen eam vocem, qua datur potestas omnibus, ut sunt unum ; quia Christus unitatem in Ecclesia sua maxime commendatam esse voluerit.

Hinc omnia elucescunt. Neque tantum episcopi, sed etiam apostoli à Christo claves potestatemque acceperunt in Petro, ac suo modo per Petrum, qui eam pro omnibus, ut omnium figuram ac personam gerens, communi nomine acceperit.

Manavit traditio ad posteros. Hanc universam paucis complexus est Christianus Drutmarus,[416] noni sæculi scriptor nobilis, Expositione in Matth. Ad hunc quippe locum : « Quodcumque ligaveris, » etc. : « Hoc tam Petro quam omnibus apostolis et successoribus eorum, qui in Ecclesia eumdem locum tenent, [135] recte credimus concessum.[417] » Id postquam evangelicis dictis comprobavit, infert : « Quod autem quasi soli Petro, hæc legatio dici videtur, ideo fit, quia ipse locutus est pro omnibus, et in ipso omnibus responsum est. »

Hanc traditionem secuti, labente eodem sæculo, anno videlicet 875, Patres Cabillonenses privilegium monasterii Tornutiensis sic statuunt : « Auctoritate, quam à Christo Jesu Domino nostro, summo sacerdote, in Petro accepimus,[418] » etc. Quod totidem verbis repetitum legimus, anno 878, in ejusdem privilegii confirmatione, subscribentibus Hincmaro Rhemensi et aliis.[419]

Idem legimus in Caroli Magni Capitularibus ab Ansegiso collectis : « Præcipimus, ne forte, quod absit, aliquis contra episcopos leviter (hoc est, irreverenter), aut graviter (hoc est, contumeliose) agat : quod ad periculum totius imperii nostri pertinet ; et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem ; quod ex verbis Domini facile intelligi potest, quibus beato Petro, cujus vicem episcopi gerunt, ait : Quodcumque ligaveris,[420] » etc. Vicem Petri dicuntur episcopi gerere, quod accepta in Petro potestate » vice ac loco Petri habeantur : quemadmodum et ipsi Romani Pontifices, vice ac loco Petri se gerunt, ac Petri vicarios se passim appellant ; majore potestate quam alii, sed profecto non magis à Christo deducta.

Unde episcopi qui se vice Petri esse dicunt, iidem se Christi vicarios passim nominant[421] ; non pari amplitudine, qua Romani Pontifices ; sed auctoritate pariter à Christo derivata.

Hinc excommunicant, « virtute Spiritus sancti, et ex auctoritate beati Petri apostoli[422] ; » quippe qui intelligant, ad se quoque dicta, quæ Petro dicta sint.

Piget commemorare ejusmodi innumerabilia, quæ passim legentibus occurrent : ex quibus profecto constet episcopos omnes, in Petro omnium personam gerente, accepisse à Christo quam habent potestatem. [136]

Neque propterea dixeris, nihil præ cæteris accepisse Petrum, qui tantum cæteros figuraret : meminisse enim oportet, quid Augustinus dixerit : « Petrum Ecclesiæ gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit.[423] » Et alibi : « Petrus Ecclesiæ figuram portans, apostolatus principatum tenens,[424] » etc. ; quod assidue inculcat, et cæteri Patres uno ore prædicant. Hoc enim habuit præ cæteris, ut, cum esset omnium princeps, illud potestatis à Christo proxime et immediate manantis commune depositum, principali jure et ipse acciperet, et ad successores transmitteret, ut cæteros episcopos meminisse oporteat, se primum in Petro ut unitatis capite designatos, formatas, constitutos, in Petri successore colendo et observando, unitatem et pacem servare debere.[425]

CAPUT XIV.

Cleri gallicani ab antiqua traditione ducta sententia : conventus generalis anni 1655 adversus Joannem Bagotium acta memorantur.

Hanc sanctam et apostolicam episcopalis jurisdictionis ac potestatis à Christo immediate profectæ et institutæ doctrinam, Ecclesia gallicana studiosissime retinuit, nec passa unquam est ab ea traditione deflecti.

Ut alia omittamus, nostra memoria, anno videlicet 1655, Joannes Bagotius degenerem sententiam, qua vilescat episcopatus, propugnasse visus erat.[426] Id cum clerus gallicanus maximo ac frequentissimo consessu Parisiis congregatus molestissime tulisset, purgavit se coram amplissimo cœtu Bagotius, professusque [137] est disertis verbis : « Episcopos immediate à Christo accipere jurisdictionem, atque in suis Ecclesiis gubernandis eadem auctoritate pollere, qua apostoli.[427] »

Idem Bagotius docere visus, « ita se habere Papam respectu cujuscumque episcopi, et cujuscumque diœceseos, ut se habet episcopus respectu cujuscumque curati, et cujuscumque parœciæ diœceseos ; » id à se dictum negavit ; « atque inter utrumque ingens discrimen esse professus est, etiam jure divino. »

Sacer vero cœtus fideles omnes edoceri voluit, » constitutam à Christo Papæ auctoritatem in tota Ecclesia, episcoporum vero in suis diœcesibus ; quæ doctrina esset conciliorum Lateranensis sub Innocentio III, Florentini, ac Tridentini. »

Eam doctrinam gallicani Patres luculentius exponunt, datis pro more litteris ad omnes coepiscopos, quarum hæc summa est : « Neminem orthodoxum dubitare, quin Papa sit caput, pastor et primas universalis Ecclesiæ, uti loquitur concilium Florentinum ; cujus potestatis jure posse eum in casibus ac forma in jure præscriptis, providere regimini omnium Ecclesiarum, omnique pastorali functioni. Verum ea doctrina non destruit jus episcopale, neque propterea admitti delegatos sine causa, qui sine episcoporum licentia omnia eorum munia obire possint : hierarchiam nihil esse aliud quam subordinationem quamdam membrorum ad caput ; eo esse comparatam ut membra conservet sub capitis regimine ; ac licet utrique et caput et membra potestatem ac vitam ducant ab eodem Christo, non tamen eadem vi neque pari auctoritate : apostolos haud minus Petro fuisse subjectos, quanquam æque ac Petrus à Christo missionem habuissent ; ita episcopos, qui apostolis successerint, haud minus à Christo habere potestatem, licet eam exercere sub Papa Petri successore debeant : cæterum violari episcopatum, qui secundum Cyprianum unus est, nisi episcopus agnoscatur à Spiritu sancto præpositus gregi ; qui se ab ejus auctoritate segregaverit, ab eo id pati Ecclesiam, quod sol erepto radio, obstructo rivo fons, detracto uno ramo arbor tota pateretur : ac neminem Ecclesiæ vere esse conjunctum qui non agnoscat, et superiorem in totius [138] corporis capite potestatem, et quæ in subjectis particularium Ecclesiarum capitibus vigeat : et Papam quidem instar petræ esse, qua fundatur Ecclesia : episcopos vero columnarum instar, qua portetur ; atque omnino ad sustentandam tanti ædificii structuram, et petram, et columnas æque conservari oportere.[428] »

Hanc celeberrimi conventus acceptam à majoribus et tradendam posteris sententiam, aulicis artibus aliquanto tempore interceptam, conventus Ecclesiæ gallicanæ, anno 1682, innovavit ac promulgavit.

Hoc sacrum depositum ab omni Patrum memoria Sorbona custodit. Neque unquam innoxios habuit qui aliud sentirent, ut à nobis prolata monumenta testantur.[429]

Nimia illa quidem, inquies, quæ potestatem jurisdictionis parochorum æque ac episcoporum et Papæ, à Christo esse docet, ut ex eisdem monumentis atque ex novissima Vernantii censura patet.

Qui hæc objiciunt, doctrinam sacræ Facultatis non intelligunt : diserte enim explicat hic agi de parochis, non quantum ad limitationem, sed quantum ad institutionem primariam ; subditque in censura Vernantii : « Salva semper immediata episcoporum in prælatos minores, seu curatos et plebem subditam auctoritate. » Mens ergo Facultatis de secundi ordinis sacerdotibus non ea est : institutum à Christo, ut sint eo ritu, quem nunc Ecclesia servat, in parœcias distributi ; id enim pertinet ad eam limitationem, quam à Papa quidem et ab Ecclesia esse ipsa Facultas docuit ; sed omnino à Christo esse id, quod ad primariam hujus ordinis institutionem pertinet ; nempe ut ille ordo sit in Ecclesia necessarius, et secundo loco sub episcopis ecclesiasticam jurisdictionem exerceat ; quam cum exercet, non ab alio quam à Christo, secundum canones et episcoporum juxta præscripta, exercendam accipiat : ita ut episcopis, à quibus consecrantur et instituuntur, tanquam immediatis pastoribus, vicariam operam præstent : quod est verissimum. At episcopos, licet Papæ divino jure subjectos, ejusdem esse [139] ordinis, ejusdem characteris, sive ut loquitur Hieronymus,[430] ejusdem meriti, ejusdem sacerdotii, collegasque et coepiscopos appellari constat : scitumque illud Bernardi ad Eugenium papam : « Non es dominus episcoporum, sed unus ex ipsis.[431] »

Quod ergo nuperrime inventum est, episcopos à Papa jurisdictionem habere, ejusque quosdam esse vicarios, ut duodecim sæculis inauditum, à scholis christianis amandari oporteret.

CAPUT XV.

Auctoris anonymi, de jurisdictione episcopali à summo Pontifice profecta, vanœ commentationes : sancti Gregorii loci : Bellarmini objectio : sancti Felicis III locus.

Quam firma et antiqua sit nostra sententia, aliorum vani conatus docent, ac præsertim anonymi qui de Libertatibus scripsit. Is enim, ut nihil intactum relinqueret, quo vilesceret episcopatus dignitas, totum viii librum in hac quæstione consumpsit, conquisitis undique auctoribus, qui degenerem sententiam sequerentur.[432] Et quidem scholasticos ac postremæ ætatis auctores facile invenit, multosque laudavit : ex antiquitate nihil omnino protulit, præter illa, quæ de Petro dicta retulimus ; quæ quam abs re sint, omnes eruditi vident.

Sane et Joannem Ravennatem retulit, qui ad sanctum Gregorium de Romana Ecclesia hæc scribat : « Quæ universali Ecclesiæ jura sua transmittit.[433] » Sed hæc nihil aliud sonant, quam omnium Ecclesiarum jura, etiam Ecclesiæ Romanæ auctoritate muniri, eòque recurrere omnes, quorum jura violentur ; quod est certissimum. Si quis autem illa verba eo pertinere putet, ut à Papa, non à Christo episcopatus jura profluant, næ ille arbitretur à Joanne Ravennate plus tribui Gregorio, quam ipse sibi Gregorius tribuat ; is enim nihil aliud Petro auctori suo tribuit, quam [140] ut ei à Christo cura totius Ecclesiæ, et principatus commissus sit[434] : » hoc est, ut universam qualis à Christo instituta est, regat Ecclesiam ; non profecto, ut omnia Ecclesiæ jura à se, non à Christo, transmissa esse putet. Idem Gregorius de se cæterisque fratribus Ecclesiarum episcopis hæc scribit : « Quid ergo nos episcopi dicimus, qui honoris locum ex Domini nostri humilitate suscepimus, et tamen superbiam hostis ipsius imitamur.[435] » Nempe se accenset cæteris, qui honoris locum h Christo æque suscipiant ; non eum se esse vult, qui omnia jura cæteris tribuat. Quo etiam loco id scribit : « Certe Petrus apostolus primum membrum sanctæ et universalis Ecclesiæ est ; Paulus, Andreas, Joannes quid aliud, quam singularum sunt plebium capita[436] ? » à Christo utique, non à Petro constituta ; unde subdit : « Et tamen sub uno capite omnes membra sunt Ecclesiæ. » A quo quidem capite, Christo scilicet, vim omnem suam ducant, non à Petro, qui licet suo modo caput omnium, respectu tamen Christi, una cum ipsis membrum est ; omnibusque pariter virtus et auctoritas à Christo tribuitur, ac licet non æqua omnibus, tamen omnibus æque.

Non ergo à se putent Romanum Pontificem honoratum, dum volunt episcopos illi, potius quam Christo referre acceptam eam, quam exercent cœlestem jurisdictionem. Gregorium recordentur. « Non honorem, inquit, esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco : meus namque honor est, honor universalis Ecclesiæ. Tunc ergo vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.[437] »

Nihil autem ad rem, quæ scribit anonymus de Alexandrino et Antiocheno patriarchatu, per Petrum apostolum constituto ; longe vero minus ad rem, quod etiam de phantastico Galliæ patriarcha, singulari capite agit[438] ; ac pudere debuit virum gravem, in his etiam somniis confutandis tantum operæ collocasse. Sed certum erat nihil prætermittere, quod aliquam Gallis invidiam apud imperitos conflare posset. [141]

Metropolitanas Ecclesias, præsertim in Gallia, suam à summo Pontifice auctoritatem traxisse narrat[439] : quo causæ suæ emolumento ? Nempe et Paulus Titum in Creta metropolitana instituit, jussitque ut per Ecclesias episcopos constitueret.[440] An hic etiam necesse fuit intervenire Petrum ? An Petrus Ephesinam, Caesariensem, Heracleensem, aliasque in Oriente primarias sedes instituit, quæ non modo episcopos, sed etiam metropolitas plurimos sub se haberent ?

Quod vero episcopatum toto orbe terrarum ab uno Petro et successoribus propagatum dicit, nulla probatione dicit : tanquam alii apostoli nihil egerint. Quod non nisi auctoritate Petri distributas diœceses, et cuique pastori suum assignatum gregem asserit[441] : quod, quidquid cæteri apostoli, Paulus etiam apud Cretenses, ejerint et jusserint, Petri et successorum expresso vel tacito consensu valuisse respondet ; hæc contemnenda potius, quam confutanda duximus, et in tanta litterarum luce ab homine gravi dici potuisse miramur,

Jam quod his ratiociniis delectatur : Episcopi Papæ subjecti sunt ; episcopi à Papa deponi, à Papa reponi possunt (servatis quidem canonibus) : episcopalis jurisdictio ab ipso ordine sive charactere separari potest ; ergo à Papa est : episcopi inæqualem nec eamdem cum Papa jurisdictionem accipiunt ; ergo non à Christo[442] (quasi Christo non licuerit, honorem ac potestatem à se immediate diffusam diversa mensura, modoque, et certo ordine temperare ac distribuere) : ne memoratu quidem dignum est.

Nec melioris notæ illud : « In regimine monarchico supremus princeps officia aliis etiam principibus distribuit, ac jurisdictionem confert. » Demonstrandum enim erat, ecclesiasticam monarchiam, sub Christo præcipuo Monarchâ constitutam, ad formam monarchiae sæcularis penitus institutam esse ; quod est falsissimum : id, inquam, Scripturis et traditione demonstrandum, non ex proprio cerebro, vanisque ratiocinationibus christianæ reipublicæ forma effingenda erat.

Illud vero longe est absurdissimum, quod statim significat : [142] « Jurisdictionem ab eo esse, qui confert titulum[443] : » item ab apostolis eorumque successoribus esse, qui diœceses seu parochias distribuerint, fundarint Ecclesias, pastores constituerint, plebem assignarint Cui enim non sit obvium, ab apostolis apostolicisque viris separata loca, personas designatas ; à Christo tamen ipso jurisdictionem esse collatam ? Quod si verbis ludimus, contendimusque à Christo immediate non esse, quod sit per homines ; jam ergo nec papalis jurisdictio à Christo sit. Romanus enim Pontifex æque ac cæteri ab hominibus eligitur, ab hominibus ordinatur. Quis autem ei Romanam dioecesim assignavit, cujus est peculiaris episcopus ? A quo episcopalem hanc jurisdictionem accepit ? An a Petro et antecessoribus jam pridem in cœlum assumptis ? An forte à se ipso ut Papa, non autem à Christo ? Apage deliria, vana ratiocinia evanescant.

Memorat Bellarminus[444] bullas pontificias episcoporum instituendorum causa datas. Neque quidquam aliud profert : neque recordatur quam hæc novitia ac postremæ ætatis sint, et quam nec ad Græcos, nec ad alios orientales pertineant, quos non ea conditione, ut bullas deinceps acciperent, Ecclesia catholica toties susceperit ; imo in antiquo usu reliquerit.

Neque tamen refugimus id, quod est à Felice III dictum : « Per quam (apostolicam scilicet Sedem) largiente Christo, omnium solidatur dignitas sacerdotum[445] : » non quod eos institueret omnes episcopos, quod est falsissimum ; sed quod male et præter canonicum ordinem institutos, à sua communione, suo quodam jure depelleret, eisque communicando solidaret.

De tribus patriarchis, qui cæteros deinde episcopos confirmarent, à Sede apostolica confirmandis, quod objiciunt, etiamsi esset certissimum, et vetustissimum, atque ab ipsa christianitatis origine repetitum ; quid ad nos pertinet ? eum certum sit Carthaginensem Ecclesiam, et antequam Constantinopolitanæ sedi subderentur, Ephesinam, Heracleensem, Cæsariensem in Cappado eia, aliasque absolutæ ordinationis jure gavisas : quo etiam [143] potitas esse gallicanas et hispanienses Ecclesias, ex antiquis utriusque Ecclesiæ canonibus erui, æquis constabit judicibus. Dicant tamen an valuerint, an non ?

Sæpe vidimus Romanorum etiam Pontificum electionem atque institutionem, si quid dubii forte intervenit, conciliorum atque Ecclesiarum consensione, auctoritate, decreto agnitam et firmatam, multosque, ipso fatente Baronio,[446] intrusos, simoniacos, nullosque pontifices, summa tamen auctoritate valuisse ; quod Ecclesia catholica, tacito saltem consensu, eorum institutionem ac gesta comprobaret rataque haberet. An ergo propterea Romani Pontificis jurisdictionem ab Ecclesia esse dicemus ? Sed nos in perspicuâ re plus æquo immoramur. Satis enim scimus, neminem dissensurum, qui quidem antiquitatem vel primoribus labiis degustarit : neque futuros unquam fuisse, qui jurisdictionem omnem ecclesiasticam ab ipso Papa repetendam ducerent, nisi et fuissent, qui cum omnia extraordinarie habere et gerere affectarent, omnino imminuta episcoporum potestate sibi opus esse crederent.

CAPUT XVI.

Loci sancti Joannis Chrysostomi, à novissimo auctore anonymo objecti.

Novissimus auctor anonymus multa ex beato Joanne Chrysostomo et Augustino profert, quibus ea, quam tuemur, conciliorum auctoritas infringi videatur. Libri enim V caput xii hunc titulum præfert : Sententia sancti Ioannis Chrysostomi de comparatione beati Petri cum cæteris apostolis, etiam simul unitis.[447] Quo loco congerit mira, sed omnino extra rem ; ut vel exinde specimen capi possit, quam sit ejus auctoris ad speciem magis quam ad veritatem composita oratio.

Ad hanc ergo Christi interrogationem : « Vos autem quem me esse dicitis ? » hæc à Chrysostomo notata memorat, quibus significet, « superius esse sancti Petri circa fidem judicium, cæterorum omnium apostolorum judicio. » [144]

Primum quidem, « Petrum non solum omnes alios repræsentare, omnium vice ad interrogationem Christi respondendo, sed ipsorum etiam non expectasse suffragium[448] ; » quod quidem verissimum est, sed nihil ad rem. An enim coram ipso Christo præsidem egisse volunt, et singulorum rogare potuisse sententiam ? Rem absurdam primum ; tum etiam inutilem ; non enim necesse id erat, cum vel inde à primo Christi miraculo in Cana Galileæ Joannes scripserit : « Crediderunt in eum discipuli ejus[449] ; » et utique non in hominem, sed in Deum credebant, atque id Petro gnarum.

Neque magis est ad rem id, quod anonymus notatum à Chrysostomo memorat, Petrum prœsiluisse et prævenisse.[450] Prævenit enim certe omnium responsionem, non omnium fidem. Neque ad quæstionem pertinet, an Petrus, rogatis aliorum suffragiis, pro omnibus responderit. Non enim id quisquam cogitat, eo obstringi Romanum Pontificem Petri successorem, ut nihil communi nomine pronuntiet, nisi rogatis omnium suffragiis, cum, ex omnium Ecclesiarum communicatione, facile intelligere possit communem traditionem et fidem, quam exponere teneatur.

Jam anonymus ad hæc verba Chrysostomi : « Os et vertex consortii totius, » notare debuisset, eum esse oris loco, qui promat quid omnes sentiant. Quod autem illud adscribit (nota hæc verba), Vertex consortii totius, et non apostolorum tantum seorsim sumpturum,[451] quam futile ! Quis enim inter catholicos dubitat quin Romanus Pontifex sit caput et vertex totius Ecclesiæ ? An proinde ejus sententia omnium sententiæ prævaleat, quæstio est. Quin senatus princeps, totius ordinis princeps caputque dicitur : quod non eo dixerim, ut Romanus Pontifex non majore dignitate polleat, sed quod ea quæ jactant, cum inferiori quoque dignitate constent.

Anonymus memorat,[452] secundo loco, à Chrysostomo notatum, Petrum perfectiore modo Christum cognovisse, quam qui eum Filium Dei antea confessi fuerant ; quod de cæteris aliquatenus [145] verum est, de apostolis certè absurdissimum, quos ante Petri confessionem in nudum hominem credidisse, nemo nisi impie dixerit ; ac, si id Chrysostomus diceret, commoda interpretatione in aliam sententiam emolliendus esset, quod hujus loci non est.

Observat, tertio loco, hæc verba Chrysostomi : « Pater illi quod loqueretur suggessit : » unde concludit anonymus : « Petrum divinæ sententiæ sibi à Patre suggestæ promulgatorem, non humanæ opinionis relatorem extitisse.[453] »

Quo loco multa peccat : primum quod nemo cogitet Petrum, cum suam et aliorum exposuit fidem, « humanæ tantum opinionis relatorem extitisse. » Non enim humana opinio est, in quam de Christo Deo apostolicus ordo consentiat. Tum stant illa duo simul, et Petrum communis fidei esse interpretem, et eam nihilominus à Patre acceptam esse.

Quod quarto et quinto loco anonymus memorat, ad Petrum « vere ac proprie factam esse promissionem de ædificanda super ipsum Ecclesia[454] ; » et cum à Chrysostomo dicitur Ecclesia super ipsam fidem niti,[455] id intelligi debere per singularem quemdam respectum ad Petrum ejusque successores in Sede apostolica, eximios fidei professores ac prædicatores, tum Petrum pastorem universi gregis esse constitutum. Omnes quidem, ac præcipue Parisienses nostri et gallicani Patres confitentur ; neque in communi fide stabilienda laborandum fuit.

Neque etiam negant id quod ab anonymo, sexto loco, est positum : « Ut Petro vere, proprie, ac excellentiori modo revelata fuerat Christi divinitas ;... ita ipsi vere et proprie et immediate dari claves regni cœlorum[456] : » hæc enim postrema sunt certissima, additis sane iis, quæ ex Augustino ac Patrum traditione hausimus.[457] At superest quæstio, qua conditione, qua lege administrandae claves, idque ex universali traditione explicandum, non ex uno ambiguo et utrique sententiæ apto Chrysostomi loco.

Quod autem et hic et septimo loco notatum ab anonymo est,[458] [146] « Petrum ad altiorem divinitatis Christi cognitionem evectum » quam cæteri apostoli, quis asserere audeat ? Certe ad excellentius ejus præconium adductum fuisse constat ; quod sufficit.

Quod est octavo in Chrysostomo observatum[459] ; Jeremiam quidem uni genti, Petrum vero universo terrarum orbi esse præpositum, quis negat, ut eloquentissime, ita suo modo verissime à Chrysostomo esse dictum[460] ? cum præfectura Petri, non modo amplitudine, sed etiam ordinaria potestate præstet.

Quod denique anonymus Chrysostomum sic conclusisse memorat : « Tu vero mecum, ex eis omnibus intellige, quanta sit potestas ejus,[461] » ad hæreticos certe vertenda sunt, non ad Parisienses, aut ad Patres gallicanos, qui hanc potestatem esse maximam, ac plane cœlestem confitentur.

Quod autem, ex alio Chrysostomi loco, hæc infert anonymus : « Si Petrus splendor totius mundi, si apostolorum doctor, ab ipso alii, non ab aliis ipse instrui atque doceri indiguit[462] ; » quorsum spectat ? Nisi forte ut Paulus Petrum temere, non modo docuisse, sed etiam reprehendisse videatur.

CAPUT XVII.

Alius Chrysostomi locus, in Acta Apostolorum.

Noster anonymus ultimo loco memorat beati Chrysostomi homiliam in in Acta Apostolorum, in eàque vim facit maximam.[463] Ibi sanctus Doctor exponit sermonem Petri de uno ex discipulis in collegium apostolicum cooptando. Quo loco Chrysostomus id notat : Petrum ubique loqui primum : graeca autem sic habent : « Et ut fervidus, et ut is cui à Christo grex esset creditus, et ut cœtus princeps, semper primus incipit loqui : » hoc autem omnes confitentur. Chrysostomus paulo post : « Considera quam Petrus agit omnia ex communi discipulorum sententia, nihil auctoritate, nihil imperio : » quæ nobis quidem prosint, potius quam [147] noceant. Post multa interjecta subdit : « Multitudini permittit judicium, et eos qui eligerent reddens reverendos, et seipsum ab invidia liberans ; » ac postea : « An non licebat ipsi eligere ? Licebat et quidem maxime ; verum id non facit, ne cui videretur gratificari.[464] » Quo loco noster anonymus somniat voluisse Chrysostomum, ut Petrus jure suo potuerit totum negotium peragere, etiam inconsultis fratribus, quod procul est à Chrysostomi mente, et ab illis temporibus. Id voluit Chrysostomus, Petro sacri cœlis principi licuisse, ut sicut de electione primus verba fecerat, ita simul aliquem designaret, atque deliberet in quem alii deinde facile consentirent. Quod quidem est eligere, non solum, sed primum. Hoc autem non fecit Petrus. Indefinite dixit : « Oportet testem resurrectionis Christi nobiscum fieri unum ex istis.[465] » Notat ergo Chrysostomus Petri modestiam, qui aliorum noluerit præoccupare judicia. At si, quod Chrysostomus ne cogitat quidem, id volunt, ut Petro vel soli licuerit totam rem pro potestate conficere, quid postea consequitur ? Certe ut Petri successor, seorsim ab Ecclesia etiam congregata, aliquid possit, puta deligere aliquem episcopum ; non proinde summa hæc definire possit, quæ ad fidem, quæ ad schisma, quæ ad universalem reformationem pertinent : qua in re quæstio est posita. Quamobrem Chrysostomus, utcumque intelligendus est, ipse certe anonymus extra quæstionem ludit.

Quæ deinde sequuntur ab anonymo relata verba Chrysostomi, varie leguntur in græcis codicibus, et vulgatus quidem interpres, quem sequitur anonymus, sic habebat : « Quanquam autem habet (Petrus) constituendi jus par omnibus, tamen hæc congruenter fiebant ob virtutem viri ; et ob hoc quod tunc temporis præfectura non honos erat, sed cura subditorum.[466] » Unde illa anonymi vana : « Petrum habuisse jus par omnibus, non solum seorsim, sed etiam simul sumptis.[467] » An Chrysostomus hoc dicit ? Non has argutias in populari sermone tantus orator sectabatur ; nihilque aliud hæc indicant, quam ut Petrus æque ac cœteri [148] potuerit aliquem defigere, ac designare primus ; id tamen aliorum arbitrio reliquerit.

Hæc dicimus ad Chrysostomi locum, prout legit interpres ; at alia lectio est, quam vulgati codices retinuerunt. Sic autem habet ad verbum : « Quanquam nec æqualem omnibus constitutionem habebat, » etc, affirmationis loco, negatione reposita : quam lectionem excutere non est animus ; ac duntaxat monemus anonymum, recurrendum fuisse ad fontes, neque ex incerta lectione certam conclusionem elici debuisse.

At illud palmarium putat, quod subdit Chrysostomus : « Merito primus omnium auctoritatem usurpat in negotio, ut qui omnes habeat in manu : ad hunc enim Christus dixit : Confirma Fratres tuos.[468] » Quo loco anonymus subtile illud suum inculcare non cessat : « Omnes habet in manu, ergo omnes simul sumptos ; » quæ tamen nec sufficerent ; et quando quidem rem ad extremos apices urget, addere debuisset : Petrum etiam solum omnia potuisse quocumque in negotio : nec tantum in designando Mathiâ ; sed etiam in exponenda fide, in extinguendo schismate, in constituenda universali disciplina ; idque absolute et ad nutum, nec ulla coapostolis deliberatione permissa : qualia nec Petrus, nec ipse Chrysostomus, nec quisquam homo sanus somniavit.

Nos quidem confitemur, Petrum omnium primum, ut ait Chrysostomus, non tamen solum in Ecclesiæ negotiis merito usurpare, sibique vindicare auctoritatem, et confirmare fratres jussum ; et quod suo loco diligentius expendemus,[469] ejus, in re obvia neque multum controversa, prono omnium assensu obtinuisse sententiam. Cæterum, ubi gravis orta est dissensio, qualis illa de legalibus, Act. xv, variabantque sententiæ, sigillatim dixisse et judicasse omnes, remque esse decisam omnium auctoritate conjuncta : unde illud extiterit : « Visum est Spiritui sancto et nobis[470] ; » missumque ad Ecclesias non unius Petri, sed omnium apostolorum, quotquot adesse poterant, ut ipse Chrysostomus loquitur,[471] « commune decretum. » [149]

CAPUT XVIII.

Sancti Augustini locus ab eodem anonymo objectus, contra conciliorum auctoritatem indeclinabilem.

Idem anonymus auctor, libro vii, hunc objicit sancti Augustini locum ex libro secundo adversus Donatistas ; quo loco sanctus Doctor respondet Donatistis, qui auctoritatem conciliumque Cypriani assidue objectabant. De conciliis autem hæc habet : « Et ipsa concilia, quæ per singulas regiones vel provincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati, quæ fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere, ipsaque plenaria sæpe priora posterioribus emendari ; cum aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat, vel cognoscitur quod latebat.[472] » Huc usque anonymus. Addemus et illud ejusdem Augustini ex eodem libro : « Nam et concilia posteriora prioribus apud posteros præponuntur, et universum partibus jure optimo praeponitur.[473] »

Probat anonymus, hic agi de conciliis stricto sensu plenariis, eo quod Augustinus loquatur de conciliis, « quæ fiunt ex universo orbe christiano. » Probat agi de fidei quæstionibus, quod « hæc de conciliis dicta sint, occasione hæresis scilicet Donatistarum Baptismum iterantium. » Queis fretus hæc ait : « Respondeant huic Augustini loco, qui judicium concilii judicio Papæ in fidei quæstionibus praeponunt. » Melius diceremus : Respondeat anonymus hæreticis, qui unum hunc præ cæteris jactant locum, ut in fidei quæstionibus, concilia œcumenica errare posse probent. An forte respondebit, id quod persæpe profitetur, agere se de conciliis, « à quibus summus Pontifex ejusque legati absint ? » non ita Augustinus : de conciliis agit qualia tum quoque celebrabantur vere œcumenicis, quibus cum aliis episcopis ex universo orbe christiano congregatis Romanus Pontifex collegii episcopalis princeps et caput interesset.

Sane non Parisienses privatim, sed tota theologorum et [150] canonistarum schola profitetur certos esse casus, eosque extraordinarios, in quibus concilia generalia sine Romano Pontifice celebrari possint. Neque ea concilia quisquam theologorum, ac ne ipse quidem negat anonymus, cum nempe in eos casus incidimus, « qui non alia remedia patiuntur.[474] » At illi casus nondum inciderant, ut eos ab Augustino prævideri necesse fuerit. Illud certe concilium ex orbe christiano collectum, quod objiciebat Donatistis, non sine Romano Pontifice celebratum esse, aut Augustinus significat, aut quispiam hominum cogitavit. Imo illud concilium, quo Donatistas premebat, consueto more erat actum. Idem concilium irrefragabilis auctoritatis fuisse, Augustinus docet : id enim ubique agit, ut de rebaptizatione, de qua agebatur, nullus jam supersit dubitandi locus, postea quam ea quæstio « ad concilii plenarii auctoritatem roburque perducta est.[475] » Cui concilio si anonymus derogat auctoritatem, aut ab Augustino derogatam putat, palam ad hæreticorum castra transit, qui veris legitimisque conciliis œcumenicis adversantur. Quare aut hæreticis se adjungat oportet, aut hunc, quem nexuit, nodum, nobis ipse exsolvat. Atque hi sunt qui invidiosissime jactant favere nos hæreticis, quod catholicam innoxiamque sententiam tueamur : ipsi interim ab hæreticis arma mutuantur, quibus conciliorum fidem auctoritatemque proterant.

Nos facile cum Bellarmino aliisque catholicis respondemus, agi quidem hic de conciliis vere œcumenicis, eaque indubie emendari posse à posterioribus conciliis in rebus facti aut disciplinæ variabilis[476] : quem sensum Augustinus aperte indicat his verbis, « Plenaria concilia sæpe priora posterioribus emendari, cum aliquo rerum experimento aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat. » Ergo Augustinus spectat non ipsam incommutabilem veritatem, quam sola apprehendat fides ; sed eas profecto res, quæ « in rerum experimento » sunt positæ : quibus verbis ab Augustino designatas fidei veritates, neque ratio sinit, neque quisquam in ejus libris unquam repererit.

Jam quod anonymus objicit, id à sancto Augustino dictum [151] occasione fidei ab hæreticis læsæ, quid agat ignoramus. An ut concilia œcumenica in fide errare possint ? Impium, hæreticum, omnibus catholicis detestandum. An ut Augustinus cum hæreticis senserit, conciliisque universalibus legitimis detraxerit auctoritatem ? Absurdum, erroneum, ipsi Augustino contrarium : cum is non alia magis ratione Donatistas à rebaptizatione deterreat, quam quod ab universalis concilii auctoritate recesserint. Prorsus anonymi nos piget, qui concilians auctoritatis odio ad hæc misera et infanda prosiliat. Nos autem cum catholicis facile respondemus : verba quidem Augustini, quæ cum hæreticis anonymus urget » occasione quidem fidei esse prolata ; nihil tamen prohibere, quominus occasione capta de conciliorum decretis universim tractet, atque ab uno casu transeat ad alios, quibus priora concilia etiam plenaria à posterioribus emendari possint. Agebat enim adversus Donatistas universalis Ecclesiæ contemptores, qui proinde conciliorum auctoritatem, non ex illa a Christo Ecclesiæ universali facta promissione, sed humano more æstimabant. Qua quidem intentione sufficit, ut probet Donatistis, anterius habitum Cypriani concilium objicientibus, posteriora concilia anterioribus merito anteponi ; in iis certe casibus, in quibus esse possit emendationi locus. Cæterum cum eos casus ad rerum experimenta restringit, id diligentissime cavet, ne ad ipsam fidem invariabilem protendantur. Atque hæc ad hæreticam anonymi objectionem dicta sint, fusius fortasse quam par erat, nisi ad conciliorum adversus hæreticos tuendam majestatem forent necessaria.

CAPUT XIX.

Alii loci Augustini ab eodem objecit ; an Papa Ecclesiam catholicam repræsentet.

Hæc habuit anonymus, quæ conciliis œcumenicis totam Ecclesiam repræsentantibus objiceret- Nunc ea proferimus, quibus docet, Ecclesiam universalem per Papam repræsentari.

Et quidem in ecclesiasticis gestis invenimus, à summis Pontificibus et conciliis dictum, Ecclesiam catholicam repræsentari [152] synodis œcumenicis, ejus virtutem omnem potestatemque complexis, quod ipsa repræsentandi voce designare solemus. Id autem de Romano Pontifice, neque ab ipsis Pontificibus, neque à conciliis œcumenicis, neque uspiam in gestis ecclesiasticis legimus : ut profecto novam vocem omissam ab anonymo oporteret. Sed eam probare nititur adductis beati Augustini locis, quibus Petrus dicitur Ecclesiam figurasse[477] : qui loci à proposito longe distant. Aliud enim est in Petro universam Ecclesiæ vim atque auctoritatem fuisse præsentem, quo ipsa repræsentandi ratio constat ; aliud in Petro, tanquam in sacramento, in typo, in figura, et quadam, ut ita dicam, persona mystica significatam ; quo ritu in Martha, in Maria sorore, in eodem Petro, in Joanne apostolo vitam activam et contemplativam figurari et significari Augustinus passim docet.[478]

Quærit anonymus,[479] quo sensu Petrus Ecclesiam figuravit ; an ut nudum signum ; an ut pars quædam Ecclesiæ ; an ut superior. Facile respondemus, placuisse Christo Ecclesiam in Petro figurari ut in principe : cæterum eo sensu repræsentasse Ecclesiam, quo ejus vim omnem potestatemque, ut insitam sibi præsentemque concludat, quod concilio universali est proprium, non sanctus quisquam, non Augustinus, non alius è sanctis Patribus cogitabat.

Jam ergo anonymi argumentum ruit : « Ei per quem repræsentatur Ecclesia universalis, conveniunt quæcumque in Scripturis sacris tribuuntur Ecclesiæ ipsi ; atqui per Petrum repræsentatur Ecclesia universalis : ergo Petro conveniunt quæcumque in Scripturis sacris tribuuntur ipsi Ecclesiæ ; verbi gratia, quod sit columna et firmamentum veritatis, quod qui eum non audierit, sit habendus tanquam ethnicus et publicanus.[480] » Quæ omnia frigido nituntur æquivoco, sumpta figurandi voce pro ipsa repræsentatione, quæ totam Ecclesiæ vim atque potestatem in unum collectam præsentemque sistat. [153]

CAPUT XX.

Repetuntur et urgentur quæ pro Parisiensium sententia, ab auctoritate et convocatione conciliorum generalium dicta sunt : confutantur vana suffugia : Bellarmini etiam responsionibus antedicta firmantur.

Jam ergo, quod polliciti sumus, sententia Parisiensium, conciliorum generalium traditione firmata est. Etenim vidimus Romanorum Pontificum in conciliis œcumenicis judicia retractata, de his quæstionem habitam ; quæstione habita, Cœlestini, Leonis, aliorumque probata judicia ; Vigilii atque Honorii rescripta improbata fuisse ; neque quidquam à sancta etiam Sede profectum, aut à Patribus, aut à Romanis eliam Pontificibus, pro irrefragabili esse habitum, nisi postquam Ecclesiæ consensus accessit. Quin etiam sententiam hanc ipsa conciliorum generalium convocatione firmatam, totamque quæstionem finitam esse arbitramur.

Omnino enim id certum est, id immota lege, id omnium sæculorum traditione fixum, quod in ipsis initiis hujus tractationis est positum,[481] synodos generales propter multiplices quidem causas, sed propter fidem maxime convocari oportere. Hinc illud Pelagii II axioma à Magno Leone desumptum : « Specialis quippe synodalium conciliorum causa est fides.[482] » Præluxerat Pelagio Gelasius, ubique inculcans, in magnis fidei quæstionibus suam cuique synodum destinatam.[483] Gelasio præluxerat Athanasius de synodo Ariminensi sic dicens : « Cur nova synodus ? Quæ nova hæresis[484] ? » His omnibus præluxerant apostoli, suborta quæstione de legalibus, quæ Ecclesiam maxime conturbaret, rem ad synodum deferentes, suumque illud proferentes ; « Visum est Spiritui sancto, et nobis[485] ; » quod ad omnia deinde sæcula permanaret. At si per sese valet, ante Ecclesiæ consensum, Romani [154] Pontificis indeclinabilis auctoritas, nempe omnia ista tam clara, tam certa, concidunt. Quorsum enim attinebat ab ultimis orbis partibus cieri episcopos tantis laboribus, tantisque sumptibus, et Ecclesias pastoribus viduari, si totum erat in Romano Pontifice positum ? Si quod ille crederet, quodve doceret, statim pro summa et irrevocabili lege esset, cur non ipse pronuntiat ? Aut si pronuntiavit, cur jam convocantur fatiganturque episcopi, qui nempe actum agant, et de summo Ecclesiæ judicio judicent ? Non id autem frustra fit ; sed christianis omnibus cum ipsa fide est insitum, in summis dissensionibus totam Ecclesiam convocari audirique oportere. Ergo omnes intelligunt, certam et exploratam et plenam veritatis declarationem, non in Papa solo, sed in Ecclesia ubique diffusa collocatam.

Ad id argumentum respondet Bellarminus ea, quibus nostra invictissime firmentur. Cum enim objecisset sibi : « Quod concilia generalia necessaria non essent, si Papa posset definire infallibiliter in fidei dogmatibus ; » hæc quidem reponit ; « Primum, quod non debet Pontifex contemnere media humana ; medium autem humanum est concilium, majus aut minus, pro gravitate rei ; quod patet ex apostolis, qui cum soli possent quamlibet controversiam infallibiliter definire, concilium convocarunt. Deinde definitiones de fide pendent præcipue ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum : ut autem cognoscatur quæ sit totius Ecclesiæ sententia, et quam traditionem servent Ecclesiæ Christi, non est alia melior ratio, quam ut conveniant episcopi ex omnibus provinciis, et quisque referat Ecclesiæ suæ consuetudinem. Præterea sunt utilissima et sæpe necessaria, non tantum ut finis imponatur controversiæ, sed ut serventur decreta ; siquidem multi ignorantiam decreti prætexunt ; alii conqueruntur se non fuisse vocatos ; alii aperte dicunt summum Pontificem potuisse errare.[486] » Hæc sunt propter quæ Bellarminus concilia necessaria esse judicet : nos vero hæc non tam solvimus, quam ex iis nostra stabilimus.

Ac primum de mediis humanis, etiam à Pontifice adhibendis : si quidem Pontifex petit tantum consilium, quod quidem pro [153] animi sui sententia vel admittat, vel respuat ; non profecto episcopi, sed doctissimi quique vocandi sunt. Cum ergo episcopi ad concilia vocentur, certissimo argumento est, non consilium, sed auctoritatem ac potestatem quæri ; quæ Pontificis auctoritati et potestati conjuncta, tota sit atque integra Ecclesiæ in docendo et coercendo potestas et auctoritas, adeoque summa jam et indeclinabilis.

Deinde huc redeunt omnia, quæ sunt hactenus validissime constituta. Primum enim in synodis generalibus, si consilium tantum Pontifici definituro quæritur, non erant adhibendi qui conjudicarent, qui condecernerent, qui anathema simul intorquerent, ac pronuntiarent ; sed qui datis consiliis prælucerent, et rem pontificio judicio potestatique relinquerent. At profecto adhibiti sunt in conciliis episcopi, non consiliarii, sed judices : non qui duntaxat doceant Pontificem judicaturum, sed qui ejus sententiam, ejus decreta, ejus anathemata sua consensione atque auctoritate firment. Non ergo consilium in synodis, sed summa auctoritas potestasque quæritur.

Tum et illud certum est ; cum synodi generales sunt habitæ, Romani Pontificis plerumque praecessisse sententiam. Omnino enim Cœlestinus, Leo, Agatho, Gregorius II, Adrianus I, sententiam dixerant, cum tertia, quarta, sexta, septima synodus haberentur. Non ergo consilium judicaturo Pontifici, sed cum judicasset, certæ et ineluctabilis auctoritatis robur quærebatur.

Denique in Macedonii quæstione de Spiritu sancto, non dabant consilia sancto papæ Damaso in Occidente versanti, qui seorsim Constantinopoli quæstionem habebant orientales Patres : neque hi per litteras consultationem mittunt ; sed decretum, sed symbolum, sed anathemata adversus hæreticos ; quod in aliis etiam quæstionibus factum suo loco indicavimus.[487] Quorsum hæc ? Nisi quod omnes intelligebant non ideo requiri episcoporum sententiam, ut Papa monitus melius judicet ; sed ut, ex communi Papæ episcoporumque sententia, ineluctabilis sententiæ robur existat. At forte id ita factum est, quod Papa judicium Patribus relinqueret, quemadmodum imperatores ac reges, summa licet [156] potestate præditos, et fecisse legimus, et facere intuemur : non ita est. Non enim episcopi se putabant esse à Papa selectos judices, sed à Christo datos. Neque ipse Pontifex synodos exquirebat, quæ sibi judicaturo essent necessariæ ; sed orbis christianus merito reposcebat, ut quod certa fide crederet, certa jam et invicta auctoritate doceretur. Neque Romani Pontifices aliud cogitarunt, cum concilia generalia, vel ipsi convocarent, vel ab imperatoribus convocari sinerent, quam ut ex consensu certa jam auctoritas fidei adderetur.

Aiunt pontificiis quidem decretis, ut solitariis, plenam et ultimam auctoritatem contineri : per concilia generalia ex tractatione et examinatione addi summæ auctoritati plenissimam lucem, ad convincendos pertinaces : eo enim decurrant recentiores passim, ac maxime ille novissimus anonymus, qui de libertatibus gallicanis scripsit.[488] Sed quid hoc rei est ? Si lux quærebatur tantum, cur congregatæ synodi Romanorum Pontificum dogmata, non editis tractatibus, sed decretis conditis muniebant ? An vero tertia, quarta, sexta, septima synodi, mysterium fidei lucidius explanarunt, quam Cyrillus à Cœlestino laudatus, quam Leo, quam Martinus, quam Agatho, quam Gregorius II, quam Adrianus I ? Neutiquam. Certe cum Romanorum Pontificum decreta toti Ecclesiæ præluxissent, synodi postea congregatæ luci lucem addiderunt, sed ideo ampliorem, quod jam certiorem, totiusque Ecclesiæ consensione constantem : qua in certitudine, jam non dubiæ lucis, summam et indeclinabilem auctoritatem collocamus.

Apostolici concilii exemplum profert Bellarminus.[489] Sedeo nostram sententiam firmari jam vidimus ; quod nempe apostoli, tanta Spiritus plenitudine, tantaque divinitus auctoritate muniti, Hierosolymis congregati sint, ac futuris dissensionibus terminandis eam formam dederint, quæ totius apostolici ordinis conjungat auctoritatem, in eâque reponat illud : « Visum est Spiritui sancto, et nobis. »

Quo etiam ex loco illud Bellarmini confutatur, concilia non esse medium divinum confirmandæ fidei, sed medium humanum, [157] monendo et instruendo Pontifici. Id, inquam, ex apostolico illo concilio perspicue refellitur. Neque enim quisquam dixerit convenisse apostolos ut monerent Petrum, sed ut ipsi cum Petro, conjuncta auctoritate, eam veritatem promerent, cujus custodes ac testes à Christo in commune essent constituti. Atque ibi elucescit, ut aperiendae, ita etiam muniendæ veritatis, non humanum medium, sed plane divinum ; cum illi congregantur, qui Ecclesiarum magistri constituti sunt immediate et proxime à Christo dicente : « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos[490] ; » et iterum : « Ite, docete omnes gentes, » etc, et : « Ecce ego vobiscum sum[491] : » ut Ecclesia quæ sit schola Christi, et cœtus discipulorum ejus, id vere certòque à Christo didicisse intelligatur, quod uno ore Ecclesiarum magistri doceant.

Quin et ipse Bellarminus assentire cogitur. Cum enim fateatur « definitiones de fide præcipue pendere ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum, » hinc profecto fit, ut illa consensio ad plenam veritatis fidem necessario requiratur. Quæ si Pontifici pronuntianti desit, nempe deerit illud, quod est præcipuum, et unde præcipue, teste Bellarmino,[492] definitio pendeat. Quare fateatur necesse est, cum ab episcopis in concilium adunatis requiritur illa consensio cum Papa, non profecto requiri ad Papæ informationem, sed ad invictum communis testimonii ac decreti robur.

Neque magis audiendi sunt, qui concilia generalia media quædam humana esse voluerunt, ad convincendos confutandosque pertinaces. Scripsit ille toties citatus auctor anonymus, conciliorum necessitatem eo esse à majoribus inculcatam, « quia unius, quantæcumque sit dignitatis, judicium esse infallibile, supra humanam rationem est ; nec nisi fide ac traditione sciri potest. Quod autem sententia senatorum toto orbe congregatorum, nec minus merito, quam numero insignium, veritatem attingat, etiamsi fides non doceret, ratio suaderet humana. Ideo concilium generale pertinacissimis hominibus erat proponendum. Quod si recusarent, rei a nemine non haberentur.[493] » Sic ergo conciliis novo ausu humanam tribuunt auctoritatem. At non [158] invenimus à sacris conciliis, in eo repositam esse vim illam, quæ os omne obstruere !, sed in repromissione Christi dicentis : « Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi[494] : » sed in certissima inhabitatione divini Spiritus, cujus præsentiam sacerdotum toto orbe præsidentium congregatio testaretur[495] : sed in invicto robore traditionis ejus, quam communis consensio declararet. Quæ si præsidia defuissent, quivis cœtus humanus eo posset esse perturbatior, quo copiosior. Quare firmioribus subsidiis nixi, communem traditionem communi decreto asserendam putabant.

Idem anonymus docet convocari concilia, « quod frequenter non de dogmate ipso, sed de personis ferendum est judicium : » cui rei congruant multorum suffragia, « et senatorum numerus, et senatus dignitas : scilicet, ne qua supersit injustitiæ, vel obreptionis suspicio.[496] » Addit, « circa dogma ipsum, quantumvis certum sit, aliqua interdum utendum esse œconomia, ut libentius recipiatur : quæ quatenus adhibenda sit, in plurimorum cœtu facilius agnoscitur. » Quorsum ista ? Certe non agebatur de personis judicandis, neque de ea œconomia, qua Papæ decreta libentius reciperentur, ac suavius in animos influerent ; non hæc, inquam, agebantur, cum de ipsis pontificiis decretis quæreretur, an Patrum doctrinæ congruerent, an non ; ut in conciliis ubique factum legimus.[497]

Quod autem Bellarminus ait,[498] congregationem sacerdotum Christi eo esse comparatam, ut Papam dicturum audiant, neque quis ignorantiam decreti prætexat : primum quidem inutile est, cum aliis modis ita sententiæ promulgentur, ut nemo ignorantiam prœtexere possit ; tum vero Patribus contumeliosum est, ut toto orbe convocati, tanto quidem labore, ac nullo interim necessario officio, Ecclesias suas deserant.

Neque si Pontifex est infallibilis, merito episcopi conquerantur, ut ait Bellarminus, se non esse vocatos ; nam post infallibile judicium, inventa veritate, nullus jam querelæ, sed gratutationi [159] locus. Quis enim conqueratur expeditiore via quæsitam veritatem ; neque fatigari orbem christianum, ad id investigandum, quod ab unius sententia pendeat ?

Jam quod ultimo loco ait Bellarminus : « Alios aperte dicturos, Pontificem errare potuisse ; » rem quidem omnem conficit. Rogo enim verene illud dicturi sint ? Nostra ergo sententia vicit. An falso, et quidem, teste Bellarmino, ea falsitate, quæ sit hæresi proxima ? Cohibendi ergo, non audiendi, qui hæc aperte jactarent. Ac si propterea tot synodi convocandas erant, quod multi aperte dicant, Pontificem errare potuisse ; cum à primis temporibus synodi convocatæ sint, erant profecto tum, qui id aperte dicerent. Quis vero eos coercuit ? quis docentes reprehendit ? quis vel suspectos habuit, aut schismaticos, aut male de fide sentientes ? Quis vero unquam dixerit, hæresi esse proximum, quod aperte toties, et à tot sæculis in Ecclesia prædicatum, et à nullo reprehensum ad nos devenerit ?

Certe Cyprianum Stephano reluctatum, vel eo nomine Bellarminus ab hæresi excusatum voluit, « quod nec modo censentur manifeste hæretici, qui dicunt Pontificem posse errare.[499] » Alias rationes purgandi Cypriani ab Augustino accepimus, suoque loco proferemus.[500] Valeat interim hæc quoque à Bellarmino prolata excusatio : Cyprianum in Parisiensium fuisse sententia. Cur ergo Cypriano, schismaticam, erroneam, hæresi proximam (si quidem Bellarmino credimus) sectanti sententiam, Romani Pontifices pepercerunt ? An viri dignitatem reveriti, cum ejus de rebaptizatione doctrinam tam aperte damnarent ? Cur vero hanc multo pejorem, si quidem adversariis fidem adhibeamus, immunem relinquebant, futurisque schismatibus aperiebant viam ? An illa de Pontifice errante sententia tunc libera erat, proscripta est autem postea ? Quo canone ? qua synodo ? Florentina scilicet, aut Lateranensi ultima, aut certe Lugdunensi ? Negamus ; pernegamus ; temere id asseri ex actis demonstramus.[501] Cur autem anteactis temporibus Ecclesia tacuisset ? cur non Cypriano, totique synodo Africanæ ; cur non Firmiliano, ejusque collegis cum [160] Cypriano conjunctis palam denuntiabant, haud licuisse illis ab infallibili Papæ judicio discedere ? Cur non idem significabant sibi conjunctissimo Augustino illos excusant !, eo tantum nomine, quod res nondum erat concilii generalis auctoritate decisa ? Male profecto veritati, male publicæ saluti, male unitati consultum est, si errorem periculosissimum, de Papa infallibili, quo totum Ecclesiæ statum convelli putant, viri quidem sanctissimi, primis sæculis docuissent ; eum vero Ecclesia vix postremis sæculis coerceret.

LIBER NONUS

De quæstionibus præsertim fidei, extra concilia generalia per consensum Ecclesiæ definitis.

CAPUT PRIMUM.

Consensionis universalis vis et auctoritas ante omne judicium ecclesiasticum : multo major cum Romani Pontificis decreta, nullo reclamante, obtinent.

Quid gestum sit in synodis œcumenicis, maxime ad dijudicandas fidei quæstiones, synodica hactenus acta docuerunt. Nunc quomodo sine synodis œcumenicis subortæ quæstiones terminari potuerint, eadem quam secuti sumus traditione Patrum facile expediemus.

Et quidem nostri censores eo maxime se efferunt, quod multæ hæreses, sine concilii universalis examine, sola Romani Pontificis auctoritate damnatæ, summam ejus et ineluctabilem auctoritatem probent ; qui nec illud advertunt, multas hæreses, ut sino conciliis œcumenicis, ita sine speciali Romani Pontificis definitione damnatas atque extinctas fuisse. Locus Augustini in eam rem clarus ac notus : « Numquid congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur ; quasi nulla hæresis aliquando, nisi synodi congregatione damnata sit : cum potius rarissimae inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis extiterit ; multoque sint atque incomparabiliter plures, quæ ubi extiterunt, illic improbari damnarique meruerunt ; atque inde per cæteras terras devitandae innotescere potuerunt.[502] » Perpendant illud ; Ubi extiterunt, illic, etc., atque illud, inde devitandae, etc., nulla gravioris à Romana Sede censuræ mentione. Neque enim Ecclesiæ talem sententiam expectarunt, ut Manichaeos, Ophitas, [162] Collyridianas illas, Tertullianistas, aliasve sive manifeste impias, sive obscuras levesque sectas, per loca excitatas, aut horrerent, aut contemnerent : neque dignæ sunt habitæ, propter quas Romani se Pontifices commoverent. Ergone singulares Ecclesiæ, à quibus statim rejectas, aut etiam oppressæ sunt, ineluctabili auctoritate gaudebant ? Minime : sed profecto sic habet : semel constituto hoc certo dogmate, vim illam ultimam et ineluctabilem unitate et consensione constare ; id quoque valere quocumque modo se illa consensio declaraverit, sive concilia congregentur, sive non congregentur.

Scilicet divino numine constitutus Petri successor Romanus Pontifex, episcopalis collegii, totiusque catholicæ communionis princeps, ubi res tanta est, atque ipsi videtur ejusdem Ecclesiæ tuba factus, fratrum omnium et coepiscoporum sensum, in eoque communem omnium Ecclesiarum traditionem, ab apostolica Sede annuntiat illis qui longe sunt, et illis qui sunt prope ; quo plane ritu Petrus, rogante Domino apostolos : « Quem vos me esse dicitis ? » unus pro omnibus respondit : « Tu es Christus, Filius Dei vivi.[503] »

Cum ergo Petri successor ita ex communi traditione pronuntiat, ut in ejus sententia recognoscant omnes fidei suæ sensum, ut in Leonis epistola quondam gallicani Patres[504] ; tum fit illa consensio, quæ judiciis pontificiis firmum et indeclinabile robur conciliet.

Quod autem Nicolaus Dubois aliique, hujus consensus publica instrumenta quærunt, nuntiosque ac litteras ad eum explorandum ubique dimissas, atque immensos labores sumptusque cogitant ; næ illi vani sunt. Quis enim nesciat, id quod jam à nobis dictura est,[505] ut in omnibus regnis, ita in regno Christi, id valere vel maxime, quod nullo instrumento consignatum, populorum omnium usu sensuque constet ? Sic in successione omnium per orbem principum suæ leges, apud nos Salica, aliæ apud alios, ipsa populorum consensione obtinent ; irritique essent, qui earum legum peculiaria instrumenta reposcerent. Sic ipsum jus gentium, [163] sic illa de bello ac pace deque legatis sacrosanctis jura, aliaque id genus, nullo alio instrumento, quam publica generis humani voce vigent.

Neque vero Ecclesia sub rege Christo pejore Ioco erit, quam regna terrarum, resque publicæ omnes, ubi tot tantisque in rebus eminet vigetque nullo instrumento testata consensio : quae profecto in Ecclesia eo magis viget, quo est ejus per Spiritum magistrum veritatis firmius atque arctius nexa compages. Et quidem cum Augustinus, cum Vincentius Lirinensis, cum alii omnes Patres, hæreticis ac schismaticis communem universalis Ecclesiæ fidem ; cum consuetudines, cum dogmata toto catholico orbe vigentia toties objecerunt : quis ab eis poposcit, quos misissent nuntios, quas accepissent litteras, aut quæ consensionis ejus, quam legis instar haberi volebant, instrumenta proterrent ? Nempe hæc nostro ævo deliria servabantur.

Sunt enim profecto quædam tam clara, tam aperta, ut ea pernegare ne contumaces quidem audeant. Est quædam Ecclesiæ catholicæ vox, quæ quocumque locorum diffunditur, quam etiam ante omnem dictam sententiam catholici audiunt, novatores contremiscunt. Quanto magis, cum prolatum judicium ab altissima Petri Sede, ad omnes perlabitur Ecclesias ?

Desinant igitur sibique et nobis illudere, agnoscantque consensum illum, quem Galli eum totâ Ecclesia prædicant, cum prolata a Romanis Pontificibus dogmata, reclamante nullo, ipsa traditionis vi, ipsa, ut ille dicebat, consanguinitate doctrinæ,[506] in corpus Ecclesiæ coalescunt.

CAPUT II.

Locus Augustini de Pelagianis, Causa finita est : quænam illæ causæ sint, quæ sine synodis finitæ intelligantur : duo Actorum loci comparantur : causæ Pelagianæ status ex Augustino : sufficiens judicium eidem Augustino quid sit : Capreoli Carthaginensis locus ; concilii Ephesini de Pelagianis decretum.

Hanc vero communem et pervulgatam esse controversiarum finiendarum viam, qui non intelligit, eum pacis inimicum, et [164] omnis ecclesiasticæ rei imperitum esse profiteor. Quare merito sanctus Augustinus de causa Pelagiana loquens hæc prædicat : « Jam enim de hac causa duo concilia[507] missa sunt ad Sedem apostolicam : inde etiam rescripta venerunt ; causa finita est.[508] » Recte atque omnino ex ecclesiastica disciplina. Neque enim quavis sub* orta quæstione sollicitandus orbis terrarum, aut generalia concilia statim convocanda sunt. Sed tantum ex certa causa, si graves per orbem dissensiones oriantur, si aliter non videtur coalitura pax. Sic enim ab apostolicis usque temporibus factitatum esse probavimus. Enim vero primum illud apostolicum concilium, in Apostolorum Actis, non ex eo præcise collectum vidimus, quod suborta esset quæstio, sed post ipsam quæstionem, « facta seditione non minima.[509] » Hinc ad sedandas turbas collecta synodus, et expresse omnium quæsita sententia est, extititque illud ex communi consensione decretum, cui jam omnes pii acquiescerent. At ubi nulla erat contentio similis, « exurgens Petrus in medio fratrum dixit : Viri fratres, oportet impleri Scripturam,[510] » de Juda traditore scilicet, et in ejus locum alio eligendo : quæ cum omnibus manifesta visa essent et locus Scripturæ luce ipsa clarior, nullius postea exquisita sententia est, sed in Petri sententiam, vel ipso silentio, omnes abiere ; atque, uti dixerat, ita sunt executi : quæ deinde ad nos, et ad secutam ætatem manasse vidimus ; nempe ut suborta quæstione, Petrus omnium princeps eloquatur : Petrus, inquam, ille, Petrive successor, cui totus grex creditus ; quo cum communicant omnes Ecclesiæ ; quique adeo conscius communis traditionis, communi eam nomine ab alto depromit, ac pro potestate læsam veritatem vindicat. Hanc si omnes recognoscant, tum in Petri decreto communem omnium, totiusque Ecclesiæ sententiam venerantur : sin autem oriuntur graves seditiones, fratresque inter se, maxime vero episcopi atque Ecclesiæ collidantur ; tum vero recurratur ad commune concilium ; et communis fides communi et expressa apostolorum sententia, Spiritu sancto auctore [165] declaretur : quo certe in cœtu, pro officii sui amplitudine, sit princeps ipse Petrus ; cæterum communi sententia judicium proferatur.

Quæ non eo dixerim, ut in omni quæstione, statim ac primo loco, Petri successor, longe licet positus, ab extremo orbe sit interpellandus, interim alii episcopi, quorum in Ecclesiis suborta sit quæstio, conticescant, utque ipsa mora hæresis invalescat. Non ita sancti Patres, quorum acta perlegimus. Habent enim episcopi omnes à Christo, ut docendi cathedram, ita virgam coercendi et ligandi auctoritatem. Sed cum judicarint, ad Petrum referant ; vel si omittant officium, aut tanta persona sit, quæ facile coerceri non possit, aut alia ejusmodi causa subsit, ultro Petrus insurgat, suoque ac nativo cursu ab eminentissima Sede, per pacatam Ecclesiam feratur veritas : Causa finita est, teste Augustino, nihilque addendum ultra, nisi quod ipse subdit : Utinam aliquando finiatur error.[511]

Neque enim aut Petri sede sedes ulla est altior, quo quæstio deferatur ; aut vero Petro major ullus apostolus ; aut ullum erectum est tribunal augustius, quod quidem ordinarie consistat in Ecclesia. Nam synodus œcumenica non assidue sedet, nec nisi ex causa, eâque rarissima ; neque ulla lex jubet, ullave consuetudo, ut ad eam referantur quæcumque quæstiones, de magna quamvis re ; sed de re obscura ancipitique, ac magnis altercationum nebulis involuta, uti Augustinum ipsum exponentem audivimus, ac sæpe audiemus.[512] Nempe si talis nulla causa adsit, causa finita est : hæc nativa, hæc communis, hæc pervulgata via est. Cæterum ex certa causâ, subortis dissensionibus, alia extra ordinem, legitima tamen atque solemnia quærenda sunt ; concilii scilicet generalis auctoritas.

Id nos ecclesiastica gesta docuerunt. Sic enim profecto adversus Nestorium, executore Cyrillo, Cœlestini sententia secundum canones valitura erat, nisi graves postea motus extitissent. Ubi commotus est Oriens, scissæque sunt Ecclesiæ, convocatur [166] synodus[513] ; nil repugnante Cœlestino ; imo etiam comprobante ; atque ejus sententia, eo quo vidimus ordine,[514] retractatur.

Sic paulo post, in ipsis Eutychianæ hæreseos initiis, sanctus Flavianus[515] ad sanctum Leonem scribebat, nil concilio opus esse, sed sola sancti Pontificis sententia.[516] Ipse etiam Leo ad imperatorem : « Causam tam evidentem esse, ut merito à concilio fuisset abstinendum.[517] » Non enim magnam causam negabat esse : imo vero maximam agnoscebat, de duabus scilicet in Christo naturis ; sed tamen evidentem nullisque adhuc, ut Augustini verbis utar, altercationum nebulis involutam : quare absque concilio facile transigendam, atque omnino Leonis decreto finiendam, si omnes Ecclesiæ consensissent.

Hinc sancti Augustini verbis de causa Pelagiana indubia fides : « Ad Sedem apostolicam duo concilia missa sunt ; inde rescripta venerunt, causa finita est : » ipso scilicet episcopalis ordinis, totiusque Ecclesiæ cum apostolica Sede consensu manifesto. Neque enim, ut idem Augustinus ait, « congregatione synodi (universalis utique) opus erat, ut aperta pernicies damnaretur.[518] » Vide quam diligenter dictum, aperta pernicies : id namque est quod postea à Leone dicebatur, « tam evidentem causam[519] esse, ut merito à synodo abstinendum » videretur. Sic ubique sibi consentit Ecclesia. Pergit porro Augustinus : « Quasi nulla hæresis aliquando nisi synodi congregatione damnanda sit ; cum potius rarissimæ inveniantur, propter quas damnandas necessitas talis extiterit. » Cur autem Pelagiani non eam Ecclesiæ necessitatem inferrent, eorum paucitas faciebat, quorum scilicet eodem Augustino teste,[520] « profanas novitates, catholicæ aures, quæ ubique sunt, horruerunt. » Augustinus eos propter paucitatem, Maximianistis, exiguo ac vili Donatistarum frustulo, comparabat.[521] Quin ipse Julianus conscius paucitatis, hæc jactabat passim : « Multitudinem nihil prodesse cæcorum ; honorandam [167] paucitatem, quam ratio, eruditio, libertasque sublimat.[522] » Sed elegantem licet vaniloquentiam orthodoxi aspernabantur, nempe toto orbe prædicabatur vera fides ; in angulo orbis, quatuor vel quinque episcopi susurrabant, sive allatrabant. At propter eos, orbem catholicum commoveri, quanquam eam captabant gloriam, Augustinus non ferebat[523] ; et sanctus Flavianus, eodem spiritu, Eutychianornm initiis synodum universalem denegabat, ne sanctæ Ecclesiae turbarentur.[524]

Hinc illud beati Augustini ad Pelagianos[525] : « Quamvis dederit vobis Ecclesia catholica judicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est, » etc. Audis ? judicium quale debuit, tantæ scilicet paucitati, et in aperta pernicie, ut supra vidimus. Quo etiam spectat illud ab eodem Augustino proditum : non jam audiendos eos « post factum illis competens sufficiensque judicium.[526] » Quid sit autem illud sufficiens judicium, ex rerum motibus pendet. Nempe Cœlestinus, Cyrillus, Flavianus, Leo adversus Nestorium et Eutychetem, in ipsis initiis sufficiens putabant Sedis apostolicæ judicium ; sed quod ex se sufficiens videbatur, id gliscentibus odiis, et in grave schisma erupturis, jam non est sufficiens ; collectâque universali synodo opus fuit. Non ita res se habebant adversus Pelagianos ; sed datum à synodis africanis, Sede apostolica comprobante, judicium sufficiens fuit ; quia totius orbis consensus accessit. Sic conveniunt omnia, et ecclesiastici regiminis forma magis magisque illucescit.

Hinc etiam patet, quam bene conveniat Gallis cum beato Augustino, atque africanis Patribus. Nempe africani Patres agnoscebant in condemnandis Pelagianis eminere debuisse Sedis apostolicæ auctoritatem, à sanctarum Scripturarum auctoritate manantem.[527] Hunc sensum episcopi gallicani sua Declaratione complexi, profitentur « primatum Petri, ejusque successorum à Christo institutum ; » quo jure « in decidendis fidei quæstionibus primas esse Romani Pontificis partes, ejusque decreta ad omnes et [168] singulas Ecclesias pertinere » doceat.[528] Jam illud quod subdunt, illud irreformabilis judicii robur, in Ecclesiæ catholicæ consensu esse repositum, haud minus ab africanis Patribus accepere. Nempe Augustinus ideo à Pelagianis frustra peti contendit universate concilium, quod « in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento, ipsa toto orbe diffusa à se non discrepat multitudo.[529] » En in quo ineluctabilis judicii robur collocet ; nempe in consensu orbis, et quidem in eo consensu apparere vel maxime oportebat earum Ecclesiarum consensum, ad quas lues Pelagiana pervenerat. Unde Augustinus passim memorat, Pelagianam hæresim à Romanæ Sedis præsulibus, Innocentio, Zozimo, Cœlestino, « cooperantibus synodis africanis, toto orbe damnatam[530] : » quo facto nulla amplius, etiam œcumenicæ synodi, inquisitio superesset.

Id vero Capreolus Carthaginensis profitetur in ea epistola, alio Ioco memorata.[531] « Si quid, inquit, forte novarum controversiarum inciderit, id discussioni subjiciatur oportet. At vero si quis ea quæ jam olim dijudicata sunt, denuo ad disputationem vocari sinat, is sane nihil aliud facere censebitur, quam de fide, quæ hactenus viguit, dubitare.[532] » Dogma Pelagianum jam ubique damnatum ad examen synodi revocari vetat. At cur Nestorianum à Cœlestino damnatum ei examini subjicit ? Nempe quod nondum Nestorianos oppresserat ea, quam Capreolus adversus Pelagianos commendaverat, « apostolicæ Sedis auctoritas, et sacerdotum omnium consonans sententia. »

Quod autem postea in Ephesina synodo generali Pelagianorum causa tractata est, nil omnino pertinet ad fidei quæstionem. Sic enim ea de re Ephesini Patres, absoluta synodo, ad Cœlestinum scribunt8 : « Perlectis in sancta synodo commentariorum actis, in depositione impiorum Pelagianorum et Cœlestianorum, quæ à Pietate tua do ipsis constituta sunt, judicavimus et nos solida firmaque permanere debere, et omnes idem tecum statuimus, eos [169] pro depositis habentes. » De depositione agitur, quam per calumniam factam Julianus et alii jactitabant ; perlectique sunt commentarii, sive ad gestorum fidem, sive ad qualemcumque inquisitionem, ne deinceps importuni homines Ecclesiam fatigarent. Hinc editi Ephesini canones i et iv, quibus Caelestiani pro depositis haberentur.[533] Ita quibus nulla synodus data esset, horum causa per synodum alia occasione factam ad qualecumque examen revocatur ; sed ut obstinatis tolleretur etiam extremum illud, « quod spem de synodo hucusque gesserunt.[534] » Verba sunt Cœlestini Ephesinam synodum collaudantis. Sic, post Ephesinum concilium, præfectæ confidentiæ homines spem omnem recuperandae sedis amisere. Tanta synodi auctoritas est ! Cæterum de fide jam asserta quæsitum fuisse, neque gesta indicant, neque ea de re quisquam cogitavit ; et quæstio Pelagiana quod ad fidem attinet, sine ullo œcumenicæ synodi judicio, omnium Ecclesia » rum consensione finita est.

CAPUT III.

Quæ causæ sine synodo finiri possint, quæ finiri non possent, ex sancto  Augustino, et quæstione rebaptizationis, ostenditur.

Alia vero causa est, quam Augustinus tractat, unde dictis nostris magna lux ; certoque comperiemus quid sit illud Augustini : Causa finita est Causam illam nobilem de rebaptizatione inter sanctum Stephanum papam, sanctumque Cyprianum Carthaginensem episcopum, utrosque martyres, intelligo : de qua controversia sic scribit Eusebius : « Primus omnium Cyprianus, nonnisi per baptismum, ab errore prius mundatos admittendos censuit ; verum Stephanus nihil adversus traditionem, quæ jam inde ab ultimis temporibus obtinuerat, innovandum ratus, gravissime id tulit.[535] »

Constat sancti Stephani decretum his verbis editum : « Nihil [170] innovetur, nisi quod traditum est[536] ; » hoc est, præter id quod traditum est : vel nisi quod traditum est, esse innovandum ; nempe ut « reversis ab hæresi, manus imponatur ad pœnitentiam. » Illam enim manus impositionem, non sane baptismum ipsum innovari atque iterari posse antiqua traditio docebat.

Constat Cyprianum decreto obstitisse, quamvis Stephanus non tantum suasisset, sed etiam pro potestate egisset ; neque solum « Cypriano, ad ista non consensisse, verum etiam contra scripsisse atque præcepisse. » Verba Augustini sunt,[537] auctoritatem cathedræ demonstrantis. Quanta autem auctoritate Stephanus egerit, satis ostendunt illa Firmiliani « Stephanus, qui loci sui honore gloriatur, et cathedram Petri tenere se dicit, super quem Ecclesia ædificata est,[538] » etc. Huc accedunt illa in concilio Carthaginensi à Cypriano prolata verba, ne Stephani auctoritas aliquam Patribus necessitatem injecisse videretur : « Nemo enim inter nos Episcopum se episcoporum contendit, aut tyrannico terrore cæteros adigit ad obsequium.[539] » Quibus verbis Cyprianus non negat Stephani primatum à Petro profectum, quem ubique asserit ; sed potestate abusum, in errorem deflexisse contendit, eoque nomine vehementissime reluctatur. Inde argumentum pro Parisiensium sententia, alibi jam tractatum,[540] sed hic necessario repetendum. Quod sanctus Cyprianus hæreticos rebaptizavit, omnes postea erroris arguerunt ; quod Stephanum Papam docentem episcopos ac de fide præcipientem, errare potuisse crediderit, nemo succensuit ; ergo quantum illa de rebaptizatione sententia culpabilis, tantum hæc de Romano Pontifice culpa vacat. Quid quod Augustinus aperte excusandum putavit Cyprianum, qui errasset, antequam obscura quæstio « tantis altercationum nebulis involuta, ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta est.[541] » Ergo existimabat, ad captivandum intellectum, Stephani Papæ decretum atque auctoritatem non suffecisse solam. Quin ipse Augustinus veræ de hæreticorum baptismo doctrinæ [171] assertor egregius, quod ad auctoritatem pontificii decreti attinet, Cypriani sententiam aperte sequitur : « Neque nos, inquit, tale aliquid auderemus asserere, quale Stephanus jussit, nisi Ecclesiæ catholicæ concordissima auctoritate firmati : cui et ipse (Cyprianus) sine dubio cederet, si jam illo tempore veritas eliquata per plenarium concilium solidaretur.[542] » Cui auctoritati Cyprianus ex certissima fide cessurus fuisset ; cui Augustinus ipse in re obscura cederet verba demonstrant : nempe Ecclesiæ catholica ? concordissimæ auctoritati, concilio plenario, ex orbe christiano, ut semper inculcat, vel ut idem loquitur, sancto concilio cunctarum gentium. Ad id provocat post ipsum pontificale decretum, in eoque acquiescit.

En ergo quod sit illud : Causa finita est Finita quidem est, ubi aperta quæstio est, et ubique consensus, ut in Pelagiana causa vidimus : finita vero non est, magnis altercationum nebulis involuta.

CAPUT IV.

Sancti Stephani Papæ contra rebaptizationem decretum, tota Sedis apostolicæ auctoritate factum, et tamen concilii generalis sententiam merito expectatam : sancti Augustini loci.

Hic censores nostri oppido conturbati, in partes se scindunt. Respondet Bellarminus,[543] excusatum Cyprianum, quia « Pontifex noluit rem de fide facere sine generali concilio. » Et tamen pro cathedræ auctoritate præcepit, et decretum condidit, et ad omnes misit Ecclesias ; eaque res erat, ut aliud sentientes abstinendos putaret. Diserte Augustinus : « Putaverat abstinendos, qui de suscipiendis hæreticis priscam consuetudinem convellere conarentur.[544] Ac si postea se repressit, non ideo intelligitur mutasse sententiam ; sed executionem prudentia temperasse, aut in aliud tempus distulisse. Hoc quidem non privati doctoris officium est.

Cæterum de abstinendo exiisse decretum illa indicant, quibus [172] Cypriani legatos Romæ à sancto papa Stephano, non modo hospitio fratrum, sed etiam omni Ecclesiæ tecto submotos Firmilianus testatur.[545] Lupus ipse sic scribit : « Sanctum, inquit, Firmilianum Cæsareensem in Cappadocia archiepiscopum, Ponticæ diœceseos primatem, sanctus Stephanus pontifex communione suspendit.[546] » Idem Lupus sancti Stephani rescriptum, summa et irrefragabili Sedis apostolicæ auctoritate editum esse contendit.

Sed age ut vis ; quavis distinctiunculâ causam istam, quasi in scholastico pulvere tueare. Certe Augustinus, non id quod tu profers, Cypriano excusationi obtendebat ; non ad aliud majus aut luculentius Papæ judicium provocabat : concilii generalis, totiusque Ecclesiæ catholicæ appellabat fidem ; in ea auctoritate fidei certitudinem reponebat. Hic hæreant necesse est, vel alia excogitent.

CAPUT V.

Non tantum pertinaces, sed Sancti post papale decretum, aliud quid desiderant.

Et quidem Augustinus, atque, Augustino interprete, Cyprianus, ab universali concilio, non elucidationem obscuræ quæstionis expectabant tantùm, quanquam et illam quoque, sed auctoritatem ac robur. Unde illud : « Res ad plenarii concilii auctoritatem roburque perducta est[547] ; » et illud : « Potentior veritas de unitate veniens ; » et illud : Cypriani sententiam « catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit.[548] » En quam auctoritatem, post Papæ decretum, non hæretici et pertinaces, sed sancti sacerdotes Cyprianus et Augustinus expectent.

Quod autem auctor anonymus Cypriano tribuit,[549] tolerari omnino non potest : nempe ut quoniam sanctus Martyr dixit, se non ab altero, sed tantum à Christo judicari posse,[550] ideo existimarit se ab omni non modo Romani Pontificis, sed etiam concilii [173] œcumenici correptione immunem ; quod si Cyprianus sensisset, inexcusabilis proterviae reus esset. Hæc ergo ad certos casus extraordinarios redigenda ; neque cum ab alio se judicari posse negat, existimandum est, ea voce alio, Ecclesiæ catholicæ aut etiam concilii generalis excludi auctoritatem. Certe Augustinus ei auctoritati cessurum Cyprianum docet ; atque in hac quæstione, non alteri auctoritati cedentem, non modo ipse probat, sed etiam imitatur.

CAPUT VI.

Quæstionem rebaptizationis à Cypriano et asseclis inter adiaphora non fuisse repositam.

Auctor libelli de Doctrina Lovaniensium aliter expedire se conatur[551] ; nempe ait, Cyprianum, Firmilianum, « aliosque sequaces episcopos, persuasos fuisse quod Stephani rescriptum non fuerat judicium definitivum, eo quod rem illam haberent pro adiaphora. » Atque iterum ; « Hoc sibi voluerunt Cyprianus, Firmilianus et alii, Helenus, Dionysius, Augustinus, qui affirmant Stephanum non de dogmate, sed de aliarum gentium moribus et factis judicasse : potuisse illic labi ideoque ejus usque ad synodum Nicænam judicio impune atque innoxie non fuisse obeditum. »

Hæccine à doctis viris proferri potuisse ? Habebant hæc Cyprianus, Firmilianus et eorum sequaces pro adiaphoris atque indifferentibus ; nempe cum, facto concilio lxxxvii episcoporum, pro sententia hæc dicerent[552] : Episcopus quidem ordine tertius : « Qui hæreticorum baptisma probant, nostrum evacuant : » Octavus decimus ; « Secundo baptismate (in Ecclesia dato scilicet) qui non fuerit baptizatus, regno cœlorum fiet alienus : » Vigesimus : « Qui hæreticorum baptisma probat, quid aliud quam hæreticis communicat ? » Vigesimus primus : « Quot sint baptismi, viderint aut præsumptores, aut fautores hæreticorum. Nos unum baptisma, quod nonnisi in Ecclesia datum novimus, Ecclesiæ vindicamus : » Vigesimus tertius : « Si non obtemperat error [174] veritati, multo magis veritas non consentit errori : » Quadragesimus septimus : « Me non movet, si aliquis Ecclesiæ fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat : Quid enim si exciderunt à fide quidam illorum[553] ? » Quinquagesimus octavus : « Non sibi blandiantur qui hæreticis patrocinantur : qui pro hæreticis ecclesiastico baptismo intercedit, illos christianos et nos hæreticos facit : » Sexagesimus primus : « Qui hæreticis Ecclesiæ baptisma concedit et prodit, quid aliud sponsæ Christi quam Judas existit ? » Sic eam quæstionem inter indifferentia reponebant.

Huc accedit, quod suam sententiam non humanis ratiociniis, sed divinis testimoniis muniebant. Legant Cyprianum quicumque dubitaverint ; audiant episcopos in concilio Carthaginensi ita decernentes : Quintum : « Baptisma, quod dant hæretici et schismatici, non esse verum, ubique in Scripturis sanctis declaratum est ; et secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno, hæreticos omnes baptizandos : » Octavum : « Lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri, quæ tantum in se sanctorum testimoniorum descendentium ex Scripturis deificis continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus ; censeo omnes hæreticos et schismaticos, qui ad Ecclesiam catholicam venire voluerint, non ante ingredi, nisi exorcizati et baptizati fuerint. » Quare cum errorem damnant, cum veritatem inculcant, nonnisi veritatem in Scripturis revelatam, nec nisi errorem in Scripturis damnatum intelligi volunt, qui hæc pro adiaphoris habere dicuntur.

CAPUT VII.

An Augustinus aliique Patres eam quæstionem inter adiaphora habuerint.

Quod autem idem auctor etiam Augustinum recenset inter eos qui hæc pro adiaphoris habuerint, quis crederet ab homine ia Augustini lectione versata dici potuisse ? Nempe Augustinus hæc ubique profitetur : Cyprianum quidem in errore fuisse, sed ideo [175] excusatum, quòd res nondum fuisset concilii generalis totiusque Ecclesiæ catholicæ auctoritate firmata.[554] Non ille ad hæc levia et falsa confugit : Stephanum noluisse rem de fide facere, aut in disciplinæ factique quæstione labi potuisse ; sed errasse Cyprianum, atque id vel postea correxisse « in regula veritatis ; quod suppressum sit ab eis, qui hoc errore nimium delectati sunt[555] : vel « hunc nævum candidissimi pectoris cooperuisse ubere charitatis, ac passionis falce purgasse[556] : » et nunc aliud quam hic senserat videre, « in æterna illa luce veritatis, ubi certissime cernit quod hic pacatissime requirebat.[557] » Quæ plane demonstrant, non adiaphoram ac variabilem disciplinam, sed à Deo revelatam, certissimam et inconcussam veritatem.

Nempe hanc veritatem Augustinus tuebatur ; verba Christi, quibus baptismus consecratur, tantæ esse virtutis, ut etiam inter hæreticos valeant : signum militum Christi etiam in desertoribus recognoscendum esse : sacramenta Christi etiam inter hæreticos, non ipsorum, sed Christi et Ecclesiæ esse : remedium vulneri, non sanitati adhibendum, adeoque corrigendum in hæreticis id quod pervertissent, nempe fidem ; non id quod ab Ecclesia integrum abstulissent, nempe baptismum, hoc est, fidei sacramentum.[558] Hæc qui negarent, recurrere jubebat « ad stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex divina auctoritate rerum momenta pensantur.[559] »

Et quidem permulta causæ munimenta promebat ex Scripturis : quod autem de baptismo hæreticorum nihil peculiariter scriptum esset, allegabat cum Stephano Ecclesiæ consuetudinem, universalem illam quidem, quæ per totam Ecclesiam ab ipsa origine propagata, « non nisi ab apostolis tradita merito crederetur.[560] »

Neque vero aliud Stephanus prædicabat. Et quidem urgebat [176] consuetudinem, sed universalem, sed ab apostolis constantissimo tenore ad nos usque deductam, quam liber anonymus,[561] apud Rigaltium, Stephani tempore adversus Cyprianum Cyprianique asseclas conscriptus, appellat « vetustissimam consuetudinem ac traditionem Ecclesiæ ; » et addit : « Sit unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate : » tum « Damnari utique debet quod contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum Sanctorum et fidelium solemnissimam observationem judicatur ; » suggillatque eos, « qui errores et vitia universarum Ecclesiarum correxisse se putent, ac monstri simile, episcopos talia cogitare. »

Nec alio spiritu scribit Eusebius,[562] qui antiquam traditionem à Cypriano primo mutatam agnoscit. Attestatur Hieronymus celebri illo loco : « Illi ipsi episcopi, qui rebaptizandos hæreticos statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum. Quid facimus ? Ita et nobis majores nostri, et illis sui tradidere majores.[563] » Quin ipsa etiam flagrante discordia, Cyprianus ejusque collegæ Africani, consuetudinem sibi adversari ultra fatebantur. Id sæpe Augustinus notat ; et ipse Augustinus eam consuetudinem, universalem et robustam vocat,[564] quam Stephanus tueretur ; et quidem, uti memoravimus, ab apostolica traditione venientem, hac etiam data regula : « Quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi ab apostolis traditum rectissime creditur ; » quod assidue sanctus Doctor inculcat.

Hæc Augustini dicta, qui, catholici licet, ad variabilis et adiaphoræ disciplinæ detorquent negotia ; hi profecto improvidi, Ecclesiæ matri firmissimas auctoritates de dogmatis fidei, etiam traditione tutandis, extorquere conantur. Sed frustra sunt : instat enim Augustinus errorem esse id quod Cyprianus tuebatur, nondum quidem ab Ecclesia declaratum satis, sed interim errorem in æternitatis manifesta luce purgatum.[565] Quin etiam de Donatistis hæc habet : « Audent etiam rebaptizare catholicos ; ubi se [177] amplius hæreticos esse firmarunt.[566] » Jam ergo hæretici, ideo quòd hæreticos ; sed « amplius hæretici, ideo quòd etiam catholicos rebaptizabant. » Unde libro adversus Cresconium ad Donatistas ait : « Hæretici quidem estis, quod non tantum divisi, verum et in rebaptizando diversum sequimini.[567] » Idem docet adversus Petilianum,[568] et alibi semper.

Notum illud Vincentii Lirinensis[569] ; « Auctores ejusdem opinionis catholici, consectatores vero hæretici judicantur : » postea quam scilicet pronuntiavit Ecclesia. Et antea quidem, eodem teste Lirinensi,[570] res ad veram Ecclesiæ doctrinam pertinebat ; sed nondum Ecclesiæ universalis judicio declarata. Scribit enim de Agrippino, quem auctorem Cyprianus sequebatur : « Primus omnium mortalium contra divinum canonem, contra universalis Ecclesiæ regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem atque instituta majorum, rebaptizandum censebat.[571] » De Stephano vero : « Intelligebat vir sanctus et prudens nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, qua fide à patribus suscepta forent, eadem fide filiis consignarentur. » Reliqua videant qui his victi non fuerint.

CAPUT VIII.

Quid objiciant qui hæc referunt inter adiaphora ; Firmiliani et Basilii locus.

Qui totam hanc quæstionem ad variantem per loca disciplinam revocari volunt, hæc objiciunt : primum, Firmilianum ita de rebaptizatione scribentem : « Nec meminimus hoc apud nos aliquando cœpisse[572] : « deinde Basilium Firmiliani successorem de rebaptizatione adhuc haesitantem,[573] post Nicænam quoque Synodum, à qua quæstionem terminatam fuisse plerique velint. Quid ergo ? An Firmilianum causæ faventem suæ, Stephano, Eusebio, [178] Hieronymo, Augustino, Vincentio Lirinensi, totique Ecclesiæ anteponent ? Quid vero Basilius ? Esto, quæstionem ad disciplinam variantem forte revocaverit : nos quidem hic Cypriani et Augustini mentem quærimus.

Neque tamen Firmilianum mentitum dixerim, cum ait, rebaptizationem in sua ac vicinis regionibus viguisse semper : facile enim demonstraverim, ea quidem tempestate, iisque regionibus[574] hæreticos fere omnes varia ac portentosa baptismata confinxisse. Nam quique suam hæresim, quo magis baptizatorum animis adhærescere !, in baptismum intrudebant. Atque hinc Firmiliano et aliis erroris occasio, cum existimarent profanum baptismum, ac per se nullum, eo solo nomine, quod ab hæreticis administraretur, repudiatum esse.

Neque Basilium hactenus salis intellectum esse credimus. Hæc enim fuisse putamus, de quibus hæsitaret, non quidem, an valeret baptismus verbis evangelicis consecratus ; sed quinam hæretici eo ritu baptizarent ; quinam perverso ritu, et proprio quod ait baptismate,[575] qui sane propterea rebaptizandi essent. Hæc eliam suspensum habebant Basilium : ecquid credibile esset recte baptizare eos, qui de Deo errarent, cum errores suos plerique, uti modo diximus, in ipsum baptismum ingererent ? Quærebat anxie, quæ et quanta haberetur fides iis, qui dicerent se in Trinitatem baptizatos esse : nam aut oblivisci, aut certe haesitare, aut etiam mentiri potuissent. Hinc illa verba Basilii synodum optantis, uti decidatur, « an qui responderit, in responsione fide dignus habeatur ; » quam ad quæstionem spectat canon Arelatensis, quo legimus interrogatos qui ab hæreticis venirent, « an in Patre, et Filio, et Spiritu sancto baptizati essent ; » additumque : « Et qui interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.[576] »

Hæc nos ad cumulum de Firmiliano et Basilio investiganda doctis, et confirmanda, vel etiam, si placuerit, oppugnanda proponimus. Utcumque est, stat illud immotum : Cyprianum, [179] Augustinum, cæteros, in eâ quæstione, quam fidei putarent, post judicium quoque Romani Pontificis, dissidentibus Ecclesiis, ad habendam certitudinem, Ecclesiæ universalis sententiam expectasse.

CAPUT IX.

Quæ sit illa synodus universalis, quam in hâc quæstione Augustinus memoret : Nicænam eam esse ; sed, utcumque sit, nostra immota esse.

Anxiè à doctis quæritur, quæ sit illa universalis synodus qua istam quæstionem fuisse terminatam Augustinus memorat. Qui Arelatensem primam esse volunt, Romani Pontificis sententiam, iniquius, ut videtur, pendere decernunt ab ejus synodi decreto, quæ nonnisi abusive universalis vocetur.

Nos eam quæstionem in synodo Nicæna fuisse decisam cum sancto Hieronymo[577] profitemur : « Quod Episcopo Novatianorum, si conversus fuerit, non tantum baptismum, sed quod majus est, etiam presbyterii gradum servet[578] » (can. viii). « Et quod omnes hæreticos susceperit, exceptis Pauli Samosateni discipulis[579] » (can. xix) ; cujus rei causam cum beato Augustino esse credimus, quod Paulianistæ regulam baptismatis non tenerent.[580] Nec facile adduci possum ut credam Arelatensem primam synodum, numerosam quamvis, et ex toto fere Occidente collectam, synodum cunctarum gentium, et totius christiani orbis, et totius Ecclesiæ ubique diffusae ab Augustino vocari : quippe quam vix Oriens noverit, nedum frequentarit, neque Romani Pontificis vel præsentia, vel saltem legatio intervenit.[581] Quin synodum Nicænam apud Augustinum concilii universalis nomine intelligendam esse, non alio magis argumento probaverim, quam quod eam [180] nequidem nominant : eam enim toto terrarum orbe celebratam, ipso plenarii concilii nomine statim ab omnibus intellectam putabat.[582] Et quemadmodum nos concilii nomine, concilium Tridentinum intelligimus ; quemadmodum generalis concilii nomine, Lateranensis illa synodus, sub Innocentio III, plerumque accipitur ; ita Augustini tempore apud Ecclesias Africanas, synodi universalis nomine, Nicænam proprio licet nomine minime appellatam, intellectam fuisse constat. Lego enim apud Possidium, in vita Augustini, ordinatum eum fuisse vivo suo episcopo, « contra synodi universalis vetitum, quod jam ordinatus didicit.[583] » Non hic Nicænam nominat ; sed Nicænam fuisse ex ipso Augustino accipimus.[584] Sic universalis synodi nomine Nicænam intelligi solere arbitramur.

Ut ut sit, qui tantum Arelatensi tribuunt, in eam auctoritatem consensione devenisse dicent, gallicanamque sententiam de consensionis summa et ineluctabili auctoritate confirmabunt.

CAPUT X.

Non tantum fidei causa, sed etiam aliæ quæ universalem spectarent Ecclesiam ab universali concilio retractandæ, nec nisi consensione orbis finitæ esse creduntur : causa Cæciliani : sancti Augustini locus.

Partem controversiæ cum Donatistis maximam quæ in rebaptizatione posita erat nonnisi Sedis apostolicæ et totius Ecclesiæ conjuncta sententia finitam esse, beato Augustino teste, vidimus. Jam quod erat caput schismatis, in causa Cæciliani idem evenisse, eumdem Augustinum adducimus testem.

Ergo Cæciliani causa, cum tractata esset à Melchiade papa, ejusque judicio Donatistæ victi essent,[585] tamen hæc ait Augustinus : « Ecce putemus omnes episcopos, qui Romæ judicarunt, non bonos judices fuisse ; restabat adhuc plenarium universæ Ecclesiæ concilium, ubi etiam cum ipsis judicibus causa posset [181] agitari ; ut si male judicasse convicti essent, eorum sententiæ solverentur : quod utrum fecerint, Donatistae probent ; nos enim non factum esse facile probamus, ex eo quod totus orbis non eis communicat.[586] »

Ex his duo concludimus : alterum, post prolatum, habita synodo, papæ judicium, restare adhuc plenarium Ecclesiæ universæ concilium, quo Pontificis judicium synodi sententia solveretur : alterum, quamvis nulla fuerit œcumenica synodus, quae Melchiadis judicium retractaret, haud minore auctoritate decisam fuisse causam, eo quod orbis terrarum non communicaret Donatistis ; imo, ut ibidem Augustinus ait : « Experti sunt cum Caeciliano permanere consensionem orbis terrarum.[587] » Quibus verbis constat Melchiadis judicium, quod alioqui canonico ordine retractari potuisset, ipsa Ecclesiæ consensione in summam auctoritatem evectum.

Facti quæstio, inquiunt. Certe ; sed ejus facti, in qua tota Donatistarum causa verteretur ; ex quo illud efficitur, non tantum in fidei quæstionibus, sed etiam in omnibus, quæ totam Ecclesiam spectarent, robur summum in consensione esse positum : ut profecto mirum non sit, sub Eugenio IV, cum de concilii potestate acerrime decertarent, illud ab omnibus, pro certo esse positum, nempe altercantibus, si forte, concilio et Papa, concilii sententiam potius attendendam, in fide quidem maxime ; sed etiam in aliis omnibus, quæ statum Ecclesiæ principaliter perturbarent, ut supra memoravimus.[588]

CAPUT XI.

Causa sancti Joannis Chrysostomi.

Hujus occasione quæstionis, proponimus aliam ejusdem fere generis ; facti quidem quæstionem, sed quæ universam Ecclesiam conturbaret. Beatum Joannem Chrysostomum, Constantinopolitanum antistitem » Theophilus Alexandrinus,[589] nullo canonum [182] ordine, sed sola sæculari potestate fretus, aulico potius, quam ecclesiastico judicio, loco moverat. Quæ causa cum totum orbem commovisse !, ad universale concilium devolvitur. Et quidem sanctus Innocentius papa ab eodem Chrysostomo invocatur, « qui scriberet hæc nullius esse roboris.[590] » Is Joannem æque ac Theophilum in sua communione retinuit ; Theophili judicium cassum et irritum habuit ; ultimam tamen sententiam concilio œcumenico reservavit, ut diserte asserit inculcatque Palladius[591] Chrysostomi comes, ac rerum omnium testis oculatus.[592] Locum universalis concilii occidentales Thessalonicam designabant.[593] Memorabilis vero est hæc Palladii sententia : « Scopus Romanæ Ecclesiæ iste est, non communicare orientalibus episcopis, præsertim Theophilo, donec Dominus dederit locum universali synodo, quæ putrefactis membris eorum qui hæc patraverunt medeatur.[594] »

Sic Romanus Pontifex, quæ pro loci amplitudine solus inchoavit, nonnisi totius orbis sententia finiturus erat. Verum cum synodus œcumenica ab Arcadio imperatore impetrari non posset, totius Occidentis cum apostolica Sede conjuncta sententia perfecit, ut Joannis Chrysostomi nomen Constantinopoli quoque in sacras tabulas referretur ; ac sine novo judicio, consensione totius Ecclesiæ, Theophili synodus solveretur.

CAPUT XII.

Decreta adversus Origenistas : Theophilus Alexandrinus sanctum Anastasium papam præit, ac Romam ipsam liberat : in consensione vis posita : sancti Hieronymi loci.

Paulo ante ea tempora, Christi anno scilicet 398, sancto Siricio mortuo, sub ipsa sancti Anastasii papæ initia, Origenis errores cum Rufini libris Romam invectos, atque inter hos turbines [183] Romanam Ecclesiam fluctuasse Baronius narrat.[595] Adversus eam postem Anastasius vigilabat. Sed dum cunctabatur, ut, Ecclesiæ Romanæ more, consideratissimum et accuratissimum judicium ederet, Theophilus Alexandrinus, collecta synodo, ad omnes catholicos super nomine Origenis, ejusque dogmatum condemnatione, edidit epistolam, datis etiam, ut videtur, peculiaribus ad sanctum Anastasium litteris. De hac Theophili epistola, Hieronymus ad ipsum Theophilum hæc scribit. « Vox beatitudinis tuæ toto orbe pertonuit, et cunctis Christi Ecclesiis lactantibus, diaboli venena siluere.[596] » Et paulo post : « Vincentius presbyter ante biduum quam hanc epistolam darem, de Urbe venit, et suppliciter te salutat, crebroque sermone concelebrat Romam et totam Italiam tuis post Christum epistolis liberatam. » Quo etiam illud pertinet : « Hæresim oppressam ejus auctoritate et eloquentia.[597] »

Hæc ita dicimus ut nihil imputemus Anastasio, viro, ut ait Hieronymus[598] ditissimæ paupertatis et apostolicæ sollicitudinis ; » sed ut ostendamus fidei robur tota Ecclesiâ fusum, atque interdum extremo ex orbe prodire decreta, quibus etiam Romana illa, apostolico ore laudata,[599] excitetur et confirmetur fides.

Neque ita multo post prodiit Anastasii judicium : quo tempore Hieronymus alteram Theophili epistolam latinam à se factam ad Romanos mittebat, cum primam præterito anno accepissent ; scribebatque Hieronymus veluti concepto voto ; « Prædicationem cathedræ Marci evangelistae, cathedra Petri apostoli sua prædicatione confirmet. Quanquam celebri sermone vulgatum sit, beatum quoque papam Anastasium, eodem fervore, quia eodem spiritu est ; latitantes in foveis suis hæreticos persecutum, ejusque litteræ doceant damnatum in Occidente, quod in Oriente damnatum est.[600] » Qua ex consensione, illa jam firmitudo fidei consistat, quam sæpe diximus. Eam consensionem commendat [184] Hieronymus, « quod beati episcopi Anastasius et Theophilus et Venerius[601] et Chromatius,[602] et omnis tam Orientis quam Occidentis catholicorum synodus pari sententia, quia pari et spiritu, Origenem hæreticum denuntiant populis.[603] » En igitur in consensione summa vis. ac Spiritus sancti testimonium.

CAPUT XIII.

Turbæ post Chalcedonensem synodum : de iis seorsim per encyclicas epistolas Ecclesiæ consuluntur : responsa mittuntur : communi consensione quæstiones, finiuntur.

Anno 457, post sex fere annos quam Chalcedonensis synodus acta erat, ejus incipiens, præsertim in Ægypto, fluctuabat auctoritas. Itaque Marciano Augusto synodi auctore et defensore mortuo, infanda illa Alexandriæ extiterunt : cæsus Proterius orthodoxus et sanctus Alexandrinus episcopus : Timotheus Ælurus interfector à furente plebe ejus loco substitutus : Chalcedonensis synodus condemnata : Leo, Marciano successor datus, ac novo principatu ab bis seditionibus multa religioni, multa imperio infausta veritus, de nova synodo consilia agitare videbatur. At episcopi moleste ferebant retractari decreta Chalcedonensia, seque abstrahi à sedibus, ac sollicitari toties Ecclesiarum pacem. Quid ergo gestum sit, Liberatus hujus ævi historicus paucis complexus est : « Imperator scripsit singularum civitatum episcopis, de utroque negotio consulens, quid fieri oporteret, vel de ordinatione Timothei, vel de terminis (seu definitione) synodi Chalcedonensis, et direxit per totum Orientem Magistrianos.[604] Mittit et Anatolius episcopus Asclepiadem diaconum suum, per quem omnes illi episcopi, qui Chalcedone fuerant congregati, quid Alexandriæ gestum sit agnoscerent, qui rescribunt, Chalcedonensem synodum usque ad sanguinem vindicandam, eo quod non aliam fidem teneret quam synodus Nicæna constituit ; Timotheum verò [185] non solum inter episcopos non haberi, sed etiam christiana appellatione privari. Quo pacto scripsit imperator Leo duci Alexandrino Stilæ, ut pelleret quidem ab episcopatu modis omnibus Timotheum, inthronizaret autem alium, decreto populi, qui synodum vindicaret.[605] »

Extat imperatoris encyclica epistola eodem exemplo ad sanctum Leonem papam, atque ad alios episcopos, cum ambarum partium supplicationibus missa.[606] Extant sancti Leonis et maximorum orbis orientalis episcoporum responsa, quibus Timotheum abjiciunt, fidei quæstionem ab œcumenico concilio definitam reiterari vetant. Omnes eodem sensu, eadem forma agunt : Decernimus, statuimus, pronuntiamus, dicimus, judicamus. Ex his epistolis compactum est volumen illud, quod apud antiquos encyclicarum sive circularium epistolarum nomine celebratur.

Dicant nunc episcopos Romani Pontificis consultores. Atqui imperator ab episcopis non consilia, quæ ad Leonem papam mitteret, sed decreta et judicia, quæ statim exequeretur exquirebat ; atque id ad omnes æque scripserat : « Ut ex omnibus vestris litteris hæc integre cognoscentes, formam congruam dare possimus.[607] » Cæterum orthodoxus imperator de synodo Chalcedonensi, cujus fidem professus erat, non ipse ambigebat ; sed cum apud Ægyptios hæc quæstio versaretur, hoc quoque episcoporum cum Sede apostolica consensione decidi voluit ; post synodum œcumenicam iteratæ quæstioni nullum esse locum. Sic in summis dissensionibus atque periculis, Ecclesiæ catholicæ toto orbe diffusae, sed uno semper spiritu actæ, etiam sine concilio generali, sese exerit auctoritas.

CAPUT XIV.

Sancti Simplicii papæ locus de decretis apostolicis irrefragabilibus Ecclesiæ universalis assensu.

Hinc Romani Pontifices ipsa semper consensione nituntur. Sanctus Simplicius papa, post sanctum Leonem tertius, [186] apostolicorum Pontificum antecessorum suorum irrefragabilem commendat auctoritatem ; sed eam quæ cum totius Ecclesiæ consensione conjuncta sit. Unde illud : « Quod apostolicis manibus cum Ecclesiæ universalis assensu, acie meruit evangelicæ falcis abscindi, vigorem sumere non potest renascendi.[608] » Qua mente, in epistola ad Acacium Constantinopolitanum episcopum, rejicit à sede Alexandrina Timotheum Ælurum, qui sit hæreticus, « atque ab universitate damnatus[609] ; » ac postea : « Quem conventus novos per se didicimus comminari, resolvi existimantem quod de se universalis decrevit auctoritas. » Illud denique de prædecessoribus catholicis episcopis toto orbe terrarum præsidentibus subdit : Sanctæ memoriæ prædecessorum nostrorum extante doctrina, contra quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur, novis assertionibus non indiget edoceri, sed plena ac perfecta sunt omnia. » Quo loco post synodum Chalcedonensem finita omnia docet, nec novæ synodo locum esse ; quæ, inquit, « non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in pravis sensibus novum, aut in assertionibus emersit ambiguum ; ut in commune tractantibus si quæ esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis illuminaret auctoritas. » Inde ergo ex communi auctoritate lux certa est, quæ postquam Ecclesiæ exorta, abominabile est innovari judicia, contra sententias totius orbis Domini sacerdotum. En igitur in quo vim illam Ecclesiæ irrefragabilem collocaret. Cujus generis testimonia si congerere incipimus, modum omnem excedimus voluminis.

CAPUT XV.

Sancti Gelasii locus, in epistola ad episcopos Dardaniœ.

Neque obstant magnifica hæc et vera, quæ sanctus Gelasius egregius pontifex, de Acacio adversus Chalcedonensem synodum rebellante respondet,[610] cum multi quererentur eum à Sede apostolica sola, non indicta nova synodo, condemnatum. [187]

Summa doctrinæ Gelasianæ est ; postquam hæreseon auctores semel ab Ecclesia universa damnati sunt ; non esse necessarias adversus sectatores eorum novas ac speciales synodos, ne in infinitum eatur, et ecclesiastica jaceat auctoritas : sed esse à Deo constitutam Sedis apostolicæ potestatem, quæ, ipso apostolico principatu communis sententiæ executrix, hæreticos jam sola prosternat : quæ nos verissima confitemur.

Per hanc occasionem sanctus pontifex commemorat, quæ Sedes apostolica etiam sola, ac sine præcedente synodo, possit in absolvendis damnandisve, quas oporteat personis : quæ quidem nos pari veneratione suscipimus. Absit enim, ut velimus Sedem apostolicam in omnibus causis concilio œcumenico esse succinctam ; cum multa sint, quæ vel sola dissentiendo prohibeat atque disturbet, cujus consensionem atque sententiam in maximis rebus maxime exquirendam perpetua traditio docet. Hinc illa exempla, quæ nobis sanctissimus Pontifex pari magniloquentiâ ac veritate subjungit, Athanasii, Joannis Chrysostomi, Flaviani, quos « Sedes apostolica etiam sola, quia non consensit, absolvit. » Quæ quidem vera sunt ; sed aliunde supplenda ea, quæ cum ad rem non facerent, beatus Gelasius prætermisit. Nos quæ ad hanc causam conferant, subnectamus.

Et de beato quidem Joanne Chrysostomo docuimus,[611] à sancto Innocentio prolatum fuisse judicium, sed provisorium ; integram cognitionem œcumenicæ synodo reservatam.

Ejusdem sunt generis quæ à sancto Gelasio deinde referuntur : « Flavianum in Ephesino latrocinio pontificum congregatione damnatum, quoniam sola Sedes apostolica non consensit, absolvit[612] : » ac paulo post, « impiam synodum (Ephesinam illam) non consentiendo submovit. » Recte, si de provisorio judicio intelligas, quoad congregaretur, quam ipse Leo petebat, adversus synodum male gestam, alia generalis synodus ; interim, ut ipse addit, « querelis et præjudiciis partis utriusque suspensis, quo diligentius universa, quæ offensionem generaverant, retractarentur.[613] » Sic quæ sine gravi scandalo differri non possent, ipse [188] provisorio judicio statim ordinat : summam ipsam œcumenico concilio relinquit.

Cætera quæ Gelasius commemorat, vel per se clara sunt, vel ex ante dictis facile elucescunt. Ac Dioscorum quidem « Sedes apostolica sua auctoritate damnavit ; » quod auctor fuerit ejus sententiæ, quam, facto deinde examine, Chalcedonensis synodus confirmaret, ut vidimus. De episcopis vero, qui Dioscoro consenserunt, hæc scribit : Sedes apostolica « hos in sua perfidia permanentes sua auctoritate prostravit, quam congregatio, quæ illic (Chalcedone scilicet) collecta fuerat, est secuta : quoniam sicut id quod prima Sedes non probaverat, constare non potuit ; sic quod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit.[614] » Quæ ad Sedis apostolicæ auctoritatem ideo referuntur, quod eam præeuntem Chalcedonensis synodus sit secuta : ut profecto constet, in eo esse vim maximam et ineluctabilem, quod Sedis apostolicæ judicia Ecclesia tota suscepit, habita quidem quæstione, et nova discussione, ut ex gestis constitit.

Ita vel in iis, quæ à solis Romanis Pontificibus facta, Gelasius memorat, Ecclesiæ universalis potior auctoritas elucescit ; cujus illi, in iis quidem rebus quæ universam Ecclesiam conturbarent, vel judicia exequuntur, vel sane cum præeunt, ab ejusdem Ecclesiæ sententia ultimum ac perfectam robur accipiunt.

CAPUT XVI.

Propositio, Unus Trinitatis crucifixus, à Scythis monachis Constantinopoli agitatur : monachi Hormisdam consulturi pergunt : professio Justiniani, eadem de re Romanum Pontificem consulentis, pro ejus infallibilitate objicitur,

Anno 519, sub sancto Hormisdâ summo Pontifice, quæstio suborta est ingens, quam diligenter evolvere oportet, quoniam inde ab utraque parte argumenta repetuntur.

Agebatur de propositione hac : Unus Trinitatis, seu, unus ex Trinitate crucifixus est. Hanc beatus Proclus [189] Constantinopolinus in epistola ad Armenos,[615] paulo post sanctam synodum Ephesinam, novis Nestorianis objecerat ; cum excommunicato Nestorio sub antiquiore Theodori Mopsuesteni nomine patrocinarentur. Hi ergo Theodori publici laudatores, Nestorii vero occulti defensores, unum filium in duos dividebant ; Mariæ filium à Dei Filio segregabant ; pro Trinitate quaternitatem invehebant : quos beatus Proclus aptissime redargui arbitrabatur, si Mariæ filium non aliquem extra Trinitatem, sed unum Trinitatis esse faterentur.

Procli epistola ab orientali synodo approbata, et ab ipso synodo Chalcedonensi laudata,[616] toto etiam Occidente nobilis habebatur, postquam eam Dionysius Exiguus in latinum sermonem vertit, ac Procli industriam commendavit ; quod Christum unum ex Trinitate asserens, Nestorianus fraudes aptissime confutaret.[617]

Hanc ergo propositionem Joannes Maxentius, aliique Scythiæ provinciæ monachi adversus Nestorianas asserebant ; et qui eam respuerent, Nestorianismi arguebant.

At Dioscorus, diaconus sancti Hormisdæ, ac Sedis apostolicæ legatus, Constantinopoli agens, ad Hormisdam perscribit monachorum scytharum propositionem, ut novam, ad hæc, ut hæreticam, et ab Eutychianis maxime assertam, respuendam videri.[618]

Certum quidem est Petrum Gnapheum seu Fullonem Eutychianum hæreticum, eo nomine à Felice III ac synodo Romana fuisse reprehensum, « quod unum increatæ atque individuæ Trinitatis passionem subiisse ac mortuum » esse diceret.[619]

Sed id Petrus Fullo ita intelligebat, ut « unus de Trinitate passionem pro nobis pertulisse diceretur in substantia deitatis, » ut ipse Felix III refert[620] ; à quo scelere monachi Scythiæ adeo abhorrebant, ut semper hoc adderent, quod et beatus Proclus accuratissime dixerat : Unum Trinitatis crucifixum carne[621] : ne naturas confundere, et eum Eutychianis sapere viderentur.

Qua in re multum distabant à Petro Fullone, et ab ejus assecla [190] Anastasio Augusto, et à Theodorâ Augusta,[622] cujus sententia proscriberetur « unum de Trinitate passum non asserens, secundum quid, sed absolute ; » Scythae autem passum asserebant, non absolute, (quo hæretici significatum volebant etiam divinitate passum), sed tantum secundum quid, hoc est, secundum carnem.

Quæstione mota, scythae monachi Romam profecti sunt, Sedem apostolicam ordine consulturi[623] : eadem de re scribunt Justinus Augustus ac Justinianus tunc comes domesticorum : atque hic monachos ut inquietos ac turbulentos statim repelli petit, à Dioscoro persuasus.[624] Mox ipsa re, ut videtur, gravius considerata, per alias litteras Hormisdam sic interrogat. « Quidam asserunt Christum pro nostra salute carne crucifixum, unum de Trinitate debere prædicari. » Quærit, « quid sequi, quidve super hoc evitare debeamus : quoniam verba videntur facere dissensionem ; nam sensus inter catholicos omnes unus esse probatur. » Subdit : « Hoc enim credimus esse catholicum, quod vestro religioso responso nobis fuerit intimatum.[625] » Quæ professio, ne statim ad pontificiam infallibilitatem pertinere videatur, rei gestæ narrationem ad finem usque expectandam monemus : interim bona fide notamus quid nobis objiciant.

CAPUT XVII.

Viri boni sanctique consulendos docent per orbem terrarum Episcopos : quæstionis finem ab Ecclesiæ universalis auctoritate expectandum.

Quis esset interim catholicorum ea de re sensus, exponere juvat. Ac primum scythæ monachi fidem suam diligenter expositam[626] sancto Fulgentio ejusque collegis sanctis Christi confessoribus, ac Ferrando diacono, viris eo ævo sanctissimis ac doctissimis approbarunt. [191]

Id tantum in Fulgentio notaveris, malle eum dicere, unam ex Trinitate personam, quam unum Trinitatis, vel anum ex Trinitate.[627] Quæ diversitas tam est levis, ut qui ea re tantum differant, eos unanimes et ubique consentaneos merito pronuntiaveris. Unde nec illi monachi, à tantis episcopis rite interrogatis, reprehensionis quidquam, sed fraternæ charitatis testimonia retulerunt.

Ac revera unus ille Trinitatis indefinite dictus, quis est alius quam una persona Trinitatis, ut etiam Joannes Maxentius et Ferrandus diaconus ac postea Facundus episcopus Africanus, ejus ævi nobilis scriptor, luculentissime declararunt.[628]

Sane Ferrandus diaconus pravos sensus tres memorat,[629] quibus dici posset, unus de Trinitate ; veram eos sensus monachi apertissime respuebant. Quare Ferrandus diaconus offensioni quorumdam tribuit, ut una de Trinitate persona dicatur potius quam unus de Trinitate ; cum utrumque indifferenter apteque et innoxie dici possit.

Sed cum Nestoriani personæ nomine abuterentur, Christumque ut legatum, Verbi personam exhibuisse dicerent ; ideo Nestorianarum fraudum gnari unum Trinitatis malebant dici ; anteponebantque eam locutionem, in qua Nestorianorum dolus minus abscondi posse videretur. Hæc Maxentius ; hæc Facundus[630] ; notantque omnes hujus ævi scriptores, ipsam Trinitatem ita esse locutam : « Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est[631] : » non dixit ; Quasi una ex nobis persona ; sed Quasi unus ex nobis ; cum tamen, ut ait idem Facundus, « nullus de Trinitate melius loqui possit, quam ipsa de se locuta est Trinitas. »

Addebat Joannes Maxentius beati Augustini locum, quo Christum appellabat unum trium ; quod quidem, quid est aliud, quam unum Trinitatis[632] ?

Neque, quod objiciebat Dioscorus diaconus, monachi scythæ [192] inserere fidei Chalcedonensi nitebantur eam locutionem ; aut, quod illa deesset, imperfectam synodum arguebant ; sed profecto asserebant, quod res est, licere ad hæreticorum fraudes refellendas multa extra synodos usurpare ; præsertim vero ea, quæ Patrum usu probata esse viderentur.

Cæterum Chalcedonensem synodum, ac beati Leonis epistolam ubique celebrabant ; neque tantum Eutychen, sed eliam Alexandrinum Dioscorum ejusque sequaces condemnabant : et Christum non tantum ex duabus, Eutychianorum more ; sed etiam in duabus naturis subsistere : unumque Trinitatis passum quidem, sed carne tantum, non autem divinitate, omnibus paginis testabantur.[633]

Hæc igitur quæstio cum magna animorum contentione inter ecclesiasticos tractaretur, Ferrandus diaconus à Severo scholastico Constantinopolitano rogatus quid sentiret, jubet interrogari non se quidem, verum eos « quibus honor sacerdotii docendi auctoritatem tribuit. Interroga, inquit, principaliter apostolicæ Sedis antistitem, cujus sana doctrina constat judicio veritatis, et fulcitur munimine auctoritatis. Interroga plurimos per diversa terrarum loca pontifices, quibus scientia cœlestium præceptorum divinitus inspirata, famam grandem sui cum veneratione collegit.[634] » Hos quidem omnes interrogandos monet, sed principaliter Romanum Pontificem. Cæterum post quæstionem diligentissime pertractatam, quo tandem loco certissime figat pedem his verbis explicat : « Unde desistendum à contentionibus reor : expectandum potius persuadens, patienterque hanc dubitationem ferendam, donec universalis Ecclesiæ auctoritate, vel pronuntietur suscipienda, vel prodatur abjicienda.[635] » En rebus in dubiis, amorisque vehementi contentione suspensis quo refugere consuevissent. En unde certissimam atque irretractabilem expectarent sententiam. Sed quomodo postea finita sit quæstio, paucis enarramus. [193]

CAPUT XVIII.

Sancti Hormisdæ epistola ad Possessorem, qua scythæ monachi condemnantur : illi Ecclesiæ catholicae sententiam expectant : eorum propositio vincit : nonnisi Ecclesiæ universalis consensione quæstioni finis imponitur.

Postquam quatuordecim jam mensibus causa pependerat, monachique per annum fere integrum Romæ commorati, Hormisdas edidit epistolam ad Possessorem episcopum Afrum, qui tum Constantinopoli agens, Sedem apostolicam de Fausti Regiensis libris consulebat.[636]

Ea epistola Pontifex, quid de scythis monachis sentiret, Constantinopoli ac toto orbe terrarum innotescere voluit. Dicit hos « turbulentos, pertinaces, contentionum studiis assuetos, contemptores auctoritatum veterum, novarum cupidos quæstionum ; non eos monitis, non mansuetudine, non auctoritate compressos : » ac plebem etiam commoturos, « per diabolicæ semina nefanda zizaniæ, nisi fidelis populi constantia restitisset : hos ergo esse vitandos.[637] » Hæc Hormisdas nulla interim anathematis aut depositionis mentione. Huc usque sententiam temperavit suam. De quæstione nihil ; sed omnes facile crediderunt, monachorum proscriptam esse propositionem, cum cætera innoxii, eo importuni pertinacesque haberentur, quod ab ea nullis monilis discedere voluissent.

Interim Hormisdæ tanti pontificis epistola haud prohibuit, quominus catholici ubique terrarum, ac præsertim in Oriente adversus Nestorianos, propositionem inculcarent. Ipse Maxentius adversus eam epistolam commotissimo animo scripsit. Ejus auctorem, quisquis esset (neque enim fateri volebat Hormisdæ eam esse, quæ ipsi tam impia videretur), hæreticum appellabat, atque hæc insuper subdit : « Confidenter dicere audeo, non quod si per epistolam, sed si viva voce hic in præsenti positus, idem Romanus [194] prohiberet episcopus, Christum Filium Dei unum confiteri ex sancta atque individua Trinitate ; nunquam eidem Dei Ecclesia acquiesceret ; nunquam ut episcopum catholicum veneraretur, sed omnino ut hæreticum penitus execraretur : quia quisquis hoc non confitetur non est dubium, quod Nestorianæ perfidiae tenebris excaecatus, quartum et extraneum à sancta et ineffabili Trinitate, eum qui pro nobis crucem sustinuit, prædicare contendat. Sed absit, ut ex qualibet parte catholicæ professioni Romanus episcopus contradicat.[638] »

Hæc postrema qui ad pontificiam infallibilitatem trahunt, non salis advertunt quæ antecesserint ; quamque Maxentius adversus fidem errasse Romanum Pontificem, abominandum quidem execrandumque, non autem impossibile judicaret, imo vero fieri posse supponeret ; dum eo casu quid eventurum esset exponit, nempe ut hæresim asserenti, universalis repugnaret Ecclesia.

Nec placet interim, quod Joannes Maxentius clamosior atque commotior Hormisdæ epistolam hæreticam, potius quam asperam appellant, quæ scythas monachos insectata tantum, ne verbum quidem de quæstione diceret.

Illud ex vero Maxentius protulit, Ecclesiam omnino errare non posse ; ac si Romanus Pontifex verum, quod Scythae asserebant, dogma proscriberet, non eam assensuram. Id eventus docuit : usque adeo enim monachorum propositio toto Oriente invaluit, atque adversus novos Nestorianos necessaria visa est, ut eam edicto edito Iustinianus approbare cogeretur[639] ; auctoribus, ut fieri solebat, episcopis, ac præcipue Epiphanio patriarcha Constantinopolitano : quod edictum est editum anno 533, duodecim annis post datas Hormisdæ ad Possessorem litteras.

Imperator, legatione ad Joannem II missa, edictum approbari petiit, et impetravit ; deditque litteras ad Papam, quibus significabat : « Paucos infideles judaice atque apostatice contradixisse omnibus sacerdotibus, denegantes unigenitum Dei Filium hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctæ et consubstantialis Trinitatis ; in quo videntur Nestorii malam sequi [195] doctrinam[640] : » quod ipsum scythae monachi à quindecim annis, atque ab ipso hujus contentionis initio propugnabant.

Neque imperator jam consulit quid credendum, ut olim sub Hormisdâ fecerat ; sed rem ut certam et exploratam, atque ab omnibus prædicatam refert, cui nemo nisi judaice et apostatice contradicat.

Sic autem concludit : « Petimus ergo vestrum paternum affectum, ut vestris ad nos destinatis litteris, manifestum nobis faciatis, quod omnes qui prædicta recte confitentur suscipit Vestra Sanctitas, et eorum qui judaicè ausi sunt rectam denegare fidem, condemnat perfidiam.[641] » Addit hæc observatu digna : « Plus enim ita et circa vos omnium amor, et vestræ Sedis crescet auctoritas, et quæ ad vos est unitas sanctarum Ecclesiarum inturbata servabitur ; quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi, eorum quæ ad vos relata sunt, sinceram Sanctitatis Vestræ doctrinam. » Quo significabat insinceram visum iri, si Romanus Pontifex tam certum dogma improbasset ; ac sic episcopi orientales Romani Pontificis sinceram doctrinam, non ex ejus infallibilitate certo præjudicatam, sed ex ejus responsis exploratam volebant.

His victus Joannes, concilio habito, datisque litteris ad ipsum Justinianum, ac deinde ad senatores,[642] confirmavit Justiniani fidem ; et unum de Trinitate crucifixum, iisdem asseruit Scripturarum ac Patrum Iocis, quibus scythae monachi usi erant.[643]

Diserte autem notat hæc à se probari secundum Patres omnes, ac romanos præsules,[644] quos in omnibus sequeretur : quod etiam Justinianus dixerat epistola ad Joannem.[645] Tametsi enim unum de Trinitate nondum affirmassent, id tamen ex aliis eorum dictis atque sententiis perspicue sequebatur.

In his igitur omnibus maxime elucescit fidei exponendæ, et quæstionum finiendarum ratio, quam tuemur.

Gravem quæstionem et cum ipso legato apostolicæ Sedis [196] Constantinopoli excitatam, ad ipsam apostolicam Sedem statim deferri oportebat.

Hormisdas interrogatus sic respondet, ut prostrata quodammodo veritas videatur : ejus defensoribus certa responsa quærentibus pro omni responso ploratus indicitur : tacente, cunctante, obsistente potius Romano Pontifice, non ipsa tacet veritas : pervicit ac perrupit dubitationem omnem Ecclesiæ catholicæ vox atque consensio ; nec jam consulitur ut de re ambigua Romanus Pontifex, sed rei ut certæ et indubitatæ approbatio petitur et elicitur. Quis hic non videat valuisse, ut in omni ancipiti re, eam quam Ferrandus diaconus, et cum eo optimus quisque expectabat, Ecclesiæ catholicæ consensionem ?

CAPUT XIX.

Formula consulendi Romani pontificis, rei gestæ serie, ac Patrum traditione explicatur.

Jam credo, ipsa rei gestæ series, et catholicorum in hac quæstione communis sententia, satis ostendit, quæ vis sit professionis ejus, quæ à Justiniano Hormisdam interrogante edita est : « Id credimus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum.[646] » Recte et ordine atque ex consueta formula erga Romanum Pontificem de fide rogandum ; cum merito praesumatur, non eum veritati, non officio defuturum.

Certe de episcopis sanctus Damasus Papa, ac synodus Romana sic scribunt : « Gallorum atque Venetensium fratrum relatione comperimus nonnullos, non hæresis studio ; neque enim hoc tantum mali cadere in Dei antistites potest, etc.[647] » Si ergo tantum mali in singulos episcopos cadere non posse merito præsumitur, quanto magis in eum qui tanto loco præsit.

Quisquis ergo præpositos, ac præsertim omnium doctorem ac principem Romanum Pontificem de fide interrogat, is confidat in Domino veridicum responsum omnino secuturum ; at eam [197] πληροφορίαν ; quam commendat Apostolus,[648] hoc est, eam fidei plenitudinem quæ penitus captivet intellectum, omni dubitatione sublata, in ipsa Ecclesiæ consensione stare credat.

Id in hac contentione ipse eventus docuit, et catholicorum omnium sensus. Unde etiam illud contigit, ut et de Romano Pontifice optima tantoque officio congrua præsumerentur, et interim dubitarentur. Ecce enim Joannes Maxentius ab Oriente Romam petit, sanctum Hormisdam de fide rogaturus. Quid tamen dixerit, audivimus,[649] nempe si Romanus Pontifex præsens unum Trinitatis Christum dici prohiberet, totam Ecclesiam restituram, cumque ut hæreticum execraturam fore. Vides quam bona praesumeret, quam mala evenire posse crederet. Neque vero ea causa suspectus cuiquam esse debet ; neque aliter in aliis controversiis, viri boni catholicique senserunt. Ecce enim sequente sæculo, ad annum videlicet Christi 642, sanctus Martinus Papa, de Monothelitarum hæresi, collecta Lateranensi synodo,[650] judicaturus sedebat ; ad eum ejusque synodum Ecclesiæ recurrebant undequaque terrarum ; an omni penitus dubitatione submotâ, hæc sanctorum abbatum[651] supplicatio docet. « Certissime scientibus vobis sanctissimis, quod si aliter, quam à nobis pie postulata sunt, quidquam omnino integritatem fidei corrumpens, à vestra terminetur (hoc est definiatur) Beatitudine, quod absit, abfuturumque sit ; hoc enim omnino incredulum (id est, incredibile) nobis est : liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet existimus.[652] » Id ergo infaustissimum, difficillimum, rarissimum, atque adeo incredibile ; non autem impossibile judicabant. Quid enim erat, cur tam gravi obtestatione à se amolirentur ac deprecarentur culpam, quam omnino impossibilem judicassent ? Unde addunt se Martino judicaturo, « suam confessionem in cognitione offerre permanentes, in his quæ orthodoxe definit secundum Patrum et synodorum doctrinam et traditionem. » Hac conditione spondent consensionem ; si secus fieret, culpam à se deprecantur ; atque hæc coram sancto Martino profitentur, cum ipse sederet in [198] synodo de fide judicaturus, eamque professionem Martinus eique assidentes episcopi susceperunt.

Multa ejusmodi suis postea locis occurrent, quibus firmetur id quod contendimus : nempe in cæteris ecclesiasticis de fide judiciis, ipso etiam Romano Pontifice considente, inesse fidelibus animis piam fiduciam ; πληροφορίαν illam ac plenam certitudinem, in unius Ecclesiæ catholicæ judicio et consensione esse positam.

CAPUT XX,

Quæstio Elipandi de Christo adoptivo Dei Filio, Romani Pontificis, ex Ecclesiarum consensione finitur : particula Filioque per eadem fere tempora Symbolo addita.

Hæsit Latinorum, ac maxime Gallorum animis à majorum traditione repetita, de consensionis necessitate, atque auctoritate, sententia. Cujus rei illustre exemplum habemus octavo sæculo sub Carolo Magno in Francofordiensi synodo.[653] Ea synodus maximi nominis, summæque auctoritatis fuit ; habebatque præsentes Theophylactum ac Stephanum episcopos, Sedis apostolicæ legatos ; ac totam fere occidentalem, sive per præsentiam, sive per litteras, complectebatur Ecclesiam.

De Christo Dei Filio quærebatur, quem Elipandus Toletanus episcopus aliique Hispani pro adoptivo habebant, quatenus quidem homo est. Dividebatur Dei Filius ; Nestoriana pestis reviviscere videbatur. Carolus Magnus nondum quidem imperator, sed Francorum atque Italiæ rex, ac Romanorum patricius, id maxime pro sua religione curabat, uti quæstioni finis imponeretur. Quid autem gesserit ipse declarat ; datis quippe litteris diligentissime exquisivit : « Primo, quid Dominus apostolicus cum sancta Romana Ecclesia et episcopis illis in partibus commorantibus : secundo, quid etiam Medionalensis episcopus et alii in Italia doctores et sacerdotes Ecclesiarum Christi : tertio quid Germani, Galli et Aquitani » crederent.[654] » [199]

Primum ergo accepit Adriani Papæ epistolam, qua quæstionem tota sedis suæ auctoritate judicabat ; atque Elipandum et sequaces, nisi resipiscerent, « ex auctoritate prorsus Sedis apostolicæ ac beati Petri apostolorum principis ; et per eam, quam illi Magister et Dominus ligandi ac solvendi tradidit potestatem, perpetuo anathemate religavit.[655] »

Neque tamen in tantæ Sedis tam expressa sententia finem posuit ; sed accepta Medionalensis episcopi atque Italorum concordi sententia, concilium ex Germanis, Gallis, Aquitanisque episcopis Francofordiam convocavit. Patres rectam fidem, edita synodica epistola, et canone, firmarunt ; Elipandi nefariam hæresim condemnarunt.[656] Jam Carolus Magnus, Sedis apostolicæ, totque Episcoporum auctoritate fretus, hæreticos adhortatur ut decretis pareant, quæ pia unanimitas et pacifica perscrutatio protulisset ; se enim cum his sanctis decretis et catholicis statutis consensum suum subnexuisse, et corde amplexum ; plurimorum testimonio roboratam fidem ; neque pro catholico habiturum qui ei decreto repugnasset, in quo conjunctæ essent, Sedis apostolicæ auctoritas et episcopalis unanimitas[657] : eos enim esse quibus à Domino dictum esset : « Ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi.[658] » Quare hortabatur ut « ad multitudinem populi christiani, et ad sacerdotalis concilii unanimitatem reverterentur. »

Hic existant illi, qui non tantum præcipuam, sed totam in apostolica Sede auctoritatem ponunt : Carolo movebunt litem. Quid tu, inquient, episcopos per totum Occidentem ea inquisitione fatigatos velis ? Unus Papa consulendus, audiendus unus, ex quo omnium deinde sententia pendeat. At non ita Carolus : quæstionem in Occidente ortam occidentalium Ecclesiarum cum apostolica Sede communi sententia finiri placuit. Neque vero huc episcopi diversarum partium adducuntur, ut papæ consultores, quod nunc comminiscuntur : quippe qui seorsim per nationes appellati, sententiam suam, eodem spiritu ducti, eodem fere tempore, nullaque communicandi consilii facultate, exprompturi [200] essent. Neque sola Sedes apostolica appellatur, quod censores nostri volunt ; sed ita omnia firma esse intelliguntur, si ad Sedis apostolicæ auctoritatem, unanimitas quoque episcopalis accedat.

Hic ergo Carolus hæreticos universalis Ecclesiæ auctoritate premit : « Vos igitur, inquit, quia pauci estis, unde putatis vos aliquid verius invenire potuisse, quam quod sancta universalis toto orbe diffusa tenet Ecclesia ? » Sic demum omnia in auctoritatem universalis Ecclesiæ resolvuntur, quæ et earum partium, ubi exorta quæstio est, expressa declaratione, et cæterorum toto terrarum orbe communicantium, certa, licet, tacita consensione constet. Hæc Galli sub Carolo Magno ; hæc sub Ludovico Magno profitentur ; neque Patrum traditionem avelli sibi sinunt.

Per eamdem ætatem facta illa est Symbolo, quæ tot turbas excitavit, additio particulæ, Filioque : cui additioni in Hispaniis inchoatæ, quantum Romani pontifices obstiterint, Leonis III sub Carolo Magno gesta testantur.[659] Pervicit tamen omnem difficultatem totius occidentalis Ecclesiæ consensus, in quem deinde Romani Pontifices tot Ecclesiarum auctoritate pertracti sunt ; neque postea Græcorum clamores audierunt. Neque tamen succensemus Leoni HI talia prohibenti ; sed reliquam Ecclesiam haud minus in proposito persistentem, divino numine actam, id egisse, certa fide credimus.

CAPUT XXI.

Tricassina secunda synodus sub Joanne VIII : professio obedientiæ Romano Pontifici facta secundum canones ab Hincmaro Rhemensi : episcopi conjuncta auctoritate cum Papa judicant : ex consensione robur.

Quid episcoporum cum Sede apostolica consensio præstet, non tantùm in fidei quæstionibus, sed etiam in exerendà quibuscumque aliis causis ecclesiastica ultione, nono sæculo in Tricassinâ synodo, Joanne VIII papa præside, apparuit. Is innumerabiles tum rerum Romanæ Ecclesiæ pervasores, communi Sedis apostolicæ et coepiscoporum sententia excommunicari postulabat [201] actione i.[660] Actione ii, episcopis inducias petentibus, quoad cæteri confratres advenissent, « delata à Pontifice Romano sententia est excommunicationis et damnationis,[661] » quæ per omnes metropolitanus Ecclesias, conjunctis suffraganeis legeretur. At ut ex fratrum consensu, robur accederet, actione iii, « universi episcopi sanctæ synodi, libellum concordiæ ac devotionis unanimitatisque confectum summo Pontifici porrexerunt ; quem idem præsul benigne propriis manibus suscepit, et suum subbrevitate sancitum, super auctoritate canonica, et concordia coepiscoporum, conjunctæ synodo dedit.[662] »

Ex hac Sedis apostolicæ et episcoporum conjuncta sententia plenum auctoritatis robur exurgere demonstratur his verbis, act. iv : « Lecta est lectio consensus totius synodi et sententia roborationis ejus data in pervasores Ecclesiarum, et transgressores præceptorum Dei : et statutum est ut scriptiones manibus singulorum roborarentur[663] : » sic in consensu synodi, sententia roborationis agnoscitur.

Extat Joannis VIII allocutio ad episcopos in hanc formam : « Mecum viriliter state, quærentes simul et judicantes tantæ patratores iniquitatis, tantæque temeritatis praesumptores.[664] » Tum subdit : « Et vos fratres charissimi, ut decrevimus, nostræ communionis alienos tenete, et anathematizatos fautores eorum mecum facientes consternite. »

Hæc à fratribus postulabat, non cæca, ut aiunt, obedientia fieri, sed quæstione simul habita, simul prolato judicio : Quærentes simul et judicantes. Quamobrem episcopi respondent his verbis, quæ simul et obedientiam et auctoritatem præferant : « Domine sanctissime ac reverendissime Pater Patrum Joannes, catholicæ atque apostolicæ primæ Sedis papa : nos famuli ac discipuli vestræ auctoritatis, Galliarum et Belgicarum episcopi,... dolori vestro conflantes condolemus ; atque judicium vestræ auctoritatis, quod privilegio beati Petri et Sedis apostolicæ, in eos et complices eorum, juxta sacros canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et [202] secundum ejusdem Romanæ Sedis Pontificum decreta protulistis, voto, voce, atque unanimitate nostra atque auctoritate Spiritus sancti, cujus gratia in episcopali ordine sumus consecrati, « gladio Spiritus sancti, quod est verbum Dei,[665] » eos interimentes, persequimur. Scilicet quos excommunicastis, excommunicatos habemus ; quos abjecistis, abjecimus ; quos anathematizastis, anathematizatos esse judicamus ; et quos regulariter satisfacientes vestra auctoritas et apostolica Sedes receperit, recipiemus. »

Sic episcopi, cum decreta Sedis apostolicæ recipiunt, ipsi, quæstione habita, sententiam sententiæ, judicium judicio, auctoritatem suam à Deo profectam, summæ à Deo profectæ Romani Pontificis auctoritati, conjungunt ; gladium Spiritus simul exerunt ; Sedis apostolicæ statuta, voto, voce, ipsa sua unanimitate et auctoritate prosequuntur : non quod judicium suum et auctoritatem Sedis apostolicæ judicio et auctoritati coæquent, sed quod intelligant ex ipsa consensione atque unanimitate plenum robur existere.

Interim Romano Pontifici auctori ac præeunti se obedire profitentur, sed pronuntianti, privilegio beati Petri ac Sedis apostolicæ : quod sic postea interpretantur, « juxta sacros canones spiritu Dei conditos, ac totius mundi reverentia consecratos, etc. »

Hincilla, in ejusdem synodi Tricassinæ act. ii, Hincmari Rhemensis professio : « Secundum sacros canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, quos apostolica Sedes, per beatum et Domnum nostrum Papam, et sancta Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum mater, privilegio sancti Petri damnat, damno ; quos anathematizat, etc. ; et quod in omnibus secundum Scripturarum tramitem, sacrorumque canonum decreta Sedes Romana tenet, per omnia et in omnibus, pro scire et posse meo, perpetuum prosequor et teneo.[666] » Quæ tam clara sunt, ut ea legere tantum oporteat, ac ne verbum quidem addere. [203]

CAPUT XXII.

Objecta solvuntur : Turonemis secundi concilii canon : statuta Nicolai papæ canones Pontigonensis synodi : quæ Petri privilegio facta habeantur : sancti Leonis insignis locus.

His objicere solent, summorum Pontificum Decretales ab omnibus Ecclesiis, præsertim à gallicanis, summa cum veneratione fuisse susceptas, ac legis instar habitas : quæ quidem certa sunt, sed quæstio est, an Ecclesiæ eas Decretales indiscussas reciperent ? Receptas certe, et totius mundi reverentia consecratas, inviolabiles fuisse nemo negat. Nihil ergo ad rem, quod profert novissimus scriptor anonymus[667] concilii secundi Turonensis, anno 567, canone xx, ita esse decretum ; « Quis sacerdotum contra decreta talia, quæ à Sede apostolica processerunt, agere præsumat[668] ? » Dictum de sancti Innocentii epistola decretali ad Victricium Rothomagensem, capite xii,[669] quæ epistola pridem tota Ecclesia obtinuerat. Pergunt Turonenses Patres : « Et quorum auctorum valere possit prædicatio, nisi quos Sedes apostolica semper aut intromisit, aut apocryphos fecerit. Et patres nostri hoc semper custodierunt, quod eorum præcepit auctoritas. » Eorum sane auctorum, quos Sedes apostolica bonos, probabilesque, non apocryphos ac suspectos duxerit. Allusum scilicet ad Gelasianum decretum, de Apocryphis,[670] ubique receptum. Jam vero quærimus, an aliter recepta ista sint, quam ilia sancti Leonis ad Flavianum epistola. Atqui eam non indiscussam receptam fuisse, nec nisi facto examine, toto orbe terrarum invaluisse constitit.[671] Quo exemplo de cæteris judicandum, neque opplendæ paginæ præclaris verisque sententiis, quæ nihil ad rem faciant.

Nos autem, ne quid dissimulare videamur, ultro adducimus ea, quæ longe firmiora sint. Nempe inter statuta Nicolai I papæ, in concilio Romano hæc leguntur[672] : « Si quis dogmata, mandata, [204] interdicta, sanctiones pro catholica fide, pro Ecclesiarum disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum, vel interdictione imminentium, vel futurorum malorum, à Sedis apostolicæ præside salubriter promulgata contempserit, anathema sit. » Quæ tam absolute, tamque universim dicta sunt, ut nihil aliud omnibus fidelibus, adeoque ipsis episcopis, quam cæcam, ut aiunt, obedientiam, relinquere videantur.

Neque ab iis abludunt, quæ à Patribus nostris, episcopis scilicet gallicanis, in Pontigonensi synodo, anno 876, sub Joanne VIII, canone i, dicta sunt : « Ut sancta Romana Ecclesia, sicut est caput omnium Ecclesiarum, ita ab omnibus honoretur et veneretur ; neque quisquam contra jus et potestatem ipsius, aliquid injuste agere præsumat ; sed liceat ei debitum tenere vigorem, et pro universali Ecclesia pastoralem exhibere curam.[673] » Canone ii, « Ut honor Domno et spirituali Patri nostro Joanni summo Pontifici, et venerabili universali Papæ, ab omnibus conservetur ; et quæ secundum sacrum ministerium suum auctoritate apostolica decreverit, cum summa veneratione ab omnibus suscipiantur, et debita illi obedientia in omnibus conservetur. »

Sed hæc ex ante dictis elucescunt : inhæret enim ex perpetua Patrum traditione, ejusmodi decretis, interpretatio et exceptio inseparabilis ; ut Romani Pontifices, si quid contra canones, nedum contra legem Dei, et Scripturarum tramitem, decernerent, non id privilegio Petri ac Sedis apostolicæ decernere viderentur.[674]

Hinc illa, quam legimus professio obedientiæ, secundum Scripturas, secundum canones. Favebat et illud sancti Leonis, toties per ea quoque tempora celebratum : « Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur æquitate judicium.[675] »

Neque tamen ea, sive interpretatio, sive exceptio, ubique ac necessario addebatur ; fiebantque canones absoluta auctoritate, de præstanda obedientia, eo plane more rituque, quo passim ab apostolis dictum : « Obedite præpositis,[676] » quod præpositi [205] contraria legibus et canonibus decretali haud facile præsumantur. Hac igitur lege Romanorum Pontificum decreta recipiebant : non quod sibi judicium adversus judicem arrogarent ; sed quod canonibus aperte adversa, non ipsi, sed canones respuere putarentur.

Hujus rei ne longius argumenta repetamus, exemplum habemus præ manibus, in ea ipsa, quam nobis objiciunt Pontigonensi synodo.

Nempe Joannes VIII, cui tam perspicuis validisque sententiis debitam obedientiam spopondissent, Ansegisum archiepiscopum Senonensem per legationem perpetuam, apostolicæ Sedis potestate extraordinaria, evehebat ; quod cæteri metropolitani, assentientibus coepiscopis, præter canones existimabant factum. Ansegiso Carolus Calvus imperator impense favebat. Quaerenti ab archiepiscopis, quid de jussis apostolicis responderent, data est responsio : « Ut servato singulis metropolitanis jure privilegii, secundum sacros canones, et juxta decreta Sedis Romanæ Pontificum, ex iisdem sacris canonibus promulgata, Domni Joannis papæ jussionibus obedirent : et cum imperator et legati apostolici satagerent ut absolute archiepiscopi responderent se obedituros de primatu Ansegisi, sicut Apostolicus scripsit ; aliud, nisi quod prædictum est, ab eis extorquere non potuerunt.[677] »

Rex multa comminatus, vicesque apostolicas sibi commissas præferens, sua ac Papæ auctoritate præcepit ; ut Ansegisus « supergrederetur omnes ante se ordinatos, Rhemorum archiepiscopo[678] reclamante, audientibus omnibus, hoc factum sacris regulis obviare. »

Interrogati rursus archiepiscopi à Joanne legato apostolicæ Sedis, de Joannis papæ jussione singuli responderunt : « Quod veluti sui antecessores, illius antecessoribus regulariter obedierunt, ita ejus decretis vellent obedire, » Subdunt acta : « Tunc facilius est illorum admissa responsio, quam fuerat in imperatoris præsentia[679] : » Sic Legatus apostolicus, Episcoporum secundum canones lata responsa, æquo animo audiebat. [206]

Alia sessione legit « Odo Belgivacorum (id est Bellovacorum) episcopus, quædam capitula à Legatis apostolicis et ab Ansegiso et eodem Odone, sine conscientia synodi dictata, inter se dissona, et nullam utilitatem habentia ; verum ratione et auctoritate carentia.[680] » Quid autem addit de iis, quæ nulla ratione, nulla canonum auctoritate fulta essent ? Nempe id : et ideo hic non habentur subjuncta : quippe quæ synodo irrita visa fuerint.

Sic majores nostri Romani Pontificis decreta, reverenter quidem, non tamen indiscussa suscipere consueverant : ipsi canones exequenti, aut secundum canones præeunti, reluctari nefas putabant.

Qui hoc obtentu omnia legitima imperia solvi posse nugantur, hos remitto ad theologos, qui ista pertractant. Nobis sufficit ex certo et perspicuo dogmate, objecta diluisse.

CAPUT XXIII.

Aggredimur demonstrare viros bonos sanctosque, post Romanorum Pontificum decreta etiam de fide, suspenso animo mansisse, quoad universalis consensus accederet ; sancti Victoris papæ decretum de Paschate proponitur : sancti Stephani de rebaptizatione paucis repetitur.

Hinc factum est ut viris sanctis bonisque fraudi non fuerit, quod Romani Pontificis, recta eliam sentientis, pronuntiato non statim adhæserint ; antequam scilicet catholicæ Ecclesiæ auctoritas accessisset.

Hujus rei multa exempla memorantur. Primum illud secundo sæculo de sancto Victore Papa, qui post Petrum pontifex decimus tertius fuit. Nota res est. De paschali die cum Asianis agebatur : hi cum Judæis xiv lunæ celebrabant, antiqua traditione nixi, quam à Joanne apostolo repetebant, inquit Eusebius[681] : reliquæ omnes Ecclesiæ, ex apostolorum traditione, in proximam Dominicam quæ Christi resurrectione sacra esset, conferebant. Atque hanc quidem sententiam Victor sequendam ab omnibus in [207] concilio Romano definivit ; cujus, aliorumque conciliorum definitionem Eusebius memorat.

Hac tamen definitione ad Asianos perlata, Polycrates Ephesius cum collegis suis asianis episcopis, ad ipsum Victorem haec scribit[682] : « Non moveor iis, quæ nobis ad formidinem intentantur. Qui enim majores me sunt, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.[683]

Nihil moror quæstionem : an eum et socios Victor ejus rei gratia excommunicaverit ; an id tantum conatus sit. Certe Eusebius scribit, à « communione abscindere conatum.[684] » Subdit tamen continuo : « Datisque litteris, universos qui illic erant fratres proscribit, et ab unitate Ecclesiæ prorsus alienos esse pronuntiat. » Eusebium secutus Socrates[685] : « Victor Quartodecimanis, qui in Asia erant, excommunicationis libellum misit. » Quare id quod Eusebius de conatu dixit, eo referendum videtur, quod res effectu caruerit. Utcumque est, Eusebius refert[686] non id placuisse omnibus episcopis ; non Irenæo, Gallisque nostris, increpitumque Victorem, quod parum paci consuleret, etiam ab iis qui cætera cum ipso sentiebant. Neque minus certum est Polycratem et Asianos in sententia persistentes, pro sanctis piisque habitos : neque Quartodecimanos hæreticis accensitos, nisi post œcumenicæ Nicænæ synodi sententiam.

Neque dicant rem levem fuisse, quæque ad finem pertinere non videretur. Omnino enim Victor excommunicabat asianas vicinasque Ecclesias, heterodoxa, hoc est, ut erudite Valesius vertit, contraria rectæ fidei sentientes ; ὡς ἑτεροδοξούσας. Neque aliter Polycrates sentiebat. Is enim in sua ad Victorem epistola sic scribit : « Hi omnes diem Paschæ xiv luna juxta Evangelium observarunt ; nihil omnino variantes, sed regulam fidei constanter sequentes.[687] »

Neque vero res orthodoxis exigui momenti videbatur ; quippe qui intelligerent, Asianorum sententiam ad judaismum pertinere. Tertullianus recensens hæreticos, graviter dicit[688] : « Est præterea [208] his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter judaismum vult introducere : Pascha enim dicit, non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi xiv mensis.[689] » Talia sentientes ac traditioni apostolicæ adversos, à Victore insuper Papa condemnatos, inter pios habuere, usque ad œcumenicæ Synodi[690] judicium : quo edito τέσσαρες δεκατίται, hoc est Quartodecimani hæretici ab Epiphanio aliisque memorantur[691] ; receptique in Ephesina synodo, ut qui ab hæresi resipiscerent.

Pari ratione vidimus,[692] post Stephani papæ decretum, Cypriano, Firmiliano, innumerisque collegis certam excusationem partam : non modo teste Augustino, sed etiam tota probante Ecclesia, quæ horum memoriam consecravit. Jam alia videamus.

CAPUT XXIV.

Pelagii I piis et orthodoxis suspecta fides propter approbatam synodum V, non ut doctor privatus, sed ut Papa suspectus, exposita fide, non allegata infallibilitate : se purgat.

Eodem loco memorare possumus Pelagii I tempore, Francorum regem Childebertum, et gallicanos episcopos, aliosque viros bonos, qui de hujus Pontificis fide dubitarunt.

Causa dubitandi fuit quinta synodus ab ipso suscepta ; quæ synodus multis occidentalibus videbatur concilii Chalcedonensis, ac sancti Leonis fidem infregisse.

Id si esset, non erat dubium, quin Romani Pontifices, atque ipse Pelagius decrevissent contra fidem, qui erroneam synodum in auctoritatem recepissent.

Hic Pelagius non inclamat, seque et Romanos Pontifices errare non posse, schismaticosque eos esse, qui in eorum decretis errorem suspicentur ; sed modeste se purgat, edita suæ fidei clara primum ad Childebertum Regem, qua anathematizari à se [209] declarat, quod sancti Leonis et concilii Chalcedonensis fidei adversetur : « atque hoc, inquit, breviter ad sanandam animum vestrum, vel omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum in Galliæ regionibus consistentium, faciendum esse perspeximus.[693] »

Eodem fere modo episcopis Tusciæ satisfacit : « Hoc, inquit, Dilectionem Vestram certissime nosse desidero, me illam, donante Domino, custodire fidem, quam sacra apostolorum doctrina constituit, quam Nicænæ synodi firmavit auctoritas, quam Constantinopolitanæ, Ephesinæ primæ et Chalcedonensis sanctarum synodorum explanavere sententiæ ; nec quidquam de præfatarum synodorum definitionibus vel imminuisse me aliquid, vel auxisse, aut in aliquo permutasse.[694] » Ac paulo post : « Hac igitur Dilectio Vestra fidei nostræ professione munita ignorantiam hominum edocere festinet. » Denique id subdit : « Si cui supersit scrupulus (ad se veniat) ut rationabili satisfactione percepta, universali reformetur Ecclesiæ. Nos enim, secundum apostolicam sententiam,[695] parati sumus ad satis factionem omni poscenti nos rationem de ea, quæ in nobis est fide, quia in nullo nos à sanctis Patribus deviasse cognovimus. »

Eamdem satisfactionem reddit epistola edita ad universum populum Dei : « Id autem est, inquit, ut fidem meam, annexa subter professione definiam, in qua Deo propitio, et rectæ me apostolorum doctrinæ, et Patrum inhærere vestigiis evidenter appareat.[696] »

Cum nec sic animi penitus quievissent, tandem ad Childebertum regem integram fidei suæ professionem dedit, cum hac præfatione : « Veniens Rufinus vir magnificus, legatus Excellentiæ Vestræ, confidenter à nobis, ut decuit, postulavit, quatenus vobis, aut beatæ recordationis Papæ Leonis totum, à nobis per omnia conservari, significare debuissemus, aut propriis verbis nostræ confessionem fidei destinare : et primam quidem petitionis ejus partem, quia facilior fuit, mox, ut dixit, implevimus (De tomo Leonis scilicet, quod epistola x supra memorata fecerat). Ut autem deinceps, nullius, quod absit, suspicionis resideret [210] occasio, etiam aliam partem facere maturavi, scilicet propriis verbis confessionem fidei, quam tenemus exponens.[697] »

Cum ergo id faciat pro auferendo suspicionis scandalo, atque ut modo legimus, ne ulla suspicionis resideret occasio ; apparet fidem ejus et regi et episcopis gallicanis, aliisque orthodoxis licet ac piis, fuisse suspectam, quibus satisfecit, fidem profitendo, non se infallibilem prædicando.

Respondebunt id fecisse humili condescensu. Imo profitetur id fecisse jussu Petri præcipientis reddendam omni poscenti fidei rationem : unde inquit, « fidem meam præsenti ad Excellentiam Vestram colloquio intimandam necessario judicavi ; » jubente scilicet Apostolo ; non humili ac voluntario condescensu.

Denique respondebunt, fuisse suspectum ut doctorem privatum, non autem ut Papam ; imo vero ut Papam : quo nomine quintam synodum, unde suspicio orta esset, suscepisset.

CAPUT XXV.

Bonifacius III seu IV eadem causa sancto Columbano presbytero suspectus.

Eadem suspicio etiam diutissime hæsit animis, quanquam synodus quinta à Vigilio papa, à duobus Pelagiis, atque etiam à Gregorio Magno comprobata erat. Qua de re extat sancti Columbam, seu Columbi, aut Palumbi, presbyteri, omni sanctitate conspicui, gravis epistola. Repetendum autem animo est, ejus synodi gratia, multas in Africa et Italia Ecclesias à Romana Sede. defecisse. Non ita Columbanus, qui in ultima Scotiâ, Romanæ tunc Sedi addictissima, natus et educatus. Cum tamen in Italiam post mortem Gregorii Magni venisset, ibique propter quintam synodum à Romanis Pontificibus approbatam, tam populorum quam præsulum scindi studia intellexisset, hæc ex monasterio suo Bobiensi[698], instinctu Agilulfi Longobardorum regis, et Theodelindæ reginæ, scripsit ad Bonifacium III seu IV ; nondum enim id mihi constitit. Sic autem incipit epistola : « Totius Europæ [211] Ecclesiarum capiti, Pastorum Pastori, Bonifacio Patri, Palumbus. » Tum subdit : « Doleo de infamia cathedræ sancti Petri. » Tum illud : « Ut honore apostolico non careas, conserva fidem apostolicam, confirma testimonio, robora scripto, muni synodo : » in eo enim vim reponebant ; unde sequentia : « Vigila, Papa, vigila quia forte non bene vigilavit Vigilius, quem caput scandali isti clamant. » Postea : « Causa schismatis incidatur cultello quodammodo sancti Petri, id est, vera in synodo fidei confessione. » Ac mox : « Dolendum enim ac deflendum, si in Sede apostolica fides catholica non tenetur. » Tunc rogat Pontificem, « quare vel infamare auderet fidei orthodoxæ Sedem principalem. » Magnifice ac præclare de Sedis apostolicæ majestate dictum ; ac statim : « Ut caligo suspicionis tollatur de cathedra sancti Petri : » Tum : « Jam vestra culpa est, si vos deviastis de vera fiducia, et primam fidem irritam fecistis. Merito vestri juniores vobis resistunt, et merito vobiscum non communicant, donec memoria perditorum deleatur. Vestri erunt judices, qui semper orthodoxam fidem servaverunt, licet juniores vestri sint.[699] » Juniores, illius sæculi stylo, inferiores vocat, cum prælati ac præpositi passim seniores dicerentur.

Ergòne, inquies, vir tantus dicere potuit ad Romanum Pontificem, merito ei non communicari ? Certe si pergeret, uti Columbanus putabat, hæresim profiteri, nec se admonitus corrigeret. Cæterum nihilo secius ipse in Sedis apostolicæ communione persistit : « Nos enim, inquit, devincti sumus cathedræ sancti Petri : licet enim Roma magna est et vulgata ; per istam cathedram tantum apud nos magna est et clara[700] ; » dignitate scilicet ducta à Petro et Paulo apostolis. Neque enim aliter Scoti, qualem se profitetur Columbanus, Romam noverant, Romanis armis prorsus intacti ; solaque fides eis Romam commendabat. Unde hæc : « Roma orbis terrarum caput est Ecclesiarum : » quæ quidem, Roma scilicet, ideo præcellere videbatur, quod propter cathedram Petri, sit « fidei orthodoxæ Sedes principalis, » Hinc addit Columbanus : « Sicut magnus honor vester est pro dignitate cathedræ, ita magna cura necessaria, ut non perdatis vestram [212] dignitatem per aliquam perversitatem. Tandiu enim potestas apud vos erit, quandiu recta ratio permanserit. » Tum illud præclarum : « Unitas fidei in toto orbe unitatem fecit potestatis. »

Hinc de concilio quinto ab eoque sublata personæ unitate et dualitate naturæ dicit, tum ad ipsum Pontificem, qui eam synodum comprobasse diceretur : « Multi dubitant de fidei vestræ puritate : » mox : « Tollatis hunc nævum de sanctæ cathedræ claritate : non enim decet Romanæ Ecclesiæ gravitatem hac instantis levitatis fama moveri à soliditate veræ fidei.[701] »

An ergo existimabat veram fidem extinctam esse Romæ, cum clerus universus totaque Ecclesia Romana suis Pontificibus adhærere ! ? Neutiquam. Imo vero dicebat ; « Ego enim credo semper columnam Ecclesiæ firmam esse in Roma : » quod nempe putabat, id non pertinaci animo factum, atque admonitos facile redituros ; neque unquam futurum ut cathedra Petri à vera fide, veraque Ecclesia pertinacibus studiis abrumperetur.

Eodem animo Gallos fuisse vidimus[702] sub Carolo Magno, Ludovico pio, Carolo Calvo, religiosissimis regibus, post Nicænam secundam synodum, quam à Papa licet approbatam pro œcumenica non habebant, neque ullo modo admittebant : neque minus pii catholicique habebantur.

Neque hic necesse est afferre cum Polycrate Asianos, cum Cypriano Afros, cum Columbano Scotos, Gallos, Italos seu Longobardos, alios ; cum in promptu sit memorare Ephesini concilii ducentos, Chalcedonensis sexcentos, aliorumque conciliorum innumerabiles episcopos, iisque cohærentem catholicam Ecclesiam, à quibus Romanorum Pontificum decreta pro irrefragabilibus non sunt habita, quoad Ecclesiæ universæ consensione probarentur. [213]

CAPUT XXVI.

Romani Pontifices professi se apostolico officio fungentes esse errori obnoxios, in auctoritate universalis Ecclesiæ acquiescunt : locus Innocentii III.

Quin ipsi etiam Romani Pontifices non nisi in universalis Ecclesiæ auctoritate acquiescunt. Neque jam antiquos allegamus sæpe memoratos. En postremis temporibus, Innocentius III, celebri epistola ad Philippum Augustum regem. Rogatus enim à rege ut ejus conjugium[703] solveret, sic respondet : « Sed in carnali commercio inter te ac reginam conjugem tuam adeo processum est, quod si etiam illi tantum confessioni vellemus insistere, quam nuper eadem regina fecisse proponitur, non auderemus super hujusmodi casu de nostro sensu pro te aliquid definire, propter illam sententiam evangelicam, quam ipse Christus expressit ; ut quod Deus conjunxit, homo non separet[704] ; cum absque dubio nec Sanctorum exempla, nec Patrum decreta, intentioni tuæ in hoc articulo suffragentur. Verum 'si super hoc absque generalis determinatione concilii determinare aliquid tentaremus, præter divinam offensam, et mundanam infamiam, quam ex eo possemus incurrere, forsan ordinis et officii nobis periculum immineret, cum contra praemissam veritatis sententiam nostra non posset auctoritas dispensare.[705] » En unde auctoritatem quærat in rebus maximis ; en unde etiam pœnam metuat, si inconcessa tentarit.

An dicent hic induere personam privati doctoris, qui à tanto rege interrogatus, ut specialissimo Sedis apostolicæ officio, suprema scilicet dispensatione, fungeretur, hoc responsum ediderit, quique professus sit, à se tractari rem deliberatione generalis concilii dignam ? Ergo in tanta re infirmitatis humanæ sibi conscius, agnoscebat aberrare se posse ab evangelica veritate ex apostolico officio respondentem. Hic ne ullum quidem dicit [214] verbulum novissimus auctor anonymus, qui ad hunc explicandum nodum tanta congessit. Unum hoc non perpendit, in quo est difficultas : à Papa agnitum id fieri posse, ut ipse quæstionem fidei inconsulto definiret, ac propterea loco caderet.

An forte ad Pighianas redeunt ineptias ; et illud Innocentii, Si hæc tentaremus, ita interpretantur : Si per impossibile ; ut quoniam Paulus semel dixit : « Licet Angelus de cœlo quid novi annuntiaverit anathema sit[706] ; » jam non liceat de Pontifice aberraturo loqui, nisi per impossibile : quamque vehementiam ac magniloquentiam adhibuit Paulus, ad adstruendam immobilem Evangelii stabilitatem, eam ad unum hominem infirmum et imbecillem transferre necesse sit ; aut vero oportuerit in eo laborare Innocentium III, ut explicaret, quid factura esset synodus generalis, si ipse aliquid impossibile perfecisset ?

CAPUT XXVII.

Joannis XXII fidei professio, omnia quæ in apostolico officio gessit etiam circa fidem, iterum examinari posse demonstrat.

Nota est etiam illa professio quam Joannes XXII jamjam moriturus protulit. Is quippe de visione beatificâ ad extremum usque judicium dilata, cum multa dixisset, quibus in hæresis suspicionem venisse se sentiebat, moriens ea de re mentem suam sic explicat, subditque : « Insuper si quæ alia sermocinando, conferendo, dogmatizando, docendo, seu aliter quovis modo diximus, prædicavimus, vel scripsimus circa præmissa, vel alia, quæ fidem concernant catholicam, sacram Scripturam, vel bonos mores, ea in quantum consona sunt fidei catholicæ ; determinationi Ecclesiæ, sacræ Scripturæ, ac bonis moribus, approbamus : aliter autem illa habemus et haberi volumus pro non dictis, prædicatis et scriptis, et ea revocamus expresse ; ac ea quæ de prædicta visione, et omnia alia dicta, prædicta et scripta nostra de quacumque materia, ubicumque et in quocumque loco, ac in quocumque [215] statu, quem habemus, vel habuerimus hactenus, submittimus determinationi Ecclesiæ et successorum nostrorum.[707] »

Quid se infallibiliter dixisse, praedicasse, docuisse, dogmatizasse, scripsisse credidit, qui hæc, moriens judicioque divino proximus, profitetur ? an non clare et liquido status quoque pontificii dicta scriptaque Ecclesiæ determinationi subjicit ? Ecclesiæ vero suos successores addit pro dignitate sua specialiter appellandos. Huic igitur potestati sua omnia examinanda et judicanda subjicit. Quid autem est subjicere, nisi retractanda atque examinanda omnia rursus, si Ecclesiæ ita visum sit, recognoscere ? Diceret saltem subjicere se determinationi Ecclesiæ, quæ ut privatus doctor docuerit : saltem decretales eas, quas de fide conscripsit, exciperet. An vero eas exceptas voluit, qui diserte exprimit, quæcumque, quovis modo, quovis tempore, quovis loco stetitque positus, de quacumque materia, nec tantum de visione beatificâ, sed etiam de quacumque alia re, quæ fidem concernat catholicam, quæ Scripturam, qua bonos mores, quanta potuit diligentia, explicavit. An forte quæ decretalibus definivit, non sunt eorum numero quæ scripsit, dogmatizavit, atque prædicavit, cum ea vel maxime omnium prædicant ? Ea ergo etiam determinationi Ecclesiæ subjicit, et quidem hæc professus est nullius errati sibi conscius ; sed id tamen volens, ut siquid errasset, Ecclesia corrigeret. Neque vero hæc omnia tanquam per impossibile dixit : absurdum enim esset fidei professionem de impossibilibus rebus edere ; sed sibi conscius infirmitatis humanæ, ac divina judicia, rebus etiam quas optimo animo gesserat, reformidans, totum se resolvit in Ecclesiæ fidem*

CAPUT XXVIII.

Ejusdem Joannis XXII de animarum statu speciatim publico diplomate declarata fides, à Benedicto XII successore ad examen revocatur.

Ille vero Pontifex, non modò generatim sua omnia, quæque [216] publice, quæque privatim egerat, determinationi subjicit Ecclesiæ, sed etiam ea quæ speciatim et expresse de fide exponenda censuisset. Certe in ea, quam nunc commemoramus, fidei confessione, de animarum statu hæc speciatim edidit : « Ecce quod nostram intentionem, quam cum sancta Ecclesia catholica circa hæc habemus vel habuimus, serie præsentium, ut sequitur declaramus. Fatemur siquidem et credimus, quod animæ purgatæ separatæ à corporibus sunt in cœlo, et vident Deum ac divinam essentiam facie ad faciem clare, in quantum status ac conditio patitur animæ separatæ.[708] » Quæ cum expressissimè declarasset, ut suam et Ecclesiæ catholicæ fidem, nihilo secius declarationem eam, Ecclesiæ et successorum determinationi subjicit.

Hic rogare libet eos, qui à Romano Pontifice editam fidem, non aliam esse putant, quam ipsissimam Ecclesiæ catholicæ fidem, qua ratione putent Ecclesiæ catholicæ fidem à Joanne XXII pontificio diplomate declaratam, ipsius Ecclesiæ ac successorum suorum determinationi subjici potuisse, iterum examinandam.

An respondebunt à Joanne declarari fidem eam, quam privatus profiteretur, non vero quam Pontifex ? Atqui fidem eam consignari voluit publico diplomate, præfixoque, ut in aliis, consueto titulo.

An vero causabuntur has pontificias litteras grossatas quidem fuisse, non tamen bullatas, superveniente obitu Joannis XXII, ut Benedictus XII successor attestatur ? Ad has ergo ineptias talis quæstio devolvetur. Atqui quod per tempus Joanni non licuit, Benedictus supplevit, bullatamque epistolam ad omnes dimisit Ecclesias, pontificatus sui anno primo, Christi 1334.[709]

Neque eo secius fidem antecessoris, quam suam quoque esse edito diplomate confirmaverat, revocavit ad incudem, quæstionemque de clara visione per duos annos tractavit de integro ; ac demùm definivit anno pontificatus tertio, Christi 1336.[710] Ergo existimavit Romanorum Pontificum authentico diplomate declaratam fidem, adhuc in quæstionem revocari posse.

Nondum enim, inquies, rem dixerant, adhibitis omnibus [217] solemnitatibus ; nondum ab omnibus tenendam sub anathemate, aut contrariam sententiam esse hæreticam : tanquam Romanam fidem, nonnisi sub anathemate declarari oporteret ; cum profecto anathemata, nonnisi suborta hæresi decerni soleant : vera autem fides, ut ante omnem hæresim atque omnia anathemata constitit : ita absque anathemate declarari potest.

CAPUT XXIX.

Gregorii XI ac Pii IV professio.

Quo animo Joannes XXII moriens, eodem animo Gregorius XI, apostolica sede in Urbem restituta nobilis, in iisdem appetentis lethi angustiis constitutus, hæc edidit : « Volumus, dicimus et protestamur, ex nostra certa scientia, quod si in consistorio, aut in concilio, vel in sermonibus, vel in collationibus publicis, vel privatis ex lapsu linguæ, aut alias ex aliqua turbatione, vel etiam lætitia inordinata, aut præsentia magnatum ad eorum forsitan complacentiam, seu ex aliqua distemperantiâ, vel inadvertentia aut superfluitate, aliqua dixerimus erronea contra fidem catholicam, quam coram Deo et hominibus, ut tenemur præ cæteris, profitemur, colimus et colere cupimus ; seu forsitan adhærendo opinionibus contrariis fidei catholicæ scienter, quod non credimus vel etiam ignoranter ; aut dando favorem aliquibus contra catholicam religionem obloquentibus ; illa expresse et specialiter revocamus, detestamur et haberi volumus pro non dictis.[711] »

Quibus verbis æque complectitur ea quæ in consistorio, inque concilio, ac ea quæ in colloquiis ; omniaque in se recognoscit, quorum causa quicumque mortalis scienter, vel ignoranter, privatim ac publice errare potuit.

Extat in eamdem sententiam Pii IV in consistorio habita ratio, cum de Francisci Mommorancii Annæ filii matrimonio ageretur. Ea causa Romam missus D. de la Haye, doctor theologus, hanc [218] rei gestæ narrationem scripsit, quam Castelnavius[712] diligens et candidus scriptor, commentariis suis integram inseruit. Is ergo Pontificem in cardinalium cœtu, in hæc fere verba perorasse memorat : « Ego vos congregatos volui, ut à vobis audiam rem haud mediocris momenti ; utrum scilicet conjugium contractum per verba de præsenti, nostra potestate solvi possit. Diligenter advertite quæ dicam : non verba de futuro aut simplicem promissionem dicimus : quærimus an conjugium per verba de præsenti initum, quod verum conjugium, verumque est sacramentum secundum saniorem theologorum sententiam, à nobis solvi possit. Ne, quæsumus, tempus terite in colligendis antecessorum nostrorum exemplis et factis, quæ nos profitemur ita sequi velle, si cum Scripturæ auctoritate et theologica ratione consentiant. Neque enim sum dubius, quin ego et antecessores mei aliquando falli potuerimus, non solum in hoc facto, sed etiam in aliis.[713] » En quid Pontifices rite interrogati, ut pro pontificio officio respondeant, decernant, dispensent, de se ipsis sentiant. Hæc retulerunt ii qui nihil de theologicis quæstionibus cogitarent ; sed rem, uti gesta, uti nota-, uti divulgata erat, ita enarrarunt. Neque quidquam novi Pius IV loquebatur : ab antecessoribus consentanea audivimus, qui in exequendo apostolico officio contra veram à Scripturis traditam fidem, errare se potuisse senserunt. Hunc igitur sensum illis ipsa fidei veritate insitum credimus ; qua etiam veritate est insitum christianis omnibus, ut se quotidie peccare multa sentiant : atque utrosque credimus, non modo humiliter, sed etiam veraciter confiteri : ipsamque humilitatem non verbis, aut falsa sententia, sed veritate niti, ut Patres Carthaginenses et sanctus Augustinus docent.[714] [219]

CAPUT XXX.

Ecclesiæ catholicæ auctoritas multis casibus Ecclesiæ Romanæ laborantis auctoritatem supplet : primum exemplum, sæculi decimi invasores.

Operæ pretium erit considerare attentius ut Ecclesiæ catholicæ auctoritas laborantem ac periclitantem adjuvent Romanam Ecclesiam, simulque, seipsam omni Romanorum Pontificum auxilio destitutam, sancti Spiritus fulta præsidio sustentarit. Primum igitur tantisper redire in memoriam volumus sæculi decimi infamiam ; quo sæculo per septuaginta fere annos flagitiosissimi invasores Petri cathedram occuparunt ; postquam scilicet imperatoria concidit auctoritas, Romæque omnia per vim ac libidinem gerebantur.

Ac Baronius quidem de his invasoribus sic agit, ut Sedes apostolica vacasse videatur : eos enim appellat non modo « abortivos, monstra, Sedisque apostolicæ inquinatores[715] ; » verum etiam, quod aperte ad nullitatem pertineat, « invasores, intrusos, illegitimos, nullo pacto legitimos, ac nomine tenus Pontifices, Pontificis nomen usurpantes, pseudopontifices, qui non sint nisi ad consignanda tempora in catalogo Romanorum Pontificum scripti. » Neque tantum ait per vim ac metum in Petri cathedram violenter immissos ; sed etiam aliis causis cassos nullosque, Joannem XI ac XII[716] vix puberes : illum etiam spurium ac Sergii jam tum Papæ filium ac postea successorem ; quo nihil magis canones abominantur ; « cui non ætas, non natalitia, non legitima suffragaretur electio ; qui nonnisi nomen Pontificis malis usurpatum artibus retineret.[717] » Tales interim Pontifices ad multos annos sacrilegum pontificatum prorogabant. Joannes certe X, quo nullius fuit flagitiosior electio, atque administratio tetrior, ad octodecim fere annos. Quorum temporibus non presbyteri, non diaconi, sed foedissima scoria sacrosanctam potestatem [220] administrabant ; qui denique haud scio, an majore flagitio non pellerentur quam intruderentur.

Hos ergo adeo nullos Baronius existimare videtur,[718] ut eo referat illud Actorum,[719] quod ægros umbra Petri ab infirmitatibus liberaret : ut profecto habeantur, non pro veri Petri successoribus, qui ejus dignitatem, sed pro invasoribus, qui ejus umbram tantum ac speciem gererent.

Hinc idem Baronius sedem Petri solis instar ac lunæ perfectam, tamen confitentur eclipses esse passam : neque debere nos, « nimis rigide in apostolica Sede majora requirere, quam quæ in symbolicis signis[720] fuerint divinitus demonstrata.[721] »

Hæc igitur vacasse Sedem demonstrare videntur sub his propudiosissimis invasoribus. Addit tamen Baronius accedente consensu cleri toleratos,[722] ne Ecclesia schismate scinderetur ; quosdam novis comitiis electos, atque hinc pro legitimis Pontificibus cultos : quod non ita contigisset, « nisi de facta, inquit, postea legitima electione constitisset. »

Nos nulla ejusmodi nova comitia legimus ; nullas electiones novas ; neque consensus cleri Romani quidquam hic juvat, cum ipse clerus nihil sani aut corruptus cogitaret, aut oppressus agere posset. Id quidem certum est, qui sedem Petri tenere viderentur, eos per totam Ecclesiam agnitos atque observatos fuisse ; nempe quod Ecclesia catholica præstabilius judicaret, pravum caput habere, quam nullum.

Hinc igitur illis Pontificibus certior affulget auctoritas ex consensu catholicæ Ecclesiæ eos agnoscentis, quæ sancti Spiritus auctoritas est. Hæc auctoritas Ecclesiæ Romanæ Ecclesiarum matri succumbat, cum nihil opis afferre posset ipsa sibi. Hac Ecclesiæ catholicæ auctoritate suppleta sunt, quæ talium Pontificum electioni et administrationi deerant. Hujus auctoritatis [221] plenitudine factum est, ne quæcumque fierent, hoc defectu cassa conciderent. Est ergo Ecclesiæ catholicæ plenissima ac suprema et universalis auctoritas, qua quæcumque deficiant, etiam in Ecclesia Romana, suppleantur.

CAPUT XXXI.

Alia exempla ; turbæ sub Sergio III, ordinationum Formosi Papæ gratia. Auxilii presbyteri locus : aliæ turbæ sub Joanne XII : turbæ graviores, atque incertior status in diuturno schismate inter Urbanum VI et Clementem VII.

Majore perturbatione res erant Stephani VII et Sergii III temporibus, anno Christi 897 et 908. Hi enim præterquam quod per vim intrusi sunt, ad malorum cumulum multa insuper addiderunt. Hinc illa in Formosum papam atrox sententia, quod à Portuensi episcopatu in Sedem apostolicam translatus esset. Tunc ejus cadaver projectum in Tiberim à Stephano VII ; et quanquam Stephani acta Joannes IX resciderat, Sergius tamen III episcopos omnes à Formoso ordinatos, item presbyteros, sive ab illis episcopis, sive ab ipso Formoso ordinatos, aut abjiciebat, aut de novo ordinabat. Quo tempore ordinationes, exordinationes ac superordinationes[723] contigerunt eæ, quas Auxilius eorum temporum egregius presbyter deploravit.[724]

Is igitur propter Formosi causam, cum à Sergio III exordinatus esset, in ministerio stetit ; aliisque eadem causa dejectis, ut starent, auctor fuit, ea vel maxime causa, quod si omnis ordinatio à Formoso profecta cassa esset, Italiæ regiones longe latèque « jam circiter viginti annos absque christiana religione, absque sacerdotio, » absque sacramentis vixerint.[725]

His aliisque de causis jussus à Sergio sub excommunicationis pœna sacerdotali ministerio abstinere, edito libro de Sacris ordinationibus, ac postea dialogo, qui inscribitur : Infensor et [222] Defensor ; respondit, quod pastoribus injusta jubentibus obediendum non esset ; quod excommunicatio ejus rei causa lata nulla haberetur[726] ; quod aliud sunt « pontificales sedes, aliud præsidentes ; quod honor et dignitas uniuscujusque sedis venerabiliter observanda sunt : præsidentes autem si deviaverint, per devia sequendi non sunt, hoc est, si contra fidem vel catholicam religionem agere coeperint.[727] » En quod Romano Pontifici exprobaret. Addebat non observandam excommunicationem eam, quæ ad committendum facinus pertineret. Usque adeo fieri potest, ut quis ad facinus à Romano Pontifice etiam sub excommunicationis pœna adigatur. Concludebat vero sic, suo et sociorum suorum nomine : « Ideoque in sacro ordine, quo consecrati sumus permanentes, præstolamur universalis concilii æquissimum examen.[728] » Quin etiam illud concilium non à Pontifice, qui omnia conturbaret, sed ab imperatore expectabat. Adeo in Ecclesia Romana intestinis discordiis laborante, nihil erat opis : ac dum synodus, consentientibus episcopis, cogeretur, ipse à Sergio habitus communionis expers, Ecclesiæ catholicæ, eique connexæ Romanæ Ecclesiæ ac Sedis apostolicæ communione gaudebat.

Auxilium presbyterum Sigebertus primum,[729] atque ipse Baronius honorifice memoravit.[730] Et Baronius quidem ait, hæc quæ Auxilius deploravit, « perpetrata ab invasoribus et intrusis in apostolicam Sedem, Pontificis nomen usurpantibus. » Verum Auxilius non ita se tuetur, neque respondet Sergium illegitimum Pontificem à se impune contemni ; sed recurrit ad ea quæ veris Pontificibus prava jubentibus obtemperari vetarent. Quo certum omnino est, adversus Pontificem pro vero ac legitimo habitum, sed potestate in Ecclesiæ perniciem usum, universalis synodi opem imploratam, cum nullum aliud præsidium superesset.

At enim, inquies, extraordinaria hæc, neque in exemplum trahenda : quæ nos ultro confitemur. Illud autem volumus : gravissimos, divino judicio, multos incidisse casus, quibus Ecclesiæ [223] Romanæ oppressæ ac laboranti nihil præsidii, nisi in Ecclesiæ catholicæ toto orbe diffusae auctoritate superesset.

Ac fateamur necesse est talia contigisse cum Joannes XII, flagitiosissimas pontifex, ab Othone I imperatore, concilio congregato, depositus est, et Leo VIII huic substitutus.[731] Baronio facile concedimus illegitimum illud fuisse judicium. Interim pars orbis maxima, Joannem ejusque successorem aversabatur ; Leoni ejusque successoribus adhærebat. Bona profecto fide, sub incerto, imo nullo Pontifice, haud minus Christo ejusque Ecclesiæ conjuncti vivebant.

Quæ mala Ecclesiæ incubuere gravius in illo longo schismate inter Urbanum VI et Clementem VII, eorumque successores. Quo in schismate, ubi locorum esset Sedes apostolica per quadraginta annos multi viri boni sanctique nesciebant, nullusque sedebat Romanus Pontifex, si quidem illud Bellarmini valet ; Pontifex dubius, pontifex nullus. Quibus turbis Sedes apostolica non nisi auctoritate Ecclesiæ catholicæ, ultro in Pisanam synodum confluentis, emergere potuit. Atque interim Christus hæc duo demonstravit : primum, Ecclesiam Romanam occulto judicio in ea incommoda turbasque labi posse, unde se ipsa extricare non possit, et ab Ecclesiæ catholicæ auctoritate pendeat : tum illud, sub dubio ac fluctuante, imo sub nullo ac falso Pontifice, certam remanere, longo etiam tempore, Ecclesiæ catholicæ, non modo unitatem, sed eliam auctoritatem, qua rebus necessariis consulatur.

CAPUT XXXII.

Ex his ostenditur, etsi quis Romanus Pontifex falsa definiat, catholicam tamen Ecclesiam Sedemque apostolicam manere suo condere constitutam.

His convincuntur ii qui Ecclesiam catholicam statim interituram putant, si quis Romanus Pontifex falsa definiat : tanquam una ea res sit, quam Ecclesiæ catholicæ auctoritas supplere non possit. Atqui alia quæ memoravimus, cogitanda erant. Nempe [224] certum est Romanum Pontificem à Deo esse positum, qui catholicæ societatis communionisque esset vinculum. Stat semper invictum illud Optati de Romano Pontifice : « Cum quo nobis totus orbis in una communionis societate concordat[732] ; » et illud Hieronymi ad Damasum : « Qui tecum non colligit, spargit[733] ; » et illud Cypriani, illud Ambrosii, illud omnium, ut cum episcopo Romano, id est cum Ecclesia catholica communicemus. Atque hinc etiam valet illud, absque Romano Pontifice non colligi synodos[734] : quippe quo duce Ecclesiæ uniri conjungique debeant. Hæc à Christo instituta, hæc in ævum duratura sunt. Neque eo secius, Deo permittente, ea interdum eveniunt, quibus viri boni sanctique, pontificiæ communionis exsortes manere debeant, ut Auxilio presbytero contigisse vidimus,[735] ne fateri cogeretur, cessasse in Italia per viginti annos legitimum sacerdotium legitimamque sacrorum administrationem. Quid in illo schismate, cum inter duos tresve pontifices, viri boni, ipsaque Ecclesia fluctuaret, et à duobus delusa, ab utriusque se obedientia subtraheret ? An abrupta erat illa tessera christianæ fraternitatis in Romani Pontificis communione à Christo constituta ? Absit. Ad eam enim in integrum resarciendam votis omnibus anhelabant, Romano Pontifici, si non actu ac reipsa, tamen animo, affectu, voluntate conjungebantur. Interim Ecclesiæ catholicæ, quod sæpe dicendum est, eique connexæ Sedis apostolicæ communione gaudebant ; et cum omnino synodo opus esset, Romani Pontificis ad eam colligendam officium. Ecclesiæ catholicæ, hoc est, Spiritus sancti supplevit auctoritas. An ergo officium confirmandi in fide fratres, si casus occurrat, eadem Ecclesia supplere non possit ? Absit. Certe infandi illius ac diuturnissimi schismatis tempore, fœdæ hæreses, Viclefi, Hussique tota Ecclesia vulgabantur ; quibus interim certa Ecclesiæ catholicæ auctoritas resistebat : adversùsque eos multa sunt edita ejusdem Ecclesiæ decreta gravissima, quibus catholici Amabantur, hæretici profligabantur. Quin ipsi hæretici nihilo secius in Sedis apostolicæ Ecclesiæque Romanæ [225] verba fidemque adacti sunt, et ad illam petram æque allisi, ac si Romana Sedes suo præside frueretur. Nec mirum ; neque enim Romana Sedes aut fides in vacatione interit, neque interitura est, etiam si graviora ac diuturniora impedimenta contigerint. Cur ergo eo magis aut Sedes apostolica aut catholica Ecclesia collabatur, si quis Romanus Pontifex falsa definiat ? Nempe in uno hoc casu deficiet Ecclesiæ, ille à Christo datus, ut in ea maneret Spiritus ? Nulla erit super, quæ succurrat, aut synodum colligat, auctoritas ? Quid si Romanus Pontifex hæresim non jam definitione sanciat, sed tamen prædicet ? Quid si sit aperte jam obstinatèque hæreticus ? quid si simoniacus ? quid si schismaticus ? quid si contumaciæ nomine merito deponendus ? quid si bonos viros à sua communione depellat ? quid si mente captus ? quid si detentus ? quid si ea tam multa contingant, propter quæ ei necessario obsistatur ? Hæc enim partim evenisse, partim evenire potuisse omnes confitentur. Quid dicam de Marcellino, quem thurificasse multi crediderunt ? Quid de illa, quam adversus eum collectam memorant, Sinuessanâ synodo trecentorum episcoporum[736] ? Faisane, an vera sit, nihil hic nostra refert. Veram certe esse ipsa rei summa defendit Baronius[737] : veram eam esse plerique canonistæ per trecentos annos existimarunt ; eoque exemplo pro certo habuerunt, quibusdam in causis synodum ultro convenire posse, non quidem ad judicandum, sed ad convincendum atque increpandum Romanum Pontificem, ut saltem pudore victus abdicare cogatur. At enim, inquiunt, causæ eæ sunt necessariæ cur synodus fiat, eliam invito Romano Pontifice : tanquam ulla causa magis necessaria sit, quam læsæ fidei ; aut adversus Romanum Pontificem valeat Ecclesia, si hæresim prædicant, inermis vero atque omni præsidio destituta jacent, si certas formulas ac solemnitates adhibeat : quo quid absurdius ? Et tamen quandoquidem in eo causa stat, jam exempla afferenda sunt, atque infirmiores animi ipsa experientia continuandi, ne quid fidei metuant, si quis Romanus Pontifex, quod absit, officio desit. [226]

CAPUT XXXIII.

Lapsus Romanorum Pontificum nihil Ecclesiæ, nihil fidei, nihil Sedi apostolicæ nocuerunt : Liberius ordine temporum primus recedetur.

Hic necessariò repetendi sunt Romanorum Pontificum in causis fidei pertractandis, non modo cunctationes periculosæ interdum, sed etiam lapsus.[738] Etsi enim animus refugit commemorare ea quibus imbecilles animi commoveri soleant ; tamen hæc me spes sustentat, fidei omnia profutura, cum evidens futurum sit, Romanis quoque Pontificibus, in injuncto officio continuandi fratres deficientibus, tamen illud officium haud minus postea viguisse, haud minus immotam perstitisse Ecclesiam catholicam, eique conjunctam Sedem apostolicam ac Romanam fidem.

Hic primo loco occurrit Liberius.[739] Neque vero animus est [227] tractare quæstionem de Sirmiensibus formulis : qua in controversia doctissimi quique dubitare se potius, quam certi aliquid tenere se fateantur- Nos in eam sententiam propendemus, ut Liberius ei formulæ subscripserit, quæ esset omnium maxime innocua. Hæc interim certa sunt ; pessime fecisse Liberium, qui cum Arianorum artes fraudesque nosset, ei fidei subscriberet, qua Christus consubstantialis ejusdemque cum Patre substantiæ taceretur.[740] Illud enim erat initæ cum hæreticis consensionis indicium ac tessera ; atque adeo per Liberii subscriptionem Ariani id obtinebant, quo Nicænam infringerent et infamarent fidem. Quare Liberius nec ipse dubitavit, datis fœdissimis ac miserabilibus litteris, cum omnibus Arianis communicare, atque à sua et Ecclesiæ Romanæ communione segregare Athanasium, cum quo communicasse pars ecclesiasticæ atque catholicæ communionis habebatur.[741] Hæc à Liberio perpetrata, satis amplam causam dederunt, cur ei hæc agenti anathema ab Hilario diceretur, et cur ille ab Hieronymo et aliis in hæresim subscripsisse memoraretur.[742] Quo etiam factum est, ut à Romanis haud aliter reciperetur, quam ut qui fidem prodidisset, ac se Ariana communione maculasset, hæreticisque per omnia communicasset, excepta rebaptizationis infamiâ,[743] ut in vitis Romanorum Pontificum diserte scriptum legimus.[744]

Neque omittendum illud, quod est gravissimum, Liberium postquam Arianorum communione pollutus Romam rediit, à maxima cleri et populi Romani parte rejectum ; sanctam Damasum gravissimum ea tempestate Ecclesiæ Romanæ presbyterum ; ac postea Liberii successorem præ cæteris ab ejus communione abhorruisse, ac Felici in ejus exulantis locum substituto adhaesisse ; quod hic vice versa, catholicam Ecclesiam contra Constantium tueretur. Hinc « ab eo die, quo scilicet Liberius in urbem ingressus est, fuisse persecutionem maximam in clero, ita ut [228] intra Ecclesiam presbyteri et clerici complures necarentur, et martyrio coronarentur.[745] » Hæc in vitis Romanorum Pontificum scripta recipit Baronius[746] ; quibus profecto rebus Liberius non confirmabat, quam potius omni ope infringebat fidem. Nunc quid ad hæc respondeant audiamus.

CAPUT XXXIV.

Adversariorum effugia prœcluduntur : nostra argumenta firmantur.

Primum quidem aiunt, ad hæc misera et infanda vi adactum Liberium, tædio scilicet victum exilii, ut scribit Hieronymus. Id ipsius Liberii, quæ supersunt miserabiles testantur litteræ : satis enim constat, etsi districtos gladios non legimus, tamen intentatos necis metus. Sed nihil magis infregit Liberium, quam prava cupido tantæ recuperandae Sedis, quod etiam Baronius confitetur, verèque memoravit eam fuisse Dalilam, quæ hunc Samsonem corruperit.[747] Utcumque est, si verba Christi dicentis : « Rogavi pro te, » omnino eo pertinent, ut Petri successor nusquam fidei desit, nusquam officio continuandi fratres ; Liberium haud minus ab ipso metu tutum esse oportebat, quam à cæteris pravis cupiditatibus. Quis enim non videat, id promisisse Petro Christum, ne ulla animi infirmitate vinceretur ? Quo loco si metum excipimus, nimium stulte in re tanta ludimus. Atque hoc animi robur ad Petri successores manasse oporteat, siquidem omnes eos promissionis ejus hæredes esse constet. Tum et illud quærimus, si hæc Liberius non metu, sed vel imperitia, vel alia prava cupiditate fecisset ; an ideo cessuri erant Eusebius et Damasus ac Romana Ecclesia ? Imo tanto amplius restitissent. Fateamur ergo Romanam fidem, Romanam Ecclesiam, non modo adversus metum, sed adversus omnem aliam cupiditatem potuisse consistere. Denique si vel maxime metum causari placet, [229] quid fiet Liberio, non jam metuenti ac persecutionem passo, sed ultro persequenti fratres, ut ad impiam communionem cogerentur ; et quæcumque adversus catholicam fidem gesta erant, etiam concitatâ persecutione firmanti. Alia profecto quærenda sunt, quibus Liberius excusetur.

Hic ergo Bellarminus ac Baronius omni ope contendunt,[748] ne Liberius hæresi subscripsisse videatur. Quo operæ pretio ; cum saltem sit certum subscriptam ab eo, probatamque formulam qua fides Nicæna taceretur ? At enim, inquiunt, Hilarius quoque hanc probavit formulam ; probavit vero tanquam omnino integram ac perfectam ? an potius id egit, ut qui ea uterentur, eos alliceret ad catholicam fidem, à qua non penitus abhorrere viderentur ? Cæterum ut à veris orthodoxis ac fidei Nicænæ defensoribus subscriberetur his formulis, quibus fides Nicæna taceretur, non probavit Hilarius : non probavit ut eo silentio et episcopatus redimeretur, et pax cum perfidis iniretur ; id, inquam, Hilarius neque probavit, neque fecit. At id nemo dubitat fecisse Liberium.

Aliud est, inquiunt, tacere, aliud negare. Non profecto aliud est, cum ad eum articulum devenitur, ut tacere negare sit. Neque enim quidquam aliud Ariani volebant, quam ut fidem Nicænam tacendo subruerent ; eòque deducta res erat inter catholicos et hæreticos, ut utrimque contenderetur ; ab illis, ne fides Nicæna silentio premeretur ; ab his, ut ipso silentio tolleretur ; neque id Liberius, aut quisquam ignorabat. Quo tempore tacere, aperte negare est. Neque enim frustra Christus dixit : « Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet.[749] » At qui sciens tacet, cum professionem res postulat, profecto erubescit, imo etiam negat : unde quod apud Lucam legitur ; « Qui me erubuerit, » legitur apud Matthæum ; « Qui me negaverit.[750] » Negavit ergo Liberius, dum tacuit id, quod tum vel maxime oportebat confiteri eum ; in agone ipso scilicet, in ipso martyrii, hoc est, testimonii articulo constitutum. Quo in articulo constitutus, dum pudendo silentio Sedem apostolicam redimit, nempe quantum in ipso est, omnes docet patere communionem cum [230] cathedrâ Petri, iis qui Nicænam tacerent fidem. Neque id tantum ; sed etiam negari iis, qui illam tuerentur : cum non alia causa Ariani Athanasium à communione Liberii segregatum vellent. Neque in his cogitandum est, quid subtiliter dici possit, sed ipsius rei summa, quid faciat in hominum animis. Neque etiam est quod dicant vituperari à se Liberii factum, defendi fidem quam intus haberet. Nos profecto ipsum recte sensisse, et contra id quod sentiret scripsisse et fecisse intelligimus, et ideo fidei defuisse ; et talia facta ad ipsam fidei confessionem pertinere, nec ipse Baronius negaverit.

Cæterum, id si putant promissioni Christi tutandæ satis esse, ut Romanus Pontifex intus recte credat, quidquid profiteatur, amplam nobis januam aperiunt. Ecce enim dicemus Romanum Pontificem bene intus sentientem, prava tamen aliqua cupiditate seductum, adversus fidem suam pronuntiaturum. Id si non sufficit tutandæ Christi pollicitationi, ne his excusent Liberium : sin autem sufficit, en casus quo Pontifex, ipsis fatentibus, salva pollicitatione Christi, falsa definiat.

Has quidem cavillationes sat scio viros graves et æquos facile contempturos ; et tamen adversarii ad hæc minuta et futilia, sua subtilitate nos redigunt.

Placet eliam illud quærere ; per eam temporum necessitudinem, an Romano Pontifici Arianorum societate polluto, communicari oporteret ? At non illud Damasus, non Eusebius, non alii catholici sentiebant : hoc enim ipsum erat, seque et Ecclesiam catholicam Arianorum communione maculare. An forte per eam temporum intercapedinem, Liberius cessavit esse Romanus Pontifex ? Quid ita ? hæreticus scilicet, atque ipso facto depositus : id enim videtur significare Baronius.[751] Atque ipse Baronius, Bellarminus, et alii id vel maxime agunt, ne hæreticus fuisse videatur. An igitur alias, præter expressam, ut aiunt, hæresim, causas admittimus, propter quas Romanus Pontifex cassus sit ? Hæc si volunt, ab alio ducentur in aliud, neque eis quidquam erit integrum. Tum si in eo res vertitur, ut Romanus Pontifex ideo errare non possit, quod statim atque erraverit desinat esse [231] Pontifex, quid vetat nos quoque in eam arcem confugere ? Certe et id nobis profiteri licet ; à Romano quidem Pontifice falsa judicari ac determinari posse ; sed eum confestim non esse Pontificem. Si hoc dicto tuti sumus, vicimus : at si quid ulterius à nobis exigunt, in Liberii lapsu, quo ipsi confugient ? Fortasse ad illud, ista qualiacumque sunt, brevissimo temporis intervallo transacta esse. At profecto durarunt septem ad minus menses. An vero contendent Christi promissionem vel ad certa quædam momenta vacillasse ? Denique alia memoramus, quæ non ea celeritate effluxisse constet. Verum, utcumque est, certe illud tenemus, cum dicitur Petri fides, Romana fides. Sedesque apostolica perire non posse, Romano Pontifici deberi obedientiam, cum Romano Pontifice à quocumque catholico communicari oportere : hæc summa ipsa valere et æstimari, non ad minutias redigenda. Omnino enim deficiente Liberio, Petri fides stetit : fides stetit Sylvestri, Marci, Julii, aliorumque Romanorum Pontificum, qui Liberium præcesserant. Hæc enim fides Romanos presbyteros sustentabat, quemadmodum ipse testabatur Eusebius,[752] à se teneri fidem, quam à beato Julio ordinatus suscepisset. Neque Sedes apostolica, neque Ecclesia Romana concidit ; neque casura erat, si etiam Liberius pejora moliretur ; et cum ab eo abstinerent, haud minus Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ fovebantur sinu ; Romanoque Pontifici tanto impensius adhærebant, quanto magis eum orthodoxum vellent.

CAPUT XXXV.

Sanctus Zozimus Cœlestii Pelagiani confessionem aperte hæreticam probat : ejus epistola ad africanos episcopos : sancti Augustini loci.

De sancto Zozimo papa sancti Innocentii successore, sanctus Augustinus hæc scripsit[753] ; Cœlestium ab Africanis condemnatum, ad eum edidisse libellum fidei, in quo hæc inerant : « Quod peccatum Adæ ipsi soli obfuerit, et non generi humano : quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante [232] transgressionem. » Et illud : « In remissionem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur, quod longe à catholico sensu alienum est ; quia peccatum non cum homine nascitur,[754] etc. » Apertissima hæresis, nulla verborum ambiguitate prodita, quod etiam Augustinus agnoscit. Sane Cælestius in fine professionis hæc apposuit : « Si forte, ut hominibus, quispiam ignorantiæ error obrepsit, vestra sententia corrigatur.[755] » Atque interpellatus à Zozimo de Innocentii litteris : « se omnia, quæ Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit.[756] » His igitur auditis, refert Augustinus à sancto Zozimo Cælestii libellum catholicum dictum esse,[757] in quo tam apertæ hæreses legebantur.[758]

Non tamen Cælestius ab excommunicatione solutus scriptumque est in Africam, atque ad duos menses dilata res, quoad inde rescriberetur.[759]

In Zozimi epistola[760] ; episcopi africani præcipitantiæ arguuntur, quod Lazaro et Heroti viris levissimis ac nefariis de Cælestio nimium credidissent. Hic placet excusari ea, quibus de africanis Patribus, deque Lazaro et Herote viris sanctissimis, optimo Pontifici impositum est. Non equidem scio quo modo id excusari possit, quod de fide Caelestii scribit : « Censuimus innotescere [233] Sanctitati Vestræ, super absoluta Cælestii fide nostrum examen,[761] » Ac paulo post de Cælestii accusatoribus : « Quare intra secundum mensem aut veniant, qui præsentem redarguant aliter sentire quam libellis et confessione contexuit, aut nihil, post hæc tam aperta et manifesta quæ protulit dubii Vestra Sanctitas resedisse cognoscat.[762] »

Res igitur examine et judicio Zozimi eo redacta erat, ut fides à Caelestio exposita integra et catholica procul dubio haberetur ; illud quærendum superesset, an probari posset eum aliter quam libello dixerat docuisse ? Sic nihil deerat quominus absolutum completumque esset de dogmate judicium, resque omnino deducta ad facti quæstionem.

Itaque Facundus, Hermianensis episcopus huic ævo proximus memorat,[763] « beatum Zozimum apostolicæ Sedis antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, fidem ipsius Pelagii, ejusque complicis Cælestii tanquam veram et catholicam laudantem, insuper Africanos culpantem episcopos, quod ab illis hæretici crederentur ; » non quod Zozimus speciatim « præceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci : » id enim ab eo factum speciatim Augustinus negat[764] ; sed quod approbavit ut catholicam eam Cælestii confessionem, in qua illa hæresis perspicue continetur. Neque mirum est Zozimum, datis paulo post ad eosdem Africanos litteris,[765] favisse Pelagio, qui sententiam suam miris verborum ambagibus involverat. Id mirum Cælestii approbatam fidem, qui manifestissimas hæreses admisisset.

Neque enim usus erat ullis verborum involucris, sed plane nitidèque rem elocutus est, atque omnino, ut ait ipse Zozimus,[766] quid de fide sentiret evidenter expressit.

Sane Augustinus qua erat modestia et charitate, excusat Zozimum. Quod enim in fine libelli Caelestius instrui se velle professus est, ea occasione Augustinus sic scribit : « Voluntas emendationis, inquit, non falsitas dogmatis approbata est, et propterea [234] libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicæ mentis est[767] » velle corrigi si errasset. Rectum etiam illud, quod Cælestius sancti Innocentii susceperat litteras, quibus, si sincero animo crederet, facile, ut idem Augustinus ait,[768] omnia sua errata respueret. Itaque sic Zozimi acta interpretatur, ut Cœlestium levibus fomentis perductum ad sanitatem vellet. Quæ tamen profecto efficere non debebant, ut ejus fides tam claro judicio probaretur.

Patres vero africani ita responderunt : « Non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus, quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire fatebatur ; sed aperte eum debere anathematizare, quæ in suo libello prava posuerat ; ne, si id non fecisset, multi parum intelligentes, magis in libello ejus illa fidei venena à Sede apostolica crederent approbata, propterea quod ab illa dictum erat, eum libellum esse catholicum, quam emendata, propter illud, quod se Papæ Innocentii litteris consentire ipse responderat.[769] »

Hæc sane non absolvunt Zozimum ; sed docent qua modestia ac reverentia docendi sunt Romani Pontifices, etiam cum sanctos gravesque episcopos immerito et aspere objurgant, ac mala non malo animo faciunt : qua Zozimus benignitate atque admonitione correctus, Caelestium ac Pelagium toto orbe damnavit.

Interim prima illa Zozimi sententia et episcopale judicium, etiam si Pelagium ac Cælestium obduratos hæreticos, pejores non facerent, quis dubitet infirmos his moveri potuisse ? Certe id effecit, ut hæretici Romanos clericos arguerent, tanquam eos, « qui, jussionis terrore perculsi, non erubuerint prævaricationis crimen admittere, contra priorem sententiam suam, qua catholico dogmati adfuerant.[770] » Qua oratione, presso licet nomine, Papam ipsum, qui fidem Cælestii approbasset, facile designabant.

Memorabile vero est, id quod respondet Augustinus : « Sed si, quod absit, ita tunc (post acceptas scilicet concilii africani litteras) fuisset de Cælestio et Pelagio in Romana Ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quæ in ipsis et cum ipsis papa [235] Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronuntiarentur ; ex hoc potius esset prævaricationis nota Romanis clericis inurenda[771] : » ut intelligeremus sibi, non veritati, non Ecclesiæ Romanæ, aut Sedi apostolicæ nociturum Zozimum, si talia judicasset. Id ergo Augustinus abominandum, infaustum, miserum, non vero impossibile judicavit, idque ad Bonifatium Papam Zozimi successorem scripsit.

Et qui jam id impossibile esse clamant, perpendant quæ facta sint. Nempe cum doctrinam apertissime hæreticam non satis cogitans Zozimus approbavit, nihil hoc Ecclesiæ, nihil fidei Romanæ nocuit : ita sane intelligant, si Zozimus in postremo illo judicio per eamdem indiligentiam falsus esset, haud minus Sedi apostolicæ provisurum Deum, ne prava coalescerent, neve Ecclesia catholica caput suum Romanam Ecclesiam amitteret. Cætera prosequamur.

CAPUT XXXVI.

Hormisdæ atque Honorii gesta uno verbo repetuntur : Joannes VII Trullanam synodum, qua Romana Ecclesia erroris accusatur, suo judicio subditam, relinquit intactam.

Qua acerbitate sanctus Hormisdas optimam propositionem : Unus de Trinitate crucifixus, respuerit, quid postea successores ejus, rei veritate atque Ecclesiæ catholicæ consensione victi, fecerint, commemoratum à nobis est[772] ; constititque catholicissimæ propositionis defensores à sancto Hormisdâ, egregio licet Pontifice, conturbatos potius quam confirmatos fuisse, ac post consultum Papam, tamen ab Oriente veritatis lumen exortum : adeo liquet multa quæ ad fidei elucidationem spectent, à doctis Pontificibus, etiam interrogatis, etiam pro officio agentibus, prætermitti, nec minus aliunde affulgere veritatem.

De Joanne VII Anastasius Bibliothecarius in vitis Romanorum Pontificum hæc scribit : « Hujus temporibus, Justinianus imperator (secundus nomine) illico ut palatium ingressus est, propriumque adeptus imperium, tomos, quos antea sub Domno [236] Sergio apostolicæ memoriæ Pontifice, Romam direxerat, in quibus diversa capitula Romanæ Ecclesiæ contraria scripta inerant, per duos metropolitanos episcopos demandavit, dirigens per eos sacram, per quam denominatum Pontificem conjuravit, ac adhortatus est, ut apostolicæ Ecclesiæ concilium aggregaret, et quæque ei visa essent stabiliret, et quæ adversa, renuendo excluderet. Sed hic humana fragilitate timidus, hos nequaquam tomos emendans, per suprafatos metropolitas dixerit ad principem, post quæ non diu in hac vita duravit[773]. » Quod divinæ ultioni imputatum tenor ipse verborum ostendit.

Hi tomi continebant canones synodi in Trullo habitæ, quæ Quini-sexta dicitur. Hæc synodus Ecclesiæ Romanæ ritus multos, nominatim in his, ipsam toto Occidente receptam, atque ab antiqua et apostolica traditione manantem caelibatus legem presbyteris et diaconis indictam, condemnabat,[774] ut quæ evangelicis atque apostolicis testimoniis repugnaret. Quod quidem si verum est, jam inde à primis sæculis Romana totaque occidentalis Ecclesia incidit in hæresim. Hos canones Joannes VII primum quidem vano metu territus, rogante imperatore, emendare noluit ; sanæque doctrinæ debitum officium denegavit. Quin potius probasse apparet : non enim ait Anastasius, nihil egisse Pontificem, neque ita scribit : Nihil respondit Pontifex, aut, Tomos remisit intactos : sed, Tomos nihil emendans direxit ad principem : quo ritu bona probaque mitti ac dirigi solent.

Non ita Sergius prædecessor, qui eodem jubente Justiniano, « non acquievit, nec eosdem tomos suscipere, aut lectioni pandere passus est ; » hoc est, ne librum quidem aperire, aut evolvere sustinuit : « Porro eos ut invalidos respuit, atque abjecit, eligens ante mori, quam novitatum erroribus consentire.[775] »

Honorium vidimus à tribus patriarchis de fide interrogatum ea respondisse, quibus per totum Orientem hæretici firmarentur, catholici turbarentur ; quæ denique à sexta synodo, ac secutis Pontificibus, ut apostolicæ doctrinæ adversa damnarentur.[776] Quam [237] futilia, quam levia, quam absurda respondeant, vidimus : quis enim sanus hæc ferat ; pro privato doctore respondisse Honorium à tot tantisque Ecclesiis de fide interrogatum, neque docere voluisse universam Ecclesiam ? Rogamus, in Honorii epistolis, ad docendam Ecclesiam quid desiderent ? Rem ipsam, ut revera doceat Ecclesiam, an formulam, ut exprimat docere se velle. Certe ipsa res adest, docet Ecclesias principales, et in eis universam, quantum in ipso est Ecclesiam.[777] Neque magis Leo ad unum patriarcham Flavianum scribens, totam Ecclesiam docuit, quam Honorius scribens ad tres patriarchas. Redigunt se ad formulas, tanquam à formula non possit excidere, qui ipsa re, ipsa summa cecidit.

CAPUT XXXVII.

Stephani II, Gregorii II, Sergii III, Gregorii VII, ejusque occasione Bonifacii VIII decreta et gesta referuntur : Decretalis : Unam sanctam.

Extant in conciliorum actis Gregorii II egregii Pontificis responsa ad interrogationes sancti Bonifacii episcopi Moguntini ; quorum secundum sic habet : « Quod proposuisti, quod si mulier infirmitate correpta, non valuerit debitum reddere, quid ejus faciat jugalis ? Bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret ; sed quia hæc fortitudo magnorum est, ille qui se non poterit continere, nubat magis.[778] » Hæc est illa Decretalis, de qua memoravimus[779] dixisse Gratianum : « Hoc evangelicæ et apostolicæ doctrinæ penitus invenitur adversum[780] ; » nec immerito. Ac notandum illud : Si mulier infirmitate correpta, quo aperte designatur infirmitas, conjugio jam inito, superveniens. Conjugium vero, etiam quoad vinculum, ex ea infirmitate dissolvi, et viro suaderi tantum, non autem præcipi abstinentiam, tanquam necessariam ; sed novum permitti conjugium, manifeste pugnat [238] cum hac Christi sententia : « Quod Deus conjunxit, homo non separet.[781] » Neque hic dici potest Gregorium II pro privato doctore respondisse : interrogatus enim à sancto Bonifacio Moguntino, respondebat ea, quæ ad novellam Ecclesiam germanicam instituendam pertinerent. Quare Gregorius hæc scripta esse memorat, « ex apostolicæ Sedis vigore : » suamque illam vocat, « apostolici vigoris doctrinam per beatum Petrum, à quo et apostolatus et episcopatus principium extitit, » ut alio jam loco diximus.[782]

Stephani II responsa ad varia consulta tueri nemo potest. Responsum tertium : « Si quis in aliena patria ancillam duxerit in consortium, postea in patriam reversus ingenuam acceperit, et iterum contigerit ut ad ipsam, in qua antea fuerat, patriam revertatur, et illa ancilla, quam prius habuit, alii viro sociata fuerit ; hic talis potest aliam accipere ; tamen non illa vivente ingenua, quam in patria propria habuit.[783] »

Hoc Stephani II responsum procedere videtur ex falso intellectu decreti sancti Leonis, quod sic habet : « Ancillam thoro abjicere, et uxorem certæ ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis.[784] » Leo tamen non agebat de vero et justo conjugio, quod cum ancilla iniretur ; sed de illicita copula quæ ad arbitrium solveretur cum persona servili : quippe cui nullum jus, nulla actio, nulla querela contra hominem liberum legibus relinquatur. At Stephanum II hic loqui patet de ea ancilla, quæ justis nuptiis conjuncta sit ; cum redire permittat in ejus consortium, nisi alteri viro sociata fuerit. Quare ancillæ connubium solvit, ingenuæ solvi vetat : quale discrimen conditione cognita, nescit Evangelium, neque canones patiuntur ; quos talia prohibentes multos invenias apud Gratianum, dist. xxix, quæst. ii, et alibi passim.

Idem Stephanus, responso xi : « Si quis in vino, propterea quod aquam non inveniebat, periclitantem infantem baptizant, nulla ei adscribitur culpa ; infantes sic permaneant in ipso baptismo.[785] » [239]

Qua responsione et infantis perperam baptizati periclitabatur salus, et simili errori ampla patebat janua. Sed hæc et alia, à Petri licet successoribus rite interrogatis, prolata responsa, ultro conciderunt ; quòd ea non admisit Ecclesiæ catholicæ summa et indeclinabilis auctoritas.

Nec magis probata est illa Nicolai I, egregii licet doctique Pontificis, responsio ad consulta Bulgarorum, qua baptismum, « si in nomine sanctæ Trinitatis, vel tantum in Christi nomine » collatus fuerit, omnino valere, neque iterandum esse decernit,[786] falsumque, certe dubium baptismum cum vero certoque æque firmat ; ac Bulgarorum nascentem Ecclesiam falsi baptismatis exponit discrimini : neque id obiter, ut vulgo in scholis ludunt, sed expresso decreto, atque ex Actis Apostolorum et beato Ambrosio auctoritate adducta, ne id leviter dixisse videatur.

Vidimus[787] à Sergio III, sub anathematis pœna, de ordinationibus imperata ea esse, « quæ ad facinus pertinerent, quae contra fidem et catholicam religionem agerentur ; » quæ per viginti annos in universa Italia, atque adeo in ipsa Romana Ecclesia sacerdotium, sacramenta, atque ipsam christianitatem extinguerent. Hæc profitentem, hæc suo et sociorum nomine conquerentem presbyterum Auxilium, et universalis concilii judicium expectantem nemo damnavit ; imo catholici susceperunt.

Gregorium VII ejusque successores liquido demonstravimus evangelicæ veritati et antiquissimae traditioni repugnasse, cum reges deponere aggressi sunt.[788] Ac tametsi eam, quam tot anathematibus exequebantur, animi sui sententiam neque expresso canone firmarent, neque in ecclesiasticum dogma redigerent ; tamen ecclesiasticæ potestati conflabant ingentem invidiam ; schismaticis et hæreticis occasionem præbebant ; catholicos in errorem inducebant, nedum in fide confirmarent ; eaque omnia ideo non nocent, quod Ecclesia catholica nunquam ea approbant, nunquam ut fidei doctrinam admiserit. Bonifacium vero VIII, qui Decretali Unam sanctam, hæc [240] quoque niti visus est in Ecclesiæ dogma redigere, excusavimus quidem nos, quod expositioni ipsa definitio minime respondeat, ut vidimus[789] : at illud constitit, et in expositione Scripturas à vero sensu contra traditionem aperte detortas, et multa intolerabilia ad infirmandam potius quam ad confirmandam fidem fuisse collecta. Ad hæc alii urgent, ex ipsa expositione definitionem explicandam, atque ideo ab errore manifesto non posse defendi ; Nec desunt, qui omnia à Bonifacio exposita, ut ab ipso asserta, ac vera Sedis apostolicæ placita tueantur, nec erubescant habere pro errantibus, aut etiam hæreticis, qui fidem his non præbeant. Quæ tamen Bonifacii decreta, utcumque se habent, fidei non nocent ; quod, tacentibus cæteris, Ecclesiæ catholicæ tanta pars Ecclesia gallicana aperte reclamant, Romanosque Pontifices ad temperandam Bonifacianæ doctrinæ acerbitatem adduxerit.

CAPUT XXXVIII.

Paschalis II : gesta Lateranensis synodi ; Guidonis Viennensis, mox Callixti II, decreta in synodo Viennensi à Sede apostolica comprobata : hujus decreti verba ad Papam : Nos à vestra obedientia, repelletis.

Post Gregorium VII, interserere oportebat quæ Paschalem II, à Gregorio VII tertium, speciatim tangerent ; sed nos rerum connexio extra temporum seriem tantisper abripuit.

Notum omnibus, quale privilegium Henricus V imperator à Paschale II per vim extorserit, nempe ut electi non consecrarentur, nisi ab imperatore per baculum prius investiti.[790] Id ita fere est habitum, ac si Papa in hæresim consensisset. Itaque, Lateranensi tertio concilio congregato, plus centum episcoporum, mitram ac mantum, ut vocabant, pontificalem, hoc est, purpuream cappam seu pallium, abjecit : Patres hortatus est ut juberent ipsum jam non esse Pontificem. Cæterum quod liberet, sine ipso Ecclesia ordinaret.[791] Hoc enim Godfridus Viterbiensis diserte scripsit, inconditis quidem ineruditisque versibus, tamen ad [241] historiæ fidem compositis. Ac sic Papam loquentem inducit[792] :

Me quoque Pontificem non fore jussa date.

Tum illud :

Ordinet Ecclesia sine me quidquid placet, inquit.

Quin etiam, quantum in ipso fuit, se ipse deposuit. At Patres non assensi sunt, eumque pristino loco esse voluerunt : at privilegium condemnarunt, ut quod esset, « contra Spiritum sanctum et canonicam institutionem.[793] » Igitur id decretum à duodecim archiepiscopis, quatuordecim et centum episcopis, quindecim presbyteris, atque octo diaconis cardinalibus factum esse in actis memoratur, nulla Papæ mentione, data quoque sententia excommunicationis in regem, « non à Papa, qui juraverat nunquam hoc se facturum : sed ab Ecclesia injuriam sui patris vindicante.[794] » Ita refert hujus temporis manuscripti codex, actis conciliorum insertus. Decreta concilii toto orbe vulgata sunt. Sic optimo Pontifici, cum intelligeret rem à se, ut oportebat, non posse peragi, Ecclesiæ catholicæ succurrit auctoritas.

Hæc gesta sunt anno 1112, quo item tempore Guido archiepiscopus Viennensis, postea Calixtus II papa, Viennense concilium habuit, cujus decreta legimus in conciliorum actis.[795] Ipse Guido decretorum summam ad Paschalem pontificem perscribit his ver bis : « Igitur dictante Spiritu sancto, investituram omnem rei ecclesiasticæ de manu laicâ, hæresim esse judicavimus : scriptum illud, quod rex à vestra simplicitate extorsit, damnavimus ; in ipsum regem nominatim et solemniter, et unanimiter sententiam anathematis injecimus.[796] »

Horum à Papa confirmationem petit, subditque : « Si vero, quod minime credimus, nostræ paternitatis (parvitatis seu fraternitatis legendum) assertiones prædictas roborare nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra obedientia repelletis. »

Quo loco futurus, id si contingeret ? An extra Ecclesiam, ac [242] Sedis apostolicæ communionem ? Absit, sed tamen ita incidebant eæ temporum necessitudines, quibus sancti quoque episcopi à Papæ obedientia repellerentur.

Paschalis II hanc synodum confirmavit, datis litteris Guidoni et cæteris archiepiscopis, episcopis et abbatibus, seu dominis sacerdotibus Viennæ congregatis[797] : quæ litteræ in conciliorum acta referuntur.

Quo sensu, qua veritate, qua nonnullorum ejus ævi episcoporum ac maxime Ivonis Carnotensis[798] discrepantia, investitura hæresis haberetur, non est hic disceptandi locus. Hæresim proprio strictoque significatu fuisse, id quod Paschalis II indulserit, vix quisquam sanus dixerit ; et tamen hujus rei gratia de Pontifice Humano talia decernebant.

CAPUT XXXIX.

Alexandri III in exponenda Scriptura manifestus error, omnium sententia reprobatus ; caput, Cum esses ; de Testamentis : item Innocentii III falsa Scripturæ expositio : Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint legitimi.

Grave illud est quod de testamentis ab Alexandro III definitur his verbis : « Proposuisti talem in tuo episcopatu consuetudinem obtinere, quoi testamenta, quæ fiunt in ultima voluntate, penitus rescinduntur, nisi cum subscriptione septem vel quinque testium fiant, secundum quod leges humanae decernunt. Quia vero à divina lege et sanctorum Patrum institutis, et à generali Ecclesiæ consuetudine id esse noscitur alienum, cum scriptum sit : In tyro duorum vel trium testium stabit omne verbum[799] ; præscriptam consuetudinem improbamus ; et testamenta quæ parochiam coram presbytero suo, et tribus vel duabus aliis personis idoneis, in extrema fecerint voluntate, firma decernimus permanere, sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis hujusmodi audeat rescindere testamenta.[800] » Cap. Cum esses ; de Testamentis.

Atqui hæc testamenta quotidie rescinduntur, valetque in multis regionibus jus civile Romanum, quod Alexander III, ex [243] Scriptura, ex traditione, ex universali consuetudine, adhibita etiam excommunicatione proscripserat, tantaque auctoritate facta Decretalis abjicitur.

Hanc quidem Decretalem, ad ea quæ relicta Ecclesiæ sint, Glossa restringit, auctoritate capitis sequentis : Relatum est ; quanquam Alexander III, in eodem capite Cum esses, generatim de testamentis dixerat, quæstionemque de legatis Ecclesiæ relictis, ex lege generali deciderat. Sed quid nostra, cum nec in ejusmodi legatis ea Decretalis valeat, quam Pontifex Scripturis, traditione, universalis Ecclesiæ sensu, hoc est, iis omnibus, quæ certam fidem faciunt, asserebat ?

Argumentum istud longe difficillimum, teste Melchiore Cano, sic ab eo solvitur : « In decretis pontificiis, duo imprimis distinguenda sunt ; unum est tanquam intentio conclusioque decreti ; alterum quasi ratio et causa à Pontifice reddita ejus rei, quam constituerat. Atque in conclusione Pontifices summi errare non possunt, si fidei quæstionem ex apostolico tribunali decernant ; sin vero Pontificum rationes necessariæ non sunt, ne dicam aptæ, probabiles, idoneæ, in his nihil est videlicet immorandum. Non enim pro causis nos à Pontificibus redditis, tanquam pro aris et focis depugnamus.[801] » Id postquam mullis exemplis argumentisque asseruit, concludit valuisse Alexandri Decretalem, in locis Ecclesiæ Romanæ, aliarumque Ecclesiarum ditioni subjectis ; quod id Pontifex decernere sua auctoritate posset : quanquam Scripturam et traditionem perperam allegavit.

Mitto quod Melchior Canus, decreta generatim à summo Pontifice edita, redigere ad eas regiones nititur, quæ sint ecclesiasticæ ditionis, cum soleant Pontifices accurate notare, quæ faciant et decernant, tanquam principes, « ubi apostolica Sedes et summi Pontificis auctoritatem exercet, et summi principis exercet potestatem : » Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint legitimi.[802] Quo autem idem scriptor pontificii decreti conclusionem à sacræ Scripturæ allegatione distinguit, ac valere conclusionem, ex falsa etiam probatione contendit ; facile assentimur, ubi aliæ [244] probationes adhibentur, vel adhiberi possunt. Cæterum, cum Alexander III nihil hic aliud alleget, aut allegare possit, præter unum Scripturæ locum male ex confesso intellectum ; apparet eum falso fundamento nixum, ad id decretum sub excommunicationis pœna edendum prosilisse.

Haud pluris valet ab Innocentio III allegata Deuteronomii auctoritas,[803] qua docet ; « cum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobari, ut quod ibi decernitur, in novo Testamento debeat observari. » Cap. Per venerabilem ; Qui filii sint legitimi.

CAPUT XL.

Ejusdem Alexandri III decretum, quo anteriorum Pontificum, de matrimonio per verba de præsenti, statuta solvuntur : Innocentii III de revelanda confessione rescriptum ad Cistercienses : idem Innocentius III, Cælestini III erroneam Decretalem solvit.

Idem Alexander III, postquam judicavit id, quod est certissimum, valere conjugium per verba « de præsenti, utroque dicente : Ego accipio te in meam, et ego accipio te in meum ; » ac tale conjugium non dissolvi contracto alio connubio, atque etiam copula consecuta, addit[804] : « quamvis aliter à quibusdam prædecessoribus nostris fuerit judicatum. » Consulti ergo judicarunt, contra id quod est postea ab Alexandro III totaque Ecclesia judicatum.

Neque vero eos juvat Nicolaus Dubois, hanc errori manifesto excusationem obtendens : « Fuit olim dubium in Ecclesia, an matrimonium solo consensu firmatum dissolvatur per matrimonium subsequens cum alia, et consummatum... Hinc factum quod diversi episcopi et archiepiscopi, Salernitanus, Paduanus, Senensis, Norvicensis, Ianuensis, etc., sanctam Sedem consuluerint.[805] » Recte et ordine ; tunc enim vel maxime consulendi summi Pontifices, cum casus arduus est et ambiguus. Quid tum [245] postea ? Nempe illi à tot episcopis consulti, pessime responderunt. Ergo vel maxime constat apostolico officio defuisse, cum tot Ecclesiæ apostolici officii opem requirerent.

Innocentius III, à toto capitulo Cisterciensi consultus, an monachi confessionem sacrilegam, ab ipso confessario revelari oporteret ? vocatis cardinalibus sic respondet : « Ego dico in tali casu, confessionem esse prodendam ; quia potius est blasphemia quam confessio : nec debet confessor tantam blasphemiam ac insaniam celare, per quam periculum toti Ecclesiæ poterit incumbere. Et placuit sententia Innocentii omnibus ; et scripsit sequenti anno ad capitulum generale, quod à se fuerat determinatum.[806] » Ea ex canonum præscripto ad Romanum Pontificem gravis relata quæstio, ex qua periculum toti Ecclesiæ incumbere videatur : en matura et canonica deliberatio, totoque anno dilata ; tum ad universum Cisterciensem Ordinem, tota diffusum Ecclesia, perlata responsio, ac determinatio, quam juri divino ac naturali repugnare theologi canonistæque uno ore confitentur. Hæc doctissimis et consultissimis Pontificibus rite consultis, rite deliberantibus excidunt, ad testificationem humanæ infirmitatis : audens dixerim (absit verbo injuria), et ad infallibilitatis præsumptionem retundendam.

At idem Innocentius III caute reprobavit antiquiorem Decretalem Cœlestini III, qui matrimonii vinculum inter christianos, superveniente alterutrius hæresi, solverat. Hunc sui prædecessoris errorem Innocentius III modeste reprobat his verbis : « Licet quidam prædecessor noster sensisse aliter videatur.[807] » Quod quidem dat honori antecessoris sui, qui perspicue matrimonii vinculum solverat. Glossa quoque absolute, verbo prædecessor, hæc habet : « Scilicet Cœlestinus, cujus dictum habuisti Decretali Laudabilem : de Convers. infid., et male Cœlestinus[808] ; » quare Decretalis ejus è corpore Juris exclusa est.

Et quidem habemus hujus Decretalis verba apud Antonium Augustinum, quæ sic habent : « Cum christiano viro propter [246] odium uxoris Christum negante, et sibi copulante paganam, et ex ea filium procreante, christiana in opprobrium Jesu Christi relicta est ; tamen assensu archidiaconi sui, ad secundas nuptias convolavit, et filios suscepit ex ipsis ; non videtur nobis, quod si prior maritus redeat ad unitatem ecclesiasticam, eadem debeat recedere à secundo, et resignari priori ; maxime cum ab eo visa fuerit, Ecclesiæ judicio recessisse.[809] »

Hic vero Nicolaus Dubois, Adrianum VI reprehendit,[810] quod Cœlestinum III hujus Decretalis gratia hæreticum judicant : « Nondum enim, inquit, res erat ab Ecclesia definita ; nec erat contrarius totius Ecclesiæ consensus, qui vim haberet definitionis. » En interim ille consensus, quem tot vanis stultisque incessit irridetque dicteriis, ab ipso quoque agnitus. Addit : « Cœlestinus, tantum respondit per verba, non videtur nobis ; ut patet ex textu : nihil adhuc vero definivit. Quomodo ergo Adrianus potest hæreticis annumerare Cœlestinum[811] ? » Quid nostra ? Quis enim contendit Cœlestinum fuisse hæreticum, qui nulla contumacia hæc scripserit ? Id tantum cum Adriano VI volumus, Romanum Pontificem de quæstione ad fidem pertinente ordine interrogatum respondisse id, quod revera est certissime hæreticum ; eumque Pontificem imposito confirmandi fratres officio defuisse, cujus sententia, vir justa uxore privatus, mulier adultero copulata manserit ; pessimum vero archidiaconi judicium confirmetur.

CAPUT XLI.

Franciscana controversia : primo loco ponitur Decretalis Exiit Nicolai III ; probatur hanc veram esse definitionem doctrinalem ac dogmaticam.

Ultimo ponimus quæ Nicolai III seu IV, ac Joannis XXII temporibus contigerunt.

Nicolaus III, ut sancti Francisci regula perfecte observaretur, et compescerentur illi qui hæc instituta mordebant, ejus [247] interprolationem edidit decretali Exiit qui seminat.[812] In eo vero versatur quam maxime ut altissimam Franciscani Ordinis paupertatem exponat ; cujus articuli hæc summa est : quod « abdicatio proprietatis, tam in speciali, quam in communi, meritoria est et sancta, quam Christus et verbo docuit, et exemplo firmavit, ut etiam primi Ecclesiæ fundatores ; quod Christus loculos interdum habuisse dicitur, id egisse infirmorum persona suscepta ; quo condescensu factum sit ut et infirma ageret, sicut interdum in fuga patet, et in loculis. »

Hoc igitur fundamento posito, distinguit « in rebus temporalibus, proprietatem, possessionem, usumfructum, jus utendi, et simplicem facti usum ; » quod ultimum, nempe simplicem facti usum, ab ipso etiam utendi jure discretum, solum relinquit fratribus ; propterea quod id « condecens fuerit, ei professioni, quæ sponte devovit Christum pauperem in tanta paupertate sectari. »

Sic igitur docet, Christum quoque id paupertatis et abdicationis genus fuisse sectatum, distincteque declarat, sic à se intelligi usum simplicem, « qui facti est tantum, in utendo, præbet utentibus nihil juris. » Hunc igitur usum sanctum ac meritorium esse definit, quippe qui exemplo Christi confirmetur. Atque hæc summa doctrinæ est, qua etiam ipsissimam instituti Franciscani rationem ac perfectionem, Christi imitatione constantem, expressam esse voluit.

Neque vero in hoc simplice facti usu, consumptibilia, puta vestimenta ac cibos, distincta voluit ab inconsumptibilibus, puta ædibus ac cellis : imo vero diserte expressit ea, « quæ ad usum necessariæ sustentationis » pertinerent, quæque fierent « pro necessitatibus infirmorum, et aliis fratribus induendis, » ut fratres in his quoque ad simplicem facti usum redigantur, nullo interim utendi jure ipsis reservato.

Ergo quæ data essent utenda fratribus, in dominio dantis permanere posse voluit : et quoniam qui hæc darent fratribus ita affecti esse viderentur, ut à se concessa vere dimittere, atque ad alios transferre cupiant propter Deum ; ne talium rerum, quæ fratribus utendae dentur, incertum videatur esse dominium, illud, [248] exemplo Innocentii IV, ad se et Ecclesiam Romanam transfert ; omnimodum usum relinquit fratribus, concessa etiam potestate vendendi et commutandi libros et alia mobilia, prout fratrum usibus conveniret.

Sic deinde concludit : « Cum ex prædictis et aliis multa maturitate discussis, regula ipsa licita, sancta, perfecta, et observabilis, nec ulli païens discrimini evidenter appareat,[813] » ut hæc constitutio « sit perpetuæ firmitatis, hæc, sicut cæteræ constitutiones vel decretales epistolæ legatur in scholis, ac fideliter exponatur ad litteram : nullis additis glossis, quocumque prætextu, sub excommunicationis pœna, nisi iis, per quas verba, seu verbi sensus, seu constructio, quasi grammaticaliter exponatur. » Sic sancta esse debuit hæc constitutio ; sic non tantum ad fratres, sed ad scholas universamque dirigitur Ecclesiam, ut omnes fideles instruantur, quid de hac regula sentire debeant.

Hæc igitur definite determinatèque dicta, nemo negaverit. Tum in fine subditur : « Qui contra prædicta determinaverint (seu praedicarint) excommunicationis sententiæ subjacere ; » quo nihil est clarius ad definitionem dogmaticam exprimendam. Jam vero quanti hæc sint, sequentia demonstrabunt.

CAPUT XLII.

Decretalem Exiit confirmarunt Clemens V, Clementina Exivi, et Joannes XXII, Extravagante Quorumdam : mox idem Joannes ejusdem Decretalis auctoritatem infringere aggreditur.

Subortis postea circa hanc Decretalem aliquot scrupulis, eam Clemens V elucidatam voluit, Decretali inter Clementinas, Exivi de Paradiso ; de Verborum significatione[814] ; qua diserte probat, rerum utendarum ad Ecclesiam Romanam translatum dominium ac proprietatem, « dimisso ipsis fratribus in eis tantummodo usu facti simplicis. »

Fratres contenderunt hanc Clementinam vel maxime fuisse [249] irrevocabilem ; quippe quæ à concilio Viennensi approbata fuerit ; quod falsum esse constat. Nec minus interim constat apostolica auctoritate comprobatam fuisse à Clemente V.

Circa has Decretales Nicolai III et Clementis V, Joannes XXII edidit Extravagantem Quorumdam, qua eorum declarationes vocat salubriter editas, solidas quidem et claras et lucidas ; alibi, limpidas. Ipse de vestium simplicitate ac forma, deque habendis cellis frumentariis ac vinariis, quid agendum sit, superiorum permittit arbitrio,[815] pontificatus anno tertio, Christi 1318.

Etenim multi ex fratribus, fallace delusi paupertatis imagine, vanissima quæque in deformandis vestibus comminisci cœperant. Non ullis monitis, non ullis parere superiorum imperiis ; seque eo pauperiores ac perfectiores arbitrari, quo insaniora cogitarent.

Neque vero Joannes ea Decretali tantos motus comprimere potuit ; quin potius hinc exorti Fraticellorum insani clamores : Joannem hac Decretali fecisse « contra evangelicam paupertatem et per consequens contra Evangelium Christi ; et ideo factum hæreticum, ac papalem potestatem perdidisse, si in hoc perseveraverit.[816] »

Tantæ postea exortæ sunt, circa illam inglossabilem Nicolai III constitutionem, difficultates et rixæ, tam turbidi motus, tam insana deliria, ut idem Joannes XXII eam paulatim, quam minima poterat antecessoris contumelia convellere cogeretur. Ac primum illud glossandi interdictum sub excommunicationis pœna à Nicolao positum, ad beneplacitum suspendit, edita Extravagante Quia nonnunquam anno pontificatus sexto, Christi 1321.[817] Quo tempore Decretalis Exiit cœpit vacillare auctoritas ; multaque adversus eam scripta prodierunt quæ Rainaldus edidit.[818] Imprimis impugnabant illud quod erat in ea Decretali dictum : « Christum habuisse loculos, infirmorum suscepta persona, » quemadmodum fugam præcipit : quæ omnia gravissime refutabant, et utrumque suo modo ad perfectionem pertinere contendebant ; cum [250] perfactionis sit providere suis et egenis, ac per fugam dare locum iræ, nec temere aggredi pericula.

CAPUT XLIII.

Joannis XXII Extravagans Ad conditorem canonum : ea Decretalis Exiit dogma rejecit.

Neque ita multo post, Joannes XXII progressus ulterius, duas Decretales edidit, quibus concitati fratres adversus Joannem, ut apertum jam hæreticum, una cum Ludovico Bavaro imperatore dira moliti sunt, totaque Ecclesia famosas illas ac miras tragœdias excitarunt.

Anno igitur pontificatus septimo, Christi 4322, Extravagantem edidit : Ad conditorem canonum[819] ; qua rerum Fratribus utendarum ad Ecclesiam Romanam translatum dominium, à se et Ecclesia Romana amovet, exceptis rebus sacris ; vetat moveri lites, aliaque quæ à Fratribus Ecclesiæ Romanæ procuratorio nomine agebantur.

Hac autem Decretali miris modis exagitat simplicem facti usum ab utendi jure distinctum ; docetque eum nec esse possibilem, nec verum, nec Fratribus utilem, ad perfectionem paupertatis obtinendam, aut mundi sollicitudines removendas : ad hæc non esse justum, nedum ad perfectionem ullam pertineat ; cum injustum sit aliqua re uti eum, « cui jus non competat utendi ; » reservationem quoque dominii ac proprietatis Romanæ Ecclesiæ attributam, pari modo nec esse possibilem, nec veram aut sinceram, nec justam, ac nedum Ecclesiæ Romanæ, utilis fuerit, « in illius notam atque injuriam redundare. » Igitur se, « qui veritatem colere teneretur, dignum et congruum arbitrari, ut professores dicti Ordinis, non verbis tantum, non simulatis actibus ; sed operibus claris veritate suffultis, perfectionis status, ac altioris paupertatis sibi prærogativam, præ aliis mendicantibus vindicarent. » Simul declaravit consulere velle se « honori sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, cujus obnubilari posset gloria, si tam perversæ [251] simulationi, quæ profecto et ipsis simulantibus officit, et aliis scandali materiam subministrat, dissimulando illi occurrere consentiret. »

Addebat nolle se « in posterum, sub prætextu seu pallio talia dominii temporalis, verbalis, nudi et ænigmatici, tanta bona, quanta dicti fratres faciunt infici. » Quibus sane verbis Nicolai III usum facti simplicem, ab eoque ortam perfectionis, altiorisque paupertatis ideam, non modo subruebat, sed etiam irridebat. Tamen prædecessorem, quibus verbis poterat, excusabat, qui « pia consideratione motus, supradicta ordinavit. » Curabat autem vel maxime, ut quod erat absurdissimum ab eo amoliretur, nempe vindicatam Ecclesiæ Romanæ rerum etiam consumptibilium proprietatem. Ejus igitur verba molliebat, sensum ad meliora vertebat. Id autem vel maxime inculcabat : « neminem Sapientem æstimare debere, » quod Nicolaus III absurda, injusta, nec possibilia intenderit ; non sane addebat omnino impossibile esse, ut talia definiret, quique id fieri posse sentirent, schismatis aut erroris reos ; qualia nunc venditant.

CAPUT XLIV.

Joannis XXII Extravagant Cum inter nonnullos ; ea Decretalis Exiit, doctrinam de Christi et apostolorum paupertate hæreseos damnat : à Romanis Pontificibus erronea definiri posse demonstrat ; Franciscani appellantes in materia fidei à Papa ad concilium, ejus rei gratia nullam censuram ferunt.

Supererat illud à Fratribus prædicatum, à Nicolao III approbatum in Christo et apostolis per simplicem usum facti, altissimæ, ut putabant, paupertatis exemplum. Id Joannes XXII omnino subruit, edita Extravagante Cum inter nonnullos, anno pontificatus nono, Christi 1325, qua propositiones duas examinat : alteram, « quod Christus et apostoli in speciali non habuerint aliqua, nec in communi ; » alteram, « quod in iis, quæ ipsos habuisse Scriptura testatur, nequaquam in ipsis jus utendi competierit.[820] » [252] Has rite examinâtes, erroneas et hæreticas judicavit, hanc vero postremam, doctrinæ catholicæ eo maxime inimicam, quod Redemptori tribuat usum et gesta non justa : usum scilicet, sine jure utendi, ut erat expositum superiore Decretali Ad conditorem.

At Minores id gravissime tulere. Itaque ioanni XXII Nicolai Decretalem objiciunt : illum etiam aperte hæreticum inclamant, quod illa, quæ « per clavem scientiæ in fide ac moribus, à summis Pontificibus semel definita sunt, eorum successoribus revocare non licet in dubium.[821] » Hos ut motus compesceret Joannes XXII aliam eodem anno edidit Extravagantem Quia quorumdam ; qua quidem Nicolaum excusat, ut potest, negatque aut ab ipso, aut ab aliis prædecessoribus definita, quæ Fratres tanto studio de facti usu simplice asserebant : ac si vel maxime definissent, « constitutiones illas fore invalidas, erroneas et infirmas, » Neque vero, quod nunc somniant, id per impossibile dixit, aut omnino negavit evenire posse, ut à Romano Pontifice talia definiantur ; sed duntaxat hæc scribit : « Quod usura talem non justum conditor canonis Fratribus intellexit reservare, probabile non videtur. » Profecto non putat rem esse impossibilem, qui id causatur tantum, probabilem non videri.

Et quidem Joannes ad Nicolaum excusandum hæc scripsit : « Non apparet ipsum dixisse, sustentationem Christi et apostolorum ejus in solo et nudo simplici consistere usu facti. » Verum id nihil est ; nam etiamsi verum esset concessisse Nicolaum Christo et apostolis non modo usum facti simplicem, sed etiam aliquando ipsum jus utendi ; tamen asserebat interim, usum illum simplicem, non modo esse justum, sed etiam perfectum, et in Christo præluxisse, atque ex ejus exemplo ad fratres propagatum ; cum Joannes usum illum, et injustum esse universim definiret, et in Christo admittere hæreticum judicaret.

Quam profecto sententiam, Decretali Quia quorumdam, luculentissime confirmavit.[822] Ibi enim docuit, illam expropriationem, quam in usu facti simplice absque jure collocabant, neque a Christo observatam, neque apostolis impositam, neque sub voto [253] ab ipsis fuisse receptam. Id enim in evangelica historia non fuisse traditum ; atque hæc Christo tribuere, cum per se justa non sint, hæreticam, damnatam, blasphemam, pestiferam esse doctrinam. Ergo satis constat Nicolaum, edita Decretali, ut perfecta laudasse, ac præscripsisse Fratribus, quæ Joannes XXII injusta ; de Christo dixisse, quæ idem Pontifex, non modo nova et in Scripturis inaudita, sed etiam blasphema atque hæretica declararit.

Quæ cum ita sint, omnes, credo, intellexerunt, id egisse Joannem, ut Nicolai Decretalem tanto apparatu conditam, tanta auctoritate promulgatam, honestissime quidem ac modestissime quoad fieri posset, sed tamen efficacissime hac in parte subrueret.

Huc accedit Michaëlem Cæsenatem fratrum Minorum generalem, ejusque socios, à tribus Joannis Decretalibus, conceptis verbis, ad sanctam Romanam Ecclesiam, et ad generale concilium universalis Ecclesiæ publice et solemniter appellasse, et appellationem Joanni transmisisse. Id et testantur acta,[823] et Rainaldus confitetur[824] neque adversarii negant, has duas Decretales, Cum inter nonnullos, et Quia quorumdam, quibus duæ propositiones declarantur hæreticæ, ad fidei definitionem omnino pertinere. Jam vero doceant, Minores, qui ab eis appellarint, qui professi sint Papam de fide pronuntiantem errare potuisse, eo certe nomine à Joanne fuisse damnatos. Nihil reperient tot inter apostolicas litteras, quibus eos coercuit ; cum nihil prætermiserit, quo impudentissimos atque ineptissimos sycophantas argueret.

CAPUT XLV.

Bellarmini ac Rainaldi effugia.

Nunc inutile est copiosius narrare, quæ recentiores, Bellarminus primum, ac recentissime Rainaldus dixerint.[825] Summa est [254] hæc : Nicolai decretalem male intellectam, neque vero suo sensu à Joanne damnatum ; tum in quibus varient illi Pontifices, non ad fidem et mores pertinere, sed esse de re metaphysica, interim pro certo habitum à Romanis Pontificibus, definita circa fidei quæstiones, rata esse et irretractabilia : quæ omnia putamus satis clare refutata ex ejus ævi scriptoribus, et ipsis Decretalium verbis.

Et quidem de usu facti simplice, definitionem Joannis Decretali Ad conditorem, editam, Rainaldus tuetur, Bellarminus impugnat,[826] et Joannem in controversia ad fidem non spectante errasse decernit ; cum Joannes Decretali Quia quorumdam, eum qui Decretalis Ad conditorem definita convellat, « tanquam contumacem, et rebellem Romanæ Ecclesiæ ab omnibus haberi » jubeat.

Quid quod idem Joannes non alia causa, illum, absque jure, usum facti simplicem in Christo admitti, blasphemum, hæreticum, impium judicant, quam quod usus ille sit non justus, in quo eum Bellarminus errasse asserit, ac duas Joannis de fide decretales subruit.

Neque vero concesserim in re metaphysica et vana versatum esse Joannem. Omnino enim è re Ecclesiæ erat, ut evanesceret è Fratrum animis, illa quam Nicolaus foverat, falsæ atque inanis perfectionis idea ; cum illam etiam Christo adscribere, auctore Nicolao, minime vererentur, eâque dementati, sibi tantopere placuerint : neque modo ad horrenda facinora, verum etiam ad hæreses et schismata proruperint.

Quod autem Constitutionem Exiit, ut decretum de fide haberi nolunt, quia id Papa non expresserit, neque sua pronuntiata, de necessitate credenda proposuerit ; tametsi contra ea determinare ac prædicare, sub excommunicationis pœna vetuerit, nos quanti hæc valeant lectori dijudicandum relinquimus. Interim intelligimus, procul ab officio confirmandæ fidei abfuisse Nicolaum, qui, definitione edita, ad id induxerit animos, quod Joannes XXII injustum aut hæreticum declararit.

Sed jam de Joannis Decretalibus duabus, Cum inter nonnullos, [255] et Quia quorumdam, nec habent quod hiscant, cum eas decretales, adhibitis licet omnibus, quibus decretum fidei nunc constare volunt ; tamen à Glossâ Corpori Juris inserta, pro retractabilibus habitas, et ab ipso Bellarmino subrutas videant ; ut profecto pateat, subtiles illos infallibilitatis pontificiæ defensores, dum ab inania ac minuta nos redigunt, tandem aliquando in has coarctari angustias, ex quibus nullis se scholasticis argutiis extricare possint.

CAPUT XLVI.

Questio de visione beatificâ ante universalem resurrectionem : in ea Joannes XXII falsa prædicat, et suadere nititur : Gallis obsistentibus, Ecclesiæ catholicæ consensioni cedit.

Sub eodem Pontifice Joanne XXII, anno ejus 16, Christi 1331, teste Rainaldo,[827] « agitari cœpta est in pontificia Caria quæstio de visione animarum, controversa inter theologos ejus temporis, » Et quidem pro certo erat, purgatas animas in cœlum mox recipi ; idque ipse Joannes instructione edita ad Ofinium Regem Armeniæ definiverat, ut habet idem Rainaldus.[828] An in cœlum receptæ visione faciali fruerentur, dubium videbatur, et negabat Joannes ; atque, ut ait Rainaldus, « maxima sollicitudine undique argumenta pro parte negante conquirere, et varia ex Patribus testimonia contexere cœpit : atque ea tanquam privatus doctor in suis concionibus repetere, ut præsules doctoresque ea argumenta diligentius discuterent.[829] » His quidem Joannes se ipsum postea defensabat, his eum excusatum volebant, qui ex ejus auctoritate, et concionibus publice in ecclesia ad populum habitis, periculum fidei verebantur. Cæterum, si ea volebat tantum discuti à doctoribus, quorsum pertinebat prædicari ad populum ? Omnino certum est, id quod etiam tota Ecclesia ac maxime in Gallia divulgatum ac creditum, eum errorem à Joanne publice prædicatum.

His Galli nostri movebantur ; tum vero vel maxime cum [256] Geraldus Otho generalis Minorum minister, Pontifici intimus, atque ab eo internuntius ad Gallias missus, illum errorem Parisiis pro concione sacra exponendum suscepisset[830] ; ac passim ferebatur, alia licet specie, hujus rei gratia, à Joanne summissum, ejusque erroris Pontificem auctorem ac signiferum esse.

Philippus vero VI Valesius dictus, Francorum Rex, extrema minabatur iis, qui claram visionem beatis animabus denegabant : ad quem Pontifex epistolam scripsit, quam Rainaldus profert.[831]

Hac epistola scribit, quæstionem dubiam etiam Augustino visam ; variare doctores ; se quidem hujus rei in sermonibus habuisse mentionem, quæstionem jussu suo, ut sic plenius posset inveniri veritas, disputatam.

Subdit hæc postea : « Et quia, fili dilectissime, forsan tibi dicitur, quod nos non sumus in theologia magister, audi quid unus sapiens dicat. Non quis, inquit, sed quid dicat, intende : » adeo et ad se quoque pertinere intelligebat illud, ut non quis, sed quid diceret, cogitemus.[832] Pergit : « Utinam, fili, sicut et alias meminimus nos scripsisse, vellet audire, quæ in nostris sermonibus diximus, regia celsitudo, et ut prædiximus, unum verbum de capite nostro non protulisse reperies, sed quæ vel Christus, vel apostoli, vel sancti Patres et doctores Ecclesiæ protulerunt. » Sic dubitantis specie, quam sequebatur doctrinam regiis auribus instillabat.

Tum regem dehortabatur ab insectandis iis, qui claram visionem negabant animabus ; neque enim hoc ad regium honorem pertinere : atque omnino permitteret utramque libere disputari ac prædicari sententiam, donec aliud per Sedem apostolicam declaraturn fuerit. Hæc scripsit xlv Kalendarum decembris, pontificatus anno 17, qui erat annus Christi 1333.

Nihil his motus Philippus, mon multis post diebus, quam epistolam acceperat, Dominica scilicet quarta Adventus, magistros parisienses congregavit, jussitque eos de quæstione ferre sententiam ; qui omnes unanimi consensu in id convenerunt, ne clara visio beatis animabus negaretur. Quam censuram Facultatis [257] habemus integram, ejusdem jussu principis scriptam, pendentibus magistrorum sigillis.

Testatus quidem rex erat, nihil à se quæri quod Papam tangeret, quem omni honore prosequeretur : at doctores præfati erant audisse se, « quod quidquid in hac materia sua Sanctitas dixit, non asserendo, seu opinando, protulerit, sed tantummodo recitando : » adeo verebantur, ne pontificium animum offenderent.

Hujus censuræ exemplum, teste continuatore Nangii, hujus ævi historico,[833] rex misit ad Papam, mandans sibi à latere, quatenus sententiam magistrorum de Parisiis, qui melius sciunt quid debet teneri et credi in fide, quam juristæ clerici,[834] qui parum aut nihil sciunt de theologia, approbaret, et quod sustinentes in contrarium corrigeret.[835] »

Facinus audax, inquies, ut Galli Romanum Pontificem fidem ipsam docerent. Tanta erat fiducia agnitæ veritatis ; atque his quidem Joannes cessisse videtur. Certe anno sequente, sui pontificatus ultimo, Christi 1334, editam voluit professionem eam, qua cum catholica Ecclesia fatebatur, « quod animæ purgatæ vident divinam essentiam facie ad faciem. Atque adeo Ecclesiæ catholicæ consensione, in veram certamque veritatis fidem, non jam cunctabundus aut fluctuabundus adductus est.

Quod autem eam fidem Benedictus XII asseruit, eique obsistentes hæreticos judicavit,[836] nihil aliud quam publicum et stabilem Ecclesiæ catholicæ eam in rem consensum declaravit, quem jam Parisienses, quem ipse Joannes XXII moriens agnoverat. Neque interim illud admittimus, quod est à Rainaldo aliisque responsum : quæ idem Joannes adversus eam fidem publice in ecclesia prædicant, ea ab ipso fuisse prædicata, ut privato doctore. Omnino enim prædicatio in eminentissima Ecclesiæ Romanæ arce edita, ad apostolicum officium pertinet ; veramque fidem oportet in Ecclesia Romana, non modo definiri prolato anathemate ; sed etiam ita doceri, prædicarique, ut inde annuntietur per universum orbem[837] : cui plane officio [258] Joannes XXII defuit. An ergo cura ille falsa prædicaret, nutabat ea, quam Ecclesia Romana prædicabat, fides ? aut Ecclesia Romana Sedesque apostolica falsa et hæretica prædicavit ? aut quæ prædicanti Papæ, eadem judicanti ac definienti non obstitisset Ecclesia catholica : defuissentque vires, quibus falsa definitio solveretur ? Absit ; dictum enim de Joanne XXII esset, quod ipse do Nicolao III dixit : si quid falsi definisset, « constitutiones eas fore invalidas, erroneas et infirmas[838] ; » neque eo secius existimassent stetisse immotam Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ fidem. Ergo intelligamus, quæ Romani Pontifices prædicarint, crediderint, declararint, nondum esse Romanæ Ecclesiæ Sedisque apostolicæ, quoad à Romano Pontifice promulgata, totaque Ecclesia recepta, obtinuerint et coaluerint, atque hanc esse Romanam, hanc Petri, hanc Sedis apostolicæ fidem, quæ deficere non possit.

LIBER DECIMUS

Quo probatur convenire cum declaratione gallicana hæc : quod romana sedes fidesque nunquam defectura sit ; et quod prima sedes non judicetur a quoquam.

CAPUT PRIMUM.

Fides Petri quid sit : verba Petri : Tu es Christus ; et Christi : Tu es Petrus, etc. Petri fides Ecclesiæ fundamentum : ad locum Matth. xvi, 16 et seq.

Ne quid tam necessariæ disputationi desit, placet exponere luculentius illud immotum, quod in fide Petri omnis ab origine agnovit antiquitas. Id duplici modo à Patribus intellectum : primum, ut Ecclesia catholica in Petri fide immota consistat : tum, ut immotum aliquid et invictum in Ecclesiam quoque peculiarem Romanam ac Sedem apostolicam, Petri fide, prædicatione, sanguine, auctoritate, ac successione translatum fuerit.

Et quidem immotum illud, quod à Petri fide in universam Ecclesiam diffundatur, sancti Patres ducunt ab illa egregia Petri confessione : Tu es Christus, ac deinde subsecuta Christi sententia : Tu es Petrus.[839]

Petrus enim apostolus, jam primus apostolorum à Christo constitutus, jam à Christo Petrus dictus, atque his causis omnium primus ab evangelistis omnibus appellatus,[840] quod ipse textus Evangelii prodit legentibus ; cum Christus quæreret : Quem me esse dicitis ? omnium nomine confessionem hanc edidit, qua fidei christianæ summa continetur : Tu es Christus filius Dei vivi. Quæ cum Petrus dixisset, Hoc statim audivit à Christo : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Quibus verbis Christus, qui suam maxime unam volebat Ecclesiam, creavit magistratum amplissima præ cæteris potestate ac majestate [260] præditum, qui omnes moveret ad unitatem, maxime in fide. Atque his duo quidem confirmavit : alterum, haud immerito Petrum omnium nomine respondisse, qui omnium princeps ab ipso Magistro Christo constitutus esset : alterum, quoties successores Pelli communem Ecclesiarum fidem, ex communi traditione, pro officio promerent, eorum decretum, prædicationem, fidem, fore Ecclesiæ fundamentum.

Hinc Christus pollicetur, hac Petri confitentis fide Ecclesiam æternum constituram : Super hanc petram, inquit, ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, nempe Ecclesiam, ea fide nixam. Quo loco sanctus Leo : « Super hanc, inquit, fortitudinem æternum extruam templum, et Ecclesiæ meæ cœlo inferenda sublimitas, in hujus fidei firmitate consurget.[841] »

Hæc idem Pontifex passim inculcat ; hæc omnes uno ore Romani Pontifices ; hæc denique Patres omnes ; ut in re clara et confessa plures locos congerere supervacaneum sit. Omnino fixum illud est et immotum ; cum Ecclesia catholica ædificio comparetur, eam quam Petrus confessus est fidem, æterni ædificii æternum fundamentum esse.

CAPUT II.

Ipse Petrus et Petri successores, propter injunctum officium prædicandæ et asserendæ fidei, Ecclesiæ fundamentum, huic officio merito adjunctæ claves.

Neque minus ipse Petrus, ejusque successor Romanus Pontifex, tanto in ædificio fundamenti loco est, ut qui, ex commisso munere, ecclesiastici regiminis princeps, præcipuique ac fundamentalis officii, prædicandæ scilicet et asserendæ fidei, caput executorque sit.

Qua ex re, si quis sequi putat, Romanum Pontificem commissi officii gratia fundamento comparatum, ideo in exponenda fide [261] esse infallibilem, fallitur : aliud enim est, ut ei aliquid officii injungatur ; aliud, ut illud procul omni dubio præstiturum esse constet.

Atque ut officium, quemadmodum oportet, ab ipso effectu secernamus, advertendum superest, cui rei Christus æternæ stabilitatis promissionem adjecerit : an ipsi Pontifici, an vero Ecclesiæ ? Ecclesiæ certe, ut verba declarant : Et portæ, inquit, inferi non prævalebunt adversus eam,[842] Ecclesiam scilicet, ut et verborum docet ipsa connexio, et Leo atque alii Patres luculentissime profitentur.[843] Cui loco convenire alia Christi dicta jam vidimus, quale illud est : « Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus[844] : » — « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi[845] ; » et : « Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.[846] » Quæ ad unitatem apostolici ordinis manifeste referuntur. Unde etiam extat illud apostolici primi concilii : « Visum est Spiritui sancto et nobis[847] ; » cui congruit illud in symbolo item apostolico, quod attributum est toti et soli Ecclesiæ, certissimum Spiritus sancti magisterium : « Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam ; » nihil ut sit clarius, quam ipsi Ecclesiæ catholicæ primitus promissionem, et vim æternæ stabilitatis adjunctam.

At enim, inquiunt, petra ipsa, fundamentum ipsum, per sese est stabile, ipsoque adeo ædificio stabilius ; quippe quo ædificium id habeat ut firmum ac stabile sit. Id qui dicunt, non satis advertunt, ipsa etiam fundamenta posse convelli. Quare Christus æternum structurus ædificium, non in eo præcise reponit æternam ejus ædificii soliditatem, quod in tali ministeriali fundamento, Petro scilicet ac Petri successore, sit positum ; sed quod ipso Christo ædificante consurgat : « Super hanc, inquit, petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam ; » propter aedificantem scilicet Christum, qui et fundamentum posuit, et exstruxit ædificium, et invicta virtute utrumque continet. [262]

Quod ergo moderni quidam eo usque provehuntur, ut in Petro et successoribus, certiorem et clariorem, quam in ipsa catholica Ecclesia, stabilitatem agnoscant ; næ illi nimii sunt, neque tolerandi, quibus clarius ac firmius videatur : Credo Romanum Pontificem infallibilem ; quam : Credo sanctam Ecclesiam, catholicam.

Certum quidem est, Ecclesiam catholicam, constituto Principe, tanquam totius regiminis fundamento, factam esse firmiorem. Neque tamen tu mihi fundamenti similitudinem sic urgeas, ut Ecclesia collapsura sit, si quando Principis cesset officium ; alioquin eum, qui summa in Ecclesia potestate fungatur, non modo infallibilem, sed etiam immortalem esse oportebat : aut si ad extremum urgeri placet fundamenti rationem ac vim, aliud certe est, ut ipsum fundamentum penitus subruatur : aliud, ut sit aliqua in fundamento labes. Primum si acciderit, ruit ædificium ; secundum, non ita : nonnunquam enim opus est ipsum refici fundamentum. Aliquis Petri successor, sive Liberius, sive Honorius, sive quivis alius in tacenda fide officio desit, atque ipsi etiam fidei adversetur ; en aliqua in ipso fundamento labes, quæ ab Ecclesia facile reparari possit ; non item, si Petri officium in totum tolleretur, Christi institutione contempta.

Illud ergo officium, ut constituere, ita destruere nullam humana vis potest ; statque illud immobile à Christo constitutum ecclesiastici regiminis fundamentum.

Quare et illud certum est, in ipsa ministeriali petra, Romano scilicet Pontifice Petri successore, vim esse ; præcipuam illam quidem ac principalem, sed tamen partialem, ut vocant ; ita ut totum ipsum parte sit firmius.

Namque et aliquatenus aptis lapidibus ædificii compages sese ipsa sustentat, mutuamque sibi operam fundamentum ipsum compagesque præstant : atque ut compages fundamento sustentatur, sic fundamentum compage protegitur. Quin ut in papatu maxima, ita in episcopatu magna est à Christo indita vis ; suntque episcopi capita et fundamenta particularium Ecclesiarum, ex [263] quibus universa coalescit, et in vivo ædificio, vivi lapides sese ultro coagmentant ; ipsique fundamento præcipuo, scilicet romanæ Sedi, non nudo tantum obsequio, sed etiam adunati auctoritate provident. Sic illa in infando schismate[848] horrenda fundamenti labes, totius compagis ope sanata refectaque est.

Stat ergo æternus ille in Ecclesia Christi, ab ipso Christo constitutus magistratus, ad unitatem movens fideique firmitati ex officio providens. Cui quidem officio merito attributæ claves, solvendique ac ligandi tanta potestas ; ut quidquid in terra solverit vel ligaverit, in cœlo quoquo solutum ligatumque sit ; quibus verbis designari, non personæ injuncto officio defungentis infallibilitatem, sed ipsius officii efficaciam ac vim omnes consentiunt.

Hæc igitur pertinent ad illud Christi dictum : Tu es Petrus, constititque omnino, Petri officium esse Ecclesiæ fundamentum, eo quod Ecclesia unitate consistat, cujus sacramentum ac radix in Petro est.

CAPUT III.

Locus ; Rogavi pro te ; et : Confirma fratres tuos, Luc., xxii, 32. Aliud præceptum, aliud promissum : præceptum, Confirma fratres, quid sit.

Eodem pertinet aliud Christi dictum ad Petrum : « Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua ; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. » In hac Christi sententia, ut in priore, rursus distinguimus ea quæ ad officium Petri pertinent, et ea quæ ad Christi promissionem. Ad officium Petri pertinet : Confirma fratres tuos ; ad Christi promissionem certam : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.

Hoc ergo ex officio Petrus habet : hoc Petri successores in Petro acceperunt, ut fratres confirmare jubeantur, non profecto ut ei officio nunquam defuturi sint.

Si enim jubendo Christus id præstat, ut præceptum ipsum impleatur, jam omnes sunt impeccabiles ; Romanusque Pontifex, [264] cui Christus in Petro dixit : Pasce oves meas, non modo in doctrina nunquam peccaturus est, sed nec in ulla parte pastoralis officii, cum nulla profecto sit, quam non illa vox complectatur. Jam quod aiunt, ipsa confirmandi voce, supremum et indeclinabile judicium, eamque auctoritatem indicari, qua nulla major esse possit, falsum est : nam confirma, hoc est, quantum in te est enitere ut firmi sint. Misimus enim Timotheum, inquit Apostolus, ad confirmandos vos[849] ; et cuicumque Episcopo dictum est : Esto vigilans, et confirma cætera, quæ moritura erant.[850] Et ostendunt Scripturæ passim, confirmare vacillantes animos, per omnia ecclesiastica ministeria fusum. Quod Petro ejusque successoribus singulari titulo attributum efficit quidem, ut præ cæteris, ut erga cæteros, atque etiam erga fratres et apostolos illud facere jubeantur : non autem, ut id certissime præstent. Nam quod objiciunt, cuique officio suam esse à Deo providentissimo adjunctam gratiam, quis id nesciat ? Adjungitur quidem ut omni officio, ita etiam papatui, perpetua Dei benignitate, gratia singularis ; at gratiam singularem non proptereà sequitur semper accipientis certa fidelitas : alioquin nunquam in eo officio peccaretur, quod est falsissimum.

CAPUT IV.

Promissio in illa precatione, ut non deficiat fides tua : fides Petri quid sit ? nunquam defectura, neque in ipso Petro ; neque in catholica Ecclesia ; neque in Sede apostolica, seu peculiari Petri Ecclesia.

Atque hæc sunt, quæ pertinent ad Christi praeceptionem ; Confirma fratres tuos. Jam ad promissionem ista : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua : quæ quidem promissio multipliciter intelligi potest, pro multiplice personæ Petri intellectu.

Est enim primum Petrus singularis, cui Christus, teste Augustino, promiserit, « ut haberet in fide Uberrimam, fortissimam, invictissimam, perseverantissimam voluntatem.[851] » Quo [265] sensu promissio solum Petrum spectat, non autem successores ; quos in fide confirmatos, nemo, credo, nisi insipientissimus dixerit.

Et ea quidem promissione ad exequendum officium Petrus juvabatur. Quis enim dubitet promptius illud fuisse ac certius, ut confirmatus in fide confirmaret : quod Christus Petro significavit his verbis : « Simon, Simon ; ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum ; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.[852] » Quo loco Leo præclare : « Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit.[853] » Neque propterea Petri successores id habent, ut in fide confirmentur, sicut non omnes habent illam eminentissimam charitatem, qua Petrus plus cæteris Christum diligens audire meruit : Pasce oves meas.[854]

Hoc igitur est quod Petro in propria persona promissum est, neque ad posteros transiturum ; nempe ut in fide et gratia confirmetur. Jam quod sit ad posteros transiturum, ex alia duplici Petri persona pendet.

Petrus enim præter personam suam, aliam personam gerit, nempe Ecclesiæ universæ ; quod ipsum ad ejus primatum pertinet, sicut Augustinum dicentem audivimus : « Petrus Ecclesiæ gestabat in figura personam, propter primatum quem in discipulis habuit.[855] » Cum ergo Petro dicitur pro hujus personæ ratione : Non deficiet fides tua, hoc nempe est, non deficiet Ecclesiæ catholicæ fides, cujus tu figuram atque personam propter primatum geris ; ac jubetur postea confirmare fratres, qui primatu imposito tantam personam induerit.

Neque immerito Petro dicitur : Non deficiet fides tua ; fides illa scilicet, quæ cum sit christianorum omnium, vel maxime est tua ; quod eam primus omnium atque omnium nomine prædicaveris.

Hunc sensum interpretes sæpe memorati secuti sunt ; ad eumque alludere videtur Augustinus : « Dicente Christo, Rogavi pro [266] te, ut non deficiat fides tua, intelligamus ei dictum, qui ædificatur super petram,[856] » hoc est, omnibus in Christo perseveraturis.

Hic ergo secundus sensus, pro secundo intellectu personæ Petri, totam in se repræsentantis Ecclesiam, ac maxime electos. At tertio modo, Petrus intelligi potest strictiore significatu, ut qui non modo Ecclesiæ universæ personam susceperit, sed successores in primatu suos, eorumque curæ commissam peculiarem Ecclesiam, Romanam scilicet, singulari titulo repræsentet. Quo etiam sensu, merito Petro dicitur : Non deficiet fides tua ; cum nunquam futurum sit, ut Petri successores eorumque universa series atque successio, Sedesque cui præsint, atque Ecclesia quam docendam et regendam susceperint, à vera fide evellantur.

CAPUT V.

Petrus ejusque successores cuidam peculiari ecclesiæ ac sedi præsidere debent Petri fides in Petri Sede et in successorum serie non deficit.

Et quidem de successorum serie satis constat ; cum catholici omnes uno ore fateantur, Petri officium, hoc est, papatum ipsum atque primatum à Christo institutum, nunquam in Ecclesia desiturum. Sed Petri successores, cum ordinandi fuerint, è cœlo lapsuri non sunt ; neque ad creandos eos, ubi opus fuerit, totam Ecclesiam citari commoverique oportebit. Necesse ergo est, aliqua ut sit catholicæ Ecclesiæ pars, ex qua existant, aliique aliis subrogentur. Quare ita constituti sunt, ut non modo universæ Ecclesiæ præsint, sed quemadmodum cæteri episcopi, peculiarem habeant quam regant Ecclesiam, nempe Romanam quam Petrus fundaverit et rexerit, imo quam semper et foveat et regat. Hæc ergo Ecclesia ex avita atque apostolica traditione, eo jure, ea dignitate est, ut quemcumque sibi, eumdem etiam Ecclesiæ universæ ducem pastorèmque eligat, nec nisi ab orthodoxa orthodoxum eligi par est. Hæc igitur Cathedra, hæc Sedes, hæc Ecclesia est, quæ pro sui Pontificis dignitate uniendæ Ecclesiæ [267] necessaria, nunquam à vera Ecclesia, nunquam à vera fide abrumpatur.

Neque objiciant, Sedem à sedente Pontifice minime distinguendam. Hunc enim errorem, multis jam veterum testimoniis sublatum esse credimus. Vel sanctum Leonem audiant de sede Antiochena dicentem : « Aliud sunt sedes, aliud præsidentes.[857] »

Neque propterea dicimus, ipsam sedem aliquid exercere posse potestatis aut jurisdictionis, aliter quam per ipsum praesidentem : sed si præsidens erraverit, errorem eum statim repellendum, neque coaliturum.

Neque vero distinguimus à Romanorum Pontificum fide, Romanæ Ecclesiæ fidem ; quam scilicet non aliter quam à Petro primo, atque à Petri successoribus Romani didicerint.

Neque huic fidei oberit, si aliquot Pontifices officio defuerint, atque à vera fide, eique conjuncta fidei professione aut prædicatione aliquando aberrarint. Stat enim Romana fides, ab eorum antecessoribus stabilita, ab eorum successoribus statim vindicanda ; ut factum in Liberio, Honorio aliisque vidimus,[858] nullo Romanæ fidei, aut Romani primatus detrimento. « Etsi enim, inquit Leo, diversa nonnunquam sunt merita præsulum, tamen jura permanent Sedium[859] : » quanto magis permanent jura in Sedem apostolicam per Petrum, auctore Christo, collata.

Accipiendi ergo Romani Pontifices tanquam una persona Petri, in qua nunquam fides penitus deficiat ; atque ut in aliquibus vacillet, aut concidat, non tamen deficit in totum, quæ statim revictura sit. Nam et Petrus negavit, et incredulus fuit, postquam eliam audivit illud : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua ; sed statim exsurgit, confirmaturus fratres, atque omnium nomine communem praedicaturus fidem, sicut in Actis legimus. Sit ergo in Leone ; sit in Agathone ; sit in aliis egregiis Pontificibus Petrus, fratres confirmans : sit etiam in Liberio ; sit in Honorio Petrus ad horam nutans et negans ; sed statim respiciente Domino convalescens, seque ipso validior ; ut firmitudini, Domino providente, eliam lapsus ipse serviat ; neque supersit ullum errati [268] vestigium. Id in Ecclesia Romana contigisse multa exempla docuerunt, neque porro aliter ad consummationem usque sæculi, in tota Pontificum successione, eventurum esse, certa fide credimus.

Id autem beati Petri meritis tributum volumus. Omnino enim apostoli ad Christum recepti, discipulorum ac successorum suorum regunt Ecclesias : neque illa vacat Ecclesiæ oratio Dominum deprecantis : « ut gregem tuum, Pastor æterne, non deseras ; sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias[860] ; » certumque est id, quod subditur : « iis rectoribus Ecclesiam gubernari. » Quanto magis Petrus omnium princeps, « in propria sede vivit ac præsidet, » ut et sanctus Leo egregie docet,[861] et universa Ecclesia in œcumenicis etiam conciliis sæpe confitetur.

Sic ergo tertio sensu intelligatur Petri nunquam defectura fides ; quod eam Ecclesiæ Romanæ semel traditam, in eadem Ecclesia, ipsaque successorum serie conservat ac fovet. Quibus hæc magna et præclara, Sedisque apostolicæ majestatis digna non sufficiunt, ii ut se in minuta atque oppido absurda ac falsa conjiciant, non ratiociniis sed jam experimentis vidimus.[862]

CAPUT VI.

Traditio Patrum de fide et Ecclesia Romana, deque Sede apostolica nunquam defectura : Romanorum Pontificum de suæ Sedis dignitate tuenda traditio.

Hæc ita, uti diximus, se habere universa agnovit antiquitas. Sancti enim Patres ab ipsa christianitatis origine dum quærunt illud immotum in fide, quod Ecclesiæ principali, Romanæ scilicet, inesse necesse sit ; non Romanum Pontificem doctorem publicum, quem à Romano Pontifice homine singulari, atque ut peccatis, ita erroribus obnoxio, secernendum cogitant ; id enim postremæ ætatis inventum est ; sed ipsam Romanam Ecclesiam, ac Romanam fidem, ipsam Petri Cathedram ac Sedem apostolicam uno ore commemorant. [269]

Primus omnium Irenæus occurrit, dum « maximam, antiquissimam et omnibus cognitam, à gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo, Romæ fundatam et constitutam Ecclesiam » celebrat. « Ad hanc enim, inquit, Ecclesiam, propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab iis qui sunt undique conservata est ea, quæ est ab apostolis traditio.[863] » Hæc Irenæus noster Gallicanæ Ecclesiæ lumen.

Ludunt qui potentioris principalitatis nomine. Urbis amplitudinem designari putant. Agit enim Irenæus, non de Urbe, quam propter imperium frequentari ; sed de Ecclesia fundata ab apostolis, ad quam ea causa convenire, in qua conservare omnes undique fideles avitam et apostolicam traditionem oporteat. Neque aliter Tertullianus : « Habes Romam, unde nobis quoque (Afris scilicet) auctoritas præsto est. Ista quam felix Ecclesia cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt[864] ! » Inde auctoritas, et illa apud christianos jam inde ab origine Romanæ Ecclesiæ præcipua commendatio.

Neque Cyprianus rem tantam conticescit : « Navigare, inquit, audent ad Petri Cathedram, et ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est.[865] » En unde principalis, quod Irenæus dicebat, et jam sermone ecclesiastico frequentatum. Hunc locum Petri, et Cathedræ sacerdotalis gradum ; hanc Ecclesiæ catholicæ radicem et matricem, ecclesiasticæ unitatis originem idem Cyprianus sæpe commendat.[866] Neque ab ejus Ecclesiæ principalis unitate et fide deflectere se putabat, cum Stephani papæ de hæreticorum non iterando baptismate decretum, tot undique conquisitis Scripturarum locis, vehemens accusator urgebat.

Nec taceam illam Optati unicam singularemque Cathedram, quam Petrus primus insederit apostolorum Caput ; quam Petri successores, Optato referente, usque ad Siricium, ac cæteri deinde teneant usque ad sæculi finem ; qua Donatistæ careant[867] ; quam frustra occupare satagerent, constituto Romæ suæ sectæ vano [270] episcopatu ; quam sola catholica, nulla schismatica habeat Ecclesia[868] : quæ proinde Cathedra, si concidere posset, fieretque jam cathedra, non veritatis, sed erroris et pestilentiæ ; Ecclesia ipsa catholica non haberet societatis vinculum, jamque schismatica ac dissipata esset : quod non est possibile.

Hinc illud concilii Aquileiensis ad Gratianum, Valentinianum et Theodosium Augustus : « Totius orbis romani caput Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam fidem apostolorum, ne turbari sineret, obsecranda fuit Clementia vestra : inde enim in omnes venerandæ communionis jura dimanant.[869] »

Hinc Hieronymus, Oriente dissidiis agitato, « Cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam » censuit consulendam[870] ; atque ad Theophilum Alexandrinum scribit, « se Patrum non transire terminos, semperque meminisse Romanam fidem apostolico ore laudatam, cujus se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur.[871] »

Veneratur et Augustinus Romanam Ecclesiam, in qua semper apostolicæ cathedræ viguit principatus[872] : et in ea Romanam fidem, quam in Ambrosii scriptis etiam hæretici Pelagiani suspicere cogerentur.

Hanc celebrat Gelasius ad Anastasium imperatorem totumque Orientem confidentissime scribens : « Quia mundo radix est apostoli Petri gloriosa confessio.[873] » Qua voce designari solet ecclesiastico stylo sacer ille et omni honore prosequendus locus, quo apostolorum condita corpora, Ecclesiæ Romanæ totique christianitati, nec minus orbi quam Urbi tutelæ sunt. Sic enim idem ad Euphemianum Constantinopolitanum patriarcham : « Veniemus, frater Euphemiane, ad illud pavendum Christi tribunal ; ubi comprobandum, inquit, utrum beati Petri gloriosa confessio cuiquam eorum, quos regendos accepit, quicquam subtraxerit ad salutem.[874] » [271] Ecclesiam Romanam nominat à potissima parte, ab ipso sacrario quo Petri reliquiæ requiescunt ; quo ex loco Ecclesia Romana primatum repetebat suum. Inde scilicet facta est Ecclesiarum Caput, quod apostolorum Princeps in ea sedem fixerit, in ea martyrium fecerit, eam sanguine dedicarit ; quem ad locum videas, priscorum quoque Pontificum tempore, synodos celebratas, tanquam à Petro deductis apostolicæ doctrinæ ac disciplinæ rivis.

Hujus ergo rei gratia Stephanus metropolita Larissæus ad Bonifacium II et synodum Romanam hæc scribit : « Dixi quia auctoritas Sedis apostolicæ quæ à Deo et Salvatore nostro, summo apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum privilegiis antecellit, in cujus confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiæ.[875] »

Est et illud sancti Gelasii : « Duodecim certe fuere apostoli, paribus meritis parique dignitate suffulti ; cùmque omnes æqualiter spirituali luce fulgerent, unum tamen principem esse ex illis voluit Christus, eumque dispensatione mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in præcipua urbe, vel prima, primum et præcipuum dirigeret Petrum, ibique sicut doctrinæ virtute sublimis emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus, æterno hospitio conquiescit ; præstans Sedi quam ipse benedixit, ut portis inferi nunquam pro Domini promissione vincatur, omniumque sit fluctuantem tutissimus portus.[876] »

Audio quid dicant : Romanis Pontificibus, Sedis suæ dignitatem commendantibus, in propria videlicet causa non esse credendum. Sed absit ; pari enim jure dixerint, ne episcopis quidem, aut presbyteris esse adhibendam fidem, cum sacerdotii sui honorem prædicant ; quod contra est. Nam quibus Deus singularem honoris dignitatisque prærogativam contulit, iisdem inspirat verum de sua potestate sensum ; ut ea in Domino, cum res poposcerit, libere et confidenter utantur, fiatque illud quod ait Paulus : « Accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ à Deo donata sunt nobis.[877] » Quod quidem hic semel dicere placuit, ut temerariam ac pessimam responsionem confutarem ; profiteorque me de Sedis [272] apostolicæ majestate, Romanorum Pontificum doctrinæ et traditioni crediturum : quanquam eorum Sedem non ipsi magis quam reliqui, ac tota Ecclesia, atque Orientales haud minus quam Occidentales prædicant. Id sequentia declarabunt.

CAPUT VII.

Libellus à sancto Hormisdâ ad Ecclesias orientales missus : ab eisdam Ecclesiis subsignatus mittitur eidem Papæ ; tum sancto Agapeto, Nicolao I, atque Adriano II : prædicata in eo libello Romana fides nunquam defectura.

Sancti Hormisdæ, ac Justini Augusti tempore, Ecclesiæ orientales hanc adversus Acacium Eutychetis defensorem, à beatissimo Papa missam formulam jussi subscripserunt : « Prima salus est, rectæ fidei regulam custodire, et à Patrum traditione nullatenus deviare ; quia non potest Domini nostri Jesu Christi prætermitti sententia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Hæc quæ dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede apostolica immaculata est semper servata religio.[878] » Ergo ut semper servaretur, ad hæc Christi promissa referunt. Subdunt postea : « Unde sequentes in omnibus apostolicam Sedem, et prædicantes ejus omnia constituta, spero ut in una communione vobiscum, quam Sedes apostolica prædicat, esse merear, in qua est integra et verax christianæ religionis soliditas : promittens etiam sequestratos à communione Ecclesiæ catholicæ, id est, non in omnibus consentientes Sedi apostolicæ, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Hanc autem professionem meam, propria manu scripsi, et tibi Hormisdæ sancto et venerabili Papæ urbis Romæ obtuli. » Atque hæc professio ab Hormisdâ Pontifice dictata, ab omnibus episcopis orientalibus, eorumque antesignanis Constantinopolitanis patriarchis, est recepta. Qua de re occidentales episcopi, præsertim gallicani, multum in Domino collætantur[879] ; ut certum sit, hanc formulam à tota Ecclesia catholica comprobatam. [273]

Eamdem fidem Justinianus Imperator ad sanctum Agapetum Papam à se subsignatam, iteratis vicibus mittit ; in secunda vero subscriptione sic legitur : « Quapropter sicut præfati sumus, sequentes in omnibus Sedem apostolicam, quæ ab ea statuta sunt prædicamus, ac promittimus ista inconcusse servari, et compellere, ut juxta tenorem libelli istius, omnes faciant episcopi : ut sanctissimi quidem patriarchæ ad vestram faciant sanctitatem, metropolitani vero patriarchis, et alii ut suis faciant metropolitanis, quatenus per omnia sancta catholica Ecclesia nostra suam habeat firmitatem[880] ; » universali scilicet, ut sæpe diximus, consensione constantem.

Omnes ergo Ecclesiæ, subsignata formula, profitebantur Romanam fidem, Sedis apostolicæ et Ecclesiæ Romanæ fidem, integra et perfecta soliditate constare ; ac, ne unquam deficiat, certa Domini pollicitatione firmatam. Nempe hanc fidem ab episcopis ad metropolitanos, ab his ad patriarchas, à patriarchis ad Papam mitti oportebat ; ut omnium confessionem unus exciperet, ac pro confessione fidei, communionem omnibus unitatemque rependeret.

Hanc professionem eodem initio, eadem conclusione, additis subinde hæresibus atque hæreticis, qui suis temporibus Ecclesiam conturbassent, per secuta sæcula frequentatam scimus* Hanc uti sancto Hormisdæ Papæ sanctoque Agapeto, ac Nicolao I, omnes episcopi fecerant ; ita iisdem verbis Adriano II Papæ, Nicolai successori, factam in concilio octavo œcumenico legimus.[881] Hæc ergo ubique diffusa ; omnibus sæculis propagata, ab œcumenico concilio consecrata, quis respuat christianus ?

Interim id observemus, quid fixum ac divina pollicitatione firmatum ubique inculcetur ; nempe id, Sedis apostolicæ atque Ecclesiæ Romanæ fidem minime perituram.

Neque eo secius per eadem tempora de ipsis Romanorum Pontificum definitionibus quæsitum, deliberatum, retractatum, factoque examine judicatum fuit, in conciliis vi, vii, viii. Neque obstitit sancti Papæ Hormisdæ sententia adversus Scythas [274] monachos, quominus eorum de uno Trinitatis crucifixo doctrina toti Ecclesia probaretur, ut suo loco vidimus.[882]

CAPUT VIII.

Concilium Lateranense sub sancto Martino Papa : sancti Agathonis ad synodum sextam epistola ; item Benedicti XII de visione beatificâ Decretalis.

In concilio Lateranensi sub Martino Papa leguntur epistolæ ac supplicationes Orientalium æque ac Occidentalium, quibus Sedis apostolicæ Romanique Pontificis dignitas et auctoritas mirifice commendantur[883] ; quod ejus sit definire de summæ fidei rebus, deponere hæreticos, rectam pronuntiare ac firmare sententiam ; aliaque ejusmodi, quæ ad ejus officium pertinere nemo catholicus negaverit. Hæc igitur vehementer inculcant, ubi illud sempiternum exponunt, quod deficere non possit : Ecclesiam Romanam, Sedentique apostolicam, ejusque fidem prædicant. Cyprii quidem episcopi : « Firmamentum à Deo fixum et immobile, atque tituli formam lucidissimam fidei, vestram apostolicam Sedem constituit Christus Deus noster, dicens : Tu es Petrus,[884] » etc. Africani vero : « Magnum et indeficientem omnibus christianis apud apostolicam Sedem consistere fontem nullus ambigere possit, de quo rivuli prodeunt affluenter, latissime irrigantes orbem christianum.[885] »

Placet autem imprimis audire Stephanum Dorensem episcopum, quæ prima erat sedes sub Hierosolymitano patriarcha. Is igitur contestatur, Oriente turbato per Sergium, Pyrrhum et Paulum Constantinopolitanus præsules, advenisse se ad apostolicam Sedem ; quoniam Petrus apostolorum Princeps à Deo claves sortitus, jussuque sit primus pascere oves ; et ipse præcipue ac specialiter firmam præ omnibus habens in Dominum Deum nostrum et immutabilem fidem, convertere aliquando, et confirmare [275] exagitatos consortes suos et spirituales meruit fratres : utpote dispensative super omnes, ab ipso qui propter nos incarnatus est Deus, potestatem accipiens et sacerdotalem auctoritatem.[886] »

Hoc igitur fundamento posito subdit : « Quod utique sciens beatæ memoriæ Sophronius quondam Patriarcha sanctæ Christi Dei nostri civitatis, sub cujus diœcesi fungebar sacerdotali officio, studuit humilitatem meam sine mora ad hanc apostolicam magnamque dirigere Sedem. » Ac paulo post : « Duxit me indignum et statuit in sancto Calvariæ loco, ubi Christus sponte crucifigi dignatus est, et ibi alligavit me vinculis insolubilibus dicens :... Quantocius ergo de finibus terræ ad terminos ejusdem deambula, donec ad apostolicam Sedem, ubi orthodoxorum dogmatum fundamenta existant, pervenias, » etc.

Hæc igitur dicebat ille Sophronius ; ille, inquam, qui Honorium consulens, responsum tulerat de tacendis una vel duabus voluntatibus. Neque vero his motus est ; sed duas voluntates prædicare non destitit ; neque existimavit Romanam fidem concidisse ; eo quod Honorius, unus Pontifex, pessima et catholicæ pietati adversa præcepisset. Sed intellexit in Ecclesia Petri manere Petri doctrinam, atque optima fundamenta ; neque futurum unquam, ut illa Ecclesia à vera religione abstrahatur, quod etiam successorum Honorii, atque imprimis sancti Martini testabatur fides. Quare deficiente Constantinopolitana ecclesia ac totum Orientem conturbante, veræ fidei rationem, in illa inconcussa Petri Sede quærebat.

Ex eodem Hierosolymitano tractu Romam advenerant abbates sanctissimi, quorum supplicationem alio loco memoravimus. Hos, cum postulassent rectam et antiquam à Martino sacraque concilio firmari fidem, hæc subdidisse jam legimus[887] : « Certissime hoc scientibus vobis sanctissimis, quod si aliter quam à nobis pro pietate postulata sunt, quidquam omnino integritatem fidei corrumpens, à vestra terminetur, (id est, definiatur) Beatitudine, liberi sine dubio atque innocentes ab hoc quod fiet existimus. »

Cum hæc sub dubio proponerent, non tamen dissentiebant ab [276] iis, quæ reliqui de Romana fide semper invicta dixerant ; eosque Martinus ac sancta synodus suscepit æque ac cæteros : quod nempe intelligerent, non propterea Romanam abnegari fidem, si de alicujus Romani Pontificis judicio dubitetur.

Sanctum Agathonem Papam à synodo sexta susceptum vidimus,[888] hæc scribentem : « Quod Petro adnitente, apostolica ejus Ecclesia nunquam à veritate deflexa sit : quod ejus auctoritatem ac doctrinam catholica Ecclesia, et œcumenicæ synodi semper amplexæ sint : quod eadem Ecclesia semper illibata permanserit, propter eam Christi promissionem : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. » Hæc præclara, hæc magnifica, hæc vera sunt, ita ut ab Agathone dicta, et à sexta synodo suscepta esse vidimus, hoc est ipsa summa, successionis ipsius habita ratione ; atque omnino ita ut cum illis stent de ipsius Agathonis judicio habita quæstio, atque in Honorii rescriptum anathematis lata sententia. Quid plura ? Ipsa me charta deficiat, si referre aggrediar eos, qui quærentes illud immotum, quod in Ecclesia Romana sit, nihil aliud quam ipsam Ecclesiam, ipsam Cathedram, ipsam Sedem apostolicam memorarunt.

Nec Romani Pontifices unquam aliter locuti. Sæculo xiv, Benedictus XII visionem beatificam sanctis ac purgatis animabus asseruit. Quo in diplomate, de Romanæ Ecclesiæ capitis ecclesiarum principatu, multa præfatur, concluditque sic : « Pro qua (Ecclesia) ut in se ipsa subsistens alios informaret, passionis suæ tempore Salvator noster Jesus Christus Patrem exorasse perhibetur, dicens : Simon, etc. Ego autem pro te rogavi,[889] » etc. Sic ille ad ipsam Ecclesiam Romanam Christi precationem refert : quo fieri asserit ut in illa Ecclesia « non dogmatizetur improvidum, inseratur incautum, in fide temerarium ingeratur. »

Hæc ait ille Benedictus, quem audivimus ita disserentem, ut aperte fateretur, determinationes in causa fidei à Romano Pontifice editas posse esse falsas, et à successoribus retractari, quin etiam aliquas à Joanne XXII merito retractatas. Quæ cum is cardinalis protulisset, non infirmavit Papa, imo vero perspicue [277] confirmavit, dum editam à Joanne antecessore de beatarum animarum statu fidem et ipse promulgat ; et tamen post eam editam, ipsam quæstionem de integro tractat, ut supra vidimus.[890]

Ergo ille cum ostendat, antecessoris suamque adeo fidem, toti Ecclesiæ propositam, rursus in quæstionem vocari à se posse ; tamen Ecclesiæ Romanæ fidem immotam, inconcussamque prædicat : adeo hæc diversa sunt. Atque iterum id confidenter dixerim, cum Romani Pontifices pro eo, ut par est, soleant in omnibus diplomatibus Sedis suæ dignitatem, auctoritatemque commendare, qui se, aut Romanum Pontificem, in definiendis fidei quæstionibus infallibilem dixerit, ad hæc usque tempora neminem extitisse : adeo id in Ecclesia Christi novum nimiumque est.

CAPUT IX

Sancti Gelasii Papæ epistola ad Anastasium Imperatorem nobis objicitur.

Objicitur nobis insignis Gelasii locus in Epistola ad Anastasium Augustam, de Acacio Constantinopolitano, qui synodum Chalcedonensem improbaverat. Eum à Felice III excommunicatum et in excommunicatione mortuum, cum orthodoxis episcopis in sacra liturgia memorari optabat imperator, agebatque cum Gelasio, ut id fieri vellet. At negabat Gelasius catholicam fidem pati ; ut impiorum nomini communicaretur. Quæ de catholicæ fidei sanctitate præfatus, de Sede sua hæc subdit : « Hoc est, quod Sedes apostolica magnopere cavet, ut quia mundo radix est apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. Nam, si (quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret ; unde cuiquam resistere auderemus errori ? vel unde correctionem errantibus posceremus ? Proinde, si pietas tua unius civitatis populum negat posse pace componi ; quid nos de totius orbis terrarum sumus universitate facturi, si, quod absit, nostra fuerit perversitate deceptus[891] ? » Hinc triplex argumentum conficiunt : primum, si in [278] Sede apostolica ulla rima pateret pravitati, officio suo fungi non ponet, quæ errore resistere non auderet ; at Sedem apostolicam suo officio fungi posse oportet : oportet ergo in illa nullam pravitati patere rimam. Alterum, sanctus Gelasius fieri non posse confidit, ut in Sede apostolica, ulla pravitati rima pateat ; at si Romanus Pontifex de fide judicando aberraret, rima pateret pravitati : ergo Gelasius id fieri non posse confidit. Tertium, si Romanus Pontifex erraret, totus deciperetur orbis ; ac totus orbis non potest decipi : ergo Romanus Pontifex à vero errare non potest.

Non his moverentur, si id quod Gelasius hic ageret, cogitare vellent. Id autem agebat, ut adversus pravitatem omnem, ne unquam irreperet, summa Sedis apostolicæ cautio omnibus esset cognita ; subditque rationem : Alioquin, unde resistere auderemus errori ? vel unde correctionem errantibus posceremus ? » Quo sensu à Domino dictum est : Vos estis sal terræ, quod si sal evanuerit, aut insulsum fuerit, in quo salietur[892] ? Non quasi sal illud insulsum non possit fieri, sed quia, ne id fiat diligentissime cavendum est. Quo item sensu, omnibus episcopis synodus Romana sub Damaso dixit : « Quemadmodum enim poterunt corrigere errata populorum, si ipsos error obsederit[893] ? » Quod non eo dictum est, ut se infallibiles cogitent, sed ut falli metuant et caveant ; atque eo illa spectat à sancto Gelasio prædicata sua et aliorum Romanorum Pontificum summa cautela adversus errorem ; ne si illis irrepserit, alios aut reprehendere non audeant, aut curare non possint. Quo loco si concludis, fieri ergo non posse ut errent, pessima argumentatio ; ab eo quod fieri non debeat, ad id quod nequeat : aut ab eo quod fieri sine gravi detrimento non possit, ad id quod fieri omnino non possit, concludendumque erat, ne errent doctores Orbis, omni ope cavendum, non tamen impossibile ; imo eo cavendum diligentius, quod impossibile non sit.

Jam illud Gelasii : « Quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus, » ut rima ulla errori aut pravæ hæreticorum communioni pateat ; profecto pium votum, pia fiducia est, non certa [279] illa fides, quæ nunquam falli possit ; neque absolutam impossibilitatem denotat, sed summam difficultatem, spemque maximam, ut vigilantibus, attentis, caventibus, Deus obrepi non sinat.

Cæterum absolute impossibile esse, ut hæretici aliquando per fraudes in Ecclesiae Romanæ communionem obrepant, qua de re hic agebatur, ne ipsi quidem adversarii dixerint ; nemoque est, qui non videat sub Liberio, sub Honorio, sub reliquis Pontificibus suo loco memoratis, quam ampla pravitati errorique patuerit, non rima, sed janua. Quin etiam illi, qui possibile esse negant, ut Romanus Pontifex falsa definiat, possibile fatentur esse, ut falsa praedicet, summa etiam contumacia, tantosque aditus errori aperiat, ut loco movendus sit, ne error serpat latius : ut vel ipsis fatentibus, id quod dicit Gelasius, ad piam fiduciam, non ad omnimodam certitudinem referri necesse sit. Quod autem Gelasium movet ille metus, quid orbi terrarum fieret, « si nostra, inquit, quod absit, fuerit prævaricatione deceptus ; » sensit ille quidem id fieri posse, ut quantum in ipso esset, totus deciperetur orbis. Quantum enim in ipso est, totum orbem decipit, qui docendi orbis auctoritate pollens, prævaricatur officio. Neque tamen propterea necesse est totum orbem decipi ; cui adversus errorem alia remedia adfutura sint Sic enim Liberius, sic Honorius, sic alii, quantum in ipsis erat, totum orbem deceperunt ; nec tamen deceptus est orbis, quem adversus errantes vigilasse ac stetisse legimus. Hæc scripsit ille Gelasius, quo nullus Pontificum de suæ Sedis amplitudine magnificentius dixit.

CAPUT X.

Leonis IX et Gregorii VII loci objiciuntur nobis.

An vero recentioris ævi Pontifices ab antecessorum traditione deflexerint, videamus. Profert scriptor anonymus[894] sancti Leonis IX egregii Pontificis locum, quod pro solius Petri fide, ne deficeret, Dominus rogaverit : « Quæ, inquit, oratio obtinuit, quod hactenus fides Petri non defecit, nec defectura creditur, in [280] throno illius, usque in sæculum sæculi ; sel confirmabit corda fratrum,... sicut usque nunc confirmare non cessavit.[895] » Hæc Leo ; sed quid contra nos, qui quidem tanto conatu id agimus, ne illa Petri Sedes à vera unquam fide avellenda credatur ? Quod autem ea Sedes in fide labascentes confirmare non cesset, id à sancto Agathone depromptum, eodem intelligendum modo ; nempe ut id ipsa series, ipsa successio non ut singuli quique praestiterint. Quin idem scriptor anonymus ibidem impensissime laudat[896] illum sancti Ignatii patriarchae Constantinopolitani locum ad Nicolaum I, quo allegata Christi sententia : Tu es Petrus, etc., sic concludit : « Et ideo ab olim et prisco tempore, in exortis hæresibus, eradicatores et interemptores malorum zizaniorum multi multoties facti sunt, qui sanctitatem tuam illic (in Petri scilicet Sede) præcesserunt[897] ; » quam epistolam in concilio octavo lectain et susceptam anonymus refert. Sed advertat ad illa verba ; multi multoties, quibus constat communem eum esse christianorum sensum, quod Romani Pontifices ei officio præpositi, tantam rem summa quidem ipsa praestiterint ; non ut omnes, nemine excepto, nullis ejus partibus defuerint.

Idem anonymus objicit Gregorii VII locum[898] ; quod Ecclesia Romana « per beatum Petrum, quasi quodam privilegio, ab ipsis fidei primordiis, à sanctis Patribus omnium Mater Ecclesiarum adstruitur, et ita usque in finem habebitur semper ; in qua nullus hæreticus praefuisse dignoscitur, nec unquam præfigendum, præsertim Domino promittente, confidimus. Ait enim Dominus Jesus : Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. » Quae omnino nihil ad rem. Non enim quærimus, an Romanus Pontifex possit fieri hæreticus, quod isti posse fieri passim confitentur ; sed utrum hæresim definire possit, quod etiam non hæreticum facere posse constat.

Neque enim necesse est, ut sit hæreticus, qui hæretica definiat, cum possit id facere non hæretico et contumace animo ; atque ipse Cyprianus rebaptizationis hæresim, ipse non hæreticus, [281] habito concilio definierit. Jam quorsum id spectat, quod neget Gregorius VII Romanæ Sedi ullum unquam præpositum fuisse hæreticum ; nullum item præponendum esse confidat ? An eo ut nullus Romanus Pontifex futurus sit unquam hæreticus ? Id ne ipsi quidem dixerint. Vel ergo Gregorius VII nimius fuerit, vel pia illa sit ejus fiducia, non certissima fides, non dogma catholicum ; quod ipsa verba præferunt, si quis caute attendent.

Atque hinc liquido patet, quam indiligenter in hac quæstione versentur, qui hos locos non satis consideratos lectosque venditant. Neque tamen mirum, si Gregorius VII asseverare ausus esset, Romanum Pontificem non posse fieri hæreticum, qui etiam id asserere ausus est : « Quod Romanus Pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus,[899] » ut etiam inter ejus dictatas fertur.[900] Neque tamen ibi legimus, Romanum Pontificem errare non posse ; adeo id supra hominem in sanctis quoque visum est : sed hoc tantum, « Ecclesiam Romanam nunquam errasse ; nunquam erraturam ; catholicum non haberi, qui non concordat Romanæ Ecclesiæ : » quod nos quoque credimus, omnique ope asserimus.

CAPUT XI.

Innocentii III ab anonymo auctore locus objicitur, sed truncus et mutilus.

Censores nostros in impugnandis nobis, multa quidem, id autem vel maxime peccasse vidimus, quod officium pro re, piam spem ac fiduciam pro certa fide accipiant. Id vero confirmabit Innocentii III insignis locus. Et quidem auctor anonymus id vehementer urget, quod est ab eo Pontifice dictum in sermone ii consecrationis, qui locus sic incipit : « Cum enim sim servus, debeo esse fidelis et prudens, ut dem familiæ cibum in tempore. Tria præcipue Deus requirit à me, videlicet fidem cordis, prudentiam operis, cibum oris : hoc est ut sim fidelis in corde, ut [282] sim prudens in opere, et dem cibum in ore.[901] » Hæc quidem dixit, quæ ab ipso requirantur, quæ præstare ipse debeat ; non quæ necessario ipse aut alii exequantur. Pergit : « Nisi enim ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare, quod ad officium meum noscitur specialiter pertinere, Domino protestante : Ego, inquit, pro te rogavi, Petre, etc. ; rogavit et impetravit, quoniam exauditus est in omnibus pro sua reverentid[902] : et ideo fides apostolicæ Sedis, in nulla unquam turbatione defecit ; sed integra semper et illibata permansit, ut Petri privilegium persisteret inconcussum. » Hæc sunt, quæ anonymus urget, aperta fallacia : quippe, cum id quod Innocentius debeat ; id quod ab ipso requiratur ; id quod sit ejus, ut profitetur, officii ; confundat cum eo, quod necessario credatur praestiturus. Rogo enim, quid illud est : « Nisi ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare ? » De qua fide loquitur ? de ea profecto quæ in corde sit. « Tria enim, inquit, Deus requirit à me ; fidem cordis ; » atque iterum : « ut sim fidelis in corde. » Unde affert illum Apostoli locum : Corde creditur ad justitiam.[903] An ergo Innocentius ita se in ea fide, quæ in corde sit ad justitiam, solidatum esse credit, ut infirmitatem humanam non jam reformidet, ab eâque tutum se esse jactet ? id superbissimus, id insipientissimus ; non profecto Innocentius dixerit. Quare illud quod ait : « Nisi ego solidatus essem in fide, quomodo possem alios in fide firmare ? » ita intelligendum est, ut nisi sit in fide firmus, officium Armandi alios non pro eo ac par est possit præstare, non ut ipse se credat plene et inconcusse, nulloque unquam metu, in fide esse solidatum.

At enim eo loco Christi precationem affert, ut Petri fides non deficiat ; unde concludit fidem Ecclesiæ Romanæ nunquam defecisse, nunquam defecturam. At qui hæc urget anonymus, hæc continuo addita et contexta prætermisit : « In tantum enim mihi fides necessaria est, ut cum de cæteris peccatis Deum solum judicem habeam, propter solum peccatum, quod in fide committitur possem ab Ecclesia judicari. » Ergo non credebat suam penitus [283] inconcussam fidem ; sed quod ei Ecclesiæ præsideret cujus fidem, pollicente Domino, inconcussam prædicaret, sibi accommodabat, quæ ad universam Petri successionem, eique conjunctam Romanam Ecclesiam pertinerent ; eo plane sensu, quo illud : Ecce ego vobiscum sum, toti apostolico atque episcopali ordini dictum, singuli suo modo sibi applicant, pia, ut diximus, fiducia, non certa et indubitata fide.

Id aperte explicat Sermone iii de Consecratione : « Officium injungit, cum dicit : Confirma fratres tuos ; auxilium impendit cum ait : Ego pro te rogavi, Petre. Exauditur enim in omnibus pro sua reverentia ; Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo.[904] » Hæc an ad piam fiduciam, an vero ad certam pertineant fidem sequentia ostendant : « Propter causam vero fornicationis Ecclesia Romana posset dimittere Romanum Pontificem ; fornicationem non dico carnalem, sed spiritualem ; id est, propter infidelitatis errorem : quoniam qui non credit ; jam judicatus est.[905] » Tum subdit : « Ego tamen facile non crediderim, ut Deus permitteret Romanum Pontificem contra fidem errare, pro quo spiritualiter oravit in Petro : Ego, inquit, pro te rogavi, » etc Audis quid dicatur de Romano Pontifice per infidelitatem fornicante ; quamque illud dubitantis ac metuentis sit : Non facile crediderim, etc. Quod ergo eo trahit Christi precationem, non dogma fidei, sed pia fiducia, pia accommodatio est. Huic favere licet, sperando et praesumendo ; pro fidei decreto hanc habere, novum ac temerarium est.

Atque alios quidem hujus Pontificis locos memoravimus,[906] quibus nostra firmentur. Sed hic ostendisse juvat quam hi quoque nihil sint : ut profecto illos pudere debeat, tantum præsidii in iis collocasse, quæ nonnisi imperitis et cursim lugentibus fucum faciant. [284]

CAPUT XII.

Petri cardinalis de Alliaco, de Sede apostolica nunquam defecturi deque Pontifice interim fallibili et deviabili, sententia.

Ultimo loco proferimus Petrum Alliacensem et Joannem Gersosonem de Romanæ Sedis æterna firmitate disserentes, ut eam cum Parisiensium sententia egregie consentire constet.

Et quidem Petrus de Alliaco in illa legatione nobili, quam adversus Montesonum, universitatis Parisiensis nomine, Avenione gessit, ad Clementem VII ita peroravit : « Non ignoramus, sed firmissime tenemus et nullatenus dubitamus, quod sancta Sedes apostolica est illa Cathedra Petri, supra quam, eodem Hieronymo teste, fundata est Ecclesia ; ut habetur in capitulo Quoniam vetus ; et sicut dicit Cyprianus, xciii dist., cap. Qui cathedram ; de qua Sede in persona Petri in ea sedentis dictum est : Petre, rogavi pro te, ut non deficiat fides tua.[907] »

In eadem legatione tractatum edidit ad Papam et cardinales, in quo hæc leguntur : « De hac sancta Sede, in persona Petri Apostoli in ea praesidentis dictum est : Petre rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Luc, xxii. Propter quod dicit Cyprianus, xciii dist : Qui cathedram Petri, scilicet sanctam Sedem apostolicam super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse non confidat. Et Hieronymus, xxiv, quæst. i, cap. Quoniam vetus, dicit : Quod super eam fundata est Ecclesia, et quod quicumque secum non colligit, dispergit, et in capite Hæc est fides, dicitur quod ipsa semper immaculata permansit, et in futuro permanebit : ex quibus omnibus satis patet, quod ejus nunquam deficit fides.[908] »

Hæc igitur cum dicat de Sede apostolica nunquam defectura, nihilo secius docet Romanum Pontificem in fide posse deficere. Ibidem enim hæc habet : « In causa fidei à summo Pontifice appellari potest ad concilium generale, sicut patet xix dist., cap. Anastasius ; et manifestum est quod ad ipsum pertinet concilium [285] in causis fidei definire, sicut patet ex auctoritate Gregorii, xv dist., cap. Sicut.[909] »

Atque hæc, inquit, « declarantur supponendo quid sit Sedes apostolica : nam vel ipsa est universalis Ecclesia, vel aliquod generale concilium universalem Ecclesiam repræsentans, vel particularis Ecclesia Romana, in qua scilicet Ecclesia sedet, id est, cui præsidet summus Pontifex ; et ideo ipse et Sedes apostolica non sunt idem, sicut non idem sunt sedes et sedens. »

Cum ergo ex Petro Alliacensi aliud sit sedes, aliud sedens, non mirum est aliquid convenire sedi, quod sedenti non conveniat ; nempe ut sedes deficere non possit : cum sedens sit deviabilis, etiam in judicio de fide, quippe à quo judicante, etiam in causis fidei, ad concilium generale, secundum eumdem auctorem, appellare liceat.

Et quamvis doceat sic appellari posse, haud minus diserte docet, « quod ad sanctam Sedem apostolicam pertinet, auctoritate judiciali suprema, circa ea quæ sunt fidei judicialiter definire ; » quia Sedes apostolica, tametsi subjecta est universali Ecclesiæ, eamque repræsentati concilio generali, tamen suprema est respectu singularium ecclesiarum ; quemadmodum tradit, non modo schola Parisiensis, sed etiam ipsum Constantiense concilium, ut sæpe diximus.

Huc spectat ejusdem Alliacensis alio loco relata sententia, qua explicans illud privilegium, de non errando, quale sit : « Aliqui, inquit, extendunt ad Romanam Ecclesiam : aliqui vero restringunt ad auctoritatem universalis Ecclesiæ ; sed non potest extendi ad Papam.[910] » Sic clare et perspicue Sedis indefectibilem firmitatem, cum Romani Pontificis defectibilitate conjungi posse declarat. [286]

CAPUT XIII.

Joannis Gersonis eadem de re sententia ; confutantur qui putant variasse Gersonem : Dionysii Carthusiani loci repetuntur.

Joannes vero Gerson ejus discipulus hæc coram Alexandro V prædicat : de Indis quidem : « Habent Christum, inquit, an pure ? Quis doceat ? Facile in eis sinceritas corrumpitur, cum Ecclesiæ Romanæ non cohæreant, à qua fidei certitudo petenda est.[911] » De Græcis vero : « Illos mala tempestas à Sede Petri disjectos, non modò schismatis, sed nonnullius etiam hæresis macula foedavit. Latinitas ista purior et immaculatior Sedem habet Petri,

pro cujus fide ne deficeret, specialiter oravit ille, qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia.[912] »

Hæc docet ille, qui ubique asserit Romanum Pontificem, etiam de fide judicantem, errare potuisse et in eodem quoque coram Alexandro V sermone prædixerat ; « quid, si quod perrarum est, summus Pontifex labatur in hæresim, ut legimus Liberium Arianæ hæresi subscripsisse.[913] » Cum ergo doceret talia, tamen Ecclesiæ Romanæ inconcussam prædicabat fidem.

Hinc etiam illud : « Papa fluit, papatus stabilis est[914] ; quo scilicet ostenderet, in Papa mortali, labili, atque ut vocat deviabili, inconcussam tamen papatus à Christo instituti stare rationem.

Neque audiendi qui dicunt variasse Gersonem eumque sub Alexandro V infallibilitatis pontificiæ defensorem, circa Constantiensis concilii tempora in aliam sententiam deflexisse. Qui si legissent tractatum de Unitate ecclesiastica, et Considerationes de pace, anno 1403 editas ; si Propositiones coram Anglicis ante concilium Pisanum, anno 1408 ; si tractatum de Auferibilitate Papæ, si Considerationes quatuor, aliosque tractatus circa Alexandri V pontificatum[915] ; facile intelligerent ejusdem fixam invariabilemque sententiam, concilium Papæ, ut indeviabile deviabili, anteponi oportere. [287]

Certe hæc scribebat tum : « Iubebit exempli gratia summus Pontifex, coram theologis expertis, quod fideles credant Spiritum sanctum non procedere à Patre et Filio, theologorum erit doctrinaliter resistere,[916] » etc. Ergo id jubere potuisse credebat, quod evangelicæ doctrinæ repugnaret, haud minus inconcussa Ecclesiæ Romanæ fide.

Hæc quidem ostendunt non à Joanne Gersone diversis temporibus, diversa dicta esse ; sed quæ isti diversa putant, in unam revera coire sententiam. Quod item demonstrat pius ille doctusque Dionysius Carthusianus, qui, et Papam in judicando fallibilem, et Ecclesiæ Romanæ fidem nihilo secius nunquam defecturam credidit[917] : adeo liquebat, hæc duo simul stare. Atque hinc utraque amplexi gallicani Patres, et consensum Ecclesiæ post pontificalia decreta necessarium, et nihilo secius « apostolicæ Sedis, in qua fides prædicatur et unitas servatur Ecclesiæ, reverendam omnibus gentibus majestatem » prædicant.[918]

CAPUT XIV.

Dubium resolvitur : Ecclesiæ Sedisque Romanæ firmitas, ab Ecclesiæ catholicæ firmitate : Ecclesiæ Romanæ traditio, universalis traditionis pars ac specimen.

Dices ex antedictis, nec ipsam quidem Romanam peculiarem Ecclesiam Sedemque apostolicam satis esse firmam ; cum ostenderimus de Romanorum Pontificum, Cœlestini, Leonis, Agathonis, aliorumque decretis in synodis œcumenicis habitam quæstionem ; cum ea decreta, toto clero Romano consentiente, Agathonis etiam toto fere Occidentali concilio probante et condecernente, edita fuerint.

Id qui objiciunt, non satis advertunt, quid immotum invictumque dixerimus ; nempe id quod infixum penitus insertumque sit. Hæc est illa Petri, hæc est Romana fides, quam ipsa successio certi instar firmique dogmatis attulerit. Neque vero probamus [288] Turrecrematam aliosque docere visos, Papam quidem per sese errare in fide, etiam prædicando et definiendo posse ; non autem si cum cardinalibus ac synodo sua deliberet ; tanquam peculiaris Papæ synodus, aut cardinalium collegium, id Papæ tribuant, ut errare non possit. Certiora cogitent oportet, qui Ecclesiæ Romanæ Sedisque apostolicæ inviolabilem statum fidemque prædicent ; nempe id eventurum nunquam, ut quemadmodum Ecclesiæ, exempli gratia, Constantinopolitanæ, Alexandrinæ, et nunc anglicanæ, Danicæ ; ita Ecclesiæ Romanæ error inhaereat ; quem contumace proposito tueatur, et à veræ Ecclesiæ se abrumpat sinu. Neque vero unquam Romani Pontifices refugerunt, ut quod cleri sui consensu judicassent, cum œcumenica synodo, si res postularet, æquo animo retractarent. Quo profecto constabat, si aliquid forte erroris irreperet, certe abesse contumaciam, qua sola fit hæresis. Quin vidimus sanctum Zozimum cum clero suo sedentem comprobasse quidem Cælestii fidem, at nulla contumacia ; atque ab africanis Patribus commonitum, statim ad meliora ac prisca rediisse. Quanto magis si tota Ecclesia, aut œcumenica synodus ipsum commonuisset.

Unam ergo Ecclesiam catholicam, utpote Spiritus sancti magisterio instructam, quæque eam repræsentet, synodum œcumenicam, eam esse credimus, in quam circa fidem nullus unquam obrepat defectus, neque per contumaciam, neque per imprudentiam : clerum vero Romanum, si quid erraret, ab Ecclesia catholica, atque ejus œcumenica synodo dirigi, revocari, doceri debere perficique omnino, ne error inolescat. Unde illa Romanæ Ecclesiæ, Sedisque apostolicæ invicta firmitas, ipsa Ecclesiæ catholicæ firmitate constat : quæ quidem Ecclesia Catholica, cum ex Christi promissione sit immobilis, Petri successionem, eique conjunctam principalem Ecclesiam Sedemque Romanam, partem Ecclesiæ necessariam, ea vi, quæ totum continet, stare quoque oportet.

Quamobrem firma quidem est Sedis Romanæ atque inconcussa traditio ; sed illud robur catholicæ Ecclesiæ traditione constat. Unde Augustinus vim traditionis exponens, id semper inculcat,[919] [289] ut quæ per universam custodiuntur Ecclesiam, nonnisi ab apostolis tradita et commendata credantur. Et Vincentius Lirinensis firmum et inconcussum id esse definit, « quod ubique, quod semper est.[920] » Cui congruit Tertulliani sententia : « Quod apud multos unum invenitur, non est erratum, sed traditum[921] ; » quo concludit fieri non potuisse, « ut tot ac tantæ Ecclesiæ in unam fidem erraverint. » Tum illud præcipuum, possibile non fuisse, ut Spiritus sanctus « nullam earum ia veritatem deduceret, ad hoc missus à Christo ut esset Doctor veritatis. » Atque hinc illud invictum, « ut veritas nobis adjudicetur, quicumque in ea regula incedimus, quam Ecclesia ab apostolis, apostoli à Christo, Christus à Deo tradidit.[922] » Quæ clare demonstrant vim traditionis in universalis Ecclesiæ consensione esse positam ; in qua quippe sit certissimum Spiritus sancti magisterium. Neque ab ea sententia abludit his antiquior Irenæus : « Ecclesia enim, inquit, per universum orbem usque ad fines terræ seminata, et ab apostolis et à discipulis eorum accepit eam fidem, quæ est in unum Deum.[923] » Ac rursus : « Hanc prædicationem cum acceperit et hanc fidem Ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit quasi unam domum inhabitans.[924] » Pulchre, ut totius orbis terrarum tam fida sit, quam unius domus consensio. Atque iterum : « Traditionem itaque apostolorum, in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre[925] ; » et continuo hujus universalis traditionis egregium specimen editurus, Ecclesiæ principalis, Romanæ scilicet, traditionem adducit, qua, inquit, « confundimus eos, qui quoquo modo præterquam oportet colligunt.[926] » Ac meritò universali traditione proposita, partem ejus necessariam, Ecclesiæ Romanæ traditionem commendat ; cum profecto certum esset, non potuisse fieri, ut à reliquis ecclesiis discreparet, in qua omnes unitatem servare debeant.

Quæ cum ita sint, apparet Ecclesiam catholicam primitus esse immotam, cui dictum sit : « Portæ inferi non prævalebunt [290] adversus eam ; » et : « Ecce ego vobiscum sum : » Ecclesiam vero Romanam ità esse immotam, ut partem Ecclesiæ principalem summeque necessariam ; quæ Mater ac magistra Ecclesiarum, totam ipsam Ecclesiam Matrem ac magistram agnoscat.

Atque hinc obiter illud solvitur, quod passim objiciunt : Non est discipulus super magistrum[927] : nec si discipulorum turba millies congregetur, ideo magistrum auctoritate vincet. Id quidem Christum de se dicere, ut magistro unico, sequentia docent ; nec servus super Dominum suum. Neque enim Christiani alterius quam Christi servi sumus ; sed propter reverentiam quorumdam Romanorum Pontificum, qui hunc sibi locum attribuunt, respondemus ex antedictis : in christiana Ecclesia docendi auctoritatem acceptæ à Christo per apostolos traditionis nisi testimonio. Porro traditionis omnes episcopi testes sunt ; ac vis testimonii testium consensu constat. Summa ergo auctoritas in eo consensu est posita. Tum Papa, in Christi nomine, respectu Ecclesiarum particularium est magister ille quidem, sed respectu Ecclesiæ catholicæ discipulus, cum in Ecclesiæ catholicæ consensione manifestum appareat Spiritus sancti magisterium

CAPUT XV.

Ex Sedis apostolicæ immobili firmitate concludi causas fidei ad eam Sedem referendas ; non autem propterea infallibili judicio finiendas : formulæ interrogandi Romani Pontificis, de ejus judicio piam præsumptionem, non tamen continuo certam fidem fuisse ; cujus rei exempla proferuntur.

Jam ex tota antecedente doctrina id facile consequemur, ut majores, ac præsertim fidei quæstiones, in ea potissimum Sede definiri oporteat, in qua error non obtineat ; et ab eo potissimum Pontifice, qui in eam seriem intexatur quæ à fide penitus abrumpi nequeat. Id voluit sanctus Bernardus, loco celebri ad Innocentium II : « Oportet ad vestrum referri apostolatum pericula quæque et scandala emergentia in regno Dei, ea præsertim quæ de fide contingunt : dignum namque arbitror, ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Hæc [291] quippe hujus prærogativa Sedis.[928] » Ea Sedis universim ex antiqua traditione ; non singuli cujusque Romani pontificis ; qua tamen prærogativa Sedis id fit, ut de fidei periculis ad ejus sedis Præsidem potissime referatur. Pergit : « Cui enim alteri aliquando dictum est : Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua ? Ergo quod sequitur à Petri successore exigitur : Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. » Exigitur certe ; quis enim neget id à Petri successore postulari ? An id officii sit semper ac necessario praestiturus, Bernardus non dicit ; ac fidenter dixerim, ad Bernardi tempora dixisse neminem.

Interim de Pontificis responso optima quæque praesumebant ; atque hinc illæ formulæ interrogandi de fide Romani Pontificis ; Hieronymi quidem clamantis ad Damasum : « Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini tuæ, id est cathedræ Petri communione consocior ; super illam petram ædificatam Ecclesiam scio ; quicumque extra hanc domum Agnum comederit, profanus est ; si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio.[929] » Quæ de Sedis dignitate præfatus, de ipso Damaso hæc infert : « Quicumque tecum non colligit, spargit ; hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. » Ac paulo post : « Decernite, obsecro : non timebo tres hypostases dicere, si jubetis, » Cui cognatum illud supra memoratum Justiniani ad Hormisdam de uno Trinitatis crucifixo : « Hoc enim reputamus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum.[930] »

Quæ formulæ ideo per totam Ecclesiam frequentatæ ; quod in clero Romano tanta lux, tanta doctrina esset, atque in docenda fide tanta cautio, tantum præterea in sede nunquam defectura Christi præsidium ; ut facile præsumerent, ejus sedis Præsulem officio non defuturum. Cæterum si hæc ad summos apices, non sedi successionique universim, sed angulis quibusque Romanis Pontificibus tribuendum putant, jam dicant Liberio, dicant Sergio III, dicant cæteris, à quorum communione tantisper abstinendum fuit : « Qui tecum non colligit, spargit. » Dicant Honorio : [292] « Non timebo unam, duasve voluntates facere vel promere, si jubeatis ; » tota quidem Ecclesia confundetur. Hæc ergo piæ fiduciæ, non certæ sunt fidei.

Quod ad Hormisdam attinet, recordent ut velim, postquam à Justiniano interrogatus, spem Orientis haud satis idoneo responso destituit, Orientalem ecclesiam in prisca sententia perstitisse ; ac demum perpulisse Romanos, ut unum Trinitatis crucifixum secum agnoscerent. Jam illud recordemur, Patres atque ipsos Romanos Pontifices, sæpe ita esse locutos, ut qui de Romani Pontificis judicio dubitarent. Hinc quæsitum in synodis generalibus, an eorum decreta recte haberent, necne. Hinc illud Augustini : Romanos clericos nihil veritati nocituros, sed tantum inusturos sibi prævaricationis notam, si sancti Innocentii decreta rescidissent.[931] Hinc illa contestatio monachorum Hierosolymitanorum, innocuos se esse, si Martinus cum concilio suo prava et fidei adversa definisset.[932] Multa ejusmodi retulimus, quæ utique cum illis formulis concilianda sunt, ut una sit ecclesiasticæ doctrinæ facies. Conciliantur autem, si de Romani Pontificis judicio dubitatum quidem, sed interim optime præsumptum esse dicamus.

Quin etiam memoravimus similes de cæteris quoque episcopis locutiones, atque illud imprimis concilii Romani sub Damaso : « Neque enim hæresis malum cadere in Dei antistites potest[933] : » non quod episcopi à fide cadere non possent, sed quod id futurum non facile praesumerent.

Notum illud Cypriani ad Florentium Pupianum in se rebellantem, de singulis quoque episcopis dictum : « Nec hæc jacto, sed dolens profero : cum te judicem Dei constituas, et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hos ad omnes præpositos, qui apostolis vicaria ordinatione succedunt : Qui audit vos, me audit… Inde enim schismata et hæreses obortæ sunt et oriuntur, dum Episcopus, qui unus est, et Ecclesiæ præest, superba quorumdam præsumptione contemnitur, et homo dignatione Dei honoratus, [293] indignus hominibus judicatur.[934] » Quem locum ad cujuscumque diœcesis episcopum pertinere, et sermonis probat series, et novissimus auctor anonymus confitetur.[935] An ergo volebant singulis episcopis sic aptari illud : Qui vos audit, me audit, ut nemo à fide caderet, nemini unquam obsistendum esset ? Hæc apte, hæc temperate, hæc pia fiducia præsumebant, non ad extremos apices exigebant. Similis locus apud Cyprianum in Epistola ad Cornelium Papam.[936] Quid Hieronymus ? Nonne de Rufino hæc prodidit : « Scribis quoque me litteris indicasse, quod Papa » Theophilus expositionem fidei nuper ediderit, et polliceris, » quod quidquid ille scripserit tu sequaris[937] ? » An ergo Alexandrinum antistitem infallibilem cogitabat ? Subdit Hieronymus : « Si Papæ Theophili sententiis delectaris, et nefas putas Pontificum decreta convelli, quid de cæteris dicis, quos ipse damnavit[938] ? » Adeo optima quæque de episcoporum judiciis praesumebant, neque tantum in fidei quæstionibus, sed etiam in particularibus causis. Unde subdit : « Quid de Anastasio, de quo nulli, ut ais, verum videtur, ut tantæ urbis sacerdos, vel innocenti tibi facere injuriam potuerit, vel absenti. » Nempe adversarii, si de fide ageretur, stricte illud urgerent, non potuisse fieri, ut Anastasius Romanus Pontifex à fide deficeret : cum de Rufini peculiari causa agatur, fateri coguntur, humani sermonis consuetudine, pro certis assumi solita, quæ pia fiducia praesumerent.

Sexcenta ejusmodi commemorare possem, sed in re tam obvia pudet esse diligentem. Quin ipse novissimus scriptor anonymus quanta refert, quæ per se ipsa vana sint, nisi in nostram interpretationem temperentur ! Nempe Innocentius I ad Macedonas hæc scripsit : « Adverti Sedi apostolicæ, ad quam relatio, quasi ad Caput ecclesiarum missa currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur.[939] » Hic anonymus, qui nihil nisi infallibilitatem cogitat, statim infert, Romanorum [294] Pontificum in fide certissimum esse judicium. Atqui non de fide, sed de disciplina variabili agebatur. Percurrat capitula lector diligens, nihil aliud quam instituta ecclesiastica inveniet ; cuiusmodi decreta non semper admitti, et etiam ad incudem revocari posse, idem anonymus cum theologis omnibus confitetur. Tum illud Innocentii perpendatur : « Adverti Sedi apostolicæ aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur. » Audis aliquam injuriam ; non hæreticos, non schismaticos cogitabat : aliquam injuriam fieri querebatur, quod de tanta potestate non satis æqua praesumerent ; ut etiam si de fide ageretur, locus hic adversario nihil prodesset.

Idem auctor laudat Tarraconense concilium, ejusque Epistolam ad Hilarum Papam, in qua sic habetur ; « Privilegium vestræ Sedis, quo per totum orbem beatissimi Petri prædicatio universorum illuminationi prospexit, » etc., subdunt : « Ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam : inde responsa quærentes, unde nihil errore, nihil præsumptione, sed pontificali totum deliberatione præcipitur.[940] » De Silvani Calaguritani causa agebatur, ejusque ordinationibus præter canones factis : id petunt ab Hilaro, ut quid super hac parte observare velitis, apostolicis affatibus instruantur, » Ac postea : « Erit vester triumphus, si apostolatus vestri temporibus, quod sancti Petri Cathedra obtinet, catholica audiat Ecclesia. » Exclamant Papam in fide esse infallibilem, cum de fide nullus quæreret. Praesumebat synodus Pontificem, cui depositum fidei commissum esset, ut in illo deposito, ita in peculiaribus causis, nihil errore, nihil præsumptione ; sed omnia pontificali deliberatione gesturum, ut in tanta Sede fieri consueverat. Cætera ejusmodi æque inania commemorare piget.

Memoratur et illud Paschalis II, in concilio Lateranensi III. De privilegio agebatur, quod ad investituras laicales tuendas, Henricus V Imperator à Paschale II, in vinculis detento, per vim extorserat. Bruno Signinus episcopus dixit : « Gratias agamus omnipotenti Deo, qui Dominum Paschalem audivimus proprio ore clamantem, illud privilegium ; quod pravitatem et hæresim [295] continebat.[941] » Hic quidam episcopi commonere cœperant Paschalem hæreticum immerito appellari : privilegium illud malum quidem fuisse ; hæresim non fuisse. Paschalis deinde hæresis horrenda voce pulsatus, in hæc verba prorumpit : « Fratres et Domini mei, audite : Ecclesia ista nunquam habuit hæreses ; imo hic omnes hæreses conquassatæ sunt ; et pro hac Ecclesia Filius Dei in passione oravit, cum dixit ; Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. » Hæc si ad extremos apices urgent, dicant velim, an putent Papam nec hæreticum esse posse ; professionem hæreticam ab eo, ne per vim quidem, extorqueri posse. Non id dicent, sat scio. Ergo hæc ad commodam interpretationem temperanda, qua de Pontifice, propter honorem Sedis, optima præsumantur.

Quid quod Guido Viennensis, tum legatus apostolicus, mox Callixtus II Papa in Viennensi synodo definivit, « dictante Spiritu sancto, investituram omnem de manu laicà hæresim esse judicamus.[942] » Quid quod Paschalis II hæc decreta firmavit, seque adeo in eam hæresim, per vim quidem, sed tamen lapsum esse confessus est ? Quid quod eadem synodus, sanctis episcopis consentientibus, ad Paschalem scripsit ; « Si nostræ paternitatis assertiones roborare nolueritis, nos à vestra obedientia repellitis. » Ubi tum illud : « Qui tecum non colligit, spargit ? » Ubi illud : « Hoc reputamus catholicum, quod vestro religioso responso fuerit intimatum ? » siquidem ea ad extremos apices exigantur. Ex quibus colligitur, quæcumque pro hac infallibilitate speciosissima venditant, ea penitus introspecta, nihil aliud præferre præter præsumptionem probabilem ac piam fiduciam.

Sic profecto nobis integra, quod ad fidem attinet, judiciorum ecclesiasticorum ratio constat. Sic enim intelligimus, aliud esse, quod pia fiducia praesumimus, aliud quod certa fide credimus. Cum episcopi ac synodi particulares de fide judicant, hos vera judicasse pia fiducia suadet ; succurrit enim illud : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum[943] : meritoque præsumitur, tanto præsidio fultos ; officio non defuturos, [296] neque aberraturos ab antiqua ecclesiarum suarum traditione, cujus custodes sunt. Jam si ad Romanum Antistitem quæstio devolvitur ; atque is ecclesiarum omnium communione vigens, ad quem proinde omnia referuntur, promit judicium ex illa Petri Sede, quæ est ædificata in generationem et generationem, ubi stabiliendæ fidei tanta constantia, et adversus hæreses atque novitates tanta cautela esse solet ; multo magis præsumitur judicium, ex Petri æquitate ac prædicatione et communi ecclesiarum traditione esse depromptum. Cum vero Ecclesia catholica ipsa decernit, aut ipsa consentit, non præsumptio, sed res ipsa ; nec jam pia illa fiducia, sed πληροφορία, quam Paulus appellat, ac plenæ fidei certitudo.

CAPUT XVI.

De sancto Thoma et sancto Bonaventura facultatis Parisiensis doctoribus, quid Gerson senserit : utriusque ac præsertim Angelici doctoris sententia explicatur.

Quanquam theologi graves, postquam exploratam habent Patrum sententiam, non multum commoveri solent novellis Scholasticorum opinionibus ; nostra tamen postulat erga sanctum Thomam ac sanctum Bonaventuram, scholæ Parisiensis decora, reverentia singularis, ne illos silentio praetermittamus.

Et quidem Joannes Gerson, Sermone Constantiæ dicto, festo die sancti Antonii, in hæc verba : Nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ[944] ; postea quam retulit illud sessionis v Constantiensis, de conciliari potestate decretum : « Huic, inquit, veritati fundatæ supra petram sacræ Scripturæ quisquis à proposito detrahit, cadit in hæresim jam damnatam, quam nullus unquam theologus maxime Parisiensis et sanctus asseruit. Vidi nuper sanctum Thomam et Bonaventuram dantes supremam et plenam summo Pontifici potestatem ecclesiasticam. Recte, procul dubio ; sed hoc faciunt in comparatione ad fideles singulos et particulares ecclesias.[945] » Hæc Gerson ; neque revera quidquam aliud apud sanctos illos Doctores legimus.

Certe sanctus Thomas alicubi docet, « ad Romanum [297] Pontificem à synodo appellari, quæ omnia patent ex gestis Chalcedonensis synodi. » Quo uno satis constat, sanctum Doctorem locutum generatim de synodis, abstrahendo ab universali vel particulari synodo. In actis enim Chalcedonensibus videmus appellatum à particulari Flaviani Constantinopolitani synodo, ad sanctum Leonem ; à synodo universali appellatum fuisse non videmus. Jam de pontificia infallibilitate, quem unum quæstionum fontem vidimus, apud Bonaventuram quidem nihil invenio, quo eam Romano Pontifici asserat. Imo vero tractans promissionem illam, qua pontificia infallibilitas vel maxime stare videatur ; Rogavi pro te, etc. Bonaventura sic exponit, ut ad fidem Ecclesiæ catholicæ referat.[946]

Sanctum vero Thomam audimus eodem modo exponentem : « Universalis Ecclesiæ fides non potest deficere, Domino dicente : Rogavi pro te, ut,[947] » etc.

Huic interpretationi reliqua sancti doctoris, in imi de fide tractantis, doctrina congruit : nam quæstione i, articulo ix, sic habet : « Sed contra est, quod Ecclesia universalis non potest errare, quia à Spiritu sancto gubernatur, qui est Spiritus veritatis : hoc enim promisit Dominus discipulis,[948] Joan., xvi, dicens : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.[949] »

Eodem articulo, ad tertium, exponens cur in Symbolo ita dicatur : Credo in Deum, quod ad fidem formatam, id est cum charitate conjunctam, pertinet, ait, « quod confessio fidei traditur in Symbolo quasi ex persona totius Ecclesiæ, quæ per fidem unitur. Fides autem Ecclesiæ est fides formata : talis enim fides invenitur in omnibus illis, qui sunt numero et merito de Ecclesia.[950] » Quare illud : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, fidei formatae est. Talis enim Petro promittitur, et merito refertur ad universalem Ecclesiam, cui semper inesse constat fidem, eamque formatam.

Quod autem idem doctor, articulo sequente, concludit, « Quod ad summum Pontificem pertineat fidei symbolum ordinare,[951] » [298] ita est intelligendum, ut ad ipsum præcipue ; ut sine ipso ad nullum ; denique ut ad ipsum, ut publicam personam, hoc est, « utentem concilio, et requirentem adjutorium universalis Ecclesiæ ; » quemadmodum Antoninus Thomæ discipulus exponebat.[952]

Unde sanctus Doctor, eodem articulo x, sic habet : « Sed contra est, quod editio Symboli facta est in synodo generali ; sed ejusmodi synodus auctoritate solius Summi Pontificis potest congregari, ut habetur in Decr., dist. xvii. Ergo editio Symboli ad auctoritatem Summi Pontificis pertinet[953] ? » Summi certe Pontificis, « utentis concilio, et requirentis adjutorium universalis Ecclesiæ. »

Et ibidem ad secundum respondens ad illud synodi Ephesinæ interdictum, quod aliam fidem præter Nicænam nulli proferre liceat, sic ait : « Ad secundum dicendum, quod prohibitio et sententia synodi se extendit ad privatas personas, quarum non est determinare de fide. Non enim per ejusmodi sententiam synodi generalis ablata est potestas sequenti synodo novam editionem Symboli facere ; non quidem aliam fidem continentem : sed eamdem magis expositam : sic enim quælibet synodus observavit, ut sequens synodus aliquid exponeret supra id quod præcedens synodus exposuerat, propter necessitatem alicujus hæresis insurgentes. Unde pertinet ad Summum Pontificem cujus auctoritate synodus congregatur et ejus sententia confirmatur. » Porro confirmare quid sit alibi diximus,[954] nec repugnat sanctus Thomas, sed ecclesiasticam vocem ex universali traditione intelligendam relinquit.

Idem sanctus doctor, articulo ix præcedente dixerat, argumento Sed contra : « Symbolum est auctoritate universalis Ecclesiæ editum : nihil ergo inconveniens in eo continetur. » Hic robur, hic omnimoda et inconcussa firmitudo.

Cum ergo concludit, in corpore articuli x : Quod ad summi Pontificis auctoritatem pertineat editio Symboli ; quod ad ejus auctoritatem pertineat finaliter determinare ea quæ sunt fidei, ut [299] ab omnibus inconcussa fide teneantur ; quod unitas servari non potest, nisi quæstio fidei determinetur per eum qui toti Ecclesiæ præest, ut sic ejus sententia firmiter à tota Ecclesia teneatur ; » intellige ex ipso, non quod in Summo Pontifice solo ea auctoritas resideat : nam universali Ecclesiæ ejusque synodis tribuit auctoritatem et potestatem edendi symboli, eamque inconcussam[955] : sed quod in Summo Pontifice sit ea auctoritas, quæ omnibus præsit, quæ omnes moveat ad unitatem, quæ ubi opus est, et omnes convocet et acta confirmet. Qui autem convocat et confirmat, non proinde ipse solus judicat atque determinat ; sed omnium judicio determinationique consentit, atque ex eis pronuntiat.

« Sic ejus sententia à tota Ecclesia firmiter tenetur, » ut dixit sanctus Thomas : quia ex omnium sensu ac totius Ecclesiæ traditione judicat. Unde etiam synodi sententia, ejus sententia est ; alluditque sanctus Thomas ad eum decernendi morem qui jam obtinuerat, ut sub Papæ nomine synodale decretum ederetur, atque ipse, synodo approbante, decerneret.

Ex quibus intelligitur, id quod ipse sanctus doctor sic deinde concludit : « Et ideo ad solam auctoritatem Summi Pontificis pertinet nova editio Symboli, sicut et omnia alia quæ pertinent ad totam Ecclesiam, ut congregare synodum et alia ejusmodi[956] : » satis enim ex dictis patet, Symboli editionem ad solam auctoritatem referri Pontificis, quod et ipsa præcipua sit, et sine illa nihil fiat aut valeat ; quod sæpe diximus.

Cum autem sanctus Thomas ait, ad Summum Pontificem pertinere, ut congreget synodum, ostendit se loqui de ordinariis casibus ; cum omnes fateantur multos esse casus, quibus synodus, etiam invito Summo Pontifice, congregari possit, ut vidimus.

Jam quod idem sanctus doctor fidei unitatem inde proficisci docet, quod fidei quæstio ad eum referatur qui toti Ecclesiæ præsit, omnes catholici consentiunt ; atque id est quod Joannes Gerson his affirmat verbis : « Ea quæ fidei sunt, debent eadem esse apud omnes ; et hæc identitas et unitas, vix aut nunquam perpetuari potest, nisi recursus esset finalis ad unum caput.[957] » [300] Non profecto quod omnia à solo Papa finiantur : nihil enim magis abhorret à Gersonis sententia ; sed quod finale illud sit, quod cum tota Ecclesia Papa definiat.

Merito ergo Gerson nihil se à sancto Thoma discrepare docet ; ac si recte intelligatur eorum sententia, summa quidem ipsa in unum convenit. Id tantum Gerson aliique Parisienses sancti Thomæ doctrinæ addiderunt, quod diuturnissimi atque hactenus inexperti schismatis malis docti, multa experiri, multa prævidere coacti sunt, circa dissensionem synodi ac Papæ, quæ sanctus Thomas non attigit, tum quod occasio et tempus non id postulabat, tum quod minus necessaria videbantur rudioribus theologis, quos ipse in Summa instruebat, Unde hic, summa capita attigisse contentus, reliqua prætermittit.

Denique quod sanctus Thomas, eodem articulo x, majores ac difficiliores quæstiones ad Summum Pontificem referri inde probat, « quod Dominus, Luc., xxii, Petro dixit, quem Summum Pontificem constituit ; Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua ; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos : » recte omnino facit ; atque id directe probant illa Christi verba : Confirma fratres tuos. Quo quidem officio confirmanda fratres maxime opus est, in ardua et ancipiti re ; neque tamen concludendum, ad summum Pontificem proprie pertinere, ut non deficiat fides ejus : neque enim sanctus Thomas id dicit ; imo ex ejus dictis constitit, quod illa non defectura fides Petri, sit ipsa universalis Ecclesiæ aut certe peculiaris Ecclesiæ Romanæ fides. Atque ita sanctus Thomas exposuit, cum hunc Lucæ locum dedita opera interpretaretur.

Quare si rem, ut diximus, summa ipsa perpendimus, nihil sanctus Thomas à reliquis Parisiensibus differre videatur, quem tamen si perfracti nihil tale memorantem, ad Romani Pontificis omnino absolutam atque independentem ab Ecclesiæ consensu auctoritatem trahant, patiantur certe nos in doctrina Patrum, qui antecesserint, atque in posterioribus, jam quæstione mota, concilii Constantiensis judicatis, tuto acquiescere. [301]

CAPUT XVII.

Testimonium ex cleri Gallicani cœtu anno 1626 petitum : alia argumenta ex Janseniano negotio deprompta solvuntur : conventus anni 1653, Bullæque solemnis acceptatio.

At enim objiciunt,[958] male hæc à nobis memorari tanquam Ecclesiæ Gallicanæ dogmata, cum à cleri Gallicani cœtu recente memoria rejecta sint. Atque hic referunt comitiorum generalium anni 1626 articulum cxxxvii, in quo hæc verba sunt : « Hortandos episcopos, uti Sedem observent apostolicam, Ecclesiamque Romanam infallibili Dei promissione fundatam.[959] » At quorsum nobis hæc objiciunt quæ tuemur ? Certe enim Sedem apostolicam, partem Ecclesiæ principalem, atque omnium caput, ea promissione, qua totum ipsum nititur fulciri diximus. Gravius illud putant quod subditur : « Petro cum clavibus datam infallibilitatem fidei, quam videmus, divinæ potentiæ miraculo, in Petri successoribus ad hodiernum usque diem immobilem permanere. » Quis enim nostrum negat, Petro promissam eam, quæ nunquam deficiat, fidem, atque in ejus successoribus, divina Providentia permansisse, ac porro permansuram fidem, summa quidem ipsa, ita ut ipsa series atque successio nunquam à fide abrumpatur, quemadmodum a Patribus intellectum esse vidimus. Miror hæc à viris gravibus, atque à novissimo auctore anonymo venditari.[960] Neque pluris valet id quod à Gallicanis depromit episcopis,[961] in ea epistola, quam ad Innocentium X, anno 1653, de condemnandis Jansenii propositionibus perscripserunt : « Majores Ecclesiæ causas ad Sedem apostolicam referri, solemnis Ecclesiæ mos est, quem fides Petri nunquam deficiens perpetuo retineri pro juro suo postulat.[962] » Quæ sane nihil contra nos, qui confitemur fidem Petri in Sede apostolica minime defecturam atque ejus rei gratia fidei causas ad eam referendas. Hæc ergo ex communi traditione desumpta nobis objici ratio non sinit. Sed [302] quia ex Jansenii negotio, alia argumenta ducunt, quæ magni putant ponderis, rem ipsam ab exordio repetamus.

Primum ergo prodiit ea epistola anni 1653, qua plurimi episcopi Gallicani Cornelii Jansenii Iprensis episcopi libro posthumo et doctrina commoti, à Summo Pontifice flagitabant, ut quinque præsertim propositiones epistolæ insertas, « de quibus disceptatio periculosior et contentio ardentior esset, sua Sanctitas expenderet, ac perspicuam ac certam de unaquaque sententiam ferret.[963] » Hæc summa epistolæ est, cui octoginta [a) circiter episcopi subscripserunt.

Re diu perpensa, multisque et gravissimis habitis consultationibus, Innocentius X, uti rogatus fuerat, sententiam tulit de illis quinque omnium sermone celebratis propositionibus, « de quibus occasione libri, cui titulus : Augustini Cornelii Jansenii Iprensis episcopi, inter alias ejus opiniones orta fuerit præsertim in Galliis controversia[964] ; » quas propositiones singulas Pontifex sua nota confixit, « nec tamen probatis aliis opinionibus quæ continentur in dicto Jansenii libro ; » datum pridie Kalendarum Junii, anno 1653, pontificatus ix.

Eam definitionem per Nuntium apostolicum misit in Galliam cum duplici Brevi apostolico, altero ad Regem, altero ad episcopos Gallicanos.[965] Rex, 4 Julii, anno 1653, dedit Patentes, quas vocant, litteras ad archiepiscopos et episcopos. His cum declarasset nihil Innocentii Constitutione contineri, « quod ecclesiæ Gallicanæ libertatibus et regiæ coronæ juribus esset adversum,[966] » episcopos hortabatur atque admonebat, ut eam publicarent et executioni darent. Nam quod primum irrepserat, id etiam jubere regem, clero postulante, sublatum est.

Quid deinde in recipienda atque publicanda pontificia Constitutione episcopi Gallicani gesserint, docet relatio, anno 1655, jussu congregationis cleri Gallicani lingua vulgari facta atque edita ad rei memoriam sempiternam ; atque à quadraginta [303] episcopis, totoque ipsis adjuncto presbyterio, universi cleri nomine subsignata.

Quæ ergo doceat illa relatio hæc sunt. Primum quidem visum esse, « ut ad firmiorem Constitutionis executionem, Sedisque apostolicæ majorem dignitatem, atque episcopatus honorem, ipsa constitutio facto episcoporum cœtu reciperetur atque firmaretur.[967] » Habitus ille cœtus undecimo Julii anno 1653, in ipsa regia, in ea scilicet Luparæi palatii parte, in qua morabatur eminentissimus Julius cardinalis Mazarinus, præcipuus regni administer, qui sacro cœtui præsidebat.

Ibi primum lectæ sunt Patentes litteræ, observatumque ab episcopis, à rege « pro more declaratum, ipsam Constitutionem nihil regni juribus nocituram, jussosque regis administros, ut operam suam in exequenda Bulla episcopis adjungerent. Cæterum quod attineret ad Constitutionis solemnem receptionem, quæ auctoritate ecclesiastica fieret, id totum episcopali deliberationi à rege permissum.[968] » Atque iterum : « Definitionem à Papa editam, liberæ episcoporum deliberationi relinquendam, ut ejus publicationem atque executionem decernerent, nullo coacti judicio sæcularis potestatis. »

De ipsa deliberatione, sic est in nostra relatione proditum : « Cum Constitutionis materia et argumentum à duodecim annis per Gallias agitatum, omnibus notum esset, facile agnitum, pontificia Constitutione, firmatam antiquam Ecclesiæ fidem à conciliis ac Patribus traditam, atque in concilio Tridentino innovatam... Itaque communi omnium sententia conclusum ab episcopis congregatis, ut acceptarent Sullam, omnique obsequio ac reverentia susciperent, quæ in ea decisa essent.[969] » Sic à clero Gallicano pontificia Constitutio, facta deliberatione, suscepta et acceptata est. Quam vocem rei exponendæ necessariam condonari nobis volumus : ut quæ lingua nostra aliquid spontaneum, atque, ut ita dicam, auctoritativum sonet.

Hic subit recordatio susceptæ à majoribus nostris sancti Leonis adversus Eutychen epistolæ : « Quod in ea recognoscerent fidei [304] suæ sensum, et ita se semper ex paterna traditione lætentur tenuisse.[970] » Jam ad relationem redeamus.

Decretum in eadem congregatione episcoporum, ut ad Summum Pontificem et ad omnes episcopos scriberetur : utque epistola ad episcopos ita conscriberetur, ut episcopis gallicanis constaret integrum jus definiendarum, primo certe gradu primoque instantia, fidei quæstionum, ubi id utile videretur ; sive pœnas juris decernendo adversus manifestos hæreticos, sive res dubias, congregatione habita, decidendo.[971] » Sic ecclesia Gallicana juris episcopalis ubique recordatur.

Epistolæ, congregatione habita, lectæ, probatae ac subsignatæ sunt ab omnibus episcopis, 15 Julii.

Epistola ad Papam hæc habet : « Non solum ex Christi Domini nostri pollicitatione Petro facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum, et anathematismis adversus Apollinarium et Macedonium, nondum ab ulla œcumenica synodo damnatos, à Damaso paulo antea jactis ; judicia pro sancienda regula fidei, à Summis Pontificibus lata, super episcoporum consultatione (sive suam in actis relationis sententiam ponant, sive omittant, prout illis collibuerit) divina æque ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti : cui christiani omnes ex officio, ipsius quoque mentis obsequium præstare teneantur.[972] » Quo loco id volebant, non esse semper necessariam synodi œcumenicæ sententiam, ut christiani ad fidei officium tenerentur ; sed omnino sufficere, consulentibus episcopis, Romani Pontificis auctoritatem ; si quidem decretum ejus reciperetur, ut ipsi fecerant, atque à se factum esse gestis indiderant ad rei memoriam.[973]

In epistola ad Episcopos diserte scriptum erat : « Et ad episcoporum necessariam atque essentialem dignitatem pertinere, ut de fidei quæstionibus primam ferrent sententiam ; et ne id facerent (episcopos qui Papam constituerant) animorum dissensionibus fuisse prohibitos.[974] »

Addebant : ad nos Constitutione perlata, « episcopos [305] congregatos, ut deliberarent quid in hoc negotio facto opus esset, uno spiritu, uno corde, uno ore ita consensisse ad recipiendum illius judicium, cui per unitatem christiani episcopatus hierarchica subordinatione colligati essent ; ut merito crediderent propositionum condemnationem, una cum eo à se quoque esse prolatam ac pronuntiatam. » Sic se episcopos hoc est, conjudices et condecernentes, quod sæpe diximus ; suumque consensum, non nudi obsequii, sed etiam judicii, decretique ecclesiastici loco esse meminerant.

Hæc triginta episcopi decreverunt, subsignarunt, tota Gallia divulgarunt ; eoque spiritu omnes episcopi Constitutionem ad se ab eo cœtu missam receperunt ; ut dubium non sit, quin communis is fuerit ecclesiæ Gallicanæ sensus.

CAPUT XVIII.

Tres aliæ secutæ cleri Gallicani congregationes probant necessariam episcoporum consensionem, atque hanc pro ecclesiastico judicio esse habendam.

Pergit relatio, docetque « harum turbarum auctores, neque Summi Pontificis auctoritate, neque ecclesiæ Gallicanæ universali assensu cohiberi potuisse[975] ; » subortam de genuinis propositionum sensibus quæstionem, sive vitilitigationem, cujus gratia (anno 1654, 9 Martii) xxxviii episcopi iterum ad Luparam, apud eminentissimum Mazarinum convenirent.

Quæstio gravis Patribus visa est, atque omnino id agi, ut Constitutio evanesceret, summusque Pontifex tantum inani murmure detonasse videretur. Itaque datum negotium aliquot episcopis, ut quæ ad hanc rem facerent, diligenter ponderarent ; quorum relatione facta lectisque Iansenii necessariis locis, aliisque in eam rem editis scriptis atque documentis, re ia deliberationem adducta, « conclusum est (à sacro cœtu) declaratum iri per modum judicii, visis omnibus causæ ex utraque parte documentis, in Constitutione damnatas propositiones, ut quæ Jansenii essent, ac sensu Jansenii, cujus judicii relatio ad [306] Summum Pontificem atque etiam ad universos episcopos Gallicanos, datis litteris, mitteretur : » 28 Martii, anno 1654.[976]

Sic episcopi in Constitutionis apostolicæ executione atque interpretatione, suborta difficultate, quam ad decreti fidei robur maxime pertinere constaret, agunt ut judices, idque ad Innocentium X scribunt his verbis ; « Ad munus episcopale pertinere putavimus, recens excitatas à clericis numero paucis contentiones, definitione nostra compescere ; qua Constitutionis apostolicæ integra executio, quæ nobis commissa est, adversus alienas à vero illius sensu expositiones sanciatur.[977] » Atque iterum : « Nos in hac urbe Parisiensi congregati censuimus, et per epistolam encyclicam his litteris adjunctam declaravimus, propositiones illas et opiniones esse Cornelii Iansenii, et in sensu ejusdem Jansenii à Sanctitate Vestra damnatas, disertis et manifestis verbis[978] ; » denique : « Constitutionem ordine canonico latam, atque genuino in sensu intellectam, quem litteræ istæ patefaciunt nos suscipere testamur. »

Sic profecto testari pergunt consensionem suam, cum ad papalis decreti auctoritatem accedit judicium esse ecclesiasticum ; qua etiam Constitutionis verus genuinusque, quem ipsi admittant, sensus exponatur ; genuino sensu, inquiunt, quem litteræ istæ patefaciunt.

Epistola vero ad præsules Gallicanos missa, sic dicunt : « Declaravimus et hoc nostro judicio declaramus[979] : » ut nemini dubium esse possit, quin judicium ecclesiasticum hac sua definitione protulerint.

Hæc igitur omnia ad Innocentium X missa, ac per episcopum Lutevensem tum Romæ agentem tradita,[980] summa Pontificis gratulatione accepta sunt, probatumque est latum de sublata difficultate ac Bullæ interpretatione ab episcopis judicium, dato Brevi 29 Septembris, anno 1654.

Quo Brevi recepto, ac per universam Galliam promulgato, tertio episcopi Parisiis congregantur, atque ad universos Galliarum episcopos hæc gesta præscribunt, testanturque ab episcopis [307] primum congregatis, « cum reverentia receptam Constitutionem, unoque spiritu cum sanctissimo Papa probatam ac pronuntiatam quinque propositionum, quas ipse censura confixerat, condemnationem.[981] » Quo rursus declarant consensionem suam verum ecclesiasticumque judicium.

Subdunt ab episcopis iterum congregatis verum Constitutionis sensum, expresso judicio declaratum, data epistola, 10 Maii 1655.[982]

Anno denique 1656, episcopi quartum congregati numero xl, cum deputatis omnibus, ordinario cœtu cleri Gallicani, quæ tribus ante actis cœtibus gesta erant, ordine recensita confirmarunt 2 Septembris.[983] Insuper affirmarent intactam et inviolatam manere sancti Augustini doctrinam, quam Jansenius perperam sibi vindicavit ; atque hæc omnia ad Alexandrum VII perscripserunt.

In epistola ad regem hæc dicunt : « A se denuo confirmata et approbata, quæ Mazarino cardinale præside gessissent episcopi ad acceptandum judicium suæ Sanctitatis, et condemnationem errorum[984] : » regique supplicant, ut jubeat judices suos adesse auxilio episcopis exequentibus Constitutionem, eorum consensu receptam.

Ad reginam vero matrem : « Ab Innocentio X confirmatum id quod ipsi judicassent : » tum : « Acceptatam à se unanimi consensu Sedis apostolicæ definitionem.[985] »

Postea ad episcopos : « Exequendam Constitutionem eo sensu, qui judicio episcopalis cœtus declaratus esset mense Martio 1654[986] ; » ad quos etiam mittunt formulam ab omnibus subscribendam.

Denique relationem, ex qua hæc omnia retulimus, fieri jusserunt, comprobarunt ; manu sua confirmarunt. Hæc gesta, prima, secunda et quarta Septembris in congregatione generali totius cleri Gallicani, anno 1656.

Sic igitur ecclesia Gallicana decretum fidei à Sede apostolica missum, consensu, judicio, deliberatione accepit. [308]

CAPUT XIX.

Duo exempla ab antiquitate deprompta, quibus Gallicanarum congregationum gesta firmantur : sancti Siricii de Joviniano judicium : Capuana synodus, et ejusdem Siricii responsio ad Macedonas.

Sic quoque solebat antiquitas. Quarto sæculo, cum Iovinianus virginitatis propositum improbaret, eamque hæresim in ipsa etiam urbe Roma disseminare inciperet, sanctus Siricius Papa, facto Presbyterio, eum condemnavit ; atque hoc judicium ad Mediolanensem direxit ecclesiam. Sic autem erat constitutum[987] : « Unde apostolorum secuti præceptum, quia aliter quam quod accepimus, annuntiabant, excommunicavimus. Omnium ergo nostrum tam presbyterorum quam etiam totius cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Iovinianus, Auxentius, Genialis, etc., qui incentores novæ hæresis et blasphemiæ inventi sunt, divina sententia et nostro judicio, in perpetuum damnati, extra Ecclesiam remanerent, quod custodituram Sanctitatem vestram non ambigens, hæc scripta direxi. »

Hoc sancti Siricii Papæ ac Sedis apostolicæ judicium Itali episcopi sancto Ambrosio præside, Mediolani congregati, synodali judicio receperunt his verbis : « Itaque Iovinianum, Auxentium, etc., quos Sanctitas tua damnavit, scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos.[988] » Sic damnatos Sedis apostolicæ judicio, ipsi quoque, sed prolato pariter judicio damnant. Unde ille consensus, quo ecclesiastica judicia summam vim obtinent, perinde haberi censetur, cum vel episcopos præeuntes Sedes apostolica probat, vel Sede apostolica præeunte, concinunt et consentiunt Ecclesiæ.

Sic ab episcopis Gallicanis Lutetiæ Parisiorum frequente conventu sæpius congregatis, Innocentii X recepta Constitutio. [309] Reliqua in Jansenii Augustinum sacrosanctæ Sedis acta, eodem episcoporum consensu valuerunt In Galliis, maxima solemnitate gravissimoque judicio expressus consensus est editus ; ut solet esse clarior, ubi controversiæ maxime viguerunt. Bullas interim foto orbe catholico receptas esse constat, ut nullus omnino sit dubitationi locus, quin istud hæreticum dogma æterno judicio condemnetur.

Jam quod episcopi Gallicani episcopalis juris esse profitentur, ut, cum res tulerit, ipsi adunati de quæstionibus fidei primam ferant sententiam, ex antiqua item traditione depromptum est.[989] Ita enim Antiochenæ, Constantinopolitanæ, Africanæ synodi, de Pauli Samosateni, Eutychetis, Pelagii ad Cælestii hæresi judicarunt, multaque alia hujus rei exempla memorantur, quæ Sedes etiam apostolica comprobavit. Illud insigne est, quod à synodo Capuensi gestum est sub eodem beato Papa Siricio, cujus adversus Jovinianum decreta retulimus.

Ea synodus paulo ante decretum illud, ut videtur, duabus de causis celebrata est ; primum ad finiendam ecclesiæ Antiochenæ veterem discordiam cum Evagrius et Flavianus de episcopatu contenderent ; secundo, ut de Bonoso episcopo ferretur judicium, qui adversus beatæ Mariæ virginitatem blasphemare ausus fuerat.

Cum neque Flavianus, neque, ut videtur, Bonosus synodo Capuensi se sisterent ; illius causa, Theophilo Alexandrino atque Ægyptiis episcopis ; hujus, Anysio Thessalonicensi ejusque synodo detegatur.

Hæc quidem decreta erant, salva Sedis apostolicæ auctoritate ; unde beatus Ambrosius ad Theophilum, synodi Capuensis nomine, hæc scribit : « Sane referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanæ sacerdotem ecclesiæ, quoniam praesumimus ea te judicaturum, quæ etiam illi displicere nequeant.[990] » Subdit pacem futuram ; cum id, inquit, gestum esse cognoverimus quod Ecclesia Romana haud dubie comprobaverit. »

Neque est ambiguum quin Anysio Macedonibusque, quibus præerat, episcopis, eadem lex dicta sit ; cum constet eam [310] provinciam Sedi apostolicæ peculiari jure fuisse subditam. Quo etiam factum est, cum quædam causæ pars indecisa penderet, ut beati Siricii Papæ sententiam exquirerent. At sanctus Pontifex sic rescripsit : « Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis ; sed cum ejusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et præcipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi de ejus factis cognoscerent, advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie synodus, recte de his quæ comprehendit vestrorum scriptorum series, decernereremus. Vestrum est igitur, quia hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus ; nec refugiendi, nec elabendi, vel accusatoribus, vel accusato copiam dare. Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus delegit.[991] » Ac paulo post : « Vos enim totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis ; nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit. » Hæc deinde subjungit : « Sane negare non possumus de Mariæ filiis jure reprehensum, meritoque vestram Sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. » Quam causam multis ac præclare egit.

Hanc egregiam epistolam inter beati Ambrosii epistolas sub ejusdem Ambrosii nomine legebamus : sed ipsa verborum series, atque ibidem facta Ambrosii mentio repugnabat. Eam vir doctissimus et candidissimus Lucas Holstenius,[992] Bibliothecæ Vaticanæ Præfectus, ex veteribus archivis sancto Siricio restituit.

Jam ex ea epistola hæc habemus : primum, causam fidei Anysio ejusque coepiscopis à Capuanâ synodo delegatam, atque ab iis judicatam fuisse : neque tantum judicatum Bonosum beatæ Mariæ virginitati detraxisse, sed etiam eam blasphemam esse sententiam ; quod judicium sanctus Siricius comprobavit. Hoc primum. Tum illud, beatum Pontificem, etiam Macedonum episcoporum, id deferente concilio, nullam judicii partem [311] delibare voluisse, sed rem integram reliquisse iis, quibus Capuensis synodus demandasset.

Et magna quidem erat, cujus auctoritati sanctus Siricius detulit, Capuensis synodus : non tamen œcumenica. Verum Romani Pontifices, ecclesiastici ordinis atque æqui juris observantissimi, non ea attingebant, quae à particularibus etiam synodis decernerentur, nisi postquam ad eos canonico ordine devenissent.

Hinc illud : « Vestrum est judicium ferre de omnibus ; » et : « Nobis judicandi forma competere non potest ; » et : « Vos potius synodi vice decernitis, nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit. » Et quidem satis indicat, neque id se detracturum fuisse, si res integræ essent : sed post Capuensis concilii judicium, eo modo atque ordine procedi oportere, quo sacrum concilium judicasset. Tanta erat modestia, tam æquo jure omnia disceptabant ; neque interim, cum res ac locus exposceret, suæ potestatis obliti, sed vim Ecclesiæ in canonico ordine reponebant.

Ergo in Janseniano negotio episcopi Gallicani, ex antiquo more ac jure hæc duo, sibi merito vindicarunt ; et ut episcopale sit in causis fidei primam ferre sententiam : et ut episcopi Sedis apostolicæ ad se perlata judicia, ipsi dato judicio, recipiant, interpretentur, exequantur ; neque ulla in re antiqua traditione ac Patrum sententia deflexerunt.

CAPUT XX.

Dictum illud : Prima Sedes non judicatur à quoquam, cujus virtutis sit ; an cum Declaratione Gallicana consentiat ; duplex ejus sensus ; alter de persona Papæ, alter de sententia ab eo dicta : de particularibus synodis intelligendum : Sinuessana synodus : Romana concilia sub Symmacho Papa.

Nunc exponendum superest, quomodo cum Declaratione Gallicana consentiat illud à prima antiquitate depromptum : Prima Sedes non judicatur à quoquam : vel quidquid dictura est in eam sententiam. [312]

Id duplici modo potest intelligi : alter, ut persona Pontificis eam Sedem tenentis à nemine judicetur ; alter, ut lata ab ea sententia à nemine retractetur.

Primo itaque sensu, sic legimus in Sinuessano illo suspectissimo concilio ab episcopis ad Marcellinum Papam dictum, cum in Diocletiani persecutione thurificasset : « Tu eris judex : ex te enim damnaberis, et ex te justificaberis ; tu enim judex, tu reus.[993] » Et iterum : « Juste ore suo condemnatus est. » Ac postea : « Nemo enim unquam judicavit Pontificem, nec Præsul sacerdotem suum ; quoniam prima Sedes non judicatur à quoquam.[994] »

Quæ utcumque se habent, nihil ad rem. Quæstio enim superest, an hac voce, à quoquam, intelligenda veniat tota Ecclesia catholica, sive concilium œcumenicum eam repræsentans. Ac si cum Baronio et Binio vel maxime volumus hanc admissam synodum, jam illud constabit coactam synodum absque Romano Pontifice ; citatumque eum qui responderet, ac negantem convictum esse, adductis testibus, et ad confessionem adactum, et graviter reprehensum, ultimâ tantum sententia ipsi reservata.

Hæc enim omnia fieri potuisse legitimo ordine, in fidei violatæ causa, canonistæ omnes, etiam ultramontani, facile consentiunt, atque ex his actis probant. Alii ad alia extendunt, atque ultimam tantum excipiunt sententiam.

Verum sententiam hanc si dare non potuit privata synodus, et in facto particulari, eoque obscuro ; quod nec nisi adductis infinitis testibus probaretur, et adversus pontificem statim pœnitentem : non profecto sequitur, ut in re notoria et quæ totam spectet Ecclesiam, et adversus contumacem, totique Ecclesiæ perniciosum Pontificem, nihil fieri possit.

Sed omittamus suspectissimam synodum, cujus nec acta sunt integra, totaque actio ipseque adeo locus, non cuiquam unquam notus.

Atque ut ad certiora veniamus, primum occurrit illud ex concilio Chalcedonensi,[995] damnatum Dioscorum Alexandrinum, qui [313] Leoni Papæ ausus sit anathema dicere, quod nunquam factum est, ut in ea synodo legimus.[996]

Verum et hoc nihil ad rem : certum enim à Dioscoro id in particulari sua synodo factum, ut ex historiis constat, et Baronius confitetur.[997]

Graviora forte sunt, ac propius rem, quae in conciliis Romanis sub sancto Symmacho gesta sunt, ad annum Christi circiter 501.

Clerici quidam, ac multi de plebe, Symmachum multorum scelerum postulabant ; atque ab eo per schisma recesserant : quin etiam rebus suis spoliaverant, et tanquam vacante Sede visitatorem induxerant. Ingens turba in Urbe consecuta erat. Theodoricus Rex civitatis suæ paci consulens, synodum ex diversis provinciis, nempe Liguriâ, Emiliâ ac Venetiarum congregat, ut de iis quæ venerabili Papæ Symmacho ab adversariis dicerentur impingi, judicaret legitime.[998] » Hæc ex synodo iii constant.

Quænam illa scelera Symmacho imputata essent, necdum scimus, nullaque est historia, nullis gestis proditum ; adeo obscura res erat. Id tantum in gestis legimus ; dixisse regem, « plura ad se de Papæ Symmachi actibus horrenda fuisse perlata.[999] » Denique ab accusatoribus servi ad testimonium poscebantur, quod cum etiam legibus interdictum esset, facile demonstrabat, quam eos idoneæ probationes deficerent.

Ipse rex testabatur : « Nihil ad se præter reverentiam de rebus ecclesiasticis pertinere[1000] ? » penes synodum esse judicium ; ac si à causæ cognitione abstinere vellent, paci certe Urbis consulerent ; id unum imperabat. [314]

At episcopi in synodo iii sæpe testati sunt causam divino committendam esse judicio, vel maxime propter Sedis apostolicæ dignitatem, et cum sancto Pontifici rerum ablatarum restitutio negaretur, eumque sponte judicio se sistentem, adversarii pene ad necem cecidissent, episcopi Romam convocati eo magis in proposito perstiterunt. Itaque in synodo v, ipsos accusatores Symmachi damnant, ejus causam divino reservant arbitrio.[1001]

Interim Ennodius Diaconus, synodi auctoritate ac jussu, apologiam Symmachi edidit, in qua hæc erant scripta ; « Aliorum forte hominum causas Deus voluerit per homines terminare ; Sedis istius Præsulem suo sine quæstione reservavit arbitrio. Voluit beati Petri Apostoli successores cœlo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inviolatam exhibere conscientiam.[1002] » Quem librum synodus, quæ fieri jusserat, una cum Symmacho Papa, synodali et apostolica auctoritate firmavit, ac robur decreti apostolici obtinere voluit.[1003]

Hæc igitur ad facta particularia, eaque obscura, et ad particularis synodi auctoritatem spectant. An proinde ad facta notoria, totique Ecclesiæ noxia, et ad concilii œcumenici auctoritatem trahi possent, lector dijudicet.

Certe sancta synodus, cum ei Theodoricus eorum criminum judicium delegaret, respondit : « Ipsum qui dicebatur impetitus debuisse synodum convocare : quia ejus Sedi primum Petri Apostoli meritum et principatus : deinde secuta jussionem Domini, conciliorum venerandorum auctoritas, singularem in Ecclesiis tradidit potestatem, nec antedictæ Sedis Antistitem minorum subjacuisse judicio, in propositione simili facile forma aliqua testaretur.[1004] » En ut clare se redigant ad propositionem similem ; atque id per se intelligendum esset, etiam si ipsi tacuissent.

Quin etiam Papa Symmachus, synodo probante, sic infit : « Est enim à multis prædecessoribus nostris synodaliter decretum atque firmatum, ut oves, quæ Pastori suo commissæ fuerint, eum nec reprehendere, nisi à recta fide exorbitaverit, præsumant : nec ullatenus pro quacumque de re alia, nisi pro sua [315] injustitiam accusare audeant.[1005] » En quam gravem ac patentem decreto suo, atque Ennodii dictis exceptionem adhibeant.

Cæterum hæc de Romana ac particularibus synodis dicta, nihil ad nos, quibus propositum est de conciliis œcumenicis agere. Ejusdem generis est id quod à Carolo Magno ac majoribus nostris factum in causa Leonis III[1006] ; neque his lectorem distineri placet. Sit ergo profecto, nobis etiam auctoribus, Romani Pontificis sacrosancta majestas, nulla eam synodus particularis judicare audeat ; ac ne quidem œcumenica, nisi propter eas causas quas in concilio Constantiensi memoratas sæpe retulimus.

CAPUT XXI.

Persona Pontificis quatenus ab œcumenicis conciliis judicari non possit : Photii gesta Nicolaum Papam excommunicantis : concilii octavi canon XIII.

Jam de ipsis conciliis œcumenicis. Concilium octavum, canone xiii, id egit quod diligentissime considerari oporteat. Sed prius ejus canonis occasio referenda est.

Photius coacto conciliabulo, Nicolao Papæ anathema dicere ausus est. Id conciliabulum à Romana synodo sub Adriano II reprobatur ; ac Photius Dioscori imitator, eo quo Dioscorus anathemate percellitur. Quæ sententia synodi œcumenicæ octavæ canone xiii confirmatur.[1007] Qua occasione compressis synodorum [316] particularium ausibus, de synodo quoque œcumenica in hæc verba decernitur : « Si qua vero œcumenica synodo collecta, de Romana etiam Ecclesia controversia extiterit, licebit cum decente reverentia de proposita quæstione veneranter sciscitari, responsumque admittere ; non tamen impudenter contra senioris Romæ Pontifices sententiam dicere.[1008] » Hæc eo pertinent, ne synodo quidem œcumenicæ licuerit sententiam dicere iis casibus, quibus Photius dixerat ; nempe adversus Romanum Pontificem, apostolicum officium exequentem : aut si qua peculiaria adversus eum crimina et jurgia sererentur ; aut si forte moverentur aliquæ peculiares quæstiones, qualis tum erat controversia de Bulgarorum parœciis, quas Ecclesia Constantinopolitana adversus Romanam sibi vindicabat. Hæc igitur amice ac reverenter tractari placebat Patribus, neque horum aut similium casuum vulgarium causa, lacessi pontificiam majestatem, pacemque Ecclesiæ perturbari ; quod esset revera impudentissimum. Nec ideo synodo œcumenicæ silentium imponunt ; si forte inciderent ejusmodi causæ, quæ Patres sextæ synodi adversus Honorium concitarunt, aut eæ, quæ à concilio Constantiensi memorantur. Scitum enim illud est ; generalibus legibus non comprehendi casus extraordinarios, eosve actus, quos ia re improvisa ipsa necessitas expresserit. Atque hæc de primo sensu hujus sententiæ : Prima Sedes à ne* mine judicatur ; quatenus nimirum ad personam Pontificis pertinere potest.

CAPUT XXII.

De sententiis Romanorum Pontificum non retractandis ; ea de re relati canones, eorumque vis : Gelasii Papæ loci.

Ad secundum sensum ejus dicti pergimus : Prima Sedes non judicatur à quoquam : quo signifie ari videtur, ne ejus sententia retractari possit. Ad hæc igitur spectant hæc Bonifacii I ad Rufam Thessalonicensem, à Bonifacio II in concilio Romano [317] repetita : « Nunquam licuit de eo rursus, quod semel statutum est ab apostolica Sede, tractari.[1009] » Quæ si ad quoscumque casus, et ad concilia etiam generalia protendantur, nempe synodi œcumenicæ iii, iv, vi, vii, viii, à quibus Romanorum Pontificum decretales atque judicia retractari constat, illicita perpetrarint. Eòdem spectat illud ejusdem Bonifacii à Nicolao I, sub Innocentii nomine recitatum[1010] : « Nemo unquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractari, manus obvias audaciter intulit : nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari.[1011] » Quæ ipso tenore sermonis ostendunt, de privatis agi, non profecto de totius Ecclesiæ catholicæ judiciis.

Unde illud passim in ejusmodi decretis frequentatum : Ut à nemine, ut à nullo, ut non à quoquam, Sedis apostolicæ judicia retractentur. Neque vero deerant quibusque temporibus sui Dioscori, sui Photii, aliique contumaces, adversus quos Sedis apostolicæ auctoritatem inculcari oportebat.

Talis erat sub Gelasio Acacius Constantinopolitanus, Sedi apostolicæ Chalcedonensia decreta exequenti obluctatus. Hujus ut contumaciam frangeret Gelasius, de Sedis apostolicæ potestate, hæc vera et fortia memorabat : « Quod de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque quiquam de hujus liceat judicare judicio.[1012] » Atque alibi : « Illam de tota Ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam præceperunt judicio judicari.[1013] » Quæ si ad concilia etiam œcumenica et omnes causas indiscriminatim extendantur, falsa sunt nimium. Neque tantus Pontifex ignorabat antecessorum suorum, Cœlestini Leonisque sententias in Ephesina et Chalcedonensi synodis retractatas, deque iis canonice judicatum. Idem in posterioribus œcumenicis conciliis factitatum acta docuerunt. Quin ipse Gelasius ejusque antecessores ac successores, ea tantum habent pro [318] irretractabilibus, quæ universali sunt consensu constituta. Quos locos alibi relatas qui cum his conferet, profecto comperiet, hæc irretractabilia et incommutabilia Sedis apostolicæ judicata ex Gelasio esse ea, quæ conciliaria decreta exequendo protulerit ; quæque adeo totius Orbis consensione nitantur. Cum vero Gelasius Sedi apostolicæ facultatem attribuit de omni Ecclesia judicandi ; sive, quod idem est, de tota Ecclesia ; omnem ac totam in synodis congregatam nequidem cogitabat ; sed, et quod sæpe diximus, quod synodus Constantiensis, Martino V approbante atque exscribente, exposuit omnem per partes ; ut scilicet ab ejus judicio nulla pars orbis immunem se putaret. Id vel Gelasii subjuncta verba declarant : siquidem « ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt[1014] : » quod erat, omnem per partes, non omnem collectim judicare. Quod autem Gelasius subdit : « ut ab ea nemo sit appellare permissus ; ab ipsa nunquam prorsus appellari debeat,[1015] » peculiarem quæstionem de appellationibus tangit, de qua mox dicturi sumus. Interim constat esse multa Sedis apostolicæ decreta, quæ in synodis œcumenicis retractata fuerint, neque ad eas causas pertinere Gelasii dicta, cum negat à quoquam de Sedis apostolicæ judiciis judicatum.

Neque vero quisquam existimet à se satis intelligi has Gelasii sententias, si eas accipit à causa, propter quam dicebantur, avulsas. Nempe his Acacius petebatur, quem Chalcedonensis synodi contemptorem Gelasius, apostolici officii potestate, synodorum et canonum executor, merito condemnabat. Quæ sane executio decreti synodalis, si ulla provocatione aut tergiversatione suspendi posset, pessum irent omnia, nec tantum pontificia, sed etiam conciliaris auctoritas labefactaretur.

Neque vero contendimus, omnia Sedis apostolicæ quacumque de re decreta, in synodis œcumenicis retractanda ; ne, in quibuscumque privatis etiam negotiis, christianum orbem sollicitari oporteat ; sed tantum ea quibus universalis Ecclesia conturbetur.

His facile solvuntur omnia, quæ ex Nicolao 1 aliisque Summis Pontificibus, apud Gratianum decreta referuntur, de Sedis [319] apostolicæ judiciis non retractandis. Hæc qui ad vivum persecuerit, agi comperiet de quotidianis, quæ per provincias occurrunt, negotiis, non de iis quæ ad synodos œcumenicas extraordinarie perferuntur.

Summa est : his decretis caveri hæc duo : alterum, ne ordinaria consuetaque negotia, post Sedis apostolicæ judicium ad ulteriora judicia referantur ; alterum, ne in causis etiam maximis retractentur ea, quæ in conciliaribus statutis exequendis, hæc Sedes egerit ; aut quæ universali firmaque consensione recepta jam fuerint.

CAPUT XXIII.

Appellationes à Papa ad concilium : non esse de iis in Gallicana Declaratione quæsitum : quo sensu improbari possint : Petrus de Marca appellationes eas à vetere disciplina alienas, non satis caute dixit : varii appellationis effectus ; instaurata cognitio, prolatæ sententiæ suspensa executio : tutela et præsidium in Ecclesiæ catholicæ auctoritate adversus papalem etiam sententiam, in certis quidem causis, res est antiquissima.

Nunc dicendum aliquid de appellationibus à Papa ad concilium ; quanquam id ad causam nostram, atque ad Gallicanæ Declarationis defensionem non pertineat. Id enim gallicani Patres tuendum susceperunt, quod in Constantiensi concilio, sessionibus iv et v continetur, quo loco de his appellationibus nihil actum est. Id tantum constituitur : concilium in certis et generalibus causis potestate præstare.

Atqui illa superior potestas, non necessario se exerit per proprie dictam appellationem ad universale concilium, sed multis aliis modis. Id nobis sufficit, certas causas esse, quibus concilii œcumenici necessaria sit auctoritas ; illud semel congregatum ejusmodi esse, ut etiam Papam parere oporteat.

Cæterum, appellationes, si stricto forensique usu dicimus, ut sit perpetuum sive ordinarium tribunal erectum, ad quod provocetur, atque illud omnino sejunctum ab eo tribunali, à quo provocatur : sane appellatio à Papa ad generale concilium non eo significatu constat. Primum, ideo quod generalis synodus [320] extraordinariè tantum, atque ex causa convocetur ; deinde, quod ipsum etiam complectatur Papam, et quidem tanquam caput ; denique quod certum sit, non nisi summa necessitate ac renuente Papa concilium absque eo convocari posse ; soleantque fieri appellationes eæ ad Papam simul atque concilium. Quare stricte loquendo, papalis sententiæ in concilio facta retractatio, revisioni, sive instauratæ cognitioni, quam appellationi propior esse videatur.

Interim habet aliquid ex appellatione ; cum, ipsa convocatione concilii generalis, papalis sententiæ executio pendeat, in eoque solvi possit ; nec nisi approbata robur obtineat, ut acta Ephesina et Chalcedonensia, aliaque docuerunt.[1016]

Quin ipsa petitione et expectatione concilii generalis, Auxilius à Papa depositus, in suo ordine stare se tutum arbitratus,[1017] à nemine catholico, quod sciam, hujus rei gratia reprehensus est.

Hoc eòne contigerit, quod papale decretum præter canones, ac nullum haberetur, nihil nostra : cum id tantum velimus, certis in causis, sola invocatione concilii generalis, suspendi posse papalem sententiam.

Ac si quidem contenderint, pendere ipso jure propter nullitatem, ut vocant, sententiæ, hoc nobis sufficit ; eum, qui hoc jure agat, interim in synodi, hoc est, in Ecclesiæ catholicæ tutela et præsidio esse ; quod nemo negaverit.

Cum ergo appellationes à Papa ad concilium malo intellectu celebrari possint ; hoc intellectu putamus, tot gravissimis pœnis à posterioribus Romanis Pontificibus Pio II et Julio II fuisse vetitas.

Quod autem vir illustrissimus Petrus de Marcâ, appellationes à Papa ad concilium à vetere disciplina alienas esse censuit[1018] ; quoad aliquos appellationis effectus, concedimus ; quoad omnes, ne ipse quidem dixerit

Namque ipse profitetur generalibus conciliis, post Papæ sententiam, imperatoria auctoritate convocatis, quæsitum in eis extraordinarium remedium : quo vel uno constat in Ecclesia catholica adversus papale judicium tutelam aliquam fuisse. An ergo sublata est ea, postea quam imperator concilia convocare [321] desiit ? An adversus papalem potestatem, nullum jam præsidium, mutataque Ecclesiæ constitutio est, tanquam ab imperatoria potestate penderet ? Absit. Id ergo volumus ; cum Christus ita constituent Ecclesiam, ut summis in rebus summa et indeclinabilis auctoritas penes ipsam totam sit ; aliquid in ipso juro præsidii esse debere ; quo nemini fraudi sit, certis quidem in rebus, Ecclesiæ catholicæ expectare sententiam. Eam vero tutelam, illud præsidium majores nostri in appellatione posuerunt. Novum sit fortasse vocabulum ; ipsa res antiquissima, et cum ipsius Ecclesiæ constitutione conjuncta est.

CAPUT XXIV.

Sanctus Gelasius non eo sensu appellationes à Papa vetuit, quo sunt postea in Ecclesia frequentatæ.

Appellationes eo sensu explicatas, nec ipse Gelasius vetuerit ; qui ubique confitetur vim ipsam irretractabilem cum universali consensione esse conjunctam.

Ac revera diligentius rem inspicienti patebit dicta Gelasii nihil ad appellationes eas pertinere quas diximus.[1019]

Nempe ille commemorat multiplicis generis apostolicum judicium : alterum provisorium, quale erat à Leone latum in Flaviani causa ; alterum decretorium ; idque rursus duplicis generis ; alterum in absolvendo, quale in Athanasii causa dictum erat à Julio Papa ; alterum in condemnando, quale est adversus Acacium.

His causis negat Gelasius appellari posse. Recte : primum enim à provisorio judicio appellari non solet Ecce enim Flavianum in Ephesino latrocinio à Dioscoro condemnatum atque appellantem, Leo decernit in communione permanere interim, quoad synodus universalis causam cognoverit.[1020] Id iure suo poterat, neque erat appellationi locus.

Idem dixerim in decretorio judicio, quo Athanasius, sive quis [322] alius, ab inferiore judice damnatus, absolvitur. Appellatio enim in rei auxilium comparata, reo absoluto, vacat. Neque appellatio, quam à minima vocant, nostris jam moribus introducta, publici actoris nomine, in ecclesiasticis judiciis unquam invenitur.

Jam in eo judicio, quo ab apostolica Sede damnatur Acacius, frustra ille synodum œcumenicam invocasset. Quippe Romanus Pontifex nihil hic aliud fecerat, quam ut synodi Chalcedonensis exequeretur sententiam. Id cum assidue inculcet Gelasius, merito profecto negat appellari posse ab iis judiciis, quibus Romanus Pontifex communis decreti suscipit executionem.

Hæc ego sat scio placitura iis, qui et ante dicta perpenderint, et cum Gelasianis, ista contulerint. Neque vero illa verba : Nusquam, nunquam, et si qua sunt alia, unquam efficient, ut à proposito argumento Gelasii dicta penitus avellantur, traducanturque ad eos casus, quos neque oratione complecti, neque animo providere Gelasius potuerit. Insolita enim et extraordinaria remediis egent extraordinariis. Jam ergo videamus circa ejusmodi appellationes, quid in anteriorum sæculorum gestis habeamus.

CAPUT XXV.

Ante schismatis magni tempus appellationes à Papa ad concilium, exactœ pecuniæ gratia, frequentatæ ab Anglis : adversus Bonifatium VIII à Gallis ; adversus Joannem XXII à Franciscanis. nullo pontificio decreto condemnatæ.

Qui appellationes à Papa ad concilium oppugnant, id asseverant passim, eas fuisse ignotas ante illud luctuosum schisma sub Urbano VI et successoribus ; quod est falsissimum. Anno enim 1246, ecclesia Anglicana maxime catholica Sedique apostolicæ addictissima, grandi pecunia imperata, adversus Innocentium IV ad concilii Lugdunensis tutelam se contulit. Post ipsum concilium, gravata iterum, multa supplicatione recurrit ad Papam. Quo nihil curante, ad legatos suos hæc scribit : « Cum igitur huic exactioni contradicat ecclesia Anglicana, per procuratores, ut [323] hanc contradictionem communem Domino Papæ insinuare velitis pro statu ecclesiæ Anglicanæ, præsentiam Domini nostri Jesu Christi appellantes, et concilii universalis aliquo tempore per Dei gratiam convocandi. » Testis Matthæus Parisiensis, in Henrico III, ad annum 1246.[1021]

Matthæus Vestmonasteriensis ad eumdem annum refert, quod Papa graviter succensuerit Anglis, eo quod ausi erant de oppressionibus et injuriis conqueri in concilio, Lugdunensi scilicet.

At ad annum 1264, sub Urbano IV et Henrico III, idem refert historicus, à cardinale Salinensi legato apostolico, excommunicatos barones Anglos urbesque interdictas : « At illi, inquit, sententiam ipsam contra justitiam illatam attendentes, appellarunt ad Papam, ad meliora tempora, vel ad generale concilium, necnon et supremum judicem, certis de causis et rationibus commendabilibus : quæ postea appellatio, in Anglià congregato apud Radingam concilio, recitata est, et ab episcopis approbata et executa. » En appellatio ad Papam et ad concilium generale, ut si Papa defuisset, concilii tutela superesset, idque habito concilio ab episcopis approbatum et executioni datum.

Anno 1267, cum Angli à legato ejusdem Urbani multis exactionibus gravarentur, « appellant ad Sedem apostolicam, et etiam ad generale concilium, vel, si necesse foret, ad summum judicem. » Hoc refert Matthæus Parisiensis ad eumdem annum.

De Bonifacii VIII ac Philippi IV Pulchri rebus, per aliam occasionem multa jam diximus.[1022] Quæ ad hanc quæstionem spectent hæc sunt.

Bonifacium recordemur adversus supremam regis auctoritatem ea molitum, quæ universi regni ordines improbarint. Cum illa contentio ad extremum devenisset, ac Bonifacius, non ipse quidem, excommunicaret regem, sed tamen declararet variis modis in excommunicationem latæ sententiæ incidisse,[1023] rex [324] totius regni cœtum habuit ; quo in cœtu prodierunt qui Bonifatium hæresis, impietatis, multorum aliorum criminum accusarent ; et concilium generale, quod de his cognosceret, omni ope procurare peterent.[1024] Neque vero contendebant hæresim esse notoriam ; sed tantum ea quæ objicerent, se sacro concilio probaturos. Interim se, qui talia suscepissent, in concilii tutela adversus Bonifacium esse voluerunt ; à futuris gravaminibus ad illud provocarunt. Huic provocationi rex et universi ordines assenserunt : Prælati magno numero, ad quos alii postea accesserunt, pollicentur se regem ac regiam familiam, regnique libertates et jura, contra quemcumque, etiam contra Bonifacium defensuros, salva Sedis apostolicæ reverentia : neque ullis adversus hæc ejus sententiis decretisve adhæsuros. His consensit universitas Parisiensis, omnes regni ordines, capitula, religiosi conventus, atque adversus omnia, quæ Bonifacius moliretur, concilii œcumenici protectione se muniunt.

His liquet, non tantum hæresis, sed multorum etiam aliorum criminum causa, concilium œcumenicum postulatum, atque ad id appellatum, etiam ad regni tuenda jura : non quod jura regia in synodi potestate ponerent ; sed quod ea defensuros, adversus Bonifacii minas, concilii generalis præsidium tueretur.

Addebant et de sanctorum locorum ab infidelibus occupatorum restitutione ; atque ut omnium animis satisfacerent, omnes, quas poterant concilii congregandi causas congerebant. Hæc acta sunt anno fere 1303.

Bonifacius eodem anno, edito diplomate, firmat regem in excommunicationem incidisse : blasphemiæ imputat imputata sibi crimina : « concilium sine se non posse convocari » dicit ; seque processurum, « non obstante hujus frivolæ appellationis obtentu, quæ ad majorem, vel parem, sive mortalem aliquem non potuit interponi.[1025] » De appellatione ad concilium nihil dicit gravius ; [325] atque etiam id quod dicit, auctoritate est vacuum, cum ea Bulla inter eas sit, quas Clementis V jussu erasas vidimus.[1026]

Idem Bonifacius regem ultima sententia proscripturus, quæ tamen prolata non est, propter Pontificis interitum, multas causas excommunicationis obtendit, nihil de appellatione ad futurum concilium.

Ejus quoque successores Benedictus XI et Clemens V, hujus provocationis gratia, nihil regi aut regni ordinibus, ipsisque adeo prælatis ac religiosis succensuerunt.

Joannem XXII adversus appellantes ad œcumenicum concilium, à definitione fidei, quam ipse protulerat, nihil decrevisse, suo loco vidimus.[1027]

Hæc quidem Constantiense concilium præcesserunt ; ne quis existimet, ab ejus decretis ortum habuisse, sed à prisca, omnino traditione manasse, quod concilium Papa præstare est creditum.

CAPUT XXVI.

Appellationes à Papa ad Concilium primus omnium condemnavit Petrus de Luna in schismate obduratus : ejus ea de re decretum in concilio Constantiensi revocatum.

Omnibus igitur conticescentibus, primus omnium mortalium, qui appellationes à Papa expressa sententia condemnavit, Benedictus fuit ille XIII, seu Petrus de Luna, in schismate obstinatus et induratus.

Is cum ab eo fuisset provocatum, Bullam edidit : Crescit faciliter. Hac non licere declarat à Romano Pontifice appellare, sive etiam provocare ; ejusmodi appellationem manifeste esse contra « plenitudinem potestatis ac sacrorum canonum instituta ; nec carere suspicione schismatis ; » sed adversus eam Bullam iterum provocatum.[1028]

Post annos aliquot aliam protulit : In dierum successu,[1029] anno 1407, qua adversus eos, « qui à se et Romanis Pontificibus [326] appellare præsumpserint, aut à sua eorumque obedientia recesserint, » excommunicationis sententiam promulgavit. In epistola vero ad Carolum VI data, cui Bullam interserit, haec quæritur : « Quod nonnulli catholicæ veritatis æmuli, qui contra nos et Ecclesiam Romanam rebellionis calcaneum erigere præsumpserant, à nobis, quod est contra canonicas sanctiones, appellationes interponere non verentes, etc.[1030] »

Quas in eo schismate ex utraque parte appellationes ediderint ad concilium, suo loco vidimus,[1031] neque hic repetimus.

Tacendum illud non est, Bullam In dierum successu à concilio Constantiensi, sessionibus xxx et xxxvi, jam tribus obedientiis congregatis, revocatam fuisse[1032] : ut nullum stet adhuc decretum pontificium, ac ne quidem in schismate editum, quo eæ appellationes condemnentur.

CAPUT XXVII.

Martini V Bulla de non appellando à Papa ad Concilium, quam perperam objecta.

Aiunt à Martino V, stante concilio Constantiensi, editum ea de re Bullam, quam Joannes Gerson retulerit. Id vehementissime Emmanuel Schelstratus urget. Quidam galli scriptores, atque ipse etiam Petrus de Marcâ confitentur,[1033] haud profecto id facturi, si rem diligentiùs considerassent.

Ac primum certum est hujus Bullæ nullam unquam à quoquam, sive Pontifice, sive privato scriptore, historico, theologo, canonista, aut Bullarum collectore haberi mentionem, præterquam à Gersone in duobus locis ; quos proinde locos, ut sunt apud Gersonem integros commemorare nos oportet. Et is quidem libellum, Quomodo et an liceat in causa fidei à Papa appellare, sic incipit : « Quæritur utrum hæc assertio sit catholica : Nulli fas est à supremo judice, videlicet apostolica Sede, seu Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in terris, appellare, aut ejus [327] judicium in causis fidei (quæ tanquam majores ad ipsum, et Sedem apostolicam deferendos sunt) declinare.[1034] » Tum subdit : « Arguitur quod sic, auctoritate sanctissimi Domini Martini Papæ V, in sua constitutione, Ad perpetuam rei memoriam, facta et promulgata in consistorio generali celebrato Constantiae, v Idus Martii, pontificatus sui anno primo (hoc est 10 Martii 1418) ubi reperitur hæc assertio sicut dicitur. »

His in Gersonis verbis primum illud occurrit : non ipsum id per se dixisse Gersonem, sed tanquam ab aliquo objectum memorare. Quo loco id observatu dignum, quod est à Gersone positum : Ubi reperitur hæc assertio, sicut dicitur, quæ quidem ostendunt Bullam non fuisse publici juris et ubique vulgatam do cujus verbis nec Gersoni constitisset.

Cujus autem auctoritatis ea Bulla visa sit quæ postea secuta sunt concilii Constantiensis acta indicabunt, cum in sessione xlv et ultima ejus concilii, die 22 Aprilis, altero mense, postquam ea Bulla in publico consistorio lecta et promulgata dicitur, Poloni regis legati, jam dimissis Patribus, à Martino V ad futurum concilium œcumenicum appellarint.[1035]

Nempe illi à Papa supplicabant, Joannis Falkembergii librum, crudelissimos errores atque hæreses continentem, jamque in secretis congregationibus condemnatum, in sessione publica condemnari : à quo denegante, provocabant ad concilium. An, rogo, id facturi, si earum appellationum ulla legitima aut probata condemnatio præcessisset ? An non ipse Martinus V inclamasset impudenter agere Polonos contra interdictum ? Non id autem factum est ; sed Martinus « dixit respondendo ad prædicta, se quidem probare quæ per concilium conciliariter facta essent, non alia, » quæ scilicet in secretis conventibus. Hoc tantum : ac de appellatione nihil quidquam. Non ergo verum est eam ullo legitimo decreto, mense antecedente, fuisse prohibitam.

Et Joannes quidem Gerson in Dialogo apologetico de supplicatione Polonorurn copiose agit, memoratque ab illis oblatam schedulam de libello Joannis Falkembergii ; neque illis satisfactum [328] esse, remque in deteriora lapsam, « Usque adeo, inquit, quod pro parte dominorum Polonorum, interjecta est tandem appellatio ad futurum concilium. Cui appellationi cum respondendum esset, lecta est, ut dicitur, in consistorio generali et publico, quod ultimo Constantiae celebratum est, minuta quædam sub forma Bullæ, destruens, ut asserunt qui legerunt eam, fundamentale penitus robur, nedum Pisani, sed Constantiensis concilii.... Continebat itaque in nullo casu licere appellationem à Papa facere, nec ejus judicium in causis fidei declinare ; plane contra legem Dei decretaque concilii.[1036] »

En post eam Bullam de non appellando à Papa ad concilium, quæ 10 Martii 1418 edita dicitur, iterum occasione interjectæ à Polonis appellationis ad futurum concilium, ejusdem Bullæ minuta lecta dicitur. At siquidem 10 Martii transacta res erat ; quid necesse fuit, post eam appellationem, actum agere, ac Bullæ minutam iterum legere ? An quod ita oportebat refelli Polonos ? Quidni ergo Martinus V, in ipsa concilii publica sessione, cum Poloni appellarent, ea Bulla objecta, eos comprimebat ? An quia intelligebat sacram synodum non id laturam fuisse ? Infelicem Bullam, quæ concilii œcumenici lucem auctoritatemque non sustinet ? Cur autem Joannes Gerson iterum de ea Bulla loquitur, ut de ea, quæ nec à se visa sit ? Lecta, inquit, dicitur ; et ut asserunt qui legerunt eam. Ergòne dicemus publicam, de qua ipse dubitat, aut omnino divulgatam, quæ non ab omnibus videretur ? Quid vero minutum Bullæ memorat ? Certe 10 Martii editam ac post sex hebdomadas adversus Polonos innovatam, jam grossatam, ut aiunt, oportebat, suisque vestitam formulis, dimissam per ecclesias ubique servandam. Atque illud absurdum est, omnibusque sæculis inauditum, ejus momenti Bullam, stante concilio generali, atque ei præsidente Papa, in ipso concilio non fuisse prolatam. Cur enim Martinus V tanta de re synodi præsentis sententiam ne requisivit quidem ? Ac multas quidem Bullas minoris momenti sessione xliii lectas, nonnisi approbante concilio edidit ; hanc vero cur solus, atque adhibito tantum consistorio, seu cardinalium cœtu ? An quia intelligebat repugnaturos [329] concilii Patres ? Bullam ergo repugnante concilio œcumenico editam valere credemus ? At si concilii auctoritatem Martinus metuebat ; ne saltem vereretur publicam lucem, ne minutam semel atque iterum lectam, nec intellectam premeret. Adeòne ejus Bullæ pudebat, ut eam nec ipse Gerson, à quo solo memorata est, unquam viderit ? Itaque nullibi legitur ; nullibi visitur ; nulli collectioni Bullarum inseritur ; non eam Pius II, in Bulla Execrabilis ; non Julius II, in Bulla Suspecti regiminis, quibus appellationes à Papa ad concilium tantis pœnis prohibent, vel leviter memorant. Et quidem Julius II Pii II Bullam firmat : de Martino ambo tacent ; cum id stante concilio Constantiensi gestum vel maxime commemorari è re esset. Quare apparet rem à Martino tentatam potius quam confectam fuisse. Quod si in consistorio bulla vero animo à Pontifice proposita et prolata est, profecto rejectam, improbatam, explosam oportuit ; cujus et auctorem puduit, et apud posteros nulla memoria est.

Sed age ; Bullam tanto studio Ecclesiæ toti posterisque occultatam placet inspicere propius, et quid incommodi alat intelligere. Et quidem certum est, ex ea superesse nihil, præter ea verba, quæ nunquam sibi lecta Gerson, à nescio quo audisse se memorat. His autem, utcumque se habent, duo vetari videntur : alterum generatim, ut milii liceat, sive ut in nullo casu liceat à Romano Pontifice appellare ; alterum, ne liceat in carnis fidei, illius declinare judicium. Quæ duo quam diversa sint, vocum discrimina satis indicant.

Primum est generaliter dictum, admittitque eos sensus quos reliqui ejusmodi canones ; nempe ne passim, ne in ordinariis et quotidianis casibus appelletur.

Alterum, quod in causis fidei Romani Pontificis judicium dedinare non liceat : quanquam ambiguum videri potest, stricte tamen loquendo, verum est. Aliud enim est, declinare judicium, tanquam judex non sit legitimus et competens ; aliud ab eo appellare, quia non sit usquequaque supremus.

Jam ex Gersone constat Martini V famam graviter laborasse, quod ab eo talia promulgata jactarentur.[1037] Quin ipse Gerson, ne [330] Martinum ea conatum reprehendisse videatur, pro sua modestia, atque in Romanum Pontificem reverentia, factum excusat, ut potest, et qua demum ratione, verba Martini ab ejus benevolis ad commodum sensum leniter inflectantur ostendit. Denique viam docet, qua Pontifex hujus rei declinet invidiam, ac factis dicta compenset. Adeo hæc non modo nulla et irrita, sed etiam Pontifici noxia videbantur.

His ergo omnibus constat, primum, appellationem à Papa ad futurum concilium, ipso concilio desinent© quidem, sed tamen adhuc præsente, factam, non fuisse improbatam, sed in acta relatam, nulla omnino nota ; tum Martinum V eas appellationes bis condemnare visum, sacræ synodi, imo totius Ecclesiæ refugisse lucem, atque synodi talia repellentis prævaluisse sententiam ; denique, ut vel maxime fuerit diploma bullatum, vulgatum, ritu solemni promulgatum, omnino concidisse, eorumque loco esse, quorum in Ecclesia nulla vis, nulla mentio est.

CAPUT XXVIII.

Bulla Execrabilis Pii II in conventu Mantuano : qua occasione lata : nostri intellexerunt de privatis tantum negotiis, fundamento ex Bullæ verbis petito ; nec recepta est in Gallia, et ab ea quoque appellatum : appellationes postea frequentatæ.

Anno 1459, post conventum Mantuanum Pius II, edidit Bullam Execrabilis et inauditus. Hac damnat eos « qui à Romano Pontifice appellare præsumant : qui fecerit, sententiam excommunicationis incurrat,[1038] » aliasque pœnas, quæ in reos majestatis, et hæreticæ privatis fautores decernuntur.

Hujus sententiæ has potissimum exponit causas : Quia ridiculum appellare ad id quod nusquam est, neque scitur quod futurum sit : quod, eo obtentu, pauperes à potentioribus opprimantur multipliciter, remanent impunita scelera, nutritur adversus primam Sedem rebellio, libertas delinquendi conceditur, et omnis [331] ecclesiastica disciplina et hierarchicus ordo confunditur.[1039] » Quæ docere videntur animum Pontificis fuisse, has appellationes prohibere in ordinariis tantum casibus ac peculiaribus negotiis.

Et revera constat eam Bullam conditam occasione appellationis Sigismundi Ducis Austriæ, à monitorio Calixti III,[1040] in quadam controversia cum Nicolao de Cusa cardinali, episcopo Brixinensi, rerum temporalium causa.

Itaque, anno sequente 1460, in appellatione ea quam adversus Pii II orationem in conventu Mantuano habitam, vir clarissimus Joannes Dauvet, procurator generalis, edidit, hoc etiam interposuit de Bulla Execrabilis : « Neque est æstimandum dum sanctissimum Dominum nostrum, per litteras, quas Mantuæ publicasse fertur, quæ incipiunt Execrabilis et inauditus, voluisse prohibere ut in nullo casu, sive tangat conservationem orthodoxæ fidei, sive extirpationem schismatis, sive universalem reformationem Ecclesiæ in capite et in membris, super gravaminibus, quæ per aliquem Summorum Pontificum inferri contingeret, principibus et regionibus liceat quovis modo habere recursum ad judicium plenarii concilii ; cum sub generali prohibitione non veniant ea quæ speciali expressione indigerent : et præsertim talia ex quibus læsio fidei orthodoxæ, et schismatum fomenta, atque gravissima decoloratio status Ecclesiæ universæ sequi possent.[1041] » Sic publicis ecclesiasticis causis accensebant magnorum imperiorum salutem ac pacem : cum ea imperia pars maxima Ecclesiæ, eique ornamento et præsidio essent.

Cum autem ipse dicat, Bullam Execrabilis, in conventu Mantuano, ut fertur, publicatam ; ostendit eam ad nos non fuisse perlatam, neque promulgatam consueto et canonico more ; ac [332] nedum recepta sit, palam ei reclamatum fuisse, eo quidem sensu, quo appellationes in gravissimis illis, quas diximus, causis prohiberet.

Cæterum quod Pius II ridiculum dicebat, appellare ad id quod non sit, et quod exiturum sit ignorabatur ; respondebant concilium ex Constantiensi decreto debuisse celebrari, et quominus haberetur, elapso decennio, jam per Papam stare : tum vero Ecclesiam catholicam semper esse præsentem ; neque cuiquam fraudi esse, quod non congregata esset, cum appellatio dirigatur ad Papam qui eam congregare tenetur.

Post eam ergo Bullam, ejusdem Pii II tempore, multæ appellationes sunt editæ à nostris ab ipso ad concilium,[1042] quod Pragmaticæ-sanctionis condemnationem moliri videretur.

Has et alias ejusmodi multas per ea fere tempora in Gallia frequentatas omittimus ; quod in Probationibus Libertatum Ecclesiæ Gallicanæ integræ referantur.[1043]

Annotamus tantum appellationem editam ad generale concilium ab Universitate,[1044] anno 1491, adversus Innocentii VIII, gravem decimam imponentis, Bullam.

Similem appellationem ab inclyta ac venerabili Ecclesia Parisiensi prolatam[1045] eodem anno[1046] eâdemque de causa legimus, ex qua etiam multa supra retulimus.[1047]

CAPUT XXIX.

Bulla Suspecti regiminis Julii II : in ea clausulæ extra omnem ordinem : non publicata apud nos, nedum recepta appellationes postea frequentatæ, non tantum à nostris, sed etiam ab aliis.

Anno 1509, Julius II Bullam edidit Suspecti regiminis, qua [333] Bullam Execrabilis Pii II renovat ac firmat ; Leonardum Lauredanum Ducem, generale concilium et commune Venetiarum excommunicat, quod jam excommunicati, quia urbes pontificiæ ditionis retinerent, ad damnatum et prohibitum appellationis remedium confugissent ; alios eadem appellatione usos simili pœna, plectit ; Constitutionem suam adversus omnes valituram decernit, cum suppletione solemnitatis cujuslibet, etiam publicationis omissæ.[1048] Quæ quo magis decernuntur extra ordinem, ac supra omnem legem et canonem, eo minoris esse putantur à nostris. Certe, ut Galli clarius designentur, nominatim Parlamenta commemorat ; quod, quia apud nos nec publicatum, nedum receptum fuit, nostri, more consueto in gravibus causis, ac præsertim in concordatorum causa, ad concilii generalis tutelam provocarunt, in eaque sententia innoxii et illæsi diutissime perstiterunt.

Neque Galli tantum eas appellationes emisere, sed alii quoque in libris Probationum Ecclesiæ Gallicanæ Libertatum memorati[1049] : quæ tantum indicamus : cujusmodi sint lectori expendenda relinquimus.

CAPUT XXX.

Bullæ Pii II et Julii II, occasione litium ac dissidiorum temporalium editæ : qui appellationes respuunt, quam incommoda remedia adhibeant ; Andreæ Duvallii locus.

Neque enim orbis christianus adeo movebatur datis à Julio II in Venetos, flagrante bello, sententiis. Bellum gerebatur inter Julium ut principem et Venetos. Jam si, editis Bullis, ac sub anathemate Julius Pontifex jure repetit civitates eas, quæ de Principe Julio bello captæ sunt, nullumque adversus ea decreta præsidium est : nempe id superest, ut et Veneti et quicumque principes, quacumque necessitate talia bella gesserint, deditionem faciant.

Neque vero res ab eo statu multum abhorrebant, cum Pius II [334] diploma suum edidit. Nempe Sigismundus cum cardinale Cusano de temporalibus maxime litigabat, atque arma moverat, cardinalemque ceperat, cujus rei gratia à Pio citabatur Romam cum suis consiliariis, atque omnibus civibus, infinito licet numero, uti de articulo : Credo in Ecclesiam catholicam : ejusque consectaneis responderent[1050] ; quem sane articulum ideo negare viderentur, quod Pontificis decretis, de re etiam temporali, dicto audientes non essent. Sic à temporali lite ad hæresis quæstionem controversia deducitur, ut miseri nec mutire auderent. Quas adversus ambages, atque circuitus, aliquod petere refugium omnes optabant.

Neque vero id quæro, jurene an injuria Sigismundus egerit. Hoc tantum indico, grave ac magnis quoque Principibus, nedum privatis metuendum, ita procedi ; miscerique hæresim, subortis maxime temporali causa litigationibus. Nec mirum si christiani principes, nationes, cœtus, quod negari non potest, à Romanis Pontificibus aliquando vexati, eversis antiquis juribus, imperata ingente pecunia, intentatis, sive etiam allatis armis, in Ecclesiæ catholicæ suprema atque indeclinabili auctoritate, aliquid sibi præsidii relictum voluerint. Certe appellationes eas, ut ante concilium Constantiense celebratas, ita nec post Pii ac Julii decreta desiisse, multis exemplis ostensum est.

Unum superest quod objiciant ; nempe à Leone X, Bulla Exurge, Domine, Luthero vitio datum, quod citatus à Papa in vocem temerarie appellationis prorupit ad futurum concilium, contra Constitutionem Pii II ac Julii II, taliter appellantes hæreticorum pœna plectentes[1051] ; » xvii Kalendarum Julii, anno 1520. Bullam autem toto orbe christiano receptam esse constat.

Facile respondemus receptam quoad ea, quæ ad Lutherum condemnatum pertinerent. Cæterum verba prolata recitativè, ut aiunt, non decretive posita, nullam vim addunt Pii II ac Julii II Constitutionibus ; atque adeo ut post eas, ita post hanc Leonis X Bullam frequentatas appellationes, etiam à Germanis, atque ab ipso imperatore, relata superius[1052] exempla demonstrant. [335]

Cæterum Lutheri appellatio vere temeraria et cavillatoria fuit, quod à citatione appellans, in negotio fidei Sedis apostolicæ judicium detrectant.

Neque eam tantum causam Leo commemorat, cur Lutherus merito condemnetur ; subdit enim : « Frustra etiam concilii auxilium imploravit, qui illi non se credere palam profitetur.[1053] » Quare impuro sycophantae, omnia per summam et apertam insaniam molienti, æquum erat nullum patere suffugium ; non proinde debitum intercludi præsidium iis, qui vere gravati essent.

Nunc qui id genus præsidii renuunt, alias vias docent haud leviter incommodas, nempe nullitatis, ut aiunt, quam iniquis sententiis objiciant. At Galli non solent illam probare jurisprudentiam, qua, objecta nullitate, sententia contemnatur. De causis nullitatis coram judice agi volunt, ne sibi quisque judicet ; modestius putant, si forte à Pontifice vexatos se sentiunt, concilium habere judicem, quam nullo judice agere ut libet.

Andreas Duvallius, cum appellationem omnem à Papa illicitam judicet, idque sive sit infra, sive supra concilium, permittit tamen principibus ac rebuspublicis, ad graves injurias depellendas, primum « non obedire mandatis pontificis ; imo, si aliter sibi succurrere non possint, strenue prudenterque resistere.[1054] » An ergo læsos principes strenue rem gerere, quam conciliare judicium expectare malint, ipsi dijudicent ? Nos in his, ut diximus, nostræ quæstionis summam non ponimus : ut quæ ad variabilem forte disciplinam aliqua ex parte pertineant. Certe Ecclesiæ catholicæ ejusque œcumenici concilii, in rebus generalibus, maxime vero in fidei quæstionibus, gravi contentione orta, supremam et ineluctabilem potestatem, ex omnium sæculorum traditione asserimus ; et inter res judicatas post Constantiensia et Basileensia probatissima decreta referimus. [336]

CAPUT XXXI.

Variæ de conciliis generalibus novissimi auctoris anonymi vitilitigationes : quæstionem ab eo pessime constitutam : an concilia inter res incertas numeranda ? Quæstiones generales à particularibus, ad Constantiensis synodi mentem, jam inde ab initio distinctæ.

Qui unius Papæ voluntati sine more modoque permittunt omnia, eo peccare solent ; primum, quod argumentationibus malunt agere, quam traditionibus ; tum eo vel maxime, quod à quæstionis statu procul absint ; quæque plana per se et expedita sunt, miris involvant modis.[1055]

Et quidem in quæstione male constituenda auctorem anonymum, qui diligentissimus videri voluit, ubique multa peccasse jam vidimus. Illud imprimis quod nos ita refellit, quasi infallibilitatem soli concilio œcumenico tribuamus,[1056] cum sine concilio œcumenico, catholicæ Ecclesiæ valere consensum, Gallicana Declaratio diligentissime expresserit.

Jam de concilii superiore potestate, ad secundum caput Gallicanæ Declarationis idem auctor hæc scribit : « Satis, inquit, patet in Declaratione cleri Gallicani, accipi hinc Summum Pontificem sine concilio, illinc concilium sine Summo Pontifice, cura Declaratio decretis concilii Constantiensis nitatur quæ aliam sententiam non admittunt[1057] ; » quæ omnia falsissima fiunt.

Primum enim falsum est, à clero Gallicano ea tantum spectata esse concilia, quæ sine Papa celebrentur[1058] : nec minus falsum est, quod decreta Constantiensis concilii non aliam admittant sententiam, quam eam scilicet de conciliis sine Papa congregatis : primum quia concilium Constantiense declarat Papam subesse, non modo Constantiensi concilio, « sed etiam cuicumque generali concilio legitime congregato[1059] : » non autem supponit omnia futura concilia sine Papa congreganda esse ; non ergo loquimur de conciliis sine Papa congregatis : tum quia nec [337] ipsum Constantiense concilium sine Papa congregatum erat ; quippe convocatum à Joanne XXIII, qui verus Pontifex merito haberetur : neque is concilium dissolverat ; imo se concilio adhærere fatebatur, cum illud Constantiense decretum est conditum, ut suo loco vidimus.[1060] Postremo Constantiense concilium, in reformationis quoque causa, Papam subesse concilio decernit, cum reformationis negotium non nisi electo Summo Pontifice tractaturum esset.

Quare quod idem anonymus ubique testatur,[1061] cum ipse Papam synodo anteponit, agi de concilio, à quo Summus Pontifex ejusque legati absint ; nihil aliud testari visus, quam statum quæstionis à se ignoratum, eosque quos congerit Scripturæ ac Patrum locos, plane esse extra rem, idque ab eo actum ut fucum faceret imperitis.

Sane et illud constitit, non asseri à Gallis synodos sine Papa congregatas, nisi iis in casibus, quibus eas et auctor anonymus,[1062] et alii passim theologi canonistæque admittant, hoc est, « in iis qui dilationem remedii non paterentur. »

Alia quidem quæstio esse potest ; an concilium à Romano Pontifice semel convocatum, ipsoque præside constitutum, ipso jure cesset, ubi ab eo concilio Papa recesserit, quemadmodum Constantiae ; vel ubi illud concilium Papa dissolverit, ut Basileæ factum est. Sed quæstionem eam, neque clerus Gallicanus sua Declaratione complexus est, neque anonymus pertractavit. Interim certum est rem esse ab Eugenio IV judicatam ; Basileense concilium ab eo dissolutum, haud minus stetisse integrum ; ut eam quæstionem aliquo certe casu, res inter judicatas referri necesse sit.

Quo fateamur necesse est, pleraque ac potissima anonymi argumenta, quoad hanc quidem quæstionem, plane concidere ; cum non eo quo oportet, collimare constet.

At argutulum istud futile æque ac invidiosum quod objicit ; quamvis reges ac principes à populo plerumque suam auctoritatem acceperint, « tamen Galliarum regem comitiis generalibus [338] superiorem esse,[1063] » et majestatis reos haberi qui sub Henrico III elegissent, ut rex comitiorum sententiam sequi teneretur. Quorsum enim ista ? An ut necesse sit ad gallicani imperii formam, Ecclesiam à Christo esse constitutam ? Aut vero oporteat custodiendæ fidei ac religionis per universum orbem, eamdem ac unius gentis administrandae esse rationem ? Cum nec ipsa imperia eamdem formam habeant, neque Ecclesiam ad alias quam ad Christi regulas exigi liceat. Quid autem illud est, ab eodem anonymo jactatum, non posse Summum Pontificem Ecclesiæ subjacere, à qua suam non est mutuatus potestatem ? Quasi quis cui subjaceat, non in Christi arbitrio ac sapientia positum fuerit, aut id ratione aut humanis exemplis, non Dei revelatione, atque Ecclesiæ traditione, quærendum sit nobis.

Ejusdem notæ est, quod objiciunt,[1064] ut ecclesia particularis, nec tota simul sumpta, episcopo suo capiti et pastori particulari ; ita universalem Ecclesiam, nec totam simul sumptam, Papæ suo capiti ac Pastori universali prævalere posse. Non enim quemadmodum Ecclesia universa, ita particularis, ex promissione Christi, certa et infallibili sancti Spiritus assistentia pollet ; ut proinde necesse sit quemadmodum in Ecclesiæ universæ, ita in Ecclesiæ particularis consensu, certum collocare Spiritus sancti magisterium ac testimonium.

Neque illud pluris est, non posse stare in Papa eam, quam clerus quoque Gallicanus agnoscat, plenam potestatem, si Gallicanæ Declarationi detur locus. Neque enim plenam esse, quæ ab alterius arbitrio vel judicio pendet.[1065] Quod quidem nihil aliud est, quam in verbis ludere. Plena enim dicitur respectu positivi juris, ea potestas, quæ omnia potest, ubi id necessitas atque evidens utilitas postulaverit : non ita sane, ut omnia sine lege modoque possit.

At illud etiam argutius ac vanius, quod involvendæ quæstioni ab anonymo est positum[1066] ; Papam agnosci facile ab omnibus, concilia rem incertam, nulla vera firmaque definitione constantem ; ad hæc, raram, difficilem ac fere impossibilem[1067] ; parumque [339] abest, quin eam ab Ecclesia alienam praedicet ; cum præsertim tribus primis sæculis, concilia generalia ipsa persecutio prohiberet. Sed hæc, ad persecutionis tempus quod attinet, quam falsa, quam vana, quam nulla sint, demonstratum supra.[1068]

Jam quod parta Ecclesiæ pace, conciliisque generalis congregari solitis, concilia rem incertam dicunt, quia dubium est per quos et quomodo constitui debeant,[1069] hominum est, ut leniter dicam, nodum in scirpo quærentium. Vanas enim et inanes difficultates congerunt ; non constare scilicet an concilia ex episcopis tantum, an etiam ex presbyteris conflentur necessario : quantus numerus aut episcoporum aut provinciarum adesse debeat : quinam ex jure, quinam ex privilegio ? an per se, an per procuratores ? tum quæ ratio absentium et excusator um haberi debeat ; imo an concilium universale sit ? Quæ cum dixerint, eo rem redigi volunt, « ut suprema et infallibilis sit Summi Pontificis sententia, quam seu regulam semper tuto sequantur fideles.[1070] » Quæ profecto si quid valent, illud efficient, ut conciliorum generalium omnem omitti mentionem præstabilius sit. An enim id agunt, ut unus Pontifex, cuicumque cœtui voluerit, concilii generalis nomen adjiciat ? An ut concilia generalia haberi aut non haberi perinde sit ? Id quidem nonnulli apud se sentiunt ; sed palam promere pudor, et christiani orbis reverentia prohibet. Ergo vel hæc omittant, vel nobiscum solvant. Cæterum plana solutio est ; primum enim certa traditione constat, sufficere ut episcopi concilio præsto sint ; tum illud, concilium esse œcumenicum, cui Papa auctore, pro œcumenico concilio se gerenti Ecclesia universa communicaverit. Hinc concilii Constantiensis auctoritas asseritur : hinc prioribus Basileensibus gestis sua firmitas constat. Neque nocuit ea dissolutio, quæ ab ipso quoque Eugenio IV nulla et irrita declarata est ; cum totus christianus orbis haud minus sanctæ synodo pro œcumenica sedenti et agenti communicaret.

Papa autem auctore dicimus, ordinarie quidem, ac nisi ipsa necessitas aliud expresserit ; quod schismatis causa aliisque in casibus admitti ab omnibus summo consensu vidimus. Sed quoniam in conciliis non statim ac semper æque perspecta est [340] nominis christiani repræsentatio, quin interdum dubitari contingat, an aliquod concilium vere generale sit ; tum Ecclesiæ consensu rem confici, Romanorum quoque Pontificum auctoritate ostendimus.[1071]

Cæterum qui omnia incerta et perturbata esse volunt, nisi christiani, aliis ecclesiis et episcopis perinde habitis ac si nihil essent, in unius Romani Pontificis infallibilitate acquiescant, in quantas ambages quantasque turbas ipsi sese conjiciant, unde se nullo prorsus extricare valent pacto, jam toties notavimus, ut hæc dicere rursum, nihil aliud esset quam actum agere.

CAPUT XXXII.

Recapitulatio eorum, quæ ad caput IV Declarationis Gallicanæ dicta sunt, atque imprimis eorum quæ libra VII et VIII.

Absoluto nostro ad caput quartum Declarationis Gallicanæ tractatu, superest ut quæ hic dicta sunt, ad rei memoriam in compendium redigamus.

Primum illud praestruximus quartum caput Declarationis Gallicanæ, rem esse judicatam[1072] ; quod sic conficimus : Judicatum in concilio Constantiensi Papam, etiam in fidei quæstionibus, concilio subjici oportere : at qui errare non possit, cum in fidei negotio alteri subjici nefas : non ergo Papa is est, qui errare non possit. Rursus : In illo concilio, de Papa, ut est Papa, actum est, non autem de Papa, ut est privatus doctor : ergo Papa, etiam ut Papa, non is est qui errare non possit : at Constantiense concilium à tota Ecclesia, atque adeo à Romanis Pontificibus comprobatum fuisse, rationibus adstruximus necessariis[1073] : ergo Papam non eum esse quem dicunt, res inter judicatas haberi debet. Hoc certissimum præjudicium. Nunc ad rem, si adhuc injudicata esset, conficiendam, hoc fundamentum posuimus : à Patribus vim summam et indeclinabilem esse repositam in eo, quod ubique, quod semper est creditum ; non ergo in eo, quos solus Papa definiat.[1074] [341] Exinde concilia generalia ab apostolico usque concilio persecuti sumus ; quod apostolicum Hierosolymitanum concilium, Actorum xv relatum, normam esse cæterorum, datamque in eo quæstionum finiendarum formam, et ipsa auctoritate apostolici nominis, et sancti Cœlestini Papæ sanctæque synodi quintæ sententia, et omnium postea sæculorum secula praxi ostendimus[1075] ; collatisque gestis comperimus, ubique valere apostolicum illud : Visum est Spiritui sancto et nobis ; atque illud : Visum est Spiritui sancto, cum illo et nobis, hoc est cum ipsa episcopalis atque apostolici ordinis unitate esse conjunctum : non ergo, quod nunc fingunt, synodos habere à Papa, ut recta decidant, sed à Spiritu sancto, eique conjuncta universalis Ecclesiæ auctoritate ac testimonio.

Hic igitur conciliorum gestis evolutis apparuit, ita esse Ecclesiam constitutam, ut siquidem primæ Sedis sententiæ consensum accommodaret suum, quæstiones finitæ haberentur : sin autem graves allegationes orirentur, adunata Ecclesia opus esset.[1076] Compertumque item est, eo quidem rerum statu, primæ Sedis sententiam concilii œcumenici convocatione suspendi[1077] ; remque tanta Ecclesiæ adunatæ auctoritate gestam, ut de pontificio decreto quæreretur, rectene haberet, necne ; et responderetur à Patribus, si decretum probaretur, probandum videri ; non quia falsum esse non posset, sed quia verax esse, facto examine, comperissent : atque omnino quo ritu cæterorum epistolæ, eodem quoque ritu Romanorum Pontificum decretales epistolas examinatas, evolutis gestis, et synodi quintæ auctoritate monstravimus.[1078] Quo item loco patuit Romanorum Pontificum epistolas, et fuisse authenticas, tota scilicet Sedis apostolicæ auctoritate prolatas ; neque tamen fuisse normam fidei, cum de illis quoque quæstio haberetur : de synodis autem nunquam eo ritu esse quæsitum ; sed obedientiam statim consecutam. At non alia causa tanti discriminis, quam quod illa decreta retractabilia, hæc irretractabilia viderentur.

Atque hæc etiam de probatissimis Romanorum Pontificum decretis facta esse vidimus. Jam quædam demonstravimus à [342] sanctis synodis improbata constituta et responsa, quæ Romani Pontifices, puta Vigilius et Honorius rite interrogati ad Ecclesias edidissent.[1079] Non ergo valere illud, pro privato doctore esse edita ; omnesque vitilitigationes ita incidimus, ut quomodocumque respondeant, quosdam Pontifices, apostolico officio continuandi fratres, in necessario articulo defuisse constet.

His complexi sumus primorum octo conciliorum traditionem nostræ sententiæ congruentem ; quibus deinde conciliis reliqua omnia consentire, ex actis et ex Romanorum Pontificum consensione docuimus.[1080]

Quin etiam ostendimus, quæstionem hanc nostram, vel ipsa operosissima conciliorum generalium convocatione confectam[1081] : ne frustra Ecclesia collectis toto orbe Patribus, quærere laboraret auctoritatem irrefragabilem, quæ statim in Romano Pontifice, vel solo, præsto esset.[1082] Ac siquidem Papa per se infallibilis, consilio tantum atque admonitione indigeret, quod nunc comminiscuntur ; adsciscendos fuisse eos, qui doctrina, non eos qui auctoritate pollerent ; qui Papam docerent, non qui cum eo conjuncti docerent Ecclesias ; denique qui admonerent, non qui conjudicarent et condecernerent : atqui omnino constitit non ita esse gestum ; sed quæsitam in conciliis non tantum majorem lucem, sed etiam majorem, et jam irrefragabilem auctoritatem : non ergò summam illam et indeclinabilem vim in Romano Pontifice collocabant.

Quod autem objicitur, superioritatem atque infallibilitatem Romano Pontifici à conciliis generalibus jam esse adjudicatam, Lugdunensique ac Florentina, Lateranensique synodis quæstionem judicatam, et Constantiensia jam Basileensiaque soluta esse decreta[1083] ; primum quidem præstruximus, pessime agere eos, qui ecclesiastica decreta collidant, non concilient : tum illud, perperam pro judicato haberi, quod palam à nostris assertum, à sancta Tridentina synodo atque à Pio IV pro integro sanoque sit habitum. Denique, ne quid deesset, id quoque ex gestis [343] probavimus, Lugdunensem, Florentinam, Lateranensem synodos nihil nocere Constantiensibus, neque Basileensibus prioribus gestis ; sed conciliorum omnium unam esse faciem, traditionem unam.[1084]

His igitur confectis, illud argumentum, quod ex conciliorum confirmatione repetebant, solvimus ; docuimusque ipsum confirmare quid sit ; neque eo quidquam superioritatis includi ; vanosque esse eos qui synodorum decreta, aut qui saltem anathemata à confirmatione suspendunt, conciliorum omnium gestis evolutis pandimus.[1085] Confutavimus denique qui episcopalem potestatem ac jurisdictionem, à papali potestate ac jurisdictione manare contendunt ; hisque novellis sive adinventionibus, sive adulationibus, seu potius ludibriis, cum priorum sæculorum firmam ac Scripturæ inhærentem doctrinam opposuimus,[1086] tum Gallicanorum episcoporum, ac nostræ Facultatis constantem sententiam.

CAPUT XXXIII.

Recapitulatio eorum quæ sunt in libro IX.

His quidem absolvimus quæ ad conciliorum generalium praxim ac traditionem attinebant. At sequente libro de rebus sino concilio generali tractatis dicere aggredimur. Ac statim id constituimus, ad finiendas fidei quæstiones sufficere Papæ judicium, nisi gravis dissensio consequatur.[1087] Quo loco exponimus illud sancti Augustini de Pelagianis dictum : Causa finita est, postea quam scilicet à Sede apostolica responsa venerunt ; et illud ejusdem : Datum Pelagianis competens sufficiensque judicium : collatâque causa pelagianorum cum illa Cypriani de rebaptizandis hæreticis, ex Augustino efficimus, ut Pelagianorum potius quam Cypriani causa per Papæ judicium finita intelligatur, quod de Pelagianis quidem, ut aperte hæreticis tota Ecclesia consentiret ; Cypriani vero quæstio magnis altercationum nebulis involuta, [344] concilii universalis sententiam postularet.[1088] Non ergo in eo casu, sancti Stephani judicium, tota licet Sedis apostolicæ auctoritate prolatum, à sancto Cypriano, à sancto Augustino, atque aliis orthodoxis pro ultimo et irrefragabili esse habitum.

Qui deinde, ut hoc argumentum eluderent, responderunt, rebaptizationis quæstionem à Cypriano et Augustino, non inter fidei quæstiones, sed inter adiaphora esse repositam, Patrum testimoniis obruimus, docuimusque omnino rebaptizationem eam, ex ipsis quibus tunc propugnabatur argumentis, ad manifestam hæresim pertinere.[1089]

Multa postea exempla ac decreta retulimus,[1090] quibus constet generales quidem omnes, ut Cæciliani, et sancti Joannis Chrysostomi, præsertim vero fidei, ut Origenistarum, Semi-Eutychianorum, Scytharum monachorum, Elipandique causas, non nisi universali consensione pro terminatis habitas[1091] ; in eamque sententiam, cum cæteris omnibus, Romanos quoque Pontifices, Simplicium, Gelasium, Gregorium, alios consentire[1092]. Nam de sancto Leone libro vii et viii confectum est, cum de concilio Chalcedonensi ageremus.[1093] Non ergo summi Pontificis judicium per sese ante consensum pro irreformabili est habitum.

Quem ad locum ostendimus quæ sit illa obedientia secundum canones, quam Summo Pontifici præstarent episcopi et ecclesiæ ; idque conciliorum et ipsorum Pontificum auctoritate firmavimus ; neque unquam ab episcopis postulatum, ut decreta pontificia etiam indiscussa reciperent : quo item conclusum, ad summam et indeclinabilem auctoritatem consensum Ecclesiæ esse necessarium.[1094]

Hinc ostendimus viris bonis sanctisque non fraudi fuisse, quod post Romanorum Pontificum, in fidei quoque negotiis, pronuntiata etiam veridica, tamen suspenso animo manerent, donec Ecclesiæ consensus accederet[1095] ; id, inquam, bonis viris nunquam fraudi fuisse ; non Polycrati Ephesio, aliisque Asianis ; non sancto Cypriano sanctoque Firmiliano, eorumque collegis, tot ac tantis [345] viris ; non Gallis nostris ac sancto Columbano, quibus Romanorum Pontificum Pelagii I ac Bonifacii III suspecta erat fides, eo quod concilium quintum pro œcumenico approbassent ; non item Gallis nostris, quod Nicænam secundam synodum, Papa auctore ac præside gestam, ad quam vocati non essent, pro œcumenica non agnoscerent, neque ullo modo admitterent ; non omnibus denique conciliis, quæ Romanorum Pontificum latas, etiam de fide, sententias, non nisi quæstione habita, susciperent. Ex quo illud argumentum : si Romani Pontificis judicium pro irreformabili esset, non profecto qui, post illud per Ecclesias promulgatum, suspenso animo manerent, orthodoxi haberentur : habiti autem sunt orthodoxi : non ergo illud judicium pro irreformabili habitum.

His subjungimus claram professionem Romanorum Pontificum Innocentii III, Joannis XXII, Gregorii XII, Pii etiam IV, qui sibi à concilio aut à Christo judice metuerent, si publico officio functi falsa ac fidei adversa respondissent[1096] : non ergo existimasse eos, se in fidei negotiis, apostolico fungentes officio, fuisse infallibiles. Quo loco attulimus Joannis XXII tota Ecclesia promulgatam fidem, et Ecclesiæ judicio ab eo esse subditam, et à successore ad examen revocatam[1097] : non ergo eam fidem pro infallibili fuisse habitam.

Atque interim constitit, qui de Pontificis judiciis dubitarent, non tamen dubitasse de fide apostolicæ Sedis : ergo hæc duo stare posse, et Pontificem etiam judicantem errare potuisse, et tamen Sedis apostolicæ non defecturam fidem.

Quo item loco claruit multos incidisse casus, quibus Sedi apostolicæ ac pontificiæ auctoritati laboranti nihil aliud subveniret, nisi Ecclesiæ catholicæ auctoritas. Id Ecclesiæ Romanæ status decimo sæculo ; id ingens illud schisma decimo quarto sæculo demonstrasse[1098] : stetisse interim una Ecclesiæ catholicæ auctoritate et ope Sedem apostolicam ac pontificiam dignitatem ; nec minus potuisse succurrere Ecclesiam, ne quibusdam licet Pontificibus falsa docentibus, Sedes tamen apostolica, aut series Pontificum à fide abrumperetur. [346]

Cui etiam rei serviunt graves Romanorum Pontificum, Liberii, Zozimi, aliorumque plurimorum commemorati lapsus, rejectaque in singulis quibusque casibus vana effugia ; et clare demonstratum est aberrasse à fide eos, etiam apostolico officio defungentes.[1099] Qui lapsus memorati, non ad improperium, sed ut illud constet : cum Romani Pontifices, etiam ut tales, aliena à fide docent, haud minus Ecclesiam catholicam fidemque Romanam, ac Sedem apostolicam, tanquam fidei caput et communionis ecclesiasticæ vinculum, perstituram.

Huc pertinent ea, quæ pro Joanne XXII, ab ejus ævi doctoribus, ac præsertim Jacobo sanctæ Priscæ cardinale, mox Benedicto XII, dicta sunt : ideo potuisse ab eo Nicolai IV Decretalem tolli, aut corrigi, « quod Romani Pontifices errare possent, etiam determinando de fide.[1100] » Id sæculo xiii ut certum proponebant : id in glossis quoque Romanis ad Joannis XXII Decretales habebatur : cui addendum illud : xiv et xv sæculis, non modo Alliacensem, Gersonem, Tostatum et alios pios sanctosque viros innumerabiles, sed etiam Joannem à Turrecremata ejusque consortes, qui Eugenio IV adversus Basileensem synodum tanto se studio adjunxissent, id pro certo posuisse, quod à Romano Pontifice falsa et erronea definiri possint, ejusque judicio concilii judicium anteponi oporteat, xvi denique sæculo Dominicum Jacobatium cardinalem, haud absimilia Romæ quoque docuisse ; Adrianum vero Florentium Ultrajectinum, id Lovanii dedita opera defendisse ; mox eumdem virum, jam Caroli quinti præceptorem, episcopum, cardinalem, Papam, non eam sententiam retractasse, imo potius recudisse ; neque quemquam theologorum contra insurrexisse, imo illi favisse Lovanienses suos[1101] ; denique xvi sæculo exeunte, oriri cœpisse privatorum quorumdam theologorum dubias cunctantesque censuras ; Ecclesiam vero catholicam, Tridentinumque concilium, ac Sedem apostolicam, ab omni penitus censura temperasse.[1102] Hæc, credo, cogitantes censores nostros pudeat, ex sua dubia novellâque sententia, novum fidei articulum repente condere ; Parisiensiumque sententiam, [347] tot retro sæculis saltem innoxiam, nunc demum proscribere, ex trepidis Bellarmini aliorumque censuris ; insuper in re tam nova, tam fluxa, tam incerta, omne Ecclesiæ Sedisque apostolicæ præsidium collocare.

CAPUT XXXIV.

Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt, de Romanæ Sedis ac fidei firmitate, ac de illis verbis : Tu es Petrus.

Ultimo loco docuimus nostram sententiam cum Romanæ Sedis Romanæque fidei æterna firmitate egregie cohærentem ; consensuque Patrum id obtinuimus, ut qui de hujus aut illius Romani Pontificis definitione dubitassent, haud minus certam tutamque Romanæ fidei Sedique apostolicæ adscriberent æternitatem. Atque hinc argumentum nostrum : si quid esset periculi in ea sententia, quæ Romanum Pontificem negat esse infallibilem, maxime ex eo quod, cum ipse deficeret, Ecclesiæ catholicæ, vel saltem Sedis apostolicæ periclitaretur fides : atqui demonstravimus, ex eo quod Romanus Pontifex unus aut alter deficiat, haud eo minus stare, non modo Ecclesiam catholicam, sed etiam Romanam Sedem atque fidem : ergo in ea sententia nihil est periculi. Quo loco Christi de Petro et successoribus promissa dictaque ex perpetua Patrum traditione ita exposuimus, ut et nostra tueremur, et hæreticorum audaciam retunderemus. Sed quoniam nostri censores Christi dictis præfidere videntur, quæ in hunc contulimus locum, paucis repetimus ; atque id scholastico more, ad juvandos eos, qui hoc genere delectantur.

Locus ille : Tu es Petrus, id effecit ut Petrus, quique, Petri vice, apostolici sive episcopalis collegii Princeps futurus sit, ex officio teneatur, exemplo Petri, communem fidem omnium nomine promere ; omnesque christianos movere ad fidei unitatem ; ex quo sequitur, cum eo munere bene defungitur, ipsum fidemque ab eo expositam esse Ecclesiæ fundamentum.[1103]

Neque vero dicant, quemvis alium episcopum ac doctorem, eo [348] modo futurum Ecclesiæ fundamentum, si vera prædicet. In eo enim vis est ; quod Petrus, ejusque vice Romani Pontifices Petri successores ad id constituti sint. Quo fit ut illud officium, ille magistratus, illa potestas ad unitatem movens fidei, sit Ecclesiæ fundamentum ; neque tolli ab Ecclesia, aut ulla unquam vi labefactari possit.

Dices : Non modo in genere pontificale officium, sed quivis Romanus Pontifex Petri successor, petra est, fundamentum est : ergo immobilis est. Distinguimus : Petra est, fundamentum est, officio ; concedimus : ipsa re, semper et necessario[1104] ; negamus.

Instant : Immortalis ædificii fundamentum deficere non potest : at Ecclesia immortale ædificium est : ergo quisquis est Ecclesiæ fundamentum, is deficere non potest. Hoc argumento facile concludi posset, Papam ne mori quidem posse, neque vacare posse Sedem apostolicam, ne Ecclesia interiret. Ergo ne nimis probes, ita distinguito : quod immortalis ædificii fundamentum deficere non possit primarium, qui Christus est, verum ; secundarium ac ministeriale, qui Papa est, rursus distinguito : deficere non potest absolute et universim, hoc est, summa ipsa et quoad integram seriem et successionem, verum ; secundum quid et accidentariò et particulariter, falsum est.

Exemplum adduci potest ab ipsa fundamenti ratione, à qua deducta Christi locutio est. Ædificium enim stare nequit, penitus excusso fundamento ; non autem statim omne collabitur, si sit aliqua in fundamento labes facile sarcienda ; Ita fieri nequit, ut ipse primatus, ipsum pontificale officium in Ecclesia intereat ; neque enim institutum à Christo officium aboleri potest. Ipse ergo papatus, ipse primatus, ipsa successio certum fundamentum est : ex Romanis Pontificibus particularibus, velut eximiis lapidibus constat : summa ergo consistat oportet. Certe aliquis lapis, aliquis summus Pontifex excuti ac labefactari potest, nullo totius [349] ædificii periculo ; aliud enim est petram ipsam exscindi, aliud aliquam ejus quassari partem.

Exemplum aliud sumi potest ab ipso episcopatu, qui absolute in Ecclesia cessare non potest, eo quod sit officium à Christo institutum. Neque si aliqui episcopi, ideo ipse episcopatus concidit, dicente Christo ad Apostolos : Ecce ego vobiscum sum. Hæc enim promissa, summa ipsa valent. Ita de papatu dicendum ; nec magis fieri posse, ut papale, quam ut episcopale officium in Ecclesia intereat.

Eodem modo solvitur illud quod aiunt : in eo vim esse, qui petra est ; quemvis autem Papam petram esse : vim ergo repositam non tantum in universis, sed etiam in singulis. Respondetur enim, vim quidem ipsam invictam et inconcussam in eo esse, qui petra principalis et angularis est, nempe in Christo : neque tamen negandum est in ipsa ministeriali petra vim esse, maximam illam quidem ac præcipuam ; sed tamen partialem, ita ut totum ipsum parti prævaleat, ut sæpe diximus. Considerandum quippe est, cui sit firmitatis adjecta promissio, et unde petita sit. Et quidem à Christo petitur : Ædificabo, inquit ; unde continuo ipsi adjicitur Ecclesiæ : Et portæ, inquit, inferi non prævalebunt adversus eam ; ut vim ipsam esse doceat ab eo qui ædificet, qui totum ædificium sua virtute contineat, hoc est ab ipso Christo.

Si qui autem interpretes, illud : Portæ inferi non prævalebunt adversus eam, ad petram quoque referunt, primum quidem pauci sunt, ac pro uno mille in contrarium recensere possumus ; tum qui ita interpretantur, non ipsum Romanum Pontificem semper, sed quemvis fidelem in Christo consistentem spectant : tertio eo nos ducit et verborum tenor, et summa interpretum, ut ipsa Ecclesia sit, contra quam portæ inferi prævalere nequeant : postremo et illud docuimus, quo sensu petra ipsa ministerialis, Sedesque apostolica, Ecclesiarum caput, everti nequeat, ipsa scilicet toti Ecclesiæ corpori promissa et adjectâ vi. [350]

CAPUT XXXV.

Recapitulatio eorum quæ hoc postremo libro dicta sunt circa illud : Rogavi pro te.

Jam in eo : Rogavi pro te, distinguendum diximus[1105] quod ad praeceptionem, et quod ad promissionem pertinet ; ac promissionem quidem semper, praeceptionem vero non semper implendam.[1106] Atque in promissione rursus distinximus id quod Petro esset proprium, et id quod ad posteritatem transiturum esset ; ac Petro id esse proprium, quod Petri singulari personæ ; transiturum autem ad posteritatem quod Petro figuram Ecclesiæ gerenti et quod Petro Ecclesiæ principalis fundatori promittitur.

Quamobrem tria hæc ex æquo vera esse : fidem, fideique conjunctam veram confessionem, primum in persona singulari Petri nunquam defecturam ; ac postea eamdem fidem, quam Petrus prædicavit, cum in Ecclesia catholica, tum in Ecclesia particulari Romana, ubi Petrus Sedem fixit, æternum victuram totoque orbe celebrandam : unde jubeatur confirmare fratres, non modo ipse Petrus, sed quicumque in illa Sede sederit.

Hinc nostrum argumentum : Non potest à nobis quidquam exigi amplius, quam ut Christi promissio certissime impleatur. Impletur autem Christi promissio, si Petrus ipse, si Ecclesia catholica in Petro figurata, atque Ecclesia Romana à Petro fundata æternum in fide manserint. Neque id necesse est, ut quivis Romanus Pontifex sit infallibilis : non ergo id à nobis postulari potest. Quod cum per se clarum sit, tum illud invictum : de fide ipsa agi, qua corde credimus, eique conjuncta fidei confessione, qua nempe ad salutem ore confitemur : ergo ad implendam Christi promissionem, quærendum aliquid est in quo fides ipsa, qua intus corde creditur, nunquam defectura sit : non autem talis est quivis [351] Romanus Pontifex ; neque aliud quidquam tale est præter ipsum Petrum, atque in Petro intellectam Ecclesiam catholicam peculiaremque Romanam : non ergo aliud quidquam ad Christi promissionem pertinet.

Dices : Quivis Romanus Pontifex jubetur confirmare fratres : qui autem titubat, non ipse confirmat : nullus ergo Romanus Pontifex titubat. Id censores nostri passim, id novissimus auctor anonymus ubique inculcant.[1107] Argumentum vanissimum, quod sæpe notavimus ; ab eo quod fieri debeat, ad id quod semper futurum sit, sive ab injuncto officio, ad effectum necessario secuturum.

At enim cuicumque officio sua est adjuncta gratia ; qua impleri possit, fatemur ; qua necessario impleatur, non ipsi quidem dixerint

Simile argumentum in illo præcepto : Pasce oves meas : certe ad illud implendum officium requiritur summa præ cæteris charitas, dicente Domino : Simon Joannis, diligis me plus his ? Pasce oves meas.[1108] Neque illa summa charitas ad pascendum gregem minus necessaria est, quam inconcussa fides ad fratres confirmandos, Ergòne concludes : In Romano Pontifice semper est summa charitas ? Absonum absurdumque sit.

Instas : At enim Petro illud : Ne deficiat fides tua, datum est ad illud implendum : Confirma fratres tuos. Confirmatur ex Leone : « Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certio sit futurus, si mens principis victa non fuerit.[1109] » Totum concedimus ; atque omnino constat, ideo vel maxime confirmatum in fide Petrum, ut alios certius confirmaret. Ergo omnes successores æque in fide confirmati sunt ; nunquam eorum mens victa est, quod de Petro Leo dixit ; nullo unquam errore, ne intus quidem laborarunt, aut laboraturi sunt, quemadmodum Petrus : id aliquis fortasse Pighius, non vero sanus homo, rerumque humanarum expertus dixerit.

Quod ergo novissimus auctor anonymus verba Christi ita connectit : Rogavi pro te ; et : Confirma fratres tuos : quasi diceret : [352] « Ego indeficientem tibi fidem impetravi : da operam ne alii deficiant,[1110] » de Petro ipso verum est, qui ideo sit maxime idoneus ad confirmandos cæteros, quod in eo fides, ne intus quidem, qua de re agitur, deficiat. Petri quidem successoribus id omnibus tribuere, nec ipsi audeant.

Quod autem idem anonymus subdit id Petro concessum, non solum ipsius causa, sed etiam in bonum gregis, rectum est. Ut autem proinde in successores transeat, et illa summa charitas, et ille in fide confirmatus animus, et cætera dona, quæ Petro in bonum gregis data sunt, falsa consecutio est.

Quomodo autem nos verba Christi connectamus respectu cujusvis Romani Pontificis, sæpe expositum est ; nempe sic ; ut qui Petro succedit præestque Ecclesiæ, sive universali, sive peculiari, in qua Petri fides semper victura sit, is Petri exemplo ac vice fratres confirmare jubeatur.

CAPUT XXXVI.

An quemquam hominem infallibilem esse sit congruum, aut Ecclesiæ necessarium ? An nulla sit Papæ, nisi infallibilis auctoritas ? An Papa errante, nullum remedium.

Quæres cur tantopere laboremus, ne id tribuamus Romano Pontifici, quod et ipsi et gregi utilissimum foret ? Respondemus, ideo quod non ratiociniis aut votis duci nos, sed certis promissis certâque traditione niti oporteat. Ac si vovere aut potius somniare placet, certe expetamus homines, ut Romanus Pontifex, tanti gregis ductor, non modo nullo errore, sed etiam nullo unquam peccato, nulla ignorantia, aut negligentia, aut cupiditate teneatur. Quod cur Christus non fecerit, ne quæri quidem fas est.

Pari jure quærerem, cum Christus apostolis dixerit : Ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi, cur non episcopi apostolis substituti, æternæ fidei promisso gaudeant ? Valebit fortasse illud sancti Augustini, alia occasione dictum, non id convenire huic tentationum loco ; « in quo tanta sit infirmitas, ut [353] superbiam possit generare securitas.[1111] » Atque ideo factum est, ut illud vobiscum sum deficere possit in singulis ; ipsa tantum summa et universim valeat : quod idem in Romanorum Pontificum seriem merito conferri possit.

Quod autem objiciunt, si Romanus Pontifex falsa definiat, actum esse de fide, nullumque remedium, ac ruitura omnia, cum omnes ei statim parere debeant. Quærimus etiamne parere debeant adversus jussa divina imperanti ? Ne ipsi quidem id cogitant. At enim, inquiunt, hac semel aperta janua, fas erit omnibus reniti palam ; neque Romano Pontifici vis ulla adfutura est, qua sua etiam justa et necessaria decreta tueatur. Falsum id quidem : non enim si reluctante Ecclesia nihil potest, quemadmodum sub Liberio ; aut si in gravi dissensione sententia suspenditur, ut sub Stephano Papa factum ; ideo necesse est hæsitare Romanum Pontificem, statim atque aliqui obloquuntur. Quin eos et sua et Petri auctoritate et reliquorum consensu premit damnatque, neque effugio locus.

Instant : At saltem in gravi dissensione, aut incerta erunt omnia, aut periculum schismatis imminebit, neque quidquam remedii est. Neutrum : nam et eruditiores traditione tenebuntur, ut factum sub Stephano Augustinus docet ; et imperitiores, si quidem sunt Ecclesiæ veri filii, piæ Matris judicium obedientissimè expectabunt. At enim repugnabunt Romano Pontifici, quod per se ipsum grave est malum. Grave quidem illud in quocumque negotio ; esset autem pestiferum, si id sine ordine et sine modo fiat : sed ut non ita fiat, ille Ecclesiæ pacificus ac temperatissimus Spiritus prohibet. Quid autem laboremus in quaerendis iis quæ tum factu opus sit ? Sunt quidem ea de re multa à Gersone non incommode scripta.[1112] Verum id sufficiat, infinita esse quæ ille Spiritus, in se unus ac simplex, in donis varius, Ecclesiæ suggerat. Id quidem certa fide credere nos oportet ; non remedia, non auctoritatem defuturam, cum Ecclesia catholica dispersa et adunata tanta possit.

Hinc existit argumentum : Id tantum in Ecclesia habendum est pro impossibili, quo facto nullum superest veritati præsidium : [354] at in casu, quem dicimus, tutum superesset in Ecclesiæ catholicæ auctoritate præsidium : non ergo ille casus est impossibilis. Quæ cum ita sint, Ecclesia catholica sola est, quæ nunquam deficere, nunquam errare possit, ac ne momento quidem. Unde enim revictura ? Pontifex mortuus in alio revicturus : vis enim illa creatrix Ecclesiæ inest ; quod idem fieret, si fidei defectu moreretur. At non ut Pontificem si forte aberrantem, Ecclesia catholica ; ita aberrantem Ecclesiam catholicam, alia Ecclesia catholica corrigeret, coerceret, amoveret ; aut si ad veritatem se ipsa revocaret, tamen labasceret ea, qua omnium animos teneri ac niti oportet, auctoritas ; nullumque omnino remedium superesset, si Ecclesia catholica dispersa adunatave, semel à vero deflexisset. Quare ipsam primitus et radicitus immotam esse oportet.

Hinc etiam diximus constare suam Sedi apostolicæ, Ecclesiarum capiti, firmitatem. Sive ergo, quod absit, sacrosancta illa Sedes infidelium tyrannidi subsit, ut factum sub Romanis persecutoribus ; sive exagitati seditionibus Romani Pontifices alio se conferant ibique consistant, ut persæpe contigit ; sive quid aliud humano animo provisum aut improvisum eveniat ; providebit Deus, ut clara, perspicua, certa, intaminata, immota consistat, seseque assidue reparet atque propaget illa Petri successio, quæ catholicæ Ecclesiæ radix fundamentumque est.

In ea quisquis quocumque modo à fide deficiat ; non tamen Romana, non Petri ac Pontificum interibit fides : ipsi enim immortale semen post se reliquerunt.

Hæc igitur fides, ut mortuo Pontifice non moritur, ita quoquo modo deficiente non deficit : atque hoc est illud immotum, quod in Sede Petri, ab ipsa christianitatis origine, Patres prædicarunt.

CAPUT XXXVII.

An contraria sententia dignum aliquid ecclesiastica gravitate dicat ?

Qui aliud postulant, nec ipsi se capiunt Primum enim non capiunt ipsam fidei vocem. Christus enim fidem dixit qua christiani sumus, quamque intus corde gerimus. Hanc si omnibus et [355] singulis Petri successoribus promissam arbitrantur, plane desipiunt ; neque id profecta faciunt. At si id vel maxime contendant, non proinde suam confirment sententiam. Eo enim sensu Romanus Pontifex, puta Liberius, modo recte intus credat, licet exterius prava decernat, in fide Petri stabit, quod nec ipsi volunt, et est absurdissimum.

Damus etiam casum, quo Romanus Pontifex, puta Honorius, non indocili aut contumaci animo falsa definiat quid dicent ? Defecisse in illo fidem ? Nequaquam : atque haud magis quam in Cypriano sanctissimo Christi confessore defecerit, cum, synodo convocata, falsam pronuntiavit de rebaptizatione sententiam. Quid ergo ? Stetisse in fide Petri ? Ergo stante promisso, falsam fidei definitionem ediderit ; quod maxime respuunt.

An dicent nullum Pontificem, neque per contumaciam, neque per imprudentiam, de catholica fide falsa unquam crediturum ? Id credo, ne ille quidem irrisus ab omnibus dixerit Pighius. Is enim à Romano Pontifice, non errorem sane omnem, sed contumaciam, qua fiat hæreticus, amoliri vitietur. Ad alia ergo confugiunt ; nempe huc, ut Romanus Pontifex, falsa licet credens, tamen ea decernere aut definire prohibeatur. At nec sic se ipsi intelligunt, qui primum eam, quam Christus dixit, fidem, in externam ac nudam professionem vertunt : tum ne quidem capiunt quæ sit illa professio, quam in Petri successoribus extingui posse negant.

Ecce enim Joannes XXII moriens de visione beatifica fidei professionem edidit : hanc Benedictus XII ad omnes Ecclesias apostolica auctoritate direxit : ipse tamen postea, tanquam re integra, de eodem argumento quæstionem habuit.[1113] Talis ergo professio tam solemnis, tam authentica, non id fuerit quod immotum, inconcussum, irreformabile, infallibile esse velint.

Huc passim decurrunt, ut tum Romanus Pontifex errare non possit ; cum doctorem agit publicum ; cum fungitur officio confirmandi fratres ; tanquam Joannes atque Benedictus non id docuerint totam Ecclesiam, quod dato diplomate, toti Ecclesiæ testarentur atque profiterentur. An ergo consultos [356] interrogatosque esse oportet, ut doctorem agant publicum, atque apostolico fungantur officio ? Quid si ipsi ultro doceant, Ecclesiarum necessitate compulsi ? Quid quod interrogatos pro officio falsa respondisse constat ? Testis Honorius aliique complures, quos interrogatos, etiam ab episcopis, falsa et evangelicæ adversa doctrinæ rescripsisse in confesso est.[1114]

Hic quidem in varias interpretationes abeunt. Bellarminus enim, jure licet interrogatos, pro privatis doctoribus respondisse dicit.[1115] Quod quoniam absurdum est, nec stat Romanos Pontifices pro officio rogatos, privatam egisse personam ; ecce Lovanienses quidam nova comminiscuntur. Nempe urgebat locus Adriani VI, affirmantis certum esse « quod Ecclesiæ Romanæ caput Pontifex possit errare, etiam in iis quæ fidem tangunt, hæresim per suam determinationem aut decretalem asserendo.[1116] » Quo loco mira narrant : « Non enim omnia, inquiunt, quæ Pontifex etiam consultus scribit, aut rescribit tanquam vir doctus et potestatem habens, mox habenda sunt pro definitione Sedis apostolicæ. » Ac rursus : « Multa referuntur ad Summum Pontificem tanquam ad supremum judicem, non quidem semper ut ipse tanquam universalis doctor, ex infallibili Spiritus sancti assistentia illa dijudicet ; sed sæpius tantum, ut auctoritate suprema, secundum suam sapientiam et prudentiam particularem, desuper dicat judicium ; et difficultatibus quæ in facto sic occurrunt, finem aliquem imponat ; saltem donec pleniori examine præmisso, si res sit gravior, et ad fidem vel bonos mores tendens, ex cathedra à Pontificibus definiatur. »

En quot in partes Pontificem scindant ac distrahant ; neque tantum secernant privatum doctorem à doctore publico ; sed eliam ab universali doctore supremum judicem, et ab ipsa cathedra supremam auctoritatem particulari prudentia exercendam, atque ab his omnibus segregant Spiritus sancti assistentiam : [357] tanquam ad apostolicum officium confirmandi fratres non ista pertineant.

Atque hæc dicunt evenire etiam in iis, quæ ad fidem moresque spectent. Nam id omnino ibi agebatur, ut ex ipso argumento, verbisque ipsis constitit. Quæ quis intelliget ? Ne ipsos quidem arbitror. At unde ista desumunt ? Ex Scriptura ? ex Patribus ? ex conciliis ? ex Romanis Pontificibus ? Ne verbum quidem. Atque interim hanc novam recensque eductam è cerebro sapientiam, si Deo placet, pro fidei catholicæ decreto venditant.

Ad formulas quippe nos redigunt ; et tamen Gregorium II falsum esse fatentur, in quæstione fidei ; cum evulgare se diceret, « apostolici vigoris doctrinam per beatum Petrum, unde apostolatus et episcopatus initium est.[1117] »

Hæc ergo tam nobilis formula non sufficit. Additam volunt excommunicationem. Atqui Alexander III excommunicationem addidit ei decreto, cujus doctrinam tanquam ex Scriptura proditam exponens, haud minus fallebatur, ut vidimus.[1118]

Ergo Romani Pontifices edicant oportet doceri à se omnes ; aut ab omnibus, quæ doceant, teneri oportere, siquidem se infallibiles esse voluerint. Quo ictu quot acta bona probaque concidunt ? Quid si revera doceant omnem Ecclesiam, nec docere se dicant ? Cassi erunt ? Quis has ferat insanias ? hos de tanto officio, de tanta persona ludos ? At si licet adversariis hæc ex cerebro comminisci atque his explicare, quid sit ex cathedra ; et nobis licebit ex cathedra id dicere, quod ex communi traditione et consensione sit proditum.

Ac revera patet via, qua omne verum decretum pontificium ab omni erroris nota eximamus. Nempe confitentur omnes, multa decreta ipso jure esse nulla, quod sint contra canones : quanto magis si fidei adversentur ? Non ergo habebuntur pro veris pontificiis decretis, ea quæ ipso jure nulla sint.

Quin et illud in promptu est cum quibusdam dicere ; nullum Romanum Pontificem, falsum contra fidem profiteri ac pronuntiare posse ; quando professus ac pronuntians cessat esse Pontifex. [358]

Ac saltem licebit dicere, nullum certum Pontificem falsa pronuntiare, cum falsa pronuntians statim sit dubius ; quippe quem multi gravesque doctores, nullum ipso facto esse doceant.

Quid quod Turrecremata docuit, Papam hæreticum, occultum licet, ipso facto cessare esse Papam : quo casu contra fidem pronuntians, ipso consensu in hæresim, Papa esse desierit.

Quod si hæc Ecclesiæ catholicæ gravitate parum digna videantur, jam omnes eo pariter consistamus gradu, ut Ecclesiam Romanam Sedemque apostolicam, summamque ipsam ac seriem Romanorum Pontificum, sanam, integram stare, ac Romanam fidem vigere statuamus ; quidquid, quocumque modo quidam forte Pontifices doceant, judicent, definiant.

LIBER UNDECIMUS

DE PONTIFICIÆ POTESTATIS USU FER CANONES MODERANDO ; AD CAPUT TERTIUM GALLICANÆ DECLARATIONIS.

CAPUT PRIMUM.

Refertur caput tertium Gallicanæ Declarationis.

Hinc apostolicæ potestatis usum moderandum per canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos. Valere etiam regulas, mores et instituta à regno et ecclesia Gallicana recepta, Patrumque terminos manere inconcussos : atque id pertinere ad amplitudinem apostolicæ Sedis, ut statuta et consuetudines tantæ Sedis et ecclesiarum consensione firmatæ propriam stabilitatem obtineant.

CAPUT II.

Exponitur tertium caput Gallicanæ Declarationis : hujus duæ partes : id probandum suscipitur, ecclesiasticam disciplinam, sive universam, sive particulares spectet ecclesias, à Romano Pontifice regi, adhibitis regulis, sive universim, sive particulatim receptis.

Tertium, caput Declarationis Gallicanæ versatur circa usum apostolicæ potestatis, quoad ecclesiasticam disciplinam ; ac secundo ejusdem Declarationis capiti, Constantiensique decreto merito annectitur.

Postquam enim erat positum ex ejus decreti auctoritate, pontificiam potestatem conciliari subesse, etiam quoad fidem ac reformationem, qua ecclesiastica disciplina continetur : exponendum restabat, quæ esset illius subjectionis ratio in utraque ista re : quod tertio quartoque capite Gallicani Patres exequuntur. [360]

Et Galli quidem nostri, æque ac cæteri agnoverunt semper in Petro et successoribus plenitudinem ecclesiasticæ potestatis, « quam nemo hominum præter Christum, imo nec Ecclesia tota conferre potuit et auferre : » sed simul docuerunt hujus potestatis exercitium et usum canonibus moderandum : quod à Gersone dictum,[1119] non modo Academia Parisiensis, atque Ecclesia Gallicana, nostrique omnes ; sed etiam per universum orbem optimi quique magno studio celebrarunt.

Hanc ergo doctrinam, qua ecclesiasticæ disciplinæ ratio, ecclesiæque Gallicanæ libertates constant, patres Gallicani tertio capite profitentur.

Dividitur autem caput illud bifariam. Cum enim ecclesiastica disciplina, vel universim spectetur, vel particulatim ; hoc est, vel universam Ecclesiam, vel particulares respiciat ecclesias, puta Gallicanam ; exponunt Gallicani Patres, utroque respectu Ecclesiam, non ad arbitrium regi à Romano Pontifice ; sed universam quidem per canones ubique receptos, ac totius mundi reverentia consecratos : particulares vero ecclesias, verbi causa Gallicanam, per regulas in hac ecclesia receptas. Regularum verò nomine etiam consuetudines approbatas comprehendunt.

Ac ne qua sit difficultas, exponunt, recepta ea, seu approbata haberi, quæ Sedis apostolicæ atque ecclesiarum consensione et usu obtinuerint : quæ usque adeo sana sunt, ut de iis fere ipsi etiam adversarii conticescant.

CAPUT III.

Ecclesia Romana iisdem canonibus regit ecclesias, quibus ipsa regitur : probatur ex Romanis Pontificibus.

Hæc igitur singillatim exponere potius quam probare nos oportet. Exponimus autem maxime ex Sedis apostolicæ decretis, quæ obvia ac toties amplis voluminibus memorata, nunc compendiose recensere placet.

Id fundamenti loco ponimus, Ecclesiam Romanam eo maxime [361] eminere cæteris, quod canones et aequatur, et aliis sequendos sua auctoritate praescribat.

Id sanctus Gelasius profitetur loco celebri, quo docet : « Uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiæ probavit assensus, non aliquam magis exequi Sedem præ cæteris oportere quam primam, quæ et unamquamque synodum sua auctoritate confirma et continuata moderatione custodit.[1120] » En quæ Romana Sedes exequi, atque exequenda mandare velit ; ea nempe quæ et ipsa firmavit, et universalis Ecclesiæ probavit assensus.

Et ante eum Zozimus : « Indecens autem,... hoc ab episcopis ob certas causas concilium agitantibus extorquere, quod contra statuta Patrum et sancti Trophimi reverentiam, qui primus Metropolitanus Arelatensis civitatis ex hac Sede directus est, concedere vel mutare ne hujus quidem Sedis possit auctoritas.[1121] Cujus rei causam egregiam subdit his verbis : « Apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui statuta Patrum sanxere reverentiam. »

Hæc occasione Arelatensis Ecclesiæ dicta sunt à Zozimo de juribus peculiaribus ecclesiarum, quæ secundo loco in hoc tertio capite Declarationis Gallicanæ contineri vidimus. Et his quidem obligari se Sedes apostolica profitetur ; quanto magis iis quæ universalis Ecclesiæ) firmavit assensus.

Hinc Leo ille Magnus : « Nimis improba sunt, nimis prava, quæ sanctissimis canonibus probantur adversa.[1122] »

Sanctus Gregorius Magnus : « Si canones non custoditis et majorum vultis statuta convellere non agnosco qui estis.[1123] »

Sanctus Martinus, doctissimus Pontifex et Martyr egregius, « Canones ecclesiasticos solvere non possumus, qui defensores et custodes canonum sumus, non transgressores.[1124] »

Et sanctus Leo III, ad Caroli Magni legatos : Ego me illis (concilii Patribus) absit ut præferam, sed etiam illud absit ut [362] coæquare praesumam[1125] ; » cum ab eo peteretur ut in disciplina canendi Symboli aliquid innovaret.[1126]

Sanctus Leo IV : « Non potuimus præfixos Patrum terminos immutare.[1127] »

Nicolaus I, auctoritatis apostolicæ vindex acerrimus, de Ignatio deposito ac Photio contra canones substituto : « Talibus itaque, qui juris nostri, id est, canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus.[1128] » Ac postea : « Canonum paternorum vetus forma servetur, » Atque alia epistola eadem de re ; « Romana Ecclesia semper sanctorum Patrum sincerissimas auctoritates in omnibus actibus suis sequitur.[1129] » Verum hæc tractatio in volumen excrescet, si omnia congerimus.

His ergo evincimus duo : canones in Ecclesia Romana maxime observatas ; canonum observantiam ab Ecclesia Romana ut capite, in omnia Ecclesiæ membra, et exemplo et auctoritate diffusam. Hoc enim est quod aiebat Papa Zozimus : « Apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas[1130] ; » et hæret apud nos, et inde pullulat per omnes ecclesias. Quo etiam spectant illa sancti Innocentii ad Victricium Rothomagensem : « Recte postulasti, ut in illis partibus istiusmodi, quam tenet Ecclesia Romana, forma servetur ; non quo nova præcepta aliqua imperentur ; sed ea, quæ per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiamus, quæ tamen apostolica et Patrum traditione sunt constituta.[1131] »

Sic Ecclesia Romana antiquas regulas, quas ipsa omnium prima servaret, servandas mandabat cæteris. Hinc etiam Nicolaus I, epistola ad Photium hæc docet ; quod Ecclesia Romana sit caput omnium ecclesiarum, illas « ab ea rectitudinem atque ordinem in cunctis utilitatibus et ecclesiasticis institutionibus, quas secundum canonicas et synodicas sanctorum Patrum sanctiones [363] inviolabiliter atque irrefragabiliter retineret, exquirere et sectari.[1132] » Ergo firmum illud apostolicæ Sedis perpetua traditione, hinc ad omnes ecclesias, à Romana Ecclesia omnium Principe, ordinem propagatum ; quod eas iisdem canonibus regeret, quibus ipsa prima omnium regeretur.

CAPUT IV.

Idem probatur ex gestis sub Bonifacio II ; et ex concilio Romano sub Joanne IX, de translationibus.

Hinc fit, ut vix ullos habeamus ordinandæ in Romana Ecclesia disciplinæ peculiares canones constitutos ; sed quæ per omnes ecclesias jubebantur, ea in Ecclesia Romana, vel primitus obtinebant, vel diligentissime recipiebantur et custodiebantur. Sic annexus sacris Ordinibus cælibatus ; sic sacræ electiones ordine celebratæ ; sic vetitæ translationes ; sic eadem omnia quæ cæteris ecclesiis, Ecclesia Romana sibi vel maxime interdicta esse intellexit.

In Vitis Pontificum legimus de Bonifacio II : « Hic congregavit synodum in basilica beati Petri Apostoli, et fecit constitutum, ut sibi successorem ordinaret. Quo constituto cum chirographis sacerdotum et jurejurando, ante confessionem beati Petri Apostoli, in diaconem Vigilium constituit. Eodem tempore facta iterum synodo, hoc cassaverunt sacerdotes omnes, propter reverentiam Sedis sanctæ ; et quia contra canones fuerat factum, et quia culpa eum respiciebat, ut successorem sibi constitueret, ipse Bonifatius Papa reum se confessus est Majestatis, quod diaconem Vigili um sui subscriptione chirographi ante confessionem beati Apostoli Petri successorem constituisset, ac ipsum constitutum in præsentia omnium sacerdotum et cleri et senatus incendio consumpsit.[1133] » Ad reverentiam sanctæ Sedis pertinere intelligebant, ut, quæ in ea contra canones fierent, cassarentur. Neque Bonifacius allegabat plenitudinem potestatis, qua supra canones evectum se esse [364] jactaret ; sed ipse primus omnium canonibus serviebat. ita rem gerebant optimis Ecclesiæ Romanæ temporibus.

De translationibus memorabile illud ; nullum in Sedem apostolicam ab episcopatu translatum videri, ante Marinum anno 882, aut Formosum anno 891, ex episcopo Portuensi assumptum : ut totis fere nongentis annis Ecclesia Romana nullam translationem noverit : adeo canonibus, quibus Ecclesiam regeret, serviebat.

Et id quidem Marino à Basilio Macedone imperatore exprobratum : Stephanus vero V, à Marino tertius, sic respondet : « Quicumque dicunt Marinum fuisse antea episcopum, ac proinde non potuisse ad aliam sedem transferri, ostendant illi id aperte. Scito, dilecte, et omni honore digne imperator, quod licet illi impedimento fuisset, quod objicitur de canone, cum tamen id nunquam fuerit, multitudo tamen sanctorum Patrum, et illorum auctoritas et judicium potuit illum constituere in primo gradu.[1134] » Quo loco, per multitudinem sanctorum Patrum, significat sacrum concilium Ecclesiæ ac provinciæ Romanæ, vicinarumque ecclesiarum, quæ Papæ electionem facere vel firmare consueverant ; quarum auctoritate Marinus per dispensationem transferri potuerit.

Tum profert Gregorium Nanzianzenum et alios, qui è sitis sedibus ad alienas translati sunt. Nec ille quidem dicit Romanam Ecclesiam, aliis eminentem, canonibus non teneri ; imo dispensationem ex sacri concilii auctoritate, in ea, ut in aliis, locum habere potuisse.

Cætera quæ subdit, tametsi peccatum fuisset in Ecclesia Romana, tamen primam Sedem à nemine judicari ; eo pertinent, non ut Ecclesia Romana canonibus non obligetur ; sed ut ejus Pontifices, etiamsi peccasse videantur, non tamen subsint particulari concilio, quale adversus Marinum Constantinopoli ab imperatore congregari potuisset ; quod alterius loci est.

De Formoso quidem omnes norunt ejus cadaver à Stephano VI (septimum passim vocant) refossum, objectumque illud mortuo : « Cum Portuensis episcopus esses, cur ambitionis spiritu Romanam Sedem usurpasti[1135] ? » Ac deinde tribus abscissis [365] digitis, quibus Pontifices benedicere solent, projectum in Tiberim.

Hæc quidem infanda acta à Joanne IX damnata sunt in concilio primo Romano, septuaginta quatuor episcoporum, cujus synodi capitulum tertium sic habet : « Quia necessitatis causa de Portuensi ecclesia Formosus pro vitæ merito ad apostolicam Sedem provectus est, statuimus et omnino decernimus, ut id in exemplum nullus assumat ; præsertim cum sacri canones hoc penitus interdicant, et præsumentes tanta feriant ultione, ut eliam in fine laicam eis prohibeant communionem ; quippe quod necessitate aliquoties indultum est, necessitate cessante, in auctoritatem sumi non est permissum.[1136] »

Canon memorabilis, Ecclesia Romana ut forma cæterarum, adeo communi reliquæ Ecclesiæ canone se teneri testata est, ut id etiam vereretur, ne laxata apud se disciplina, aliis quoque laxata esse videretur : adeoque et ipsa laxati erga se canonis causam, ipsam, quæ cæteras quoque excusaret Ecclesias, necessitatem affert : tum cavet canonibus ab exemplo Romanæ Sedis, et eos innovat ac firmat. Fixum ergo illud atque perpetuum, ita à Domino Ecclesiam Romanam cæteris præsidere jussam, ut quibus Ecclesiam universam regeret, iis canonibus ipsa regeretur.

CAPUT V.

Aliud exemplum : concilium Romanum sub Joanne XII.

Aliud exemplum videamus. Decimo exeunte sæculo, anno Christi scilicet 963, Joannes XII, à synodo habita auctore Othone I imperatore, propter horrenda totoque orbe nota flagitia ac scelera, depositus est. Leo dictus VIII huic substitutus. Hanc synodum, ut omni auctoritate canonica, utque etiam ordine judiciario destitutam, Baronius rejicit inter pseudo-synodos.[1137] Romanam synodum à qua, Joanne præside, anno 964, illa damnata est synodus, miris effert laudibus.[1138] Hujus ergo synodi acta [366] audiamus, actione prima : « Joannes piissimus ac sanctissimus sanctæ Romanæ Ecclesiæ Papa dixit : Scitis, dilectissimi fratres, me fuisse expulsum imperiali vi per duos menses à propria Sede. Quapropter vos plurimum rogo, si dici potest regulariter synodus illa, quæ habita est me absente, in Ecclesia mea, ab Othone imperatore, suisque archiepiscopis et episcopis, an non ? Sanctum concilium respondit : Prostibulum favens adultero, invasori scilicet alienæ sponsæ, nempe Leoni intruso. Piissimus ac sanctissimus Papa dixit : Ergo damnanda est à nobis ? Sanctum concilium respondit : Auctoritate sanctorum Patrum damnanda[1139] ; hoc est auctoritate canonum- Tum à Papa et episcopis prolata sententia est. Rursus Papa sic interrogat : « Quid censetis de Sicone episcopo à nobis dudum consecrato, qui in nostro patriarchio Leonem curialem, et neophytum, atque perjurum nostrum, jam ostiarium, lectorem, acolythum, subdiaconum, diaconum, atque subito presbyterum ordinavit, eumque sine aliqua probatione (hoc est sine consueto examine) contra cuncta sanctorum Patrum statuta, in nostra apostolica Sede consecrare non formidavit ? Sanctum concilium respondit : Deponatur ipse qui ordinavit, et qui ab eo est ordinatus. » Nempe ex sanctorum Patrum statutis, quibus curiales, quibus neophyti, atque assumpti ex laicis, episcopatu arcebantur, quibus episcopi sine canonico examine fieri vetarentur. Papa iterum rogat : « Quid ergo de illo curiali et neophyto, perjuro, atque invasore nostræ Sedis censetis ? Sanctum concilium respondit : Omnino damnetur ; ut nullus deinceps curialium, aut neophytorum, aut judicum, aut publice pœnitentium ad summum Ecclesiæ gradum aspirare præsumat. Tum piissimus ac sanctissimus Papa dixit : Sit Leo curialis ac neophytus ac perjurus noster, Domini omnipotentis ac beatorum apostolorum Principum Petri et Pauli et omnium simul sanctorum atque venerandorum et universalium conciliorum auctoritate, necnon et Spiritus sancti per nos judicio,... omni clericatu prorsus exutus. »

Hic Joannes tanta sede depulsus, non sedis suæ privilegia, quæ essent maxima et notissima, prædicabat ; nullos canones de [367] sua sede prolatos aut ipse, aut episcopi proferebant : Patrum statutis, conciliorum universalium auctoritate, communi se canone tuebatur ; quo damnatus Photius ; quo ubique curiales, neophyti inexaminati, clero arcebantur. Sic igitur decimo sæculo corruptissimo in Ecclesia Romana, ipsa traditione vivebat antiquitas, et communium canonum disciplina : neque aliter Joannes, adversus Othonis synodum, quam communi se canone defendebat.

CAPUT VI.

Nova et inaudita Gratiam interpretatio, XXV. Quœst. i, p. 2. Si ergo.

Neque me fugit quem in sensum Gratianus hæc, post aliquot sæcula detorserit ; nempe is primus omnium mortalium, anno demum circiter 1150, de suo, neque ullum, ut alias solet, auctorem allegans hæc scripsit : « Quemadmodum Christus sabbati ac legis Dominus se sabbato submisit ; sic, inquit, summæ Sedis Pontifices, canonibus, sive à se, sive ab aliis sua auctoritate conditis, reverentiam exhibent, et iis se humiliando, ipsos custodiunt, ut aliis observandos exhibeant.[1140] » Durius est, quod subjungit, neque antea usurpatum à quoquam, quod iidem Pontifices « nonnunquam, seu jubendo, seu definiendo, seu aliter agendo, se decretorum dominos et conditores esse ostendunt, » Neque levius istud : Aliis imponitur necessitas obsequendi : summis vero Pontificibus ostenditur inesse auctoritas obsequendi ; ut à se tradita observando, aliis non contemnenda demonstrent, exemplo Christi, qui sacramenta quæ Ecclesiæ servanda mandavit, primus in se ipso suscepit, ut ea in se ipso sanctificaret. » Quæ si quis ante hæc tempora à Romanis Pontificibus, vel à quopiam probatioris notæ auctore conscripta legerit, nihil repugno, quominus auctoritatem obtineant. Valere autem quæ contra toties anterioris ævi traditionem, duodecimo demum sæculo, Gratianus commentus est, theologicæ disciplinæ ratio non sinit. Sed, omisso Grati mo, ad prisca et anteriora redeamus. [368]

CAPUT VII.

Concilium Mosomeme : Rodulphi Glabri locus : concilium Ansanum : de eo anonymi responsiones : de exemplaribus obiter ; Petri Venerabilis, et sancti Bernardi loci : an monachis Cluniacensibus profuerit, quod Romanum Pontificem peculiarem episcopum habere vellent.

Cum ergo Ecclesia Romana communi canone et regeretur et regeret, sancti Patres nostri Gallicani episcopi, referente Flodoardo,[1141] ad annum 948, in Mosomensi synodo, mirantur allatas litteras ex nomine Agapeti Papæ per clericum, qui eas Roma detulerat, nihil auctoritatis canonicæ continentes, hoc tantum, præcipientes, « ut Hugoni Rhemensi redderetur episcopium. »

Hoc nostris novum et insolens videbatur, quippe à consuetudine Romanæ Ecclesiæ alienum. Pergit Flodoardus : « Quibus lectis, ineuntes episcopi concilium, cum abbatibus et cæteris sapientibus, qui aderant, responderunt... ut quod regulariter cœptum fuerat, canonice pertractaretur. » Itaque, recitato capitulo xix Carthaginensis concilii,[1142] « de accusato et accusatore, judicatum est secundum definitionem ipsius capituli, ut Artaldo præsule retinente communionem et parochiam Rhemensem, Hugo qui ad duas synodos evocatus venire contempserat, à communione et regimine Rhemensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum (ex Germanis et Gallis episcopis congregatam) se purgaturus occurreret. »

Suspectas habent allatas Roma ex nomine Papæ litteras, quod sola jussa, nihil canonicæ auctoritatis continerent Ipsi ex canonibus Roberto Trevirensi legato apostolico auctore, inchoata exequuntur. Sic Germani, sic Gallicani episcopi judicabant.

Notum illud, neque omittendum Rodulphi Glabri, de episcopis Gallicanis ægre ferentibus, cardinalem à Joanne XVII delegatum, ut Romani Pontificis auctoritate, basilicam in agro Turonico à Fulcone Andegavensi comite constructam consecraret : quod [369] Hugo Turonensis archiepiscopus ex causis canonicis facere recusasset. Qua de re Glaber hæc scripsit : « Quod utique audientes Galliarum præsules præsumptionem sacrilegam cognoverunt ex cæca cupiditate processisse. » Ac rursus : « Licet Pontifex Romanæ Ecclesiæ, ob dignitatem Sedis apostolicæ, cæteris in orbe constitutis episcopis, reverentior habeatur, non tamen ei licet transgredi in aliquo canonici moderaminis tenorem. » Denique : « Universi pariter detestantes, quoniam nimium indecens videbatur, ut is qui apostolicam regebat Sedem, apostolicum primitus ac canonicum transgrediatur tenorem. » Itaque turbinem repente coortum, quo concussa basilica ac disturbata consecratio est divino judicio imputarunt. Anno 1004.[1143]

Sunt qui Rodulphum Glabrum falsi convictum putent, tabulis ab illustrissimo viro Petro de Marcâ summatim relatis.[1144] Atqui vir doctissimus his tabulis, Glabrum non confutatum, sed illustratum voluit : deinde has tabulas visas lectasque oportet integras, antequam candidissimo hujus ævi historico detrahamus fidem : denique utcumque est, ejus testimonio firmatum videmus, de observando etiam à Romano Pontifice canonico ordine, communem Ecclesiæ Gallicanæ sensum.

Neque ita multo post, concilium Ansæ in pago Lugdunensi congregatum est. Ibi Gauslenus de Viennâ episcopus Matisconensis gravem expostulationem habuit, de ordinatione Cluniacensium monachorum à Burchardo Viennensi facta, vi privilegii, quoi Cluniacenses habebant à Romana Ecclesia. Qua de re sancta synodus sic statuit : « Relegentes sancti Chalcedonensis concilii, et plurimorum authenticorum conciliorum sententias, quibus præcipitur qualiter per unamquamque regionem abbates et monachi proprio subesse debeant episcopo, et ne episcopus in parochia alteterius audeat ordinationes vel consecrationes, absque licentia ipsius episcopi, facere, decreverunt chartam non esse ratam, quæ canonicis non solum non concordaret, sed etiam contrairet sententiis. Archiepiscopus ratione convictus, à Gausleno veniam petiit.[1145] » Eidem, mulcta imposita, satisfecit, anno 1025. [370]

Neque propterea omnia privilegia cassa habebantur. Hoc tantum cavebant ne pro arbitratu, ne necessitate nulla, ne inconsultis iis quorum intererat, concessa viderentur. Itaque ea privilegia, quæ hactenus invaluerant, concedi solebant auctoribus episcopis vel synodis certe consentientibus, et ad certum modum magnoque respectu ad canonicum ordinem. Quod etiam vir doctissimus Ludovicus Thomassinus luculentissime demonstravit.[1146]

Ansanæ synodi auctoritatem elevare nititur auctor anonymus qui de Gallicanis libertatibus scripsit.[1147] Ac primum quidem ex ea synodo nihil memorat, præter fragmentum à Marcà relatum.[1148] At dissimulat narrationem integram optimae notæ, in editione Labbeana conciliorum insertam.[1149] Ait postea narrationis hujus non adeo indubitatam esse veritatem.[1150] Sed id pronuntiasse non sufficit ; docere oportebat. Addit « monachos Cluniacenses privilegiis apostolicis usos fuisse, quantumvis renitentibus, sed tandem cedere coactis episcopis. » Quis enim hæc nescit ; et gliscente licentia, prævaluisse in mullis contra canones absolutam illam et arbitrariam potestatem ? Id ex Ansano concilio notum esse volumus, majores nostros, sæculo quoque undecimo, canonum ac priscæ disciplinæ memores extrordinariis illis imperiis, quoad fieri salva pace potuit, obstitisse.

Quare nihil ad nos illud quod idem anonymus memorat, « Joannem XIX et monachos privilegia jam concessa defendisse. » Neque magis ad rem illa Joannis XIX epistola ab anonymo memorata, qua Burchardo Lugdunensi Ansani concilii præsidi, « gratum animum testetur, quod Cluniacensi monasterio faveret contra Gauslenum. » Qua epistolà anonymus ad infringendam Ansani concilii auctoritatem frustra utitur. Potuit enim Burchardo Lugdunensi licet præside refragante, adversus Cluniacense privilegium Patrum vicisse sententia : potuit idem Burchardus ab ea sententia recessisse, quam in Ansano concilio protulisset. Quibus modis à Joanne XIX grati animi significationem retulerit, illæsa [371] Ansani concilii veritate, illud interim constiterit, et privilegium contra canones Chalcedonenses datum, Gallicanis episcopis usque adeo nullum fuisse visum, ut Burchardus Viennensis, quod eo usus esset, Gausleno Matisconensi satisfecerit.

Neque hic quærimus an et quibus casibus Papa potuerit, absoluta illa potestate, hujusmodi privilegia concedere, repugnantibus licet episcopis ; quam quæstionem anonymus invidiose movet : sed id tantum volumus, quod Gallicana Declaratio docet, illam plenitudinem apostolicæ potestatis per canones moderandam ; idque à patribus nostris, lapsis Ecclesiæ rebus, atque etiam undecimo sæculo, pro virili parte propugnatum fuisse.

Hic laudat anonymus Petrum Cluniacensem duodecimo sæculo hæc scribentem : « His additis et multa invectione extollitis, quod proprium episcopum habere refugimus : nos vero respondemus istud veritati contrarium opposita fronte existere ; quoniam patet nos proprium episcopum habere. Quis rectior, quis dignior Romano episcopo episcopus potest inveniri[1151] ? » Hæc quidem scripsit Petrus ille Venerabilis ad beatum Bernardum seu potius, modeste licet, adversus ipsum et Cistercienses. Nunc lector viderit, Petrine Cluniacensis, an Bernardi Claravallensis potior sit auctoritas. Paucos equidem esse reor qui Petro non anteponant Bernardum accusantem eos, qui huc specie ab episcoporum auctoritate recesserint. Nempe conqueritur is, « istis emancipationibus, monachos dissolutiores fieri, imo et pauperiores ; peccare licentius vagum ac male liberum vulgus ; noxiæ libertatis geminam sobolem esse ; paupertatem et sæcularitatem,[1152] » sanctitatis nomine in monasteria introductam. Cætera omnibus nota commemorare nihil attinet. Cæterum eventus docuit, haud frustra hæc conquestum esse Bernardum. Quod enim monachi passim magnum quidem et omnibus praesidentem ; sed tamen longe positum et omnium ecclesiarum sollicitudine occupatum, habere voluerint peculiarem episcopum ; hinc maxime provenisse vidimus, ut tot monasteria prope jam immedicabili vulnere prostrata jaceant. Sed nos hæc [372] aliis tractanda et deploranda relinquimus ; quæ à nobis sunt inchoata prosequimur.

CAPUT VIII.

Conditum Lemovicense II : Gregorius VII : concors Romanorum Pontificum et episcoporum professio de regendo et obediendo secudum canones.

Anno Christi 1031, paulo post Ansanam synodum, habitura est Lemovicense secundum concilium, in quo hæc legimus ; « Episcopus Petracoricensis de quodam canonico suo tantum clerico, qui uxorem duxerat, inquirendo proposuit dicens, ut judicarent quid de eo ageretur. Ad hoc verbum in concilio responsum est : Canones judicent : quomodo enim possumus nostro arbitrio judicare quidquam[1153] ? Qua regula, eliam à Romanis Pontificibus gesta æstimabant : « Inconsulto, inquiunt, episcopo suo, ab Apostolico pœnitentiam et absolutionem accipere nemini licet.[1154] » Ac subdunt, neque Petrum ipsum aliter facturum fuisse. « Certe beatus Petrus, si sciret illum (quem absolvit) esse à beato Martiale excommunicatione obligatum, potius eum damnaret quam absolveret. Sic Apostolici Romani episcoporum omnium sententiam confirmare, non dissolvere debent ; quia sicut membra caput suum sequi, ita et caput membra sua necesse est non contristare. »

Neque aliter Romani episcopi sentiebant. In eodem enim concilio refertur Pontium comitem Arvernensem à suo episcopo excommunicatum, à Papa absolutionem accepisse ; conquestumque episcopum, hoc responsum à Papa tulisse : « Debueras certe mihi antequam illa mortua ovis Romam veniret, ejus causam tuis innotescere apicibus ; et ego eam omnimodo abjicerem, tuamque firmando auctoritatem, eam anathematis ictu repercuterem. Profiteor quippe omnibus consacerdotibus meis, ubique terrarum adjutorem me et consolatorem potius esse quam contradictorem : absit enim schisma à me, et à coepiscopis meis. Itaque illam pœnitentiam et absolutionem, quam tuo excommunicato ignoranter dederam, et ille fraudulenter accepit, irritam facio et cassam ; ut [373] de illa nihil aliud speret quam maledictionem, quoad satisfactum tu juste absolvas.[1155] »

Aliud exemplum afferunt Papæ episcopum « rogantis, ut pœnitentiam, quam imposuerat, affirmaret[1156] ; » episcopi verò renuentis his verbis : « Non credere possum hoc mandatum ab eo exortum, » quod canonibus repugnaret. Quibus commemoratis : « Dixerunt episcopi, hoc ab ipsis apostolicis Romanis et cæteris Patribus cautum tenemus, » quod contra canones elicita, robore careant, ac praeter sententiam apostolicæ Sedis expressa videantur.

Neque eo minus pontificiam auctoritatem reverebantur sancti et humiles episcopi, qui Papam caput suum ubique praedicant, asseruntque illud : « Judicium enim totius Ecclesiæ maxime in apostolica Romana Sede constat. » Sed illud judicium canonico ordine proferri volebant, non mandatis extraordinariis præter canonum sententiam.

Hac disciplina Gregorius VII vixit : « Solet, inquit, sancta et apostolica Sedes pleraque considerata ratione tolerare ; sed nunquam in suis decretis à concordia canonica, hoc est, à canonum consensione discedere. » Alibi commendat « statuta Romanæ Ecclesiæ, quæ à tramite sanctorum Patrum non recedit[1157] ; » reprehenditque episcopos, « quoniam sanctorum Patrum decreta, et ecclesiasticæ religionis statum, non ea, qua oportet diligentia custodirent.[1158] » Sic canonum observantia ipsum religionis statum fulciri putabant :

Itaque episcopi in ipsa consecratione Romano Pontifici profitebantur « canonicam obedientiam, et secundum canones, et, servato ordine suo[1159] ; » quæ professio etiam nunc in episcopali consecratione viget. Romani vero Pontifices, rite appellatis octo universalibus conciliis, dato jurejurando profitebantur se, « quæ prædicaverunt et statuerunt, omni modo sequi et prædicare ; omnia decreta prædecessorum apostolicorum Pontificum, quæcumque ipsi synodaliter habuerunt et probata sunt, confirmare [374] et indiminuta servare ; et sicut ab iis statuta sunt, in sui vigoris stabilitate custodire.[1160] » Sic totius disciplinæ ratio antiquis constitutis nititur : profitenturque et episcopi, ut secundum canones pareant ; et Romani Pontifices, ut secundum canones regantur, ac regant.

Hæc Papæ professio Diurno Romanorum Pontificum continetur : hæc post octo prima concilia, post octingentos annos vi sua stabat : hæc Ivonis Carnotensis, imo et Gratiam tempore, viguit, quippe quam memorarunt et in canones transtulerunt.[1161]

Quam autem viguerit illa, quam episcopi Romano Pontifici profitebantur secundum canones obedientiam, testatur Hincmari Rhemensis in Tricassinâ synodo, Joanne VIII præside, ipsi ac Sedi apostolicæ facta professio, in hæc verba : « Quod in omnibus secundum sanctarum Scripturarum tramitem sacrarumque canonum decreta, Sedes Romana tenet per omnia et in omnibus, pro scire et posse meo, perpetuum prosequor et teneo.[1162] Quam professionem aptiori loco integram retulimus.[1163]

CAPUT IX.

Libertas injure antiquo et communi : Pragmatica-Sanctio sancti Ludovici : an ab anonymo idoneis probationibus falsi arguatur.[1164]

At postquam, labente disciplina, ambitione atque adulatione gliscente, ab ea regula deflexum est, ac Romani Pontifices [375] mandatis extraordinariis, reservationibus ac decimis, gravia onera, etiam pecuniaria imponere et trahere ad se paulatim [376] episcoporum clerique jura cœperunt, sanctus Ludovicus Pragmaticam edidit, qua novos ausus cohiberet. Primi capitis hæc verba sunt[1165] : [377] « Statuimus et ordinamus, ut ecclesiarum regni nostri prælati, patroni et beneficiorum collatores ordinarii, jus suum plenarium [378] habeant ; et unicuique sua jurisdictio servetur. » Caput secundum : « Item ecclesiæ cathedrales, et aliæ regni nostri liberas electiones habeant, et earum effectum integraliter prosequantur. » Quartum : « Item promotiones, collationes, provisiones et dispositiones prælaturarum, dignitatum et aliorum quorumcumque beneficiorum et officiorum ecclesiasticorum regni nostri, secundum dispositionem, ordinationem et determinationem juris communis, sacrorum conciliorum Ecclesiæ Dei, atque institutorum antiquorum sanctorum Patrum fieri volumus et ordinamus. » Anno 1268.

Hæ sunt illæ, quas vocamus, Gallicanæ Ecclesiæ libertates : regi jure communi, conciliorum auctoritate, ac Patrum institutis.[1166] Hanc Pragmaticam vetustissimis actis et regestis inscriptam,[1167] à multis jam sæculis laudatam, memoratam, commendatam ; idque ab ecclesiasticis, à magistratibus, à legatis, ab universi regni Ordinibus congregatis, ac per tot sæcula nulli [379] suspectam[1168] quidam eliam Galli nostris temporibus, aut totam, aut partem ejus aliquam, in dubium revocant nullo documento, postquam nempe audemus insimulare falsi quidquid gustui non sapit.

Quid autem habet novi, ut falsa habeatur ? Nempe illa jus commune, conciliorum auctoritatem, ac Patrum instituta prædicat ; his adversantia valere non sinit. Quid autem aliud sonant tot Patrum, maxime Gallicanorum gesta, quæ legimus ? Cur ergo falsa sit, quæ usque adeo Gallorum ingenium sapiat ? Quid quod si falsa esset, tamen haud aspernanda videretur, quæ nostris moribus traditionibusque congruat, et tam pronis animis accepta sit. Sed tamen videamus quid auctor anonymus, qui de Libertatibus nuperrime scripsit, super hac falsitate dixerit, ut vel ex eo pateat, quam Milibus argumentis agant.

Primum argumentum : « Pragmatica illa à nemine allegata fuit per ducentos annos.[1169] » Facilis responsio : non enim causa adfuit,[1170] ac si illa probatio admittitur, quot bona legitimaque acta conciderint[1171] ?

Secundum argumentum : « Nec etiam tunc in lucem edita fuit, sed tantum anno 1515.[1172] » Quid autem est, in lucem edita ? An forte vulgatam typis oportuit, cum necdum typi essent[1173] ? An [380] vero negabunt more solemni promulgatam quæ in vetustissimis Parlamenti regestis exstet[1174] ? An etiam necesse est, post tot sæcula, acta promulgationis afferri ? Quia tam iniquas conditiones imponere possit ?

Tertium argumentum : pluries typis excusa est sine quinto capite, « quo exactiones et onera gravissima per Curiam Romanam imposita prohibentur.[1175] » At quid hoc ad primum, secundum et quartum caput, quæ nunc laudamus ? De quinto vero fatemur à Margarino de la Bigne,[1176] quem alii secuti sint, in editione Bibliothecœ Patrum fuisse prætermissum[1177] ; sed mancum, ut fit, exemplar nactus est, ex integrioribus jam supplendum exemplaribus : seu viro bono religioni fuit sancti Ludovici nomine quidquam edi, quo Curia Romana reprehendi[1178] videretur ; seu typographi metuerunt, infixis censuræ notis,[1179] creari sibi incommoda. Cæterum et ille quintus articulus longe antea laudatus ac memoratus fuit.

Quartum argumentum : « Non esse verisimile sanctum regem, tantæ erga Sedem apostolicam reverentiæ, edicto solemni Romanæ Curiæ officiales comprimere voluisse.[1180] » Tum illud ; « necdum fuisse morem inductum auctoritatem regiam sanctæ Sedis [381] ordinationibus opponendi, » tanquam exactiones illæ ad pietatem aut ad Sedis apostolicæ dignitatem pertineant.[1181]

Quintum et sextum argumentum : anno 1268, sanctus Rex « ad secundam in Terram sanctam expeditionem, cum summi Pontificis concilio, se accingebat[1182] : » monitisque potius cum amicissimo Pontifice quam edictis egisset. Neque is erat Clemens IV, qui his coercendus videretur, innocentissimus atque abstinentissimus Pontifex : ac si « quod tum fuisset exactum subsidium, non nisi ad juvandum in expeditione bellica regem impendendum fuisset. » Quæ omnia sponte concidunt, si dicamus Ludovicum, non præsentibus malis, sed, qua erat providentia, futuris, ac pridem expertis[1183] occurrere voluisse : Clementem vero IV, quo erat abstinentior, eo æquiore animo tulisse, prohiberi ea, à quibus ipse abhorreret.[1184]

An vero probatione nulla, tam futilibus conjecturis, celebratissima acta falsi insimulare liceat, prudens lector judicet. Certe auctor anonymus, quo causam tueatur suam, nihil affert verius quam istud : virum egregium, Ludovicum Thomassinum [382] Gallum, in eadem esse sententia.[1185] Hujus ergo conjecturas colligit, quas modo refutavimus. Nos vero eum virum, ut doctrina clarum, ita pacis studio multa, ac, fere dixerim, nimia cogitantem, ac, ne quemquam lædat, ubique metuentem, nec lædere ipsi volumus.[1186] Atque hic de Pragmatico sancti Ludovici Sanctione dicendi finem facimus. [383]

CAPUT X.

Edictum Caroli VI : decretum Florentinum : nulla sunt quæ contra canones : Romanus Pontifex contra canones agere nolle præsumitur, ne ipse adversetur sibi locus insignis concilii Basileensis.

Ex eodem fonte manavit Caroli VI constitutio, « clero agente ac plaudente, edita anno 1406, qua sublatis reservationibus, sive expectationibus (hoc est expectativis gratiis) personas ecclesiasticas regni, ac Delphinatus ad suas franchisias et libertates in perpetuum reducit, secundum antiqua jura communia et concilia generalia[1187] ; » quæ ex sancti Ludovici Sanctione deprompta sunt.

Hæc vero omnia concilii etiam Florentini auctoritate sancita invenimus. Decretum retulimus,[1188] quo utriusque ecclesiæ, Græcæ scilicet ac Latina consensione firmatur, à Petri successoribus pasci ac regi universalem Ecclesiam ; sed ad eum modum, qui conciliorum gestis ac sacris canonibus continetur.

Quid si adversus canones statuunt ? an continuo ad generale concilium appellandi ? Nequaquam, nisi omnem solverent disciplinam. At in minoribus ac particularibus causis id sufficit, decretum contra canones editum esse nullum. Sic enim sanctus Zozimus jam relatus : « contra statuta Patrum concedere, vel mutare, ne hujus quidem sedis potest auctoritas.[1189] » Et sanctus Leo Magnus ; « Ut omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum canonum (videlicet Nicænorum) fuerit constitutione diversum.[1190] » Atque iterum : « Infirmum atque irritum erit, quidquid à prædictorum Patrum canonibus discreparit.[1191] » Et sanctus Martinus : « Canones ecclesiasticos solvere non possumus, qui custodes canonum sumus.[1192] »

Id majores nostri, epistola ad Adrianum II, hac etiam ratione [384] firmant « quod apostolica Sedes non potest esse sibi contraria.[1193] » Esset autem, si canonum ex officio custos, canones solveret. Quo fundamento, si quid à Papa prodit minus canonicum, sic est interpretandum, ut voluntas potius quum facultas desit.

Neque vero Ecclesia Romana canonum est custos, tanquam alieni boni, sed profecto tanquam sui : canones enim sunt ecclesiarum omnium maxime vero Romanæ omnium Matris, cujus etiam auctoritate firmantur.

Scitum enim apud Socratem, « canone ecclesiastico juberi, ne absque Romano Pontifice canonizentur,[1194] » hoc est, regulentur, gubernentur, suoque ordine componantur, et constituantur ecclesiæ : « μή κανονιζειν τας εκκλησιας. » Quod ipsum Sozomenus clarioribus verbis expressit : « Lege pontificia pro irritis haberi, quæ præter sententiam Episcopi Romani fuerint gesta.[1195] » Id etiam attestantur alia ecclesiastica monumenta.

Itaque Sedes apostolica canonibus adjicit vim robur, τὸ κύῥος ; sibique adversaretur, si eos solveret, quos ipsa firmasset, aut etiam condidisset.

Id præclare explicat Basileense concilium de Papa agens : « Quidquid enim statuitur in sacris conciliis, sua etiam (Pontificis scilicet) auctoritate statuitur, quæ semper ibi refulget, ut prima et præcipua, præ omnibus, caput et directrix. Et cum, aut personaliter ; aut auctoritative semper in synodis universalibus intersit, ipseque Ecclesiæ rector sit et Pastor, decreta conciliorum, etiam sua, et Sedis apostolicæ, non immerito dici possunt : nos enim unum Ecclesiæ corpus sumus, et ipse hujus corporis caput sub capite Christo. Quidquid igitur fit ab hoc corpore ecclesiastico, etiamsi omnia membra in idem concurrant, sicut in corpore naturali accidit, magis tamen, ac præcipue oratio quævis capiti appropriatur et adscribitur, ab ipsoque magis quam ab alio corporis membro procedere censetur. Itaque non secus synodalia decreta pro suo debito et honore exequi debet, ac per alios servari facere, quam si ab ore proprio dictata et promulgata essent : dum enim ipse præsens inest, ipse concludit, ipse statuit ; et sub [385] nomine suo ac persona ejus omnia decernuntur : dum abest, sui præsidentes, qui vice ejus fuguntur locumque apostolicum tenent, et personam Pontificis repræsentant, per sacrum concilium deliberata concludunt.[1196] »

Hæc pro pontificia auctoritate magnifica et sublimia, à Iuliano cardinale, concilii Basileensis præside, pronuntiata atque ab ipso concilio, diplomate edito, promulgata sunt. Quæ profecto efficiunt, ut Ecclesia Romana sibi adversetur, dissolvents canones sua primitus auctoritate Armatos. Quod eo minus præsumi potest, quo sæpius et clarius nulla et irrita pronuntiat, imo sua inficiatur esse, quæ sacris canonibus adversa, suo etiam nomine proponantur. Hinc Hilarus, quem cæteri longo ordine consequuntur : « Nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctæ memoriæ decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum esse nobis constiterit.[1197] »

CAPUT XI.

De Decretalibus epistolis, deque consuetudine recepta, et canonum origine.

Canonibus annumeramus decretales Romanorum Pontificum epistolas, quanquam illæ sero, Dionysii Exigui opera, Ecclesiæ codici et canonum corpori adjunctæ sint ; idque in Occidente tantum : atque initio ducto à beati Siricii epistolis, quarto sæculo per provincias missis. Namque anteriores interciderant, aut remanserant penes Ecclesias, Sedem apostolicam consulentes, neque in unum corpus collectæ erant, quæ innumerabiles hinc inde dimissæ certis casibus providebant.

Cur autem postea in unum collectæ corpus, ad Ecclesiæ cano* nes accesserint, in promptu erit juris ecclesiastici origines repetenti Namque Ecclesiæ primitus traditione regebantur. Hinc ex traditionibus apostolicarum Ecclesiarum conscripti canones apostolorum, qui à Latinis sero, neque simul omnes, in auctoritatem adsciti. [386]

Conditi vero postea sunt canones per provincias, aut in universalibus synodis, cum vel labente tempore, à priscis institutis deflecteretur, vel aliquid novæ difficultatis occurreret. Sibi Ecclesiæ id honoris mutuo exhibeant, ut statuta ab aliis aliæ plerumque ut sua ducerent, à communi scilicet profecta spiritu. Utebantur ergo singulæ Ecclesiæ canonibus, vel universalium conciliorum, vel suis, vel adoptatis, et consensu receptis. Hæc origo canonum. Horum executionem prima et apostolica Sedes ubique terrarum urgebat. Hinc ortæ epistolæ decretales, de quibus Hincmarus hæc : « Sunt leges et canones ac decreta Sedis apostolicæ es iisdem canonibus promulgata[1198] : » ac paulo post : « In decretis suis (scilicet Romanorum Pontificum), ex sacris canonibus promulgatis, » etc Quæ quidem totidem verbis in Pontigonensi synodo repetuntur[1199] ; ut non unius Hincmari, sed omnium episcoporum Gallicanorum esse constet.

Manant hæc ex anterioribus Sedis apostolicæ decretis, quale est illud quod sanctus Sixtus III scribit ad Illyricanos episcopos : « A canonum præceptis vestrum nemo discedat, nec ab his deviet, quæ justa regularum ordinem frequens ad vos directa Sedis apostolicæ decrevit auctoritas.[1200] » Sic ea quæ scribebant, ac per universas mittebant ecclesias, et è canonibus prompta erant, et canonum executioni serviebant.

Cæterum ratio postulabat, ut qui canones firmarent et exequerentur, iidem, cum opus esset, interpretarentur, et dubia jura reserarent, et pro tempore sancirent, quæ canonibus congrua viderentur. Itaque merito in auctoritatem admissæ decretales, sed quæ canonibus congruæ, quæ eorum executioni profuturæ, quæ denique probatæ et usu receptæ essent. Quo pertinet illud in professione Romanorum Pontificum supra memorata : « Ut custodirent decreta canonica prædecessorum apostolicorum Pontificum, quæcumque ipsi synodaliter statuerunt et probata sunt : » hoc est, communi usu et consensu recepta. In constituenda enim ecclesiastica disciplina, universalem assensum ab antiquis [387] Pontificibus postulatum, supradicta[1201] satis probant, et qui ampliora velint nostros consulant. Nobis in re trita, summa quæque capita proferre est animus.

Consuetudines, ac mores universalis Ecclesiæ usu receptos, vim canonum obtinere constat : quandoquidem plerique canones si rerum originem attendamus, primum consuetudines fuerunt usu receptæ et probatæ. Nicæna synodus sedium jura sanciens, canone vi : « Antiqua consuetudo servetur.[1202] » Et canone vii : « Quoniam obtinuit consuetudo et antiqua traditio, ut Æliæ (hoc est Hierosolymorum) episcopus honoretur, » etc. Sanctus Basilius ille canonum vindex, canonica epistola ad chorepiscopos, canonibus accenset « consuetudinem, quæ in ecclesiis versabatur.[1203] » Epistola etiam ad Diodorum, consuetudinem quæ in ecclesiis Caesariensis tractus obtinebat, vim legis habere decernit ; « propterea, inquit, quod hæc statuta à sanctis viris sunt nobis tradita.[1204] »

Jam in citatis locis consuetudines canonibus æquiparatas passim audivimus ; laudantque omnes beatum Augustinum, cui mores populi Dei et instituta majorum pro lege sunt.[1205] Unde ad intolerandissimam insaniam refert contemptum eorum, quæ sunt universalis Ecclesiæ consuetudine roborata, epistola ad Januarium,[1206] et alibi sæpius. Ac passim in decretalibus et in conciliis, conjuncta hæc duo, tanquam æqualis ponderis, de jure vel consuetudine. Atque hæc de universalis Ecclesiæ regulis.

CAPUT XII.

Jura, canones, consuetudines particularium ecclesiarum retinenda ; in iisque pars libertatis ecclesiasticæ : cæterarum gentium eam in rem cum Gallis concors sententia.

At ecclesiasticam disciplinam libertatemque nostram, non solum tuemur universalibus canonibus ac moribus ; sed etiam [388] iis, qui per singulas ecclesias valeant ; quod secundo loco in Declaratione Gallicana est positum. Hoc quidem ex antedictis jam confectum putamus. Laudata est Basilii Epistola de consuetudine particularium etiam ecclesiarum, « quae vim legis obtineat, eo quod hæc statuta (etiam particularia) à sanctis viris sint tradita[1207] : » laudatus est Zozimi locus de servandis Patrum constitutis ; quem locum ad peculiaria jura ecclesiarum pertinere vidimus[1208] : laudata est Nicæna synodus, primis sedibus, ex ipsa consuetudine sua jura servans, canone vi et vii.[1209]

Accedit Ephesina, à Cypriis, et aliis quibuscumque ecclesiis potentiores episcopos, qui eas invaderent prohibens ; « ne Patrum canones proterantur ; neve sub sacerdotii prætextu, mundanae potestatis fastus irrepat ; ne clam paulatim libertas amittatur, quam nobis donavit sanguine suo Dominus Jesus Christus, omnium hominum liberator.[1210] » Alludit ad illud Pauli : « Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum.[1211] » Hæc ergo pars comparatae Christi sanguine libertatis, ut non hominibus, sed canonibus serviatur.

Sic igitur et jura peculiaria ecclesiarum servanda ; et id pertinere ad ecclesiarum libertatem, synodus œcumenica definivit ; referunturque ad universalis ecclesiæ jus, etiam particularia jura ; quippe quæ à synodis universalibus confirmentur.

Eodem fere sensu Chalcedonensis synodus primo id capite decernit : « Regulas à sanctis Patribus in unaquaque synodo, usque nunc prolatas teneri statuimus[1212] ; quibus regulis non tantum communia, sed etiam propria cujusque ecclesiæ jura asseruntur.

Sanctus Gregorius Magnus ad Dominicum Carthaginensem : « Sicut, inquit, nostra defendimus, ita singulis quibuscumque ecclesiis jura servamus.[1213] » Atque alio loco : « Absit hoc à me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet ecclesia infringam : quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo.[1214] »

Neque tantum majores nostri laudaverunt universales canones, [389] conciliorum generalium auctoritate conditos ; sed etiam Gallicanos ; « quoniam venerandi et sancti viri eos ediderunt, quorum vitam et sanctitatem crebra miracula commendarunt.[1215]

Valere autem, ut canones, ita etiam consuetudines, non modo Ecclesiæ universalis, sed etiam particularium ecclesiarum, antedicta firmant. Huc accedit Ratramnus Corbeiensis, libro jussu regis et episcoporum Gallicanorum, contra Græcos edito, quo particulares consuetudines laudat, de quibus etiam hæc scribit : « Instituta vero majorum suis quibuscumque locis edita, sicut non omnibus eadem, sic unitatem fidei nullo modo divisere.[1216] »

De his consuetudinibus retinendis, Jordani Lemovicensis episcopi, in concilio Lemovicensi, præclara sententia est : « Non enim una eademque lex omnibus ecclesiis, sive populis, sive civitatibus, sive gentibus, semper potest congruere ; sed quædam pro qualitate locorum, et gentis et animorum, quamvis diverso, tamen congruenti ordine, in consuetudinem deducuntur.[1217] » Cujus rei multa exempla commonstrat.

In eamdem sententiam Fulbertus Carnotensis : « Nec nos offendit observantiæ diversitas, ubi fidei non scinditur unitas.[1218] » Quod sumptum ex sancto Gregorio, Numidarum peculiares consuetudines firmante his verbis : « Consuetudinem quæ tamen contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur, immotam permanere concedimus.[1219] »

Notum omnibus beati Ambrosii dictum, à beato Augustino tanta cum laude memoratum,[1220] de consuetudinibus regionum. At clerus Gallicanus, ne consuetudinis nomine eas comprobare videatur, quæ in jure vocentur corruptelæ ac vetustas erroris ; consuetudines eas ad ecclesiæ Gallicanæ disciplinam libertatesque pertinere voluit, « quæ Sedis apostolicæ et ecclesiarum consensione firmentur.[1221] » Sic nostræ libertates vel maxime Sedis apostolicæ auctoritate constant, quippe quæ canonum executrix [390] custosque sit. Unde noster Gerson docet omnem statum ecclesiastici ordinis « subesse rationabili voluntati Papæ, quæ rationabilitas regulanda est per determinationes conciliorum generalium, præsertim jam factas, de consensu et auctoritate summorum Pontificum[1222] : » adeo nostri æquo jure omnia metiuntur, totoque studio Sedis apostolicæ auctoritati consulunt. Summa doctrinæ est, Ecclesiam ubique consensione regi.

Cæterum ne nobis quisquam ea causa succenseat, habent, non modo Galli, sed etiam Hispani, Belgæ, Germani, alii omnes, suas consuetudines, sua jura, vel usu firmata, vel pactis. Hæc Sedes apostolica servat in ecclesiis quibusque gubernandis ; quæ pars est vel maxima ecclesiastici regiminis, dicente Apostolo : « Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.[1223] » Habent eaedem gentes suos ritus. Aliena, nova, noxia respuenda, si forte obtrudantur. Id sibi præ aliis ecclesia Gallicana vindicat, ut jure communi regatur, hoc est, quoad fieri liceat, jure antiquo, à quo dimoveri invita non possit. Quale jus, si reliquæ gentes vindicare sibi velint, nihil profecto prohibemus.

CAPUT XIII.

Jura novella necessaria ; ad vetera collimandum : patrum Gallicanorum ea de re in concilio Tridentino sensus : ipsum Tridentinum concilium eodem animo fuit.

Cum autem vetusta laudamus, atque in iis arcem nostræ disciplinæ libertatisque collocamus, non propterea contendimus immutabilem esse Ecclesiæ disciplinam. Agnoscimus enim à patribus nostris in concilio secundo Vasensi commendatos,[1224] non tantum antiquos, sed etiam novellos canones. Hos merito laudat Agobardus, factos videlicet : pro causis necessariis, quarum definitiones in illis generalibus conciliis non habentur.[1225] »

Et tamen ad antiqua semper niti nos oportet ; præcipuumque [391] id fuit Gallorum studium in concilio Tridentino. Itaque oratores regis, id, præ aliis omnibus, mandatum acceperant : in Ecclesia reformanda, « primum id videri, ut ad Ecclesiæ initia redeatur, ut Ecclesiae status ad originis suæ puritatem quam maxime accedat.[1226] »

Id vero Tridentini Patres, quoad iniquitas temporum tulit, egregie præstiterunt. Unde hæc habent passim ; « Sancta synodus antiquorum canonum vestigiis inhærendo decernit,[1227] » etc. Ac rursus : « Sancta synodus vestigiis vi canonis concilii Chalcedonensis inhærendo statuit,[1228] » etc. Denique id semper agit, eoque collimat ut antiqui canones, « qui temporum atque hominum injuria penè in desuetudinem abierunt, innoventur, « universamque disciplinam cleri restituit ex iis, « quæ alias à summis Pontificibus ac sacris conciliis sancita fuerunt.[1229] » Tum præcipit ordinariis, « si quæ ex his in desuetudinem abiisse compererint, ea quamprimum in usum revocari studeant, non obstantibus consuetudinibus quibuscumque ; ne subditorum neglectae emendationis ipsi condignas, Deo vindice, pœnas persolvant.[1230] »

Si ergo sanctissima atque omni veneratione digna synodus veterem disciplinam non omnino restituit, id factum vel maxime quod temporum ratio non sineret. Qua in re memorabilis est Caroli cardinalis à Lotharingiâ, archiepiscopi Rhemensis, una cum episcopis Gallicanis, de Tridentina reformatione declaratio et protestatio, anno 1563 : « Cum nudius-tertius meam de reformationis articulis dicerem sententiam, præfatus sum etiam me valde cupere, ut prisca illa ecclesiastica restitueretur disciplina : sed cum his corruptissimis temporibus et moribus, intelligam non posse ea, quibus maxime opus est, protinus adhiberi remedia, interim a sentiri et probare ea quæ nunc sunt decreta : non quod ea judicem satis esse ad integram ægrotantis reipublicæ christianæ curationem, sed quod sperem his prius lenioribus fomentis adhibitis, cum graviora medicamenta pati potuerit Ecclesia, [392] Pontifices maximos, et maxime sanctissimum Dominum nostrum Pium, pro sua insigni pietate et prudentia diligenter curaturum, ut ea quæ desunt implens et efficaciora inveniens remedia, in usum veteribus jamdiu abolitis revocatis canonibus, et maxime quatuor veterum illorum conciliorum, quæ quantum fieri poterit observanda esse censeo ; vel si expedire videbitur, frequentiori conciliorum œcumenicorum celebratione, morbum ab Ecclesia propulsans, eam suæ pristinæ restituat sanitati. Hanc autem meam mentem et sententiam, tum meo, tum omnium Galliæ episcoporum nomine, in acta referri volo, et ut id fiat, à notariis peto et postulo.[1231]

Est ejusdem generis et spiritus protestatio circa ejusdem concilii caput Causæ criminales : et caput Causæ omnes, quibus episcopi Gallicani christianissimi regni privilegia, jura, sacrasque constitutiones tuentur.[1232]

CAPUT XIV.

Ecclesia Gallicana antiquam et sanctam, sub Aurelio et Augustino, Africanum Ecclesiam sequitur ; Christiani Lupi hallucinationes : summa doctrinæ de libertatibus.

Qua in re ecclesia Gallicana eodem spiritu agitur, quo nobilis illa quondam ecclesia Africana. Notum quid ab ea sanctus Zozimus Papa, missa legatione, postularet, quid patres Africani responderint. Duo tantum observamus : primum illud, Papam Zozimum, cum appellationes ecclesiæ Africanæ suæ Sedi vindicaret, protulisse canones, eosque Nicænos, in Africa quidem, ut toto orbe terrarum receptos ; alterum, Africanos Patres aperte professos se ita probaturos appellationes eas, si canonibus Nicænis juberentur.[1233]

Ergo neque Zozimus absoluta voluntate agebat ; neque Africani [393] patres ea se gubernari sinebant sed in receptis canonibus pars utraque vim omnem reponebat.

Interim Africani præsules Sedi apostolicæ, de Nicænis canonibus adhibent fidem, donec disquisitio fieret.[1234] Posteaquam constitit canones à Zozimo bona quidem fide laudatos, non esse Nicænos,[1235] collectâ synodo scribunt nobilem illam ; ad sanctum Cœlestinum post Bonifacium Zozimi successorem, epistolam : qua nova, neque receptis canonibus probata repudiant, atque sic in antiquo jure perstant.

Hæc egit ecclesia Africana, eo tempore, quo tot orbis christiani lumina suo sinu alebat : Aurelium, Alipium, alios et, qui unus omnium instar esset, Augustinum.

At Lupus tantæ ecclesiæ tantæque synodi epistolam infelicissimum et scatentem erroribus[1236] ; synodum ipsam, erraticam, deviam ac prævaricatoriam, appellare non veretur ; cujus causa factum sit, ne Aurelius, vir maximus, « non appareat in Romanis sanctorum tabulis : nempe, inquit Lupus, propter hunc filialem lapsum.[1237] » Qui si revivisceret, profecto videret à doctissimo ac religiosissimo viro Joanne Mabillonio nuper editum ecclesiæ Africanæ antiquissimum Martyrologium,[1238] quo sanctos inter episcopos, Gratum, Augustinum, Quod-vult-Deum, Capreolum et alios ; sanctus quoque Aurelius ille, si Lupo credimus, finaliter lapsus, adscribitur sub finem mensis Julii, his verbis : « xiii Kalendas Augustas, depositio sancti Aurelii episcopi. »

Quod autem Lupus notat, « Augustinum, Alipium, Possidium, ac alios meliores episcopos retraxisse manus, et infelicissimis litteris subscribere noluisse, ac solos juvenes Aurelio adhæsisse,[1239] » viri docti me miseret tot ac tantas ineptias congerentis. Primum enim constat quæ in ea synodo gesta sunt, consentire cum iis, quæ in anteriore synodo sanctus Augustinus tunc, ut in actis legitur, [394] « legatus provinciæ Numidiae dixit : Et hoc nos servaturos profitemur, salva diligentiore inquisitione concilii Nicæni.[1240] » Ex quo sequebatur ne servaretur amplius, postquam à Nicæno concilio abesse compertum est, quod synodus Aurelii sanxit. Quid autem requiramus in ejus synodi epistola, sancti Augustini et aliorum manum ? Nempe illi aberant : neque enim provincia Numidiæ, aliæque, eosdem semper legatos mittebant. At si improbassent, utique adversus erraticam et deviam synodum redamandum erat : quod contra factum est : ea enim in alia synodo Africana,[1241] una cum aliis synodis sub Aurelio actis, recitata, repetita et comprobata est ; neque prætermissa est illa epistola, quam optimus Lupus scatentem erroribus reputat ; neque Augustinus unquam ab Aurelio secessisse legitur, uti Lupus memorat. Quin potius Aurelium, et vivum et mortuum, ni fallor, miris ubique laudibus commendavit.[1242] Hujus etiam memoriam, hujus epistolas Africanorum conciliorum dictatas nomine, sequens ætas celebravit. Testis vir egregius Ferrandus diaconus, in Vita sancti Fulgentii ; « Sanctæ, inquit, memoriæ Aurelius Carthaginensis ecclesiæ antistes, inter sua privilegia meruit, ut litteras ex Africano concilio dandas ipse solus scriberet.[1243] » Quod item sancto Fulgentio contigisse memorat : tam sanctum habebatur illud officium !

Fingit bonus Lupus juvenes tantum episcopos adhæsisse Aurelio ; neque illud saltem cogitat, post ipsum Aurelium statim in epistolæ fronte apparere Valentinum, Numidiae scilicet primatem[1244] : quem primatum ætati datum esse nemo nescit. At enim ille etiam retrocessit una cum Augustino aliisque Numidis, si Lupo credimus.[1245] Nempe fefellit eum sancti Augustini epistola ad sanctum Cœlestinum de Antonio Fussalensi[1246] ; quam si attente legisset, profecto invenisset, sub ipsa initia Cœlestini scriptam, antequam ab Oriente de Nicænis canonibus responsa venissent ; quo [395] tempore ab Afris permissas appellationes, salva diligentiore concilii Nicæni inquisitione, prout sanctus Augustinus interlocutus erat, ut in concilio sexto Carthaginensi vidimus.[1247] Hæc vero nos de Lupo monenda esse duximus ut viris bonis appareat, quam inepta, ne dicam impia, adversus sanctos viros, imo adversus sanctissimam Africanam Ecclesiam suaserit falsa et praepostera pietas. Quid postea in Africa, labentibus rebus gestum sit, nihil nostra : hoc enim abunde est, nobis esse communem, cum tam claro sæculo tantisque viris, receptorum canonum, atque in eo positæ ecclesiasticæ libertatis, defensionem.

Summa ergo sit nostræ libertatis, sic novella jura, pia aut necessaria institutione stabilita, servare, ut antiquiora respicere iisque sustentare labentem disciplinam ; certe jus commune, atque in eo venerandas juris antiqui reliquias omni ope servare, jusque arbitrarium, et mandata extraordinaria repudiare studeamus ; in eâque partem maximam reponamus nostræ erga Ecclesiam catholicam ac Sedem apostolicam reverentiæ ; quippe qui intelligamus, quo quisque est studiosior antiquæ disciplinæ, eo magis cordi habere Ecclesiæ catholicæ ac Sedis apostolicæ majestatem.

CAPUT XV.

Libertates quo sensu privilegia dicantur, nempe ut jura antiqua, libertatum radix : an Petrus de Marca audiendus, qui conciliorum superiorem potestatem à libertatibus separat.

Omittimus notum illud, libertates nostras non privilegia, sed libertates dici ; ut quæ non venia et indulgentia, sed ipso antiquo jure nitantur ; quanquam jura ecclesiarum apud antiquos passim privilegia etiam appellantur ; vulgatumque illud, τα πρεσβεία, hoc est, antiqua et vetusta, quæ nostri privilegia vocant, ipsa antiquitatis commendatione fulta, sua vi stare oportere.

Radix autem libertatis ecclesiasticæ eo maxime constat, quod in ipsa catholica Ecclesia vigeat suprema illa vis et indeclinabilis, [396] qua ipsa catholica Ecclesia gubernetur ; valeatque illud beat Hieronymi, quod est à majoribus nostris toties celebratum : « Si auctoritas quæritur, orbis major est Urbe.[1248] »

Haud me fugit virum illustrissimum atque doctissimum Petrum de Marcâ,[1249] dum Romanis auribus parcit, aliam ac novam de libertatibus Gallicanis protulisse sententiam- Is enim profitetur confutari à se communem opinionem, quæ docet præcipuam libertatum regulam hanc esse ut concilium œcumenicum superius Romano Pontifice dicatur[1250] ; quamvis tamen hæc sit scholæ Gallicanæ sententia, non esse unam ex libertatibus Gallicanis : illam niti eo fundamento, quod sit expendendum, an nova constitutio vel novum rescriptum rebus Gallicanis consulat aut noceat : ac fruatur licet Summus Pontifex, aut æquo jure cum conciliis generalibus, aut superiore, nihil hoc ad libertatem ; cum et ea perinde utamur erga conciliorum, atque erga Pontificum nova decreta : quod certum fieri aiunt, ex modificationibus Basileensi concilio, ac deinde Tridentino adhibitis ; atque omnino sufficere illud, ut Romani Pontifices canonibus derogare velle non censeantur, etsi fortasse, formulis rescripti ex stylo Curiæ, aliter cautum sit.

Hæc docet vir summa doctrina summoque ingenio ; at quod nemo neget, versatili, et in utramque partem æque composito. Profecto ut verum sit id quod exponit, nihil tamen vetabat libertatem Gallicanam duplici fundamento niti : nec à Gallo jurisconsulto ac præsule, circa libertatem antiqua et vulgata rejici oportebat, dum ei muniendæ nova fulcimenta quærit.

Nam neque consultum id erat, ad Scholam referre tantum, nostram de conciliorum potiori potestate sententiam, quæ Constantiensibus canonibus innitatur. Cùmque nostra libertas [397] conciliorum, maxime œcumenicorum, canonibus contineatur, non erat inficiandum ejus partem vel maximam in canonibus Constantiensibus esse repositam, quos ecclesia Gallicana non modo summa pietate receperit, verum etiam, ut conderentur, omni studio, procurant. Tum illud libertati erat congruum, ut adversus extraordinaria mandata, certa praescriptione uterentur, quod esset in canonibus firmum aliquid et invictum constitutum ab ipsa Ecclesiæ potestate, quæ pontificiam potestatem, si quando extra limites efferretur, coercere ; quin etiam interdum, in gravibus scandalis, castigare posset. Quo enim alio firmiore telo usa est Ecclesia Gallicana ad tuendam libertatem, quam appellatione ? At illa nulla est, nisi concilium statuas potiore potestate esse. Quin Ecclesia Gallicana clare et aperte legitimæ defensionis fundamentum in Constantiensium canonum auctoritate reposuit. Id docent ea verba appellationis capituli Parisiensis et Joannis Dauvet Procuratoris regii, quæ supra memoravimus[1251] ; placetque hæc addere haud minori emolumento futura. Capitulum quippe Parisiense, repetitis, ut supra descripsimus, Constantiensibus sessionis quintæ et aliarum canonibus, hæc subdit : multa à synodo Constantiensi esse decreta, « ut Romanis Pontificibus congregandi concilii universalis occasio necessitasque inesset, Sponsæque Christi universali Ecclesiæ sic congregatæ ; id honoris singularisque præeminentiæ locum deferre consuescerent : ut si quid forte tam arduum contingeret, quod omnes tangat universorum que statum, commodum aut incommodum spectare videatur, ipsius universali concilio atque veritate testante, supremo infallibilique judicio deliberandum determinandumque committerent ; eoque pacto, non se jam rerum dominos et omnipotentes, et quibus à nemine dici possit : Cur ita facis ? sed Domini sui Christi Sponsæ famulos se, servorumque Dei servos, non verbo et lingua, sed opere et veritate faterentur.[1252] » Hoc ergo fundamento, nempe invicta auctoritate Constantiensium canonum de suprema et absoluta concilii œcumenici potestate, ipsa libertatis adversus imperatam pecuniam [398] defensio nitebatur. Quanto magis uteremur illa defensione, si nobis præriperentur ea jura, quæ omni auro contra æstimamus ?

Neque patres nostri unquam ab ea sententia discesserunt. Audivimus enim cardinalis Lotharingii è concilio Tridentino scriptam epistolam, qua Papæ quoque ipsi testatum esse voluit, Gallos ad necem usque in ea sententia perstituros, quæ Constantiæ atque Basileæ, de conciliorum potestate firmata est, quippe qua omnia regni privilegia innitantur.[1253]

Idem professus erat Henricus II, cum in ipsis concilii Tridentini initiis, hæc suis oratoribus declarat ac mandat, tanquam rerum suo nomine agendarum certissimum fundamentum : « Nos pro nostro munere ac titulo, quem à majoribus accepimus, cupientes ecclesiasticam libertatem sartam-tectam manere, et sacrorum generalium et œcumenicorum conciliorum, et Sedis apostolicæ auctoritatem illaesam conservari, simul et Gallicanæ Ecclesiæ, regni ac dominiorum nostrorum jura ac libertates salvas esse et incolumes[1254] ; » etc. Ecclesiæ igitur universæ, ac privatim Ecclesiæ Gallicanæ libertates, cum apostolicæ quidem Sedis, sed primum cum œcumenicorum conciliorum auctoritate conjungit ; quæ à viris ea tempestate maximis limata, atque ex intimo totius Ecclesiæ Gallicanæ sensu deprompta esse constant.

Ergo Gallis non placent, à Gallo homine et præsule, Gallicanæ expositæ libertates diversissimo modo, quam antea fuerat à Gallis summa consensione factum : perstititque Facultas, ut omittam cæteros, in pristina sententia, quam exposuimus,[1255] cum de Vernantii et Guimenii censuris ageremus.

Atque haud scio an probari debeat universim ea libertas, quam vir illustrissimus statuit, ut in novis morum decretis, ab œcumenicorum etiam decretorum auctoritate libere recedatur. Factum id quidem semel in recipiendo concilio Tridentino,[1256] non solum à Francis nostris, sed etiam à Belgis ditioni Hispanicæ subditis ; cujus rei multæ causæ sunt, et quædam à nostris [399] tactæ in ipso Tridentino concilio,[1257] peculiares illæ quidem, nec trahendæ universim ad generalia concilia, neque satis cautum aut honestam videtur passim in eo reponere libertatem, ut ab universalis Ecclesiæ decretis recedere liceat. Atque id quidem monere interim, at excutere penitus, alieno loco non libet. Quod sane aiunt, ab Ecclesia Gallicana certis conditionibus ac modificationibus receptum esse Basileense concilium, supra retulimus eas ita esse adhibitas, « sub spe scilicet, quod per sacrum concilium admittentur.[1258] »

CAPUT XVI.

Hæc doctrina non obest dispensationibus apostolicæ Sedis ; concilii Basileensis locus : Gersonis doctrina à sancto Bernardo ducta.

Neque vero putent, à nobis tanta canonum et conciliorum auctoritate constitutas Sedis apostolicæ dispensationes esse sublatas. Absit : has enim nemo catholicus, nemo veri regiminis sciens, aut rerum ecclesiasticarum gnarus abstulerit. Has toto animo complectitur, ea quam pontificiæ potestati maxime adversari putant, Basileensis synodus. Sic enim loquitur : « Per concilium autem statuta in nullo derogant suæ potestati, quin pro tempore, loco causisque et personis, utilitate vel necessitate suadente, moderari dispensareque possit, atque uti summi Principis ἐπιείκεία, quæ ab eo auferri nequit.[1259] » Anno 1435.

Itaque in decretis synodalibus Papæ auctoritatem exceptam intelligunt, nisi aliter caveatur. Quam exceptionem Gerson egregie explicat, atque ita vult dari locum pontificiæ dispensationi, « non ut sit effræna libertas, sed si necessitas vel evidens utilitas postularet, nec recursus pateret ad generale concilium ; alioquin non esset uti plenitudine potestatis, sed abuti plenissime.[1260] »

Qua sententia vir doctissimus juxta ac modestissimus mediam [400] tenebat viam : « Ne talis esset restrictio papalis potestatis, ut semper ad concilium recurrendum esse propter raritatem ; nec talis laxatio, quæ conciliorum robur enervaret.[1261] »

Grave illud ac memorabile, quod idem christianissimus doctor coram Alexandro V apostolica libertate prædicabat : « Leges recte latas, quantalibet importunitate petentium fatigeris, nunquam dispensabis, nisi aut necessitas urgeat aut communis provocet utilitas. Alioquin fuerit potius crudelis dissipatio, quam justa dispensatio. Cavebis dispensationem ipsam lege communiorem facere ; ne turpe sit, si regulam sua vincat exceptio.[1262] » Quo fere loco res esse, boni omnes lugent.

Cæterum eruditus lector in oratione Gersonis, beati Bernardi verba recognoscit. Notum id melliflui doctoris : « Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est : ubi utilitas provocat, laudabilis dispensatio est. Utilitas, dico, communis, non propria ; nam cum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est.[1263] »

His igitur causis, multa in jure permissa sunt sublimioribus ac litteratis personis ; multa episcopis, ut episcopatus non tam dignitatem quam onera sustinere possint : multa principibus, quorum rationes publicis atque etiam ecclesiasticis rationibus prosint : cujus generis est illud Tridentini concilii : « In secundo gradu nunquam dispensetur, nisi inter magnos principes et ob publicam causam.[1264] »

Nec desunt quæ indulgere privatis, publica etiam utilitas postulat, ne pereant, ne abundantiori tristitia absorbeantur[1265] ; ne Ecclesia infirmis materna viscera claudere videatur, excidatque ab Ecclesiastico regimine apostolicum illud : Infirmum autem in fide assumite.[1266] Sed nobis non vacat prosequi singula ; summa attigisse sufficiat.

Illud prætermittere non possumus, aliud esse quod Ecclesia jubeat, aliud quod indulgeat, aliud quod toleret. Id jubet, ut [401] quam maxime observentur canones : id indulget, ut causis necessariis interdum relaxentur : id tolerat, quod sine gravi perturbatione punire non potest : quæ quidem tolerantia pars quædam est ecclesiasticæ disciplinæ ; sed ea quæ peccantes non excuset, imo etiam gravet ; quippe qui divinæ ultioni reserventur.

Bernardo et Gersoni adjungere longo ordine poteramus scriptores antiquiores. Verum posterioris ævi doctores, hoc loco, vel maximæ auctoritatis esse omnes fatebuntur : quippe ex his æstimare liceat quid primis sæculis Ecclesia senserit, cum priscus canonum obtineret vigor ; oportetque omnino immota esse ea, quæ corruptissimis quoque temporibus ac profligata disciplina, suo tamen pondere steterint.

CAPUT XVII.

Dispensationes sine causa ; canon Lugdunensis in earum gratiam à Petro de Marcâ citatus, an id efficiat.

Quam autem ex Bernardi Gersonisque temporibus projecta ac prolapsa sint omnia, vel ex eo patet, quod dispensationes, etiam sine causâ, valere tam multi sentiant, quorum auctoritas apud cordatiores nulla est.

Omnino enim, quæ ratione constituta sunt, quæ publica utilitate, non debent sine ratione, sine publica utilitate laxari ; tales autem sunt leges ; non ergo sine ratione, sine publica utilitate laxari possunt.

Ligant ergo potius quam solvunt, illæ nunc à multis tanto studio celebratæ dispensationes sine causâ : ligant, inquam, non modo impetrantem, sed etiam dantem : et cum Dominus incipiet rationem ponere cum servis suis,[1267] et egredietur illud ab alta Christi sede : Redde rationem villicationis tuæ,[1268] non credo valebit illud postremis demum temporibus natum : Pro arbitrio feci. Meminisse enim oportebat sancti Cœlestini dicentis : « Dominentur nobis regulæ, non regulis dominemur.[1269] » [402]

Præpositis Ecclesiæ dominantur regulæ, primum, cum eas exequuntur, deinde cum certa ratione solvunt. At profecto regulis dominantur, cum pro arbitrio solvi à se posse confidunt.

Vir illustrissimus Petrus de Marcâ satis sibi disciplinæ cavisse videtur, si dispensationem sine causa diceret, « in his quæ vel jura tertii, vel statum publicum lædunt, nec licitam esse, nec validam ; » alioquin absque crimine suscipi et concedi[1270] : tanquam status publicus non statim lædatur, aut vero ullo modo possit consistere, solutis etiam sine causa legibus.

Profert ille quidem Lugdunense concilium sub Gregorio X, quod, inquit, ad Romani Pontificis arbitrium retulit, « æstimare quem modum beneficii sui esse velit[1271] : » ex quo infert licere summo Pontifici « sine causæ cognitione aliquem canonibus solvere, dummodo status publicus non lædatur. » Quo etiam refert nomen beneficii, eoque significari vult, « gratiam ex mera principis liberalitate collatam. » Sed profecto hanc gratiam et liberalitatem merum, in exequendis canonibus, Ecclesiæ traditio non agnoscit.

Ego vero diligentius expensum vellem illud, æstimare, quid sit. Non enim, quod infert, sine causæ cognitione aliquem canonibus solvere ; sed considerare, ponderare, quæ sit mens canonum, et quatenus boni publici intersit eos temperari certis et extraordinariis casibus, pensata ea, quam Ivo noster celebrat,[1272] honestâ vel utili compensatione, unde existat illa, quam ipse Ivo memorat, provida dispensatio ; aut, ut idem definit, auctoritate præsidentium diligenter deliberata dispensatio ; quæ synodus Lugdunensis, æstimandi voce, complexa est.

Cæterum ille canon Lugdunensis agit de iis qui plures dignitates et ecclesias ex dispensatione obtinent ; quod unum vel maxime, certâ atque optima causa fieri oportere, et omnia jura clamant, nec ipse Marca inficietur. [403]

CAPUT XVIII.

De dispensatione sine causa sententia cardinalium sub Paulo III : concilii Tridentini decreta memoranda.

De dispensationibus sine causa, ac mera Papæ voluntate factis, optimam esset legi, alteque animis infigi ea, quæ egregii cardinales, Gasparus Contarenus, Joannes Petrus Theatinus, postea Paulus IV, Jacobus Sadoletus, Reginaldus Polus, una cum episcopis ac theologis suo ævo maximis, ad Paulum III edidere, anno 1538, cum ejus Pontificis jussu de emendanda Ecclesia tractarent. Primum illud : « Principium malorum inde fuisse, quod nonnulli Pontifices prurientes auribus, ut inquit apostolus Paulus, coacervaverunt sibi magistros ad desideria sua, non ut ab iis discerent quid facere deberent, sed ut eorum studio et calliditate ratio inveniretur, qua liceret id quod liberet.[1273] » Tum illud : « Principatum omnem sequitur adulatio, sicut umbra corpus, difficillimusque semper fuit aditus veritatis ad aures principum : qua doctorum adulantium fallacia contigerit, ut voluntas Pontificis qualiscumque ea fuerit, sit regula, qua ejus operationes et actiones dirigantur : ex quo procul dubio efficitur, ut quidquid libeat, idem etiam liceat. » Subdunt : « Ex eo fonte, sancte Pater, tanquam ex equo Trojano, irrupere in Ecclesiam Dei tot abusus, et tam gravissimi morbi, quibus nunc conspicimus eam ad desperationem fere salutis laborasse, et manasse harum rerum famam ad infideles usque. » Denique illud : « Nec putemus nobis licere dispensare in legibus, nisi urgenti de causa et necessaria. Nulla namque perniciosior consuetudo in quavis republica induci potest, quam hæc legum inobservantia, quas sanctas majores nostri esse voluerunt, eorumque potestatem venerandam et divinam appellaverunt. »

Non vacat commemorare quæ de dispensationum atque indulgentiarum abusu viri gravissimi protulerunt ; quorum summa [404] est, dispensationes nulla necessitate factas, solvendis legibus ac dissipandæ Ecclesiæ esse comparatas.

Hinc illud gravissimum atque sanctissimum de dispositionibus moderandis concilii Tridentini decretum : « Sicuti publice expedit, legis vinculum quandoque relaxare, ut plenius evenientibus casibus et necessitatibus, pro communi utilitate satisfiat ; sic frequentius legem solvere, exemploque potius quam certo personarum rerumque delectu, petentibus indulgere, nihil aliud est quam unicuique ad leges transgrediendas aditum aperire. Quapropter sciant universi, sacratissimos canones exacte ab omnibus, et quoad ejus fieri poterit, indistincte observandos. Quod si urgens justaque ratio, et major quandoque utilitas postulaverint, cum aliquibus dispensandum esse ; id, causa cognita, ac summa maturitate, atque gratis à quibuscumque ad quos dispensatio pertinebit, erit præstandum ; aliterque facta dispensatio subreptitia censeatur.[1274] »

Hac lege confitemur ex eodem concilio, in omnibus moram decretis « Sedis apostolicæ auctoritatem salvam et esse et intelligi[1275] ; » quod avos nostros ita commovebat, ut vel ea causa synodum Tridentinam admittere recusarent, cum negarent à Papa relaxari posse synodorum universalium decreta, nisi ipsæ synodi permisissent.

At recte æstimanti sufficere potest, « quod nisi justa et urgente ratione, causaque cognita, ac summa maturitate et gratis facta sit dispensatio, subreptitia, » adeoque irrita et nulla habeatur.

Hæc pœna decernitur, non adversus dispensantes, sed adversus impetrantes : quo fit, ut in ejusmodi dispensationibus irritandis, non semper recurri debeat ad ipsum dispensationis auctorem. At debet impetrans conscientiam primum adhibere judicem, atque illud apud se reputare, retractanda, imo etiam persæpe punienda divino judicio, quæ humano judicio intacta fuerint. [405]

CAPUT XIX.

Natura ipsa dispensationis ex sancto Symmacho et sancto Gelasio, Romanis Pontificibus. Hinc dispensationes sine causa evertuntur.

Hujus vero doctrinæ de dispensationibus, fons radixque est ipsa dispensationis natura et vox. Non enim dispensare est relaxare et solvere, quod jam animo conceptum habent ; sed distribuere, regere, administrare pro locorum temporumque ac rerum rationibus ; ex quo interdum juris relaxatio consequatur : unde quod Græci ὀικονομίαν, nostri dispensationem vocant.

Atque hæc quidem vox dispensationis, et res ipsa, est ex juris mente profecta juris interpretatio, in causis extraordinariis et necessariis, quas ipsa lex exceptura fuisse præsumitur, si animo prævidisset.

Qua de re extat brevis illa quidem, sed aurea, quam Dacherius Lucas, vir doctissimus ac religiosissimus edidit, sancti Papae Symmachi epistola ad Avitum[1276] : « Licet, inquit, confusionem provinciæ à prædecessore nostro sanctæ memoriæ Anastasio episcopo, præter Ecclesiæ consuetudinem et antiqua prædecessorum nostrorum statuta, factam esse dixerimus, et non esse tolerandam ; attamen si ea quæ fecit, rationabiliter fecisse fraternitas tua docuerit, gaudebimus nihil esse ab eo contra canones attentatum ; quia quod fit præter regulam, modo sit ex justa causa, non infringit regulam, quam sola pervicacia et antiquitatis contemptus lædit. Nam quamvis à Patribus statuta diligenti observatione et observanti diligentia sunt custodienda, nihilominus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaxatur ; quod et ipsa lex cavisset, si prævidisset ; et sæpe crudele esset insistere [406] legi, cum observantia ejus esse præjudiciabilis Ecclesiæ videtur ; quoniam leges ea intentione latæ sunt ut proficiant, non ut noceant.[1277] » Qua una epistola diligens lector omnia nostra firmata comperiet.

Præluxerat sancti Gelasii auctoritas, quæ « in dispensationibus necessariis, adhibita consideratione diligenti, decreta metiri, librare, temperare » jubet.[1278] Atque hæc illa est ἐπιεικείας ratio, unde ortæ dispensationes, librando, metiendo, considerando, æstimando. Quam proinde ἐπιεικείαν qui liberalitate mera ac pro libitu, sine certa gravique ratione administrari posse credat, cum sit ipsa summa ratio, profecto desipiat. Ex quo sequitur in dispensationibus, quæ sine causa esse dicantur, ipsam dispensationis rationem ac nomen everti. Hæc vero usque adeo certa esse credimus, ut ea qui semel animo perceperit, nullo modo negare possit.

CAPUT XX.

An auctor Anonymus Tractatus de Libertatibus, ad tertiam propositionem Declarationis Gallicanæ rectum aliquid, aut ad rem dixerit.

Nunc erit facillimum ex dictis aperire, quæ, de libertatibus Gallicanis auctor anonymus, vel perperam vel extra rem, et inani opera, toto volumine disseruit, et præsertim ad caput tertium Gallicanæ Declarationis.

Quo loco statim illud occurrit : « Potestatis usura, non potestatem ipsam Summi Pontificis moderandum censent illustrissimi antistites.[1279] » Ac paulo post : « Sed videtur, quemadmodum potestatem, ita potestatis usum, solus, qui concessit, posse moderari, nisi ea facultatem alteri permiserit. » Denique : « Scimus equidem inesse apostolicæ Sedi rerum spiritualium plenam potestatem, ut habet secunda propositio ; sed à quo possit illius potestatis usus impediri ac ligari, à quo habemus ? » Dissimulat Scripturæ locos, quibus supremam ipsam atque omnino [407] indecliflabilem auctoritatem in ipsa Ecclesiæ consensione esse positam, nostri ostendunt : dissimulat constantissimam Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ ea de re traditionem : dissimulat locos innumerabiles, quibus ipsi Romani Pontifices adversus canones se nihil posse prædicant. Hæc ergo expandere, non una interrogatiuncula solvere, ac velut difflare oportebat.

Quod Declaratio Gallicana non ipsam pontificiam potestatem, sed illius usum moderandum esse docet, à majoribus sumptum ; quorum locos toto hoc opere sæpe referimus. Concedimus enim in jure quidem ecclesiastico, Papam nihil non posse, cum necessitas id postularit. Quis sit autem in his modus, præscribunt canones totius mundi reverentia consecrati ; quod jam non ad potestatem illam in se, sed ad usum pertinet. Id si expendisset auctor, Gallicanos patres, ut diligentissime et accuratissime ex majorum sententia locutos, laudasset ; non inanibus vexasset cavillationes et quæstionibus.

Dispensationes necessarias esse docet anonymus.[1280] Quis enim id nescit, aut quis negat ? Quæ sit illarum ratio aut modus, quod ad rem pertinebat, levissime transilit. Nempe illud unum volebat, notare Gallos, ut qui assidue dispensationes implorarent, tanquam in reliquo orbe christiano plus canones obtinerent.

Litem movet anonymus episcopis Gallis, quod instituta commendent à regno et ecclesia Gallicana recepta ; quasi fraus aliqua in illis verbis lateat ; « nisi forte, inquit, regnum et Ecclesia copulative sumantur, quod magis crediderim,[1281] » quasi vero aliter sumi possint.

Metuere se fingit anonymus, ne probari videantur « abusus contra jura Ecclesiæ à magistratibus inducti. » At patres Gallicani studiosissime monent statuta et consuetudines, quæ pro legibus obtinere debeant, eas esse, « quæ apostolicæ Sedis et ecclesiarum consensione firmentur : » quo nihil est clarius. Quare anonymus nihil hic habuit, quod objiceret, nisi istud ; « Operæ autem pretium esset statuta ejusmodi et consuetudines percensere :... alioquin nequaquam tollitur suspicio, ne sub honestorum verborum specie, occultetur animus sanctæ Sedis decreta [408] propriis rationibus accommodandi.[1282] » Quid igitur ? Gallicanos antistites non generales regulas exponere, quod in animo habebant ; sed omnia statuta, consuetudines omnes, percensere oportebat ; ac nisi statim canones omnes compilarent, omnes probatas consuetudines recenserent, suspicari licebit eos, decreta sanctæ Sedis ad suas voluntates accommodare velle. Quid autem ineptius, aut malevolentius fingi potuit.

At illud etiam gravius, quod alibi scribit anonymus : « Posset etiam fortasse aliquis suspicari illustrissimos antistites Gallicanos, has quoque libertates, seu verius servitutes probasse verbis illis tertiæ propositionis : Valere etiam regulas, mores et instituta à regno et ecclesia Gallicana recepta.[1283] » Quasi metuendum sit, ne antistites Gallicani omnia Fevreti, Puteani, omnia ab antecessoribus rejecta toties, probasse videantur, eo quod non ecclesiam tantum sed etiam regnum nominarint.

Has postquam gravissimas in tot ac tantos antistites suspiciones injecit, excusare voluit, dum subdit, id non praesumendum. Tune id tantum ? At illustrissimi præsules non praesumptionibus, sed apertissimis verbis has suspiciones propulsarunt, disertèque expresserunt, commendari à se « statuta sanctæ Sedis et Ecclesiarum consensione firmata. »

Cur ergo regnum pariter et ecclesiam appellarunt ? Quærant imperiti ; non quærent, qui sciunt Ecclesiam in regno esse, regni paci consulere, regni tutela ac defensione uti.

Jam secundo capite quærit anonymus de auctoritate Summi Pontificis in ecclesiam Gallicanam.[1284] Quis enim hanc negat ? aut quid necesse erat operam in his perdere auctorem Declarationis Gallicanæ amplam discussionem pollicitum ? An non enim satis clare Gallicani antistites eam auctoritatem agnoverant Quæ deinde non pertractat anonymus ? Tanquam enim ea esset Gallicana Declaratio, quæ omnia commoveret, incipit agere de immediata jurisdictione Papæ in foro externo, interno ; de cauhis Romæ judicandis ; de ordine judiciario ; deque citationibus et probationibus ; de exigendis subsidiis ; de jure Summi [409] Pontificis circa beneficia[1285] ; et quid non ? Qua in tractatione quis commemoret, quot vera falsis, quot certa dubiis miscuerit ? quam nihil à novellis antiqua discreverit ? quam parum adverterit vera quoque et certa, quem habeant modum ? Sed hæc ad discussionem Gallicanæ Declarationis minime profectura, si pertractare aggredimur ; nempe huc omnia jura transcribi oportebit.

Unum est quod auctorem volo esse monitum. Si quidem id sperat se suasuram Gallis, ut arbitraria jura, et omnia Curiæ scita pro lege habeant ; ne agat ratiociniis è cerebro sumptis, ut facere amat, sed auctoritatibus et canonibus : ne confecta omnia putet, si scholasticos tantum canonistasve nominet, si denique Gallos aliquos, qua in re victoriam plerumque collocat, pro se afferat et laudet. Neque enim nos fugit multos etiam Gallos in posterioris ævi adulationem abreptos. Scholasticos canonistasve in honore habemus, suo quidem loco : sed nemo graviter feret, si Patres anteponimus ; si ad ecclesiasticas origines convertimus oculos, quas posterioris ævi scriptores, multis litterarum præsidiis, ut omittam reliqua, destitutos, nos satis explorasse constat.

Absurdissimum illud est, quod ad illimitatum pontificiæ potestatis usum, referre videatur insignem de exemptionibus sancti Bernardi locum[1286] : « Sic factitando, inquit Bernardus, probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed justitiæ forte non ita. Facitis hoc, quia potestis ; sed utrum hoc debeatis quæstio est.[1287] » Subdit Anonymus : « Adeo certum habebat sanctus ille abbas Pontificem in christianos omnes eliam laicos jurisdictionem immediatam haberet : » quod quidem nemo negat ; sed summæ potestati adhibendum eum, quem dicimus, modum sanctus Bernardus docet, dum in his plenitudinem deesse justitiæ, quo modestius, eo efficacius ostendit ; dum etiam illud subdit : « Vides quam verus sit sermo ille : Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.[1288] Quid si forte non licet ? Ignosce mihi ; non facile adducor licitum consentire, quod tot illicita parturit.[1289] » Hæc Bernardus docet, cujus auctoritatem venerandam Gallis merito [410] prædicat anonymus. Sic extraordinaria et arbitram inter illicita reputat. Hanc Eugenio III proponit regulam.

CAPUT XXI.

Auctor anonymus libro primo nihil agit ; à scopo quæstionis aberrare se docet.

Nunc percutimus ab ipso initio ingens opus, ac paucis ostendimus auctorem anonymum in discutienda Declaratione Gallicana, nihil fere aliud quam vana et extra rem atque aliena sectatum. Et libro quidem primo multa ludit de definitione libertatum ecclesiæ Gallicanæ : quo loco de Justelli, Leschasserii, Marcæ, Puteanorum aliorumque definitionibus quærit. At quid hæc ad Gallicanæ Declarationis discussionem pertinebant ? Habebat in inanibus Declarationem ipsam, qua profecto quid vellent Gallicani præsules satis perspicue demonstrabant.

Et ille quidem ait propositionem primam de regum potestate nihil ad libertatem Ecclesiæ pertinere[1290] ; quod confutavimus.[1291]

Ut secundam propositionem, quæ de conciliorum potestate agit, à libertatibus separet, illustrissimum virum Petrum de Marcâ laudat[1292] : cui loco satisfecimus, et conciliorum supremam potestatem libertatis ecclesiasticæ fundamentum diximus.[1293]

Propositionem quartam discussurus, quæ ad fidei quæstiones definiendas pertinet, hunc librum sic aggreditur : « Putaveram hactenus libertates ecclesiæ Gallicanæ nullatenus ad fidem pertinere[1294] ; » quasi nihil omnino pertineat ad ecclesiasticam libertatem quo pacto doceatur fides, quidve ibi vel maxime Ecclesiæ consensio valeat.

Quod si ad strictiorem sensum ecclesiasticam libertatem placebat accipi, adverteret auctor id quod ab ipso scriptum est : « Frequentius apud Gallos libertatis significatio ea esse dicitur, quæ juxta concilium Ephesinum, canone ultimo, in observandis [411] canonibus, et conservanda cuique Ecclesiæ sua jurisdictione consistit.[1295] »

Hæc ergo si quærebat, quæ frequentiora apud Gallos confitetur, ac libertatem Gallicanam ad illa jura revocabat : habebat in manibus, et in ipsa Declaratione, quam discutiendam susceperat, claram eorum jurium definitionem. Nempe Gallicani Patres ea obtinere volunt, « quæ totius mundi reverentia consecrantur ; quæ in regno et ecclesia Gallicana recepta sunt ; quæ Sedis apostolicæ et ecclesiarum consensione firmata. » Quin illud aggrederis ? Quid Marcam, Launoium, Chopinum, Puteanos sollicitas ? Quin clerum Gallicanum, quem discutiendum polliceris, ipsum per sese loquentem oppugnas ? Nempe hæc cleri doctrina invicta erat ; nihil metuebat argumentationes, aut si verum amamus dicere, cavillationes tuas ; hinc ad aliena digrederis et extra lineam ludis.

Atque is, qui veram et claram à clero Gallicano prolatam libertatum definitionem prætermittit, alia Declarationis verba aucupatur : « Conventus Parisiensis, inquit, libertatum ecclesiæ Gallicanæ fundamenta sacris canonibus et Patrum traditione niti, jam in ipso limine declarat, ut tanquam certum supponere liceat, ecclesiam Gallicanam suas libertates in antiqui juris observatione constituere.[1296] » Ac deinde nos oppugnat ; tanquam novella jura inter nos recepta à libertatum notione arceamus : neque saltem cogitat quid sit illud nili. Vel ipsa Declarationis verba perpendat : « Ecclesiæ Gallicanæ decreta et libertates à majoribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta sacris canonibus et Patrum traditione nixa. » En, vir optime, fundamenta libertatum dicimus : quo collimandum sit docemus : non proinde novella jura apud nos recepta spernimus : id tantum volumus, ne extraordinariis atque arbitrariis imperiis ecclesiæ gubernentur, in eoque reponimus ecclesiasticam libertatem.

Quare, quæ auctor anonymus de antiqui juris insufficientia ad constituendas libertates Gallicanas toto fere libro primo studiosissime quærit, supervacanea sunt. Neque propius rem est quod de [412] origine Gallicanarum libertatum cum Marcâ disceptat.[1297] Non enim Petrum Marcam, atque, ut uno ictu omnia incidamus, non Joannem Launoium, non Edmundum Richerium, non Carolum Fevretum, non Tractatum de juribus et libertatibus Gallicanis, non ejus Probationes, non alios in quibus confutandis toto fere opere desudat anonymus, clerus Gallicanus tuendos susceperat. Si quid ad rem pertinens de sancti Ludovici Pragmatica-Sanctione dixit,[1298] suo loco expendimus.[1299]

At postquam auctores, de quibus non agitur, satis à se confutatos putat, ipse quæstionem aggredi velle se simulat capite xvi, sub hoc titulo : Vera origo et progressus libertatum ecclesiæ Gallicanæ. Quis non hic existimet rem serio agendam ? At auctor nihil aliud quam ludit. Summa est : in lugendo schismate, post Gregorium XI, exortas esse libertates Gallicanas ; quippe cum utrique Pontifices beneficiariis gravissima onera imponerent, beneficiorum collationem sibi reservarent, multaque contra disciplinam antiquam committerent.[1300] » Tum à clero regiam opem imploratam, « adductamque in medium libertatem Ecclesiæ contra Pontificum exactiones ac beneficiorum reservationes, tanquam antiquis moribus et canonibus contrarias, ac sensim contra cætera omnia quæ nimis gravia videbantur. Hinc invasisse animos studium quoddam libandæ pontificiæ auctoritatis, ne ultra positos sibi à Christo limites in præjudicium cleri ac regni produceretur. » Hanc ille narrat fabulam ; quasi nusquam antea adversus extraordinaria et arbitraria mandata etiam pontificia, recepti canones allegati essent ; atque id fieri coepisset in lugendo schismate sub Carolo VI, ætate ac mente debili, ut auctor commemorat. Cæterum probationes nullæ : auctor anonymus de tripode pronuntiat.

Exinde memorat Pragmaticam-Sanctionem, 1438, sub Carolo VII, olim à Gallis habitam ut arcem libertatis[1301] ; abrogatam deinde illam, et factum concordatum sub Leone X et Francisco I : Gallicanam ecclesiam adversus pontificia mandata sæculari tutela usam, in miseri orem servitutem incidisse, [413] « Pragmaticam-Sanctionem Judicibus sæcularibus ad opprimendam et fere extinguendam jurisdictionem ecclesiasticam viam stravisse[1302] : » quod etiam acta cleri anno 1673 edita doceant.

Et quidem acta ab eo laudata docent regios magistratus, post Pragmaticam-Sanctionem jura ecclesiastica acrius invasisse, inductis etiam illis appellationibus, quæ ab abusu vocentur[1303] : non quod Pragmatica-Sanctio quidquam tale dixerit ; sed quod magistratus regis Pragmaticæ-Sanctionis tutelam sibi commissam, ad omnia ecclesiastica extenderent. Quæ ut vera sint, non nisi invidiosissime ac malevolentissimo animo adversus Declarationem Gallicanam adducuntur : tanquam illa Declaratio sæcularis potestatis invasiones probet. Interim de tuendis canonibus receptis, Sedisque apostolicæ et ecclesiarum consensione firmatis, in quo ea Declaratio veram libertatem collocat, altum ubique silentium. Sic ab anonymo promittitur Declarationis ampla discussio : summa ipsa rei omittitur ; vana et aliena copiosissime pertractantur.

CAPUT XXII.

Anonymi liber II : primum multa agit extra rem : tum in eumdem sensum nobiscum congruit.

Postea quam ex anonymi libro primo constitit ab universo quæstionis statu aberrasse eum, cætera expediemus promptius.

Libro ergo II hic impositus est titulus : De justitia libertatum Ecclesiæ Gallicanæ. At sub egregio titulo quid ad rem dixerit videamus.

Statim quidem profitetur duplicem à se tractandam quæstionem[1304] : alteram : De facultate retinendae antiquæ disciplinæ canonicæ ; alteram, In jus sit examinandi novas leges, easque repudiandi, si cum utilitate conjunctæ non sint ? Ac primo loco demonstrat, interdum necesse antiquis legibus derogari[1305] ; quod nemo nostrum negaverat. Postea adversus Marcam disceptat, an [414] vis legum ab acceptatione pendeat. Quæ, utcumque se habent, nihil ad quæstionem. Non enim necesse est de omni lege quærere generatim, sed an Ecclesia ita sit à Christo constituta, ut suprema ejus et indeclinabilis auctoritas in ipsa consensione sit posita ; quod ita se habere toto hoc opere Amavimus, ac generalem illam de acceptationis vi quæstionem omittimus.

Quæ deinde pertractat auctor, nihilo magis ad Declarationem Gallicanam pertinere, ipsi capitum tituli indicabunt ; nisi quod capite xii et ultimo id quærit : Quæ sint vera justitiæ libertatum ecclesiæ Gallicanæ fundamenta ? Quo loco hæc scribit : « Nihil differre Gallicanam nationem à cæteris in acceptandis vel recusandis legibus ecclesiasticis : siquidem nulli non licet legum executioni supersedere, si vel annuat Ecclesia, vel pensatis rerum, locorum ac personarum conditionibus injustum sit ejus mandatis ad litteram servire.[1306] » Ac deinde clarius : « Si sine causa repudiatæ sint à Gallis constitutiones (pontificiæ, de quibus hic agit) ab aliis receptæ, non nisi ob tacitum Ecclesiæ consensum, ab inobedientiæ peccato immunes sunt. Si autem is erat in Gallia rerum status, ut ei, sicut cæteris provinciis orbis christiani, leges illæ non convenirent ; jure naturali et ipsa legislatoris intentione, ab earum executione liberi extiterunt : nec enim nocet disciplinæ diversitas, dum eam exigit morum dissimilitudo.[1307] » Quo concesso, quid erat quod cum Petro de Marcâ tantopere litigaret ? Neque enim vir illustrissimus contendebat, ut à Gallis novellæ leges sine causa repudiarentur ; sed ideo certe, si non convenirent. Cæterum, si anonymus nihil hic agit aliud, quam ut Gallicana libertas naturali etiam lege asseratur, ac cæteræ christianæ gentes communi nobiscum libertate gaudeant, non invidemus. In repudiandis noxiis, Ecclesiamve aut rempublicam turbaturis legibus, sui cuique ritus moresque ; quos si probat anonymus, næ ille inique agit, qui solos Gallos ut apostolicæ Sedi suspectos insectatur. [415]

CAPUT XXIII.

De reliquis libris à III usque ad XII et ultimum uno verbo transigitur : ostenditur quod in toto opere viæ tertia pars ad confutandam Declarationem spectet.

Jam de reliquis anonymi libris rem uno verbo conficimus[1308] : ac de libro quidem III perspicua res est. Primum enim quod in libertatibus explicandis, canonibus potius quam exemplis, ac si exemplis, probati duntaxat agendum ; nihil erat necesse, ut nos singulari capite auctor commoneret.[1309] Quæ deinde toto libro de Gregorio Turonensi et Hincmaro narrat,[1310] ad curiosa ; quæ de Petro de Marcâ, de Joanne Launoio, de Edmundo Richerio, de Puteano tractat,[1311] ad aliena ; quæ adversus episcopos Gallicanos anno 1681, Parisiis congregatos impotenter agit,[1312] ad facta particularia referimus. Declarationis Gallicanæ doctrinam, quam unam hic tuemur, his minime tangi res ipsa clamat. Pauca quæ de Joanne Gersone atque aliis Parisiensibus theologis rem propius spectent,[1313] suo loco pertractavimus.

Libros Anonymi iv, v, vi, vii, ad rem pertinere fatemur ; toto tamen libro v, ubi est comparatio Summi Pontificis cum concilio generali, ab ipso quæstionis statu aberratur : cum auctor profiteatur loqui se de concilio, à quo absit Pontifex ; falsòque supponat Declaratione Gallicana nihil aliud agi, quod est falsissimum, et rem suo loco ostendimus[1314] : hic tantum admonemus, quod jam supra demonstratum est,[1315] librum sane vi, quo cœtus Gallicani propositio iii expenditur, unum habere caput primum, atque illud fallacissimam, quod ad Declarationem faciat.

Jam librum viii, de Origine jurisdictionis ecclesiasticæ, quo episcopalem à Papa, non à Christo deducit libro nostro vii, [416] expendimus ; atque ibidem docuimus quam pauca hic dicat anonymus quæ ad rem conducant. Quatuor postremos libros ; ix, quo Richerius ; x, quo Puteanus, libri de Libertatibus Gallicanis ac Probationum volumina duo ; xi, quo Petrus de Marcâ ac Stephanus Baluzius ; xii, quo appellationes ab abusu, Marca quoque ac Carolus Fevretus iis patrocinantes oppugnantur, ad Declarationem Cleri Gallicani nihil pertinere constat, præter paucissima, quæ suis notamus locis. Reliqua partim contemnimus, partim ab instituto nostro aliena, aliis tractanda relinquimus. Ac si quæ sint quæ vera Gallicana jura lædant, speramus è Gallis vindicem non defuturum. Nec desunt in ingenti opere, quæ etiam probemus, ac tantum validiora ac moderatiora esse cupiamus. Sane constat illam tanto hiatu promissam Declarationis discussionem ejusmodi esse, ut vix tertia pars ad eam confutandam saltem collimarit.

Hæc igitur sunt quæ universum hunc tractatum, non satis solidum aut theologicum probent. Illud neque theologicum, neque christianum, quod auctor modestiam professus, sævire, non docere, ac de Gallis ubique falsa comminisci ; si quæ etiam, ut in rebus humanis, vera mala sunt, ea non medicâ aut leni manu tractare, sed animo hostili insectari et exprohrare videatur. Quæ nos partim contemnimus, partim, ubi ad rem nostram pertinere visa sunt, suo loco confutavimus.

CAPUT XXIV.

An auctor anonymus Gallicanas libertates odiosas merito esse dixerit.

Libertatis nomen, quo perduelles et pessimus quisque abutuntur, suspectum evasisse legitimis potestatibus, etiam ecclesiasticis docet anonymus ; in eoque initio totius operis fundamentum jacit. Addit hujus nominis auctam invidiam, « quod aut nunquam, aut fere nunquam allegatur ecclesiæ Gallicanæ libertas, nisi adversus summum Pontificem ; quasi supremus Ecclesiæ Pastor et Pater amantissimus, tyranni loco à christianissima illa gente [417] haberetur[1316] ; » quod est, non jam in Gallos, sed in ipsos Romanos Pontifices invidiosissime et insidiosissime dictum. Cum enim tot ac tanta contigisse constet, quibus Romanos etiam Pontifices, non modo à Gallis, sed etiam ab aliis, summa cum reverentia, absit verbo invidia, cohiberi oportuerit ; an illi omnes ex anonymi sententia pro tyrannis habebuntur ? an vero ignorat, adhibitis legibus coerceri oportuisse etiam patriam potestatem ? Neque illud verum est, quod est ab eodem anonymo dictum, de iis qui Pragmaticâ-Sanctione sancti Ludovici utantur : « odiosum poni principium ; cum Romani Pontifices ab antiqua disciplina primum recessisse supponantur, ut beneficiorum collationem usurparent, tantosque in eo fuisse abusus, ut sanctissimus rex eos suis edictis cohibere coactus sit.[1317] » Hæc à viro erudito dici potuisse miramur ; cum è contra certissimum sit, ut supra ostendimus,[1318] Romanos Pontifices diutissime omnium canonibus servisse, atque in ecclesiastica disciplina perstitisse. Cui etiam sarciendæ tam firma jecerunt fundamenta, ut cum postremis sæculis extra lineas prosilirent, non aliunde ipsis fuerit adhibendus modus, quam ex propriis suisque canonibus : neque id piis christianisque regibus indecorum, ut eos modestissime ad sua et antiqua revocarent. Id quidem Galli docent, qui de libertatibus accurate scribunt. Quo quidem liquido constat Romanos Pontifices ecclesiasticæ libertatis, hoc est, canonicæ disciplinæ auctores potius ac primos defensores, quam primos oppugnatores, atque, ut ita dixerim, violatores extitisse ; pessimoque animo actum ab anonymo, qui contrariam sententiam nobis exprobrant.

Quid illud, quod objicit : « Si quis consideret quæ hodie geruntur in Gallia, libertates Gallicanas non inepte definierit, oppressionem jurisdictionis ecclesiasticæ à laicâ, et depressionem auctoritatis Romani Pontificis à clero Gallicano.[1319] » Quam infenso, quam amarulento animo dictum I Quam ad Declarationem nostram parum attinet ! An quia clerus Gallicanus vetera retinet ac renovat ; ideo pontificiam opprimit potestatem ? cum potius ea doceat, quibus maxime constet, sitque invictissima. De laicis [418] quod anonymus queritur, pridem intelligimus quam hostili animo ista tractentur à multis, qui regni Gallicani splendorem ac pacem moleste ferant. Nos autem queri juvat, cum decet et prodest : remedia enim, non dissidia quærimus. Id quidem confidentissime profitemur, nusquam verius ac sanctius libertates veras ac germanas fuisse tractatas : nusquam luculentius falsas ac spurias fuisse rejectas, quam in Declaratione nostra, ubi disciplinæ ratio in iis collocatur, quæ Sedis apostolicæ et ecclesiarum consensione firmata sint.

Quis ergo jam ferat auctoris anonymi haud invidiosam minus, quam ludicram definitionem libertatum ? « Vocantur, inquit, non incongrue libertates ecclesiæ Gallicanæ, arbitrium ex antiquis Ecclesiæ decretis retinendi, et ex novis admittendi ea, quæ videntur utilia.[1320] » Quem impugnat aut quem irridet vir tepidissimus ? An soli Galli sunt, qui ex antiquis novellisque ea retinent, quæ, usu probata, publicæ utilitati pacique congruant ? Quin ipse docuit ea in re omnium gentium æquam esse libertatem[1321] : sed quoquo modo Gallos derisos atque invidiosissime traductos oportuit.

COROLLARIUM

Quod doctrina nostra primatus romanus non obscuratur, sed illustratur et confirmatur.

I.

Regimen ecclesiasticum in duobus positum ; docenda fide, administranda disciplina : Mennæ Patriarchæ dictum in Comtantinopolitana synodo ; hæc duo à nobis illustrari.

Jam exacto opere gloriari libet in Domino, non modo vindicatam Declarationis Gallicanæ majorumque doctrinam : sed etiam, quod ab initio polliciti sumus,[1322] adversus hæreticos, schismaticos et quoscumque obtrectatores, primatum Romanum ac Sedis apostolicæ majestatem, optima et exquisitissimâ ratione à nobis propugnatam, confirmatam, illustratamque fuisse. Id ita conficimus. Ea est optima et exquisitissimâ ratio tuendi et illustrandi Romani primatus ac papatus, quæ cum absurda, incommoda, invisa, ad hæc inania fugiat, maxima, plenissima ac sufficientissima æque docet. Talis autem est ea doctrina, quam, Galli præsertim, tuemur. Nostra ergo doctrina papatum Romanum, optima et exquisitissimâ ratione, confirmat et illustrat. Istud argumentum cum pertractavero, perorabo. Res autem planissime conficietur paucis ; cum ad id intelligendum non nova promere, sed antedicta repetere, et mente complecti oporteat.

Ut autem procedamus clarius, praemittimus ecclesiasticum regimen, cujus Romanus Pontifex Caput sit, duobus contineri Primum, docenda fide, tum regenda disciplina. Hæc igitur sunt, quæ in Sede Romana eminere debeant ; hæc sunt quæ de illa Sede, sancta etiam Orientalis ecclesia, et sacer ille Mennas Constantinopolitanus antistes, in Constantinopolitanâ synodo [420] prædicabat bis verbis : « Non mirum, si sua sequitur magna et apostolica Sedes, sacras sanctiones sanctarum Ecclesiarum inviolatas conservando, et quæ rectæ sunt fidei defendendo, et his qui peccaverunt clementem veniam tribuendo.[1323] »

Quibus quidem ea duo, quæ protulimus,[1324] paulum inverso ordine continentur, uti à Romana Sede recta doceatur fides, regaturque disciplina, quæ duobus item constat : servandis canonibus, atque, ubi necesse sit, relaxandis ; quod ad veniam, sive indulgentiam, atque ad eam quam vocamus dispensationem pertinet. Hæc ergo apostolica, pontificia ac vere Romana sunt ; hæc à nobis illustrari, confirmarique luce clarius ostendemus. Nam de directa indirectàve temporalium potestate nihil hic ultra dixerimus ; quippe quam Ecclesiæ catholicæ, Sedique apostolicæ minime profuturam, plerique ultro fateantur. Satis enim illi quidem, Davidem armis pastoritiis expeditiorem ac fortiorem futurum, alienis armis gravari et impediri, potius quam ornari intelligunt.

II.

De fide : in quot absurda adversarii se induant, ê re ecclesiastica esse ea resecari ; ac primum in antiquis.

Primum igitur, ad fidem quod attinet ; à nobis tribuuntur Romanæ Sedi ac Romano Pontifici, quæ, remotis incommodis, sive absurdis, tum etiam invisis, denique inanibus, maxima et ad fidem docendam sufficientissima sint. Ea sic ordine colligimus.

Et quidem, qui à nostra abhorrent sententia, incommoda et absurda multa sectantur ; quæ nos fugimus incommoda, inquam, et absurda sectantur ; primum, in antiqua traditione explicanda, deinde etiam in explicandis postremæ ætatis decretis ac dogmatibus.

Antiqua memoramus, quæ octo primorum conciliorum tempore, hoc est, octo fere primis sæculis comprehensa, usque ad Photium et Græcorum incohatum schisma. In his si, quæ falsa [421] dixerint adversarii, commemorare vellemus, totum opus replicare oporteret : quæ autem aperte absurda sint hæc notamus.

Imprimis episcopos in fidei quæstionibus finiendis Romano Pontifici consultores, non condecernentes et conjudices assedisse, aut in Romani Pontificis auctoritate potius quam in ipsa consensione vim positam ; quæ si quis tueri velit, tot absurda dixerit quot argumenta solvat.

Quid enim absurdius, quam Nicænos illos Patres sancto Sylvestro tantum consultores datos ; aut ut suum symbolum assererent, illius expectasse sententiam ; aut in ejus sententia intellexisse vim positam, non quod omnes per orbem Domini sacerdotes, in eamdem consentirent fidem[1325] ?

Quid autem Constantinopolitani Patres ? An sancto Damaso consultores dati, qui in diversa orbis parte collecti edebant symbolum[1326] ; non autem id agebant, ut Occidentis Orientisque consensu, fides vera constaret ?

Item quam absurdum est, ut sancti Cœlestini ac sancti Leonis de Nestorio et Eutychete judicia, vel non tota Sedis apostolicæ auctoritate lata, quemadmodum Bellarminus[1327] ; vel certe cum cæteris, pro summa et irretractabili fidei regula fuisse habita ; et tamen ad examen æque ac aliorum privatam publicamve sententiam revocata dicamus[1328] ?

Idem de sancti Agathonis sanctique Gregorii II, atque Adriani I, deque Nicolai I et Adriani II, decretalibus epistolis esto judicium ; quæ et tota auctoritate prolatæ, et tamen examinatae rursus, nec sine synodica cognitione probatæ sunt.[1329]

An etiam placebit absurdum illud, elucidationis tantum, non etiam auctoritatis causa, factum istud examen, definitiones editas, dicta anathemata, ac de novo quæsitum, rectene an secus, Romani Pontifices dixerint, docuerint, judicarint[1330] ?

Jam in uno Honorii facto, quot absurda congerunt ? Vel pro privato doctore egisse, cum trium Patriarcharum consultationibus responderet ; vel recte dixisse, quem vera falsaque juxta [422] improbantem, sexta synodus æque ac cæteros hæresis condemnavit ; vel falsata esse sanctæ Synodi acta ; falsata, inquam, toto orbe vulgata, toto orbe inscio, legatis apostolicæ Sedis, qui gestis interfuerant, consentientibus nec mussitantibus ; falsatas quoque Leonis II epistolas, queis acta firmentur ; dolosque Græcorum ad extremam usque latinitatis oram pervasisse, omnibus obdormientibus, sive potius emortuis[1331] ? Hæc omnino dicenda sunt, ac præfracte tuenda, adversam sententiam defensuris.

Quid quod nec ista profuerint ? cum vel si sit ab omni errato purus Honorius, sufficiat tamen tantum ejus erratum, aut à sexta synodo credi potuisse ; aut si sextæ synodi acta falsata sint, sufficiat id quoque pro veris fuisse habita ; totamque Ecclesiam in id consensisse, ut tribus patriarchis pro officio rescribens erraverit Honorius.

An vero quia ista assidue vexantur in scholis, et vanis distinctiunculis eluduntur, ideo viros graves ad ea cogi oportet ? Non ea cogitanda quæ Orientalibus Occidentalibusque schismaticis, ad nos utique, si Deus dederit reversuris, suaderi possint ? Non pudet denique in his causæ catholicæ collocare summam, quæ doctis irrisa, Scholæque altercantis ludibria, non docentis sapientisque responsa habeantur.

Vel de Vigilio quid dicent ? Egissene perperam sanctam synodum quintam, quæ ipso vetante, nedum absente, de tribus capitulis quæstionem habuerit, quæque hæresis condemnant lbæ epistolam, quam idem Vigilius, Constituto ad omnes ecclesias edito, comprobarit[1332] ? Ac si synodus quinta egit perperam, cur ejus judicium secuti Pontifices, Pelagii duo, et ipse Gregorius non reprehenderunt, sed ut legitimum comprobarunt ?

Hæc ergo tot ac tanta egisse episcopos Romano Pontifici tantum consultores datos ? Aut si ab adversariis extorquemus fuisse judices, inferiores licet, etiam concilio habito ; qui factum, ut concilio habito, de Romani Pontificis judicio toties judicarent ?

Quid Cyprianus ? quid Firmilianus totque Africani et Asiani Patres ? Nonne sancti Stephani Papæ rebaptizationem vetantis, [423] decreto per omnes ecclesias divulgato, factis etiam conciliis obstiterunt[1333] ? An et illud placebit, pro indifferentibus hæc habita ; quæ cum apostolica traditione constarent, tamen à diversa parte, apertissimis Scripturarum testimoniis adversa haberentur ? An eo decurremus : quod Stephanus ageret pro privato doctore, qui teste Augustino, pro officio præceperat ? aut, ut ait Bellarminus,[1334] quod noluerit rem de fide facere, is qui dissentientes communione abstineret ? Et hi tamen ab ipso quoque Augustino excusantur, quod in ambigua re Ecclesiæ universalis sententiam expectarent, non scilicet elucidationis causa, sed auctoritatis. Aut forte contumaces, quibus cum æqua et sufficientia Romani Pontificis judicia non satisfacerent ; superflua ex Ecclesiæ totius auctoritate remedia, tanquam ægris ac desperatis concederentur ? Hæc de Martyribus cogitari ? hæc sancto Augustino probari ? in his summam fidei adversus hæreticos collocari potuisse ?

Omnino enim aut ista tuenda sunt, aut causa deserenda. An ergo catholicos non pudeat talibus præsidiis nixam, non privatorum doctorum, sed universalis Ecclesiæ causam esse ? Absit hoc dedecus ab Ecclesiæ catholicæ majestate.

Cætera omittimus, quibus post decreta Romanorum Pontificum, viros etiam sanctos nationesque integras catholicas toties hæsitasse constat, Romanis pontificibus non ægre ferentibus.[1335] Nondum hæc novitia in mentem venerant. Hærebat animis antiqua traditio à beato Leone Papâ,[1336] à beato Simplicio, post illum tertio, explicata[1337] : fixa esse, quæ apostolico ministerio definita essent ; cum ea (Deus scilicet) universæ fraternitatis firmaret assensu : stare inconcussum, quod apostolicis manibus, sed cum Ecclesiæ universalis assensu constabilitum esset. Quid autem aliud jam Galli postulant, qui pontificia decreta summa quidem et indeclinabili auctoritate constare profitentur ; sed, cum Ecclesiæ consensus accesserit[1338] ? Quæ totidem verba à sanctis Pontificibus dicta, nunc pro novis ac suspectis haberi, omni absurdo absurdius est. [424]

III.

De posterioris ætatis monumentis, quæ Constantiensem synodum antecesserunt, adversarii quot absurda congesserint.

Postquam Orientales à Sedis apostolicae communione sejuncti sunt, in Occidente fere solo remansit Ecclesia. Qua in Ecclesiæ parte Romani Pontificis potestatem, non modo summi primatus ratione valuisse constat ; sed eo etiam, quod à priscis temporibus, Romanus Episcopus Occidentali ecclesiæ peculiari titulo præsideret. Et tamen antiquam de Ecclesiæ catholicæ summa et irretractabili auctoritate doctrinam, non modo integram remansisse, sed eliam, occasione data, ab ipsa Ecclesia in Constantiensi concilio definitam esse, luce meridiana est clarius.

Quo loco adversarii ad incommoda illa et absurda coguntur : nostram sententiam occasione magni illius post Gregorium XI schismatis natam esse ; cum etiam oblitteratis, quod absit, antiquæ Ecclesiæ monumentis, hæc ante Gregorium XI ex novella quoque ætate prodantur.

A Papa ad concilium sæpe appellasse Anglos, appellasse Gallos, appellasse Franciscanos certum est[1339] : nihil ea gratia à Romanis Pontificibus reprehensos ; quibus certo constet conciliarem auctoritatem absque controversia habitam esse potiorem.

Ad hæc Clementis V tempore, cum is in eo esset, ut Viennense generale concilium celebraret, Guillelmum Durandum episcopum Mimatensem, ejus ævi virum maximum, ejusdem Pontificis jussu, de concilio celebrando tractantem hæc scripsisse[1340] : quod Ecclesia in capite et membris à sacro concilio reformanda sit : quod non nova à Pontifice, sine concilio decerni oporteret : quovis quod decennio generale concilium celebrandum esset,[1341] etc.

Addimus, suborta postea quæstione, de paupertate Christi à Joanne XXII propositiones duas hæreticas judicatas, edita Decretali Cum inter nonnullos : hinc ei objectam Decretalem Exiit : [425] qua Nicolaus III contraria determinasset ; ac denique hunc nodum à viris ea ætate præcipuis fuisse solutum, quod Romanum Pontificem, etiam determinando circa fidem et mores, errare contingeret : quod ejus responsa adversa Scripturæ, nullius momenti sint : denique quod unius Pontificis determinata, etiam circa fidem, à successoribus immutari possint[1342] : quæ nunc pro erroneis aut schismaticis haberi, nihil aliud esset, quam prodere omnibus fœdam in dogmatibus tradendis levitatem et inconstantiam.

Quid quod ipse Joannes XXII, decretali Quia quorumdam, cum fratres Minores objicerent, contrarium ejus quod ipse definisset ab ejus antecessoribus definitum primum quidem id negat : tum si vel maxime id fecissent, totum illud respondet esse irritum.[1343] Sed verba placet ponere ; « Procul dubio, inquit, falsa asserunt dicendo, prædecessores nostros definivisse talia, et adhuc sic loquentes, dum per talia Constitutiones nostras impugnare satagunt, Constitutiones illas, quibus se adjuvant, ostendunt (si eorum falsa assertiones veræ existerent) fore invalidas, erroneas et infirmas.[1344] » Nunc autem, si Deo placet, erronea erunt atque schismatica, quæ is Pontifex edita decretali docuit.

Huc etiam pertinet, quod Joannis XXII Decretalem supra memoratam, Cum inter nonnullos ; quanquam est definitio de fide, Glossa quidem Romana tolli cupit, remque in medio relinqui ut liberam,[1345] At sanctus Antoninus, potestatis pontificiæ assertor eximius, ideo pro certo firmoque decreto haberi vult, quod per prælatos et doctores acceptata, approbata et examinata fuerit[1346] : quæ Declarationi Gallicanæ aut gemina sunt, aut etiam fortiora et explicata clarius. Sic antiqua traditio in postremis quoque sæculis manet, sic Sedis apostolicæ studiosissimi, pontificias definitiones, prælatorum et doctorum, non modo acceptationi et approbationi, sed etiam examinationi subdunt. Nunc ea subito sunt erronea et schismatica. [426]

Hæc igitur xiii, xiv, xv sæculo dicta, facta, edita sunt : nec mirum, cum Gratiam dictis congruant, quæ omnium manibus ferebantur. His nempe constabat, Orbem Urbi etiam auctoritate esse majorem ; « Si enim auctoritas quæritur, Orbis major est Urbe, » dist. xciii legimus[1347] ; hoc est Glossa interpretante : « Statuta concilii præjudicare statutis Papæ, si contradicerent. » Nunc salva sunt omnia, si orbis extensive quidem, non autem intensive major esse dicatur : quasi de extensione, non de ipso pondere auctoritatis ageretur.

Neque minus clarum erat in Gratiani dictis vulgaribusque Glossis quædam statuta papalia fuisse contra Evangelium ; quasdam epistolas decretales ; quædam responsa authentica, « evangelicis præceptis, evangelicæ et apostolicæ veritati penitus esse adversas.[1348] » Nunc eas sanctiones, ea responsa, ea decreta, privata esse somniant ; Pontificemque pro officio consultum, etiam ab ecclesiis, tamen pro privato doctore respondisse. At Melchior Canus Gratianum accensebat iis, qui pontificiam infallibilitatem negasse videantur[1349] : nunc, credo, damnabitur, quem juris pontificii fontem, Romani Pontifices esse voluerunt.

His igitur constat quam falso dixerint, opiniones, quæ pontificiæ infallibilitati et superioritati derogent, fœdi illius post Gregorium XI schismatis esse fœtus, cum eam doctrinam per manus traditam, ad extrema quoque sæcula devenisse, tot acta demonstrent. Quo eliam factum est, ut Ecclesia schismati provisura, œcumenicam synodum imploraret, non ut eam, cui extraordinaria potestas in schismate daretur ; sed ut eam, « à qua et in qua solent gesta etiam Romanorum Pontificum quæcumque pertractari, decerni et judicari.[1350] » En quam consuetum esset illud remedium, quod nunc extraordinarium et schismati proprium esse contendunt. En quid synodis liceat in quæcumque gesta Romanorum Pontificum. [427]

IV.

In Constantiensi synodo nihil novum ; sed antiqua in rei judicatæ auctoritatem necessaria causa transiisse : id qui negent in quot absurda cocantur.

Nunc postea quam omnium sæculorum traditione constitit, vim Ecclesiæ supremam et indeclinabilem in ipsa consensione esse positam ; intuendum sane, quomodo data occasione causaque necessaria, tanta res Constantiae in rem judicatam transierit.

Qui id judicium incauti aspernantur, incredibile est in quot quantaque sese manifesto conjiciant incommoda.

Ac primum quidem, ut sanctæ synodi mentem obscurent, sic verba torquent, ut quilibet, quacumque dignitate, etiam papali, præditus, sit tantum Papa dubius : tum, ut cujuslibet concilii generalis legitime congregati nomine, intelligatur concilium in schismate habitum : denique, ut ad causam schismatis concilii auctoritas constringatur, quam Patres non tantum ad schisma, sed etiam ad fidem, et ad reformationem in capite et in membris patere definiant.[1351]

Hæc igitur ludibria vim illatam synodo tam aperte clamant, ut Turrecremata, hujus glossæ auctor, id ipse fateatur[1352] : clarissimèque patuit ex gestis, Constantiensem eamque secutam Basileensem synodum, non modo potestatem sibi vindicasse in Papam etiam certum ; sed etiam exercuisse, Romanis Pontificibus Martino V et Eugenio IV consentientibus, imo exequentibus.[1353]

Ex quo infirmantur ea quæ de Constantiensium decretorum fluxa auctoritate commenti sunt.

Primum enim constitit à ducentis Patribus communi consensu, sessionum iv et v canones, de quibus agitur, fuisse conditos ; synodicoque decreto, non modo celeberrimas orbis academias, prælucente Parisiensi, omnesque religiosos Ordines ; verum etiam longe maximam Ecclesiæ catholicæ partem adhæsisse[1354] ; tum [423] horum canonum conditores eos fuisse, qui primi omnium extinguendo schismati manum admoverint, qui cæteros à schismate redeuntes in sinum susceperint, qui hæreticos Viclefum, Hussum aliosque compresserint ; ut profecto pudere debeat aspernari ; imo fœdis erroris ac schismatis notis tantum infamare cœtum, vel si etiam quod absit, pro œcumenica synodo non valeret.

Cum id negare nemo possit, tum vero Constantiensem synodum pro œcumenica jam inde ab initio valuisse, sessionumque iv et v canones conciliariter factos totaque Ecclesia approbatos, tot actis Martini V, Eugenii IV, Pii II, probavimus[1355] ; tot deinde decretis Senensis, Papiensis, Basileensis Florentinique œcumenicorum conciliorum ; ac profecto Basileensis, dum etiam ab Eugenio pro legitimoque œcumenico concilio habebatur,[1356] ut id in dubium revocari, nihil aliud sit, quam contemnendis synodis viam pandere, tot retro pontificibus illudere ; ut unus Papa, summa semperque indeclinabili auctoritate polleat, conciliis, ipsis pontificibus totique Ecclesiæ eam auctoritatem detrahere, uno verbo fidem evertere.

Jam quod aiunt, Constantienses canones in Florentina Lateranensique synodis antiquatos : primum quidem satis constitit, ne nominatos quidem, nec de illis quæsitum ; imo pro certis esse suppositos, cum eorum auctoritate in Florentina synodo, etiam Basileenses premerentur[1357] ; atque interim Græci Latinique, ipsaque Eugenius IV, dictis factisque firmarent, summam tractandæ fidei auctoritatem, non in solo Papa, sed in Ecclesiæ consensione esse positam.[1358]

De Lateranensi vero sub Leone X synodo, quod aiunt ; tantum abest, ut Constantienses canones abrogant, ut ne Basileenses quidem, nisi post secundam dissolutionem,[1359] hoc est post sessionem xxiv ; anteriores vero sessiones præsertim usque ad xvi ; integras reliquerit ; quibus certe sessionibus Constantienses canones tot decretis, atque Eugenii IV non modo consensione et approbatione, sed etiam executione atque obedientia firmati sunt.[1360] [429]

Omnino enim Eugenius, et synodum dissolverat, et continuatam damnaverat ; et tamen ad obedientiam sessionis v Constantiensis auctoritate adactus, Basileensibus hæsit ; decreta sua rescidit, edito diplomate. An verax ac recte decernens ? confecta ergo res est. An errans ? haud minus confecta res ; erroremque semel fassus, frustra deinde infallibilitatem obtenderis.

Quo ex loco duo fiunt : primum, ut Constantienses canones, invicta auctoritate ; tum ut in Pontificem certum quoque et indubium, qualis erat Eugenius, valeant ; stentque omnino synodi Constantiensis, et sensus, et auctoritas ; neque jam revocari possint in dubium ea, quæ patres Gallicani sua Declaratione complexi sunt.[1361]

V.

Constantienses canones postremis quoque Romanis Pontificibus intactos, quam absurdum à privatis configi : quam item absurdum ea, quæ Tridentina synodus, ac nostra etiam ætas tuta esse censuerit, repente damnari, et de Papæ auctoritate postulari plura, quam ipse Duvallius aliique Romanæ Sedis studiosissimi poposcerint

Quæ cum ita sint, si quid Romani Pontifices contra Constantiensium canonum auctoritatem moliti essent, irritum caderet ; utpote tot anterioribus Armisque decretis contrarium.[1362] Nunc autem certum est, nihil ab ullo Romano Pontifice, contra eos canones gestum esse : imo tota Constantiensis synodus, æque ac cæteræ concilii generalis titulo insignita, in editione Romana Pauli V jussu prodiit. Unus Binius tanto concilio ausus est hanc notam apponere : Concilium Constantiense ex parte approbatum,[1363] nullis ecclesiasticis gestis, nulla auctoritate nixus ; uno, scilicet Bellarmino,[1364] præeunte. Quæ si privatis liceant, nihil est quod theologi adversus hæreticos, conciliorum œcumenicorum fixa et irrevocabilia decreta jactemus.

Tantumque abest, ut Constantienses canones, ullo Ecclesiæ decreto læsi sint, ut Patres nostros eam fidem professos, [430] synodus Tridentina ac Pius IV susceperint[1365] : ex ea doctrina suos canones, ipsamque adeo fidei professionem temperaverint, diligentissimèque caverint, ne ea doctrina vel in speciem laederetur. Quæ si jam jaceant, nempe nihil in Ecclesia firmum fixumque est ; dogmata quoque, quod absit, temporibus serviunt, omnisque ecclesiastica prostrata est auctoritas.

Jam illud quis non doleat, tot Ecclesiæ lumina, Alliacensem cardinalem, Gersonem, pium illum Dionysium sanctissimi Carthusiani ordinis decus, Tostatum Abulensem Hispaniæ lumen, cæteros innumerabiles, ipsumque Adrianum VI, nusquam hactenus reprehensos, imo summa cum laude nominatos ; quin ipsam Parisiensem academiam studiorum decus ac lucem, repente damnari[1366] ? Quid Turrecrematam ? quid sanctum Antoninum ? quid alios tot ac tantos eximios potestatis pontificiæ defensores commemorem, qui ultimum fidei robur in communi Ecclesiæ auctoritate collocarunt ; qui in fidei negotio rebusque universam Ecclesiam tangentibus, concilium Papæ prævalere docuerunt ? Quid autem hæc memorem ? cum ipsum Turrecrematam ; Turrecrematam illum, quo capite tot illa absurda et nimia profluxerunt, plane et aperte docuisse constet fieri posse « ut Papa errorem definiat solemniter, et à Christianis asserat tenendum tanquam catholicum.[1367] » Ergo Eugenii IV tempore, cum summa omnia peterent, ab hoc tamen temperabant, ne mortalis unus infallibilis haberetur. An in eos quoque censura sæviat, novisque nova semper superstrui placet ? Quid vero privatos memorare libet ; cum ipsas synodos, earumque sacrosancta decreta susque deque habita lugeamus ?

An quia Bellarminus suam de pontificia superioritate sententiam, fere de fide ; Parisiensium Adrianique VI de infallibilitate sententiam, videri sibi erroneam atque hæresi proximam dixerit,[1368] nova ac trepida privati doctoris censura ; atque illud videri, pro certa firmaque Ecclesiæ catholicæ fide habeatur ; aut quia alii nunc de fide esse dixerint,[1369] eorum sententiam pro certa [431] auctoritate teneamus ; ac nunc illud habeamus illius loco, quod ubique, quod semper ? quam catholicæ fidei tesseram, cum Vincentio Lirinensi[1370] omnes catholici celebrarunt. Absit hæc ab Ecclesiæ catholicæ gravitate ac majestate levitas.

Quid Andreas Duvallius ? Nonne cum Edmundum Richerium et Simonem Vigorium adortus est ; Parisienses doctores à parte conciliorum generalium stetisse, atque ad ea ultimam analysim fidei retulisse confitetur ? nonne summi muneris loco postulat, ut non ea doctrina de fide habeatur ? nonne ipse palam edixit sententiam, quæ concilium Papæ anteponat, neque esse hæreticam, neque erroneam, neque temerariam ? pontificiam vero infallibilitatem, quam aperte, quam clare non videri de fide, dixit ? Neque tantum dixit, sed argumentis probavit non esse de fide, et contraria argumenta studiosissime solvit.[1371] Hæc cum anno 1612, 1614, 1636, doceret ac scriberet, tamen pontificiæ dignitatis acerrimus vindex Romæ quoque est habitus. Hunc cardinalis Ubaldinus Sedis apostolicæ nuntius præcipue fovit. Notæ in Urbe sunt, ac doctorum inter manus ubique versantur ejusdem cardinalis litterae, quibus id conscribitur ; constatque Duvallii adversus Richerium libros, Roma probante, Roma instigante, compositos et editos. Nunc adversarii Romam incendant atrocibus dictis, ut quæ nostra ætate pro indifferentibus habuit, acri censura configat. Quo operæ pretio ? An ut novitia ac repente de fide fiant, ipseque jam Duvallius dignitatis apostolicæ proditor habeatur ? Absurdum. Imo si hæc fierent, quod illi contendunt, nihil aliud ageretur, quam ut novum experimentum novumque monumentum extaret publicum, Pontificem falli posse. [432]

VI.

De Pontificum lapsibus agnitis vel prævisis ; deque conciliorum congregandorum causa, quam vana et absurda dicta sint.

Antiquorum Pontificum lapsus alios negant ; quam inani opera res ipsa docet : alios, etiam corpori Juris insertos confitentur ; sed Romanos Pontifices non eo animo egisse, ut docerent universalem Ecclesiam, neque pro cathedra dixisse contendunt : qua quidem in responsione miris se involvunt ambagibus. Primum enim ea errata vidimus, quæ ad universalem Ecclesiam ederentur ; tum absurdum illud est, Romanum Pontificem jussum universim confirmare fratres, officio fungi, cum universos docet, non autem cum singulos ; imo cum rite consultus respondet Ecclesiis aut religiosis cœtibus ; atqui eo ritu consultos Stephanum II, Gregorium II, Caelestinum III, Innocentium III, aliosque egregios licet Pontifices, falsa et erronea respondisse in confesso est. Ergo apostolico officio confirmandi fratres defuisse constat ; eo quidem magis, quo viam salutis quærentibus, cum certa et infallibilia possent, dubia et errori obnoxia rescripta miserunt.

Jam illud toties dictum à doctoribus ipsoque Augustino ; dictum ab ipsis Pontificibus, ipsoque Gelasio, Innocentio III, Joanne XXII, cæteris[1372] ; dictum ad ipsos Pontifices in conciliis sedentes ; si quidem ipsi prava definirent, nihil id veritati, nihil Ecclesiae nociturum an elevari putant, cum responderint : Non id tanquam dubios, ut ipsa verba præferunt, sed per impossibile voluisse dictum ? Quem vero non pudeat[1373] doctrinæ catholicæ summam, ad hæc minuta et subtilia deduci ?

Denique illud quam invictum inconcussumque est ; frustra convocari generales synodos, si tota definiendæ veritatis ratio in uno Pontifice constat Quo uno argumento attoniti ac veluti [433] palabundi, in diversa fugiunt ; sed undique præcipitia, neque quidquam perfugii est.

Hi nempe respondent consultores dari judicaturo Papæ. Consultores vero ei qui jam judicasset, ut de sancto Caelestino, de sancto Leone, de sancto Agathone aliisque certum[1374] : consultores ei, qui tim longe abesset, qui legatos mitteret, non ad se relaturus, aut suam expectaturos sententiam, sed statim cum Patribus judicaturos : consultores eos, qui profecto non consultatoriam, sed decretoriam sententiam promerent. An non pudet episcopos toto orbe convocatos, non alio loco esse, quam academias ac theologicas facultates, consultatoria decreta proferentes ?

At forte illud melius : convocari synodos elucidandæ rei ? Cur ergo non tractatus et elucidationes, sed definitiones, sed anathemata, sed judicia et decreta jam irretractabilia produnt ?

Denique decurrunt ad illud : convocatas synodos, quacumque in quæstione, non ex necessitate, ad solvenda dubia ; sed ex abundanti ad frangendos contumaces. Frangendos vero, an potius adjuvandos ; si post infallibile, ut illi quidem volunt, Pontificis judicium, quæstio innovetur ? Vel enim illusoria deliberatio est, ludibriumque sit de re jam confecta quærere ; vel vera seriaque habetur quæstio. Jam dubitante synodo, non modo contumaces, sed etiam modesti probique dubitare coguntur.

His victi alii, neque quidquam aliud habentes, quod concilio tribuerent ; respondent Papam quidem per sese esse infallibilem ; sed congregata synodo, ad totam synodum infallibilitatem transmitti, nec jam Papæ fas judicare soli. Quæ primum nec sibi constant : absurdum enim est a Papa, convocata synodo, abdicatam innatam potestatem : neque quæstionem solvunt ; et remanet quæstio, cur operosa moliantur, cum prompta et expedita suppetant. Denique qualis Papa in adunata Ecclesia, talis in diffusa est : neque enim habet aliud adunata Ecclesia, quam ut toto orbe diffusam repræsentet. Quare quæ in adunata virtus, ejus profecto radicem in diffusa esse oportet. Quæ cum ita sint, quæstionem nostram ipsa conciliorum convocatione finitam contendimus. Compendiosa sanè et explorata demonstratio, quæ in ipso concilii nomine continetur. [434]

VII.

Quam grave sit Ecclesiæ catholicæ causam in tot absurdis collocari, cum præsertim ea invidiosissima sint.

Hæc igitur absurda sunt, in quæ, nosque, seque, totamque Ecclesiam, quantum in ipsis est, conjectum eunt. Quis autem non videt, quam eadem invidiosa sint, summam Ecclesiæ ac fidei, uni homini summo quamvis, summaque dignitate prædito, sed mortali tamen, ne quid dicam amplius, permittendam ? convocari episcopos ac viduari ecclesias, ut unum audiant ? rem per se tantam, tam incredibilem, atque huc usque pro dubia saltem habitam, pro certo Ecclesiæ fundamento collocari ? denique ut id fiat, everti formulam ab apostolica usque ætate firmissimam, nempe illam ; Visum est, non Petro, sed Spiritu sancto et nobis[1375] ? Quanta autem audent, qui Petro negata, Petri successoribus tribuunt.

Atque hanc apostolici concilii formam sanctus Cœlestinus, et sancta quinta synodus ad omnia deinde concilia pertinere putant.[1376] Unde septima synodus : « Dominus Deus noster nos sacerdotii principes, beneficio suo undique convocavit, quatenus deifica catholicæ Ecclesiæ traditio, communi decreto recipiat firmitatem.[1377] » Et octava synodus, qua nulla sanctæ Sedi obedientior extitit : « Sanctissimi Vicarii senioris Romæ, et nos qui reliquarum sedium vicarii sumus, hæc omnia dissolvimus,[1378] gratia Domini nostri Jesu Christi, qui dedit nobis summi sacerdotii potestatem juste et congrue ligandi et solvendi.[1379] » En qui Papæ consultores atque vicarii habeantur. Tum illud : « Spiritus enim sanctus, qui locutus est in sancta Romana Ecclesia credimus, quod et in nostris ecclesiis locutus extiterit. » Meminerant enim illud : Visum est Spiritui sancto et nobis : quæ legati apostolici pronis animis suscepere ; atque adjecere insuper ad imperatorem : [435] « Sanctissimus Papa nos famulos suos direxit in hanc urbem, ad manifestationem veri et justi judicii in conspectu imperii vestri et sanctæ universalis synodi ; ita un non habeant (Photiani scilicet) vocem appellationis vel repedationis ; sed quemadmodum jam judicati sunt et dejecti, in sæculum maneant.[1380] » En in quo vim summam collocarent, cum scilicet capiti universa se Ecclesia conjunxisset. Quam modestiam omni elatione firmiorem qui infringere satagunt, Sedis apostolicæ principatum extollunt in speciem, re ipsa deprimunt invidiamque tantum non veram auctoritatem condiant.

VIII.

Hæc absurda et invidiosa, etiam esse inania, neque prohiberi posse quin ad Ecclesiæ consensum necessario recurratur ; ex cathedra pronuntiari, quid sit.

At illa importuna, nimia, invidiosa sectati, nec sic proficiunt : huc enim illis res redit, ut quantumlibet judicante Pontifice, tamen ad ultimum fidei stabiliendæ robur consensus Ecclesiæ requiratur quod ita conficimus.

Sane qui Pontificem ut Pontificem, errare posse negant, non eamdem ineunt viam ; neque omnes conveniunt, illud, pro cathedrâ pronuntiare, quid sit. Turrecremata sic docet. « Si Romanus Pontifex efficitur hæreticus, ipso facto quo cadit à fide Petri, cadit à Cathedra et Sede Petri, ejusque judicium non esset judicium apostolicæ Sedis.[1381] » Quid ergo. Repetendum, donec verum pronuntiet ? Unde autem vera dixisse constabit, nisi cum Ecclesia consenserit ?

Nihil horum refugimus : placet non imputari Sedi apostolicæ, si quid erit noxium, si quid erroneum, si quid alienum ; quæ sanctus Antoninus paulo enucleatius explicare visus est. Is quidem sic distinxit : « Papam ut personam particularem, ex motu proprio agentem, errare posse in fide ; at Papam ut personam publicam errare non posse.[1382] » Personam autem publicam sic [436] interpretatur, « utentem consilio et requirentem adjutorium universalis Ecclesiæ, quæ non habet maculam neque rugam. »

Sit ergo Pontifex ex officio interpres Ecclesiæ : quoties avita et Ecclesiæ tradita interpres attulerit, toties è cathedra dixerit, toties Pontificem personamque agat publicam privatus habeatur doctor, teste Antonino, cum ex motu proprio in fidei negotiis egerit.

Hinc idem Antoninus pontificiam definitionem valere quidem dicit summa et ultima firmitate ; sed acceptatam, examinatam, approbatam, quemadmodum mox retulimus[1383] : ut cum varii varia, de eo quod sit pro cathedra dictum, attulerint, certissimum signum sit, pro cathedra esse dictum, cum Ecclesiæ consensus accesserit.

Decorum magnificumque Pontifici, ut pari fere loco atque concilia generalia habeatur. Certum est apud catholicos concilia generalia infallibilia esse ; at cum dubitari possit, conciliumne aliquod generale sit, id ex Ecclesiæ consensione repetatur ; ita certum Armumque, si velint, habeatur Pontificem pro cathedra docentem esse infallibilem ; at cum dubitari possit, an pro cathedra dixerit, adhibitis omnibus conditionibus, ultima nota ac tessera sit Pontificis ex cathedra docentis, cum Ecclesiæ catholicæ consensus accesserit.

Id si Romæ placeat pacique profuturum sit, haud equidem contradixerim ; sed alia Bellarmino ac Duvallio placent. Placet quippe Pontificem, quoties adhibita formula aliquid Ecclesiæ proposuerit, saltem cum anathemate, esse infallibilem. An vel sic Ecclesiæ consensum excludent ? Non sane Andreas Duvallius, cujus verba, alio loco relata, adversus Richerium disputantis, audivimus.[1384]

Neque vero Bellarminus, tametsi in speciem asperior, summa ipsa discrepat. Is enim est, qui dixerit, « definitiones de fide præcipue pendere ex traditione apostolica et consensu Ecclesiarum : ut autem cognoscatur, quæ sit totius Ecclesiæ sententia, et quam traditionem servent, Ecclesiæ, non esse aliam meliorem rationem, quam ut conveniant episcopi ex omnibus provinciis, et [437] quisque referat Ecclesiæ suæ consuetudinem.[1385] » Addit necessaria videri concilia ; « quia nonnulli aperte dicunt summum Pontificem potuisse errare ; » quorum nullam rationem haberi oporteret, nisi aut vera, aut saltem probabilia dicerent.

Quare quidquid illud est, quod Bellarminus dixerit, Parisiensium sententiam sibi videri erroneam, atque hæresi proximam ; sane intellexit suum illud videri, minime prohibere quominus ea sententia adeo probabilis videatur, ut in celebrandis conciliis et quæstionibus summa et indeclinabili auctoritate finiendis, ejus rationem haberi necesse sit.

Neque aliud, si satis attendimus, patres Gallicani voluerunt. Hic enim patere volumus Gallicanæ Declarationis arcanum ; Gallicanos Patres non id edixisse, ne Romanus Pontifex infallibilis haberetur, de quo in scholis tantæ rixæ sint. Procul has scholæ voces rixasque habuerunt ; non id episcopale suumque æstimarunt. Ad praxim maxime respicere placuit ; atque illud pro certo figere, utcumque scholastica ac subtilis quæstio se habeat, tamen convenire inter omnes catholicos, pontificium decretum non haberi pro irreformabili, neque ultimum robur esse consecutum, nisi Ecclesiæ consensus accesserit. Quo dogmate constituto, tota infallibilitatis quæstio, speculativas inter vanasque quæstiones habeatur.

Hunc in sensum si accipi placet Gallicanam Declarationem, non ipsi Gallicani Patres, credo, refugient. Ego vero toto hoc tractatu id egi, ne tantopere pro ea infallibilitate litigent, quæ dubia saltem (pro dubia enim habemus in fidei negotio, quæ fide certa non sit) nunquam conciliare possit Pontificiis decretis certam et indeclinabilem auctoritatem : ut et illud omittam, nimis incredibile et absurdum videri, infallibilitatem, tantum munus à Christo Pontifici traditum, necdum Ecclesiæ revelatum fuisse. Interim quæ Sedis apostolicæ majestatem decerent et certa traditione constarent, asserui clarius,[1386] quam ut in dubium revocari possint Nempe in Sede apostolica semper vivere ac victurum Petrum fidei principem ; neque successionem ejus unquam à fide abrumpendam, et catholicam fidem ad finem usque sæculi, non aliam [438] quam Romanam futuram ; ex qua fide quoties Romanus Præsul dixerit, tunc ex cathedra dictum videri. Atque his confido me talem exhibuisse papatum, qui resecatis dubiis, incommodis, invidiosis omnibus, ad hæc inanibus ; sanctus et sanus, omnibus gratus venerandusque habeatur ; præterea tam sit ad fidem stabiliendam sufficiens, ut neque Duvallius, neque Bellarminus, quantumlibet infensus atroxque esse videatur, aliam postulent sufficientiam.

IX.

De regenda disciplina discrepantes in speciem sententias summa ipsa convenire. Duvallii loci. Item locus anonymi, qui de Gallicanis libertatibus scripsit.

Jam ergo magna et apostolica Sedes, ex Declaratione Gallicana, secundum Mennam, circa fidem obtinuit, quod suum est ; nempe ut eam tueretur ; quod est præcipuum ecclesiastici regiminis officium. De altero, quod ad servandos dispensandosque canones spectat, audiamus.

Hic vero, sat scio, nihil difficultatis occurret, si quæ in confesso sint advertantur : namque Ecclesiam, et canone regi, et canones interdum relaxari oportere constat[1387] ; neque quis diffitetur.

At enim forte id postulant, ut Papa pro plenitudine potestatis, supra omnia concilia in omnibus pro arbitrio dispensare possit. At non ita Antoninus ; tametsi enim negat Papæ à concilio præfigi posse legem, id tamen addit : « Dico quod in concernentibus universalem statum Ecclesiæ, non potest Papa disponere contra statutum concilii, si statuendo decoloraretur status Ecclesiæ,[1388] » Ita Turrecremata ; ita omnes etiam pontificiæ potestatis studiosissimi confitentur.

Quid Duvallius : Quæstione, an sit absoluta Ecclesiæ monarchia, hæc habet : « Non potest suprema illa potestas (Romani Pontificis) statum ecclesiasticum in toto aut in parte minuere, nedum evertere : verbi gratia, uni eidemque sexcenta [439] beneficîa conferre : pueros ad episcopatum promovere ; ritus etiam generaliter per Ecclesiam ab omni ævo inviolabiliter observatos abolere, etc Sic enim Ecclesiæ dignitas et splendor maxime minueretur, et ad certissimum exitium devolveretur.[1389]

Enumerant theologi canonistæque canones longe plurimos quos Romanus Pontifex rescindere nequeat : verbi causa, canonem latæ sententiæ adversus percussores clericorum ; quod, eo rescisso, ecclesiasticus status decolorari videretur : quasi non alii sint innumerabiles, quibus conculcatis honos Ecclesiæ deflorescat magis.

Quin addit Duvallius, Benedicto XIII « merito denegatam obedientiam, non modo quod schismaticus esset, sed quod de ecclesiasticis beneficiis, contra jus fasque, in detrimentum Ecclesiæ statuere præsumeret.[1390] » En quot canones Romanæ potentiæ invictos esse constet. Quid eos qui non universam, sed tamen singulares pessumdent ecclesias ? An Romanus Pontifex abolere, et alios canones pro arbitrio statuere potest ? Anonymus libertatum Gallicanarum oppugnator audiatur. Is uno verbo rem conficit ; sic namque decernit : « nihil differre Gallicanam nationem à cæteris, in acceptandis, vel recusandis legibus ecclesiasticis ; siquidem nulli non licet legum executioni supersedere, si vel annuat Ecclesia, vel pensatis rerum, locorum ac personarum conditionibus, injustum sit ejus mandatis ad litteram servire,[1391] » En quid de abolendis statutis veteribus novisque inducendis sanciant, qui nos vexatos volunt.

An autem supersedere tantum, non vero novam legem in totum respuere liceat, sequentia demonstrabunt : « Si is erat in Gallia rerum status, ut ei sicut cæteris provinciis orbis christiani, leges illæ non convenirent, jure naturali et ipsa legislatoris intentione, ab earum executione liberi extiterunt.[1392] » Quid Gallos exagitant libertatum defensores, si cæteræ gentes, alio sub titulo aliove ritu, idem jus observent et exerceant ?

At enim, inquies, se tutos Galli putant, non modo naturali [440] jure, aut intentione Pontificis, sed etiam concilii generalis auctoritate superiori ? Quid autem ? An ideo in nos Vaticana ab arce fulmina detonabunt ; quod concilii generalis decreto legem naturalem ac Pontificis intentionem congruere rati, omnia in unum conjungimus, ac disciplinæ ecclesiasticæ servire cogimus ?

Nempe, inquiunt, in Pontificem canonum eversorem, à concilio pro potestate, animadverti posse dicitis. Quo enim pertinebat concilii Constantiensis allegatus canon ? Nonne ut constaret Pontificem concilio contumaciter inobedientem, debite puniendum[1393] ? Jam ergo non nos Galli, sed tanta synodus, pacis ecclesiasticæ instauratrix, vapulat.

At enim Constantiense concilium de dubio Pontifice interpretandum erat. Absurdum. Fac tamen, ut mollioribus auribus parceremus, vim concilio illatam tortaque ejus verba. Quid deinde proficiunt ? Nempe ostendimus scandalosum et contumacem, utpote jam hæresis suspectum, pro dubio, imo pro nullo Pontifice haberi ab optimis ac pontificiæ potestatis studiosissimis doctoribus.[1394] Quid quod mitiores ne sententia quidem, si recte advertatur, sed verbis tantum ab aliis discrepant ? Hoc ergo peccamus, quod Parisiensium, imo concilii Constantiensis simplicitate magis, quam aliorum ambagibus ac subtilitate delectamur ? Certe bonus et æquus Pontifex nihil metuit ab illis extraordinariis casibus, qui vix mille annis eveniant, uti ex Joanne Majore discimus. Sed tamen mortalem tanta potestate præditum, tot tentationibus obnoxium, tanta adulatione circumdatum, aliquo canonum metu coerceri oportet.

X.

Sedis apostolicæ majestas et potestas.

Hic subit admirari Romanam potestatem, uniendæ Ecclesiæ natam, unde perducamur ad æternam charitatem, qua in Deo unum simus. Petrus ergo et Petri successor, ne inter se [441] dissentiant Ecclesiæ, communis traditionis interpres ; ne incertis motibus fluitent, communium canonum executor, Sede apostolica auctore vel probante confectos custodit et vindicat. Hæc habens et exercens apostolica Sedes, tanta antiquitus auctoritate viguit, ut postea, fidens dixerim, imminuta magis quam aucta esse videatur.

En ille Leo Magnus ex Patrum traditione influentem in omnium animos edit epistolam ; imperatorem adversum nactus, ad Ephesinam generalem synodum, invitus, nec suo loco positus, cogitur, nec auditur. Itaque antiqua condemnatur fides. At ille latrocinalem synodum valere non est passus ; imperatoria potestate fretum Alexandrinum Dioscorum fregit, ad instaurandam cognitionem imperatorem perpulit ; Chalcedonensis synodi auctor, ac deinde executor, ad constabiliendam communem Ecclesiæ fidem, invicta potentia stetit.

Eadem exequendi auctoritate freti, Gelasius, ac deinde secuti Romani Pontifices, adversus imperatores ac regiæ urbis antistites, in Chalcedonensem synodum rebellantes, nulla nova synodo indigere se professi, tanta egere confidentia tantaque vi, ut imperatores totamque Orientalem ecclesiam, ad condemnandos perduelles, sola jam Sedis apostolicæ auctoritate perpulerint. Quid ubi nulla synodus intervenit ? Ecclesiarum consensione freti, haud minus fiducialiter egerunt ; Pelagianos nullo loco consistere passi sunt ; ac superbis ne illud quidem solatium reliquerunt, ut ab œcumenica synodo damnati viderentur. Quis autem Pontifex posteriore ætate, qua nonnullis potestate aucti videntur, tanta auctoritate tanta gessit ? Tanta potest, auctore et executore Petro, Capiti connexa ecclesiarum fides ?

An ideo putamus infirmam Sedis apostolicæ auctoritatem, quia ecclesiarum consensum postulamus ? Imo firmiorem. Id enim tantum tribuimus ecclesiis, ut agnoscant, ut sentiant, an communis interpres, satis ex communi traditione dixerit ; in ea acquiescant,[1395] in ea Spiritus sancti magisterium collocatum, neque unquam defuturum, certa fide credant. [442]

Nec minus invicti fuerunt Romani Pontifices, cum canones ab ecclesiis, Sede apostolica, sive auctore, sive probante, susceptos vindicarunt. His Constantinopolitanos præsules alta spirantes et principum gratia ferocientes, et à Nestorianis Acacianisque usque temporibus, Ecclesiæ graves, tanquam in schisma erupturos animo providerent, qua gravitate poterant, coercebant, Orientali ecclesiæ, quæ novæ Romæ faveret, Nicænos canones opponebant ; invictos se rati, quamdiu, ut ipsi profitebantur, secundum canonum regulas paternorum rem gererent.

Itaque eorum tanta vis fuit, ut Agapetus Papa exul, et supplex Constantinopolitanum præsulem ad pristinam Trapezuntinam sedem, contra canones dimissam, amandaret ; ab hac quoque dejiceret, nisi rectam profiteretur fidem ; ejus sociis certis conditionibus veniam indulgeret : ex quo illud, quod hujus Corollarii initio posuimus : « Magna et apostolica Sedes antiquum obtinet, rectam fidem tuens, sanctarum Ecclesiarum sanctiones servans[1396] ; » ubi oportuerit indulgentia utens.

Interim cum episcopis rectam fidem et regulam secutis, æquo propemodum jure agebant. Eulogius Alexandrinus episcopus scripserat se sancti Gregorii Papæ jussa capessere. At ille ea verba jussionis vocem procul à se amolitus, hæc ait : « Quod verbum jussionis peto à meo auditu removete : loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo jussi, sed quæ utilia visa sunt indicavi.[1397] » [443]

An non ergo ille se superiorem sentiebat ? Id hæretici, id imperiti jactent : non enim intelligunt quænam à Domino constituta sit ecclesiasticæ potestatis ratio ac vis. At Gregorius, tam modestus quam feriis intelligebat : « Nam quod, inquit, se dicit[1398] Sedi apostolicæ subjici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subjectus non sit : cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis æquales sunt.[1399] » Quam communem regulam omnibus præpositis esse voluit : « Sit, inquit, rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiæ erectus ; ut et bonis in nullo se præferat, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratûs agnoscat.[1400] » Quod ille multis exemplis, Scripturarumque testimoniis prosecutus, sic denique concludit : « Summus itaque locus bene regitur, cum is qui præest, vitiis potius quam fratribus dominatur. » Itaque ille Gregorius, tam humilis, tam modestus, tam æquo cum cæteris jure usus, summa potestate Constantinopolitanorum præsulum superbiam contudit[1401] : acta synodica per Sedem apostolicam dissoluta cassataque memorat, et antecessoris ea de re sententiam vindicat : neque ullus unquam Pontifex majore constantia apostolicam auctoritatem exercuit. Quid ita ? quia canones, quia priscas consuetudines, quia omnium fratrum jura æque ac sua servabat, ut vidimus.[1402]

XI.

Quam fœdam ecclesiastici regiminis pontificiœque potestatis ideam, adversarii, ac præsertim auctor anonymus proferant, quamque hæreticis faveant, dum papatui favere velle videntur.

Et auctor anonymus, qui de Gallicanis libertatibus scripsit, aliam papatus ideam informavit.[1403] Libro enim VI, quo caput iii [444] Gallicanæ Declarationis aggreditur, id agit, ut, quia Romanus Pontifex omnium fidelium Pastor etiam immediatus habeatur, omnia pro arbitrio ad se trahere possit, nullis obstrictus canonum vel avitæ probatæque consuetudinis vinculis. Ac primum quidem eos affert locos, quibus universa Ecclesia, atque etiam Gallicana, Romano Pontifici subjecta sit, quod nemo nostrum negat. Atque id ille sensit. Subdit vero : Hæc quidem ita in communi dicta negantur à nemine, quia nemini sunt incommoda ; sed cum ad praxim deducenda sunt, auctoritas concilii generalis, libertas Ecclesiæ, canones et similia opponuntur : quasi vero illa excepta intelligantur in verbis Christi, aut etiam in declarationibus solemnibus.[1404] »

Eo ergo nos adigit, ut non modo ex solemnibus obedientiæ Romano Pontifici præstandæ declarationibus, sed etiam ex Christi verbis ad omnia extraordinaria et arbitraria teneamur : ut, quia Christus generalibus verbis Petro dixerit : Quodcumque ligaveris, quodcumque solveris, jam neque Ecclesiæ libertatem, neque canones, neque concilia generalia allegare liceat.

Sane ille prævidit obstitura sibi primorum sæculorum tot ac tanta documenta, quibus Romanus Pontifex, antecessorum quoque auctoritate, canonibus servire jubeatur : quæ nos libro XI executi sumus. Quo loco id etiam ostendimus, promissam sane obedientiam, sed secundum canones et jure servato ; cui etiam professioni, Romanorum Pontificum antiqua professio responderet.[1405] At anonymus, ne prisca illa traditio, verborum Christi interpres, sibi objici possit, commento illo cavet, quod jam confutavimus.[1406]

Ergòne, inquies, nulla tunc canonum relaxatio : imo aliqua, non promiscua ; extorta necessitate, non ad libitum proflua ; provida et modesta, non quæ se super omnia jura super ferret. Hæc ad undecimum usque sæculum permanasse ; hæc omnium cordatorum, præsertim vero Gallorum animis inhæsisse, hæc in concilio Constantiensi stabilita esse ; hæc paulo ante Constantiense concilium, à Durando Mimatensi, Clemente V jubente, scripta esse [445] vidimus.[1407] Ille per dispensationes et exemptiones, impunem regnare licentiam, ac perdita esse omnia conclamabat ; ille per synodos generales his adhiberi modum, utque Ecclesia Romana, non omnia ad se traheret, ne omnia perderet, postulabat.[1408] Cætera alibi memorata, ac præsertim egregiam illam, jubente Paulo III, de reformanda Ecclesia summorum virorum consultationem[1409] », atque ipsa decreta Tridentina praetermittimus. Quidnam ergo illud esse dicemus, quo potestatis pontificiæ, secundum anonymum, totus sese fulgor explicuit ? An cum non jam fere tutandis canonibus, sed exemptionibus, dispensationibus, reservationibus, denique extraordinariis arbitrariisque mandatis et imperiis eminere cœpit auctoritas, cum Papa longe positus, tot capitula, tot monasteria, de quibus ne cogitare quidem vacat, immediate regenda suscipit, proprios arcet episcopos, atque ab iis suum quoque clerum avellit ; cum episcopalem jurisdictionem in monachos atque in mulieres effundit aut effusam tutatur ; cum denique Romana Curia episcopos veluti adversos habere, in tot exemptis præsidium ac firmamentum ponere voluisse visa est ? Hiccine ille est Ecclesiæ Romanæ fulgor explicitus ? an fumus potius ? At nos ex illo fumo dari lucem votis omnibus supplicamus. Id in concilio Tridentino, pro temporum quidem necessitate, inchoatum, Ecclesiæ gratulamur ; certòque statuimus, nunquam Ecclesiæ catholicæ, nunquam Sedi apostolicæ suam dignitatem constituram, nisi defensis canonibus adscitisque episcopis, quos ipse Christus adjutores dederit. [446]

XII.

Quam falso asserant Gallicana Declaratione contentam doctrinam dissidiorum occasione proditam aut innovatam : cleri facultatisque Parisiensis antiqua monumenta replicantur : nova etiam produntur ; quædam Gallis malevolentissime ab anonymo objecta refelluntur : votum auctoris ejusdemque erga Ecclesiam catholicam Sedemque apostolicam devotus animus*

Jam luce est clarius pessime objectum Gallis, quod de Sede apostolica male sentiant, cujus dignitatem confirmare et illustrare non cessant. Sed quandoquidem auctor anonymus Tractatu de Libertatibus Gallicanis ea de re mendacissime ac malevolentissima scripsit, non feremus christianissimi regni impune violari majestatem.

Ac primum grave illud est, quod semel atque iterum inculcat,[1410] à Bonifaciani dissidii tempore, Gallorum in Sedem apostolicam studia refrixisse : cum, ut cætera omittamus, id etiam imperitissimis rei historicæ notum sit, post ea dissidia, sub Benedicto XI et Clemente V, aliisque Pontificibus, Curiam pontificiam translatam ad Gallias, atque Avenione toto fere sæculo residentem, cum Gallicano regno conjunctissimam, ejus obsequiis floruisse. Sed nos insulsissimum commentum jam confutavimus.[1411]

At anonymus graviora protulit. Nempe et id scribere ausus : quæ à Gallis scriptoribus de Romani Pontificis auctoritate proferuntur, « avitum ac fere ingenitum testari illius nationis erga sanctam Sedem studium magis forte quam modernorum affectum[1412] ; » tanquam ab eo studio moderni desciverint Postea : Quod Galli aliquibus schismaticorum nomine suspecti sunt, aut inimicorum esse invidiam aut politicorum minas ;... aut forte justum piorum metum ; ne si crescat pontificiorum mandatorum neglectus, in contemptum transeat, qui à schismate solet non longe abesse : o quasi jam Gallis solemne sit pontificia mandata negligere. Gravius et [447] acerbius illud : « Fere pœnitere Galliam, quod olim sanctam Sedem tanta reverentia prosecuta fuerit, tanta humilitate audierit, tanto zelo defenderit.[1413] » At illud dirum et abominandum de Gallicanis etiam antistitibus dictum : » Frustra antistites Gallicani auctoritati pontificiæ gravissimum vulnus illaturi honorifica præfaciunculâ ferrum occultant[1414] : » ut parum esse videatur, quod Romano Pontifici adversentur, nisi etiam blandientium ac venerantium specie, parricidiales manus inferant. Quo argumento ? qua probatione ? nulla : nisi quod avitam, Ecclesiæ catholicæ Sedique apostolicæ salutarem, certe tot retro sæculis, à studiosissimis Sedis apostolicæ salutarem, certe tot retro sæculis, à studiosissimis Sedis apostolicæ defensoribus pro innoxia habitam, sententiam, nulla cujusquam offensione proponunt.

Et quidem toto anonymi tractatu sparsum illud priscas illas de Ecclesiæ catholicæ et conciliorum generalium auctoritate sententias, in Gallia tunc esse prolatas, cum reges à Romano Pontifice dissiderent.[1415] » In his igitur Gallos « aulæ desideriis obsecutos, atque alicujus spei vel timoris impulsu » esse permotos ; quin ipsos episcopos Gallicanos, anno 1682, « odiosam et importunam objecisse doctrinam, ut summum Pontificem ab executione Lugdunensis de Regalia canonis deterrerent. » Sed hæc quam falsa sint, quamque iniquo animo exprobrata, alia ecclesiæ Gallicanæ acta testantur.

Vetusta omittimus ; posteriorum sæculorum exempla proferimus. Nullum sane erat christianissimo regno cum Martino V dissidium, cum sacra Facultas Joannem Sarrazinum, qui conciliarium statutorum vigorem in summo Pontifice reponeret, repellebat, et ad ista adigebat ; quod « tota auctoritas dans vigorem statutis conciliaribus, residet, non in solo pontifice, sed principaliter in Ecclesia catholica et Spiritu sancto.[1416] »

Nullum erat dissidium cum Romanis Pontificibus, eo tempore quo eadem Facultas ad hæc Lutheranos compellebat, ut Ecclesiæ catholicæ et conciliorum generalium determinationes absolute [448] admitterent ; decreta vero Romanorum Pontificum ita, « si ab Ecclesia recepta et approbata » essent.[1417]

Nullum erat dissidium, cum editis adversus Lutherum articulis, ecclesiasticam potestatem exponere aggressi Pontifici quidem suam ; at, ut errare non posset, non nisi Ecclesiæ catholicæ et conciliis generalibus tribuebant.

Nullum erat dissidium, cum toti orbi christiano Tridenti collecto, atque ipsi Pio IV testatum volebant, se in Constantiensibus iisque conjunctis Basileensibus decretis persistere, ac porro perstituros, neque laturos unquam, ut sacrosancta decreta ulla vel ambigua formula læderentur.[1418]

Recentiora ac nostri sæculi exempla postulas ? Nullum erat dissidium anno 1614, cum gravis illa extitit de tertii Ordinis articulo, ac regum suprema auctoritate dissensio : et tamen in actis Ordinis ecclesiastici conscriptum legimus : Lecto articulo, Patribus visum « eo articulo sterni viam ad schisma ; ac fieri ut civiles Ordines nulla auctoritate, nec potestate legitima de verbo Dei judicent, decernantque quid illi congruat ; damnent ac ligent conscientias ; quæ auctoritas concilio generali et Ecclesiæ universæ spirituali potestati reservata est.[1419] » Quo etiam pomeridiano conventu iteratum ; « hujus quæstionis judicium concilio œcumenico reservatum. »

At enim, inquies, non hic tractabant quæstionem, neque conciliarem potestatem cum pontificia comparabant. Recte. Tanto ergo magis, quæ animis erant insita, nullo contentionis studio proferebant ; arduam quæstionem summaque inter catholicos dissensione agitatam, ubi etiam de Papæ auctoritate quæreretur, concilio œcumenico, sive ut explicitius in superiori congregatione dictum erat, nec jam repetere necessarium, Concilio œcumenico et Ecclesiæ catholicæ potestati reservabant ; de fidei quæstionibus terminandis communem cleri consensum simplice animo testabantur ; sancti et orthodoxi mirificas laudes à Paulo V summo Pontifice, Brevi speciali edito, referebant.

Nullum erat dissidium anno 1625, cum clerus Gallicanus [449] Stephani Louytrii decani Nannetensis, apostolicæ Sedis auctoritate prolatam sententiam adversus episcopum Leonensem, declaratione edita, impiam, sacrilegam, nullam esse censuit : accepto deinde nuntio declarationem à summo Pontifice esse abrogatam, regi christianissimo totius cleri nomine supplicavit[1420] : si res pacifice neque Romæ, neque in Gallia componi posset, « permitteret nationale concilium, ut consuleretur quid factu opus esset, et ut concilium œcumenicum peteretur. » Concessum à Rege, cum legato actum, missum Romam commonitorium, allatumque imprimis, « non potuisse à Papa contra tot episcopos decerni, nisi illis auditis datâque commissione in partibus, juxta concordato et privilegia ecclesiæ Gallicanæ ; ab episcopis Gallicanis postulatum nationale concilium ; ac nisi Breve apostolicum premeretur, daturos ibi operam, ne quid libertates et privilegia ecclesiæ Gallicanæ detrimenti caperent.[1421] » Quid plura I Pressum Breve ; Louytrius à sententia destitit ; Leonensi episcopo satisfecit.

Nullum erat dissidium anno 1650, cum occasione viri illustrissimi Renati de Rieux de Sourdeac, episcopi Leonensis, à Commissariis apostolicis depositi, atque aliorum commissariorum sententia restituti, veritus est clerus ne provinciarum juri et canonico ordini noceretur. Itaque solemni protestatione edita, et nuntio rite intimata, id egerunt, « ut episcoporum judicia, congregatis in synodo provinciæ Patribus, salvo jure appellationum ad Romanam Sedem, antiqua canonum auctoritate reservarentur ; neve apostolicis litteris ullum sibi præjudicium fieri possit ; neve trahantur eadem in exemplum, quo quisquam sibi putet contra salutarium reverentiam regularum temere quid licere.[1422] » Sic cavebant ne adversus canones extraordinaria et arbitraria mandata valere putarentur.

Nullum erat dissidium anno 1656, cum sacræ Facultatis jussu, postulantibus ac probantibus episcopis, in ordinario ac frequenti consessu Lutetiæ congregatis, è Francisci Guillovii thesi hæc præsertim erasa sunt ; « Concilia ad melius convocari ; in his, a [450] Pontifice auditis episcoporum sententiis ac judiciis, pro sua auctoritate certoque et infallibili charismate, verbum fidei pronuntiari.[1423] » Substitutum illud : « Episcoporum jurisdictionem esse juris divini, et esse immediate à Christo, eosque in conciliis generalibus vere esse judices, atque in his ex eorum judicio summum Pontificem pronuntiare. »

Denique nullum erat dissidium, cum per eadem fere tempora tot adversus Jansenium acta confecta sunt, laudatique à Romanis etiam Pontificibus episcopi Gallicani ; cum tamen priscæ disciplinæ traditionisque memores, pontificias Constitutiones ita admitterent, exequendasque mandarent, ut à se facta deliberatione datoque judicio, acceptatas et interpretatas, ut ex actis publicis fuse docuimus.[1424]

Memorat anonymus, libro VIII, inculcari frequenter ab episcopis Gallicanis, jurisdictionem episcoporum ita esse de jure divino, ut eam « à sanctâ Sede neutiquam accipiant ; eo fine, ut Summum Pontificem à proferendo circa controversiam de Regalia judicio deterrerent ; aut si quid pronuntiaret, minoris videretur esse auctoritatis.[1425] » Tum in eodem libro hæc habet : « Abstinuissemus ab hujus quæstionis tractatione, non solum propter ejus difficultatem, sed etiam quia, cum sacrum hunc Ordinem maxime veneremur, displicent nobis quæcumque venerationem illam possunt quavis occasione imminuere : nisi animadvertissemus illustrissimos episcopos Parisiis congregatos suam in Deum jurisdictionem referre tum maxime conatos, cum justis Summi Pontificis decretis repugnabant.[1426] » Quis ferat derisorem, reverentiæ specie, talia exprohrantem ? Qui si ecclesiæ Gallicanæ et sacræ Facultatis acta toties publicata et à nobis relata,[1427] amico animo perlegisset ; profecto fateretur jurisdictionem episcopalem, nullo non tempore, ut à Christo immediate profectam apud nos prædicatam ; neque nostra aut avorum memoria unquam contigisse, ut quisquam hominum contrariam sententiam impune propugnaret. Quæ nunc, si Deo placet, vir amicissimus et erga [451] episcopalem ordinem obsequentissimus, adversus Pontificem comparata esse prædicat.

Hæc quidem sunt iniquissima : hoc vero absurdissimum, quod appellationes ad concilium generale factas eo nemine elevat, quòd « occasione dissidiorum vel schismatis, natum sit genus illud appellationum, tum si Papa negaret, quod ex parte regis rogaretur, aut vellet contra ipsum ejusve subditos procedere.[1428] » Quis enim appellaret, nisi aliquod existeret gravamen aut dissidium ? An appellatum vellet ab eo qui omnia largiretur ? Cæterum de illis appellationibus, quam schismate antiquiores sint, quamque non tantum à Gallis, sed etiam ab aliis frequentatæ, suo loco ostendimus.[1429] Hic quidem commonere volumus, quam non modo iniqua, sed etiam insulsa auctor anonymus contra Gallos scripserit.

Cujus etiam generis illud est quod passim exprobrat de disputationibus apud Gallos maxime frequentatis[1430] : quasi alibi canones puræ obtineant ; nullæ translationes ; nulla pluralitas, nullæ commendas sint ; uni tantum Galliæ in dispensandis gratiis desudet Curia ? An quia non quemadmodum illi laicorum invasiones assidue improperant, ita nos ad invidiam usque objicimus, oppressam ab Inquisitoribus ordinariam potestatem ; erepta Episcopis de fide judicia, quibus maxime episcopatus constat, ecclesiasticos reditus, per gravissimas pensiones, easque resignabiles in frusta concisos, ac beneficiariis nudum propemodum relictum titulum ; aliaque hujus generis innumerabilia, à quibus puri sumus, ideo disciplinam apud nos profligatam confiteri oportet ; florere apud eos, quos inter extraordinaria et arbitraria imperia sine more modoque vigent ? Et quidem utinam omnes prophetarent ! Cæterum, si gloriari oportet, id dicam, quod exteros audimus sæpe memorantes : nullum esse regnum, in quo magis religio floreat, quam hoc christianissimum ; nullum, in quo sit Clerus doctior, sanctius sacerdotium, monastica disciplina castior ac severior, morum doctrina purior, Scripturarum et antiquitatum ferventius studium ; nullam denique gentem, quæ [452] accuratam disciplinam, si quis id fortiter aggressus sit, æquiore animo passura videatur.

Desinant ergo nos incessere calumniis, tanquam ea quam Galli tuemur, doctrina è dissidiis orta sit. Cogitent potius nostra memoria, aulicis artibus pressam, ultro postea erumpere ac facile promi, quod est pectori insitum. Faxit autem Deus, ediscant Ecclesiæ regendæ principes, ecclesiasticum regimen, non aulæ flatibus ac motibus, sed æterna veritate ac Patrum traditione niti oportere.

Denique quod objiciunt, cæterarum gentium consensione nos premi, ac posse à Pontifice secure damnari Galliam, decreto ex nostris quoque dogmatibus totius Ecclesiæ consensu valitura ; tanquam ecclesia Gallicana, tanta Ecclesiæ pars, eaque florentissima nihil sit. His quidem objectis, inscitiam hostilemque animum, non modo adversus Galliam, sed etiam adversus Ecclesiam universam produnt. Nempe dum rex optimus ac pietate major quam armis, tot egregiis ac immortalibus titulis, id etiam addit, ipso regnante, excisam hæresim in Galliis, tum ipsam Galliam, sub tam pio principe, erroris aut schismatis damnari posse confidunt. Sed frustra sunt. Non ita œcumenici Constantiensis concilii jacebit auctoritas : non ita Ecclesia catholica repente mutatur ; nec per cæteras gentes, usque adeo prostratam veritatem arbitramur, ut ejus apud se tot vetusta, tot recentia monumenta oblitterari sinant. Quod si tanta quæstio, tantis catholicorum altercationibus nobilis, in qua concilians papalisque auctoritatis summa vertitur, jam finienda est, non sine œcumenico concilio eam finiri posse sentiunt : aderit omnium sæculorum firma traditio : evigilabunt sui memores episcopi, ac Spiritus sanctus veritatem vindicabit.

Illud etiam exprobrant, gratam hæreticis esse eam, quam episcopi gallicani de concilii auctoritate Declarationem ediderunt. At nos contra experimur, obstinatis hæreticis eam esse molestissimam, qua calumniandi causas detractas esse sentiant. Qui vero modestiores sunt ac pacatiores, hos in Ecclesiam catholicam Sedemque apostolicam propensiores evadere, toti Ecclesiæ gratulamur.

His ergo intelligimus Petrum ab alto vocari, quemadmodum [453] olim in Actis,[1431] ut comedat quadrupedia et serpentia terræ et volatilia cœli, mundaque æque ac immunda in sinum congerat, in corpus trajiciat, unitati servet aut reddat.

Jam qui Declarationem Gallicanam veram quidem esse, sed tamen praeposteram objiciunt, neque ecclesiasticæ rei conducere, ut ultro catholici nova et contentiosa tractent ; hos quidem confutavimus[1432] ; neque iterare piget, à nobis non nova proferri, sed à majoribus quæsita, imo etiam definita, quæ catholicæ Ecclesiæ Sedisque apostolicæ æquitatem dignitatemque commendent.

De Regalia, cujus gratia Declarationem Gallicanam exortam esse volunt, alii dixerint. Ego hoc tantum extensam forte nullo malo animo, sed ex prætenso ac dudum præconcepto jure ; Regaliam haud tantam esse rem propter quam jusque fasque videretur, ex apostolica Sede tantos intentari metus, tanquam omnia ruerent. Quod aiunt, Declaratione provisa esse remedia, si quid gravius immineret, arcanorum inscius quid dicam ? Neque viri graves forte succenseant, si tot inter minas, christianissimo regno, ex avitis consuetisque dogmatibus, aliquid præsidii comparetur ; quæ præsidia qui Gallis erepta esse velint, cogitent evenire posse. ea tempora, quibus Ecclesiæque, ac Sedi apostolicæ necessaria esse videantur.

Nunc postquam de suscepta quæstione dicta sunt omnia, de me uno verbo dicam. Ac primum, Deo teste, profiteor, eum esse me, qui Sedi apostolicæ ac pontificiæ majestati impensissime faveam ; et confido fore ut, si qui bono animo hæc quærant, id sentiant ; Sedi apostolicæ sua et antiqua et tuta, humilis pacificusque reddo ; hostibus, ne per aliena et falsa eam oderint, consulo ; catholicis hominibus, ne utrinque forte sint nimii, vera et æqua praemonstrare satago ; Gallos meos, ac præsertim episcopos nonnullis suspectos, tanquam Sedi apostolicæ aliquid detractum velint, ab ea contumelia vindico ; tuta ab illis esse omnia, priscis exemplis monumentisque probo ; Petrum has super aquas tutum incedere, neque frustra trepidare moneo et hortor ; utcumque est, securus hanc causam ad Christi tribunal perfero. Si Sedes apostolica utrique parti, æquo jure consulens, silere interim edixerit, [454] polliceor parituram ; denique ad supremum usque halitum, in Ecclesiæ catholicæ Romanæque et apostolicæ Sedis, in eâque sedentis Romani Pontificis potestate esse me futurumque profiteor. Ita me Deus salvum velit ; ita me Petrus ; ita me Pater sanctissimus habeat oviculam ad ejus pedes pro pace ecclesiastica ; suspirantem, sub quo incurvari peto altitudinem sæculi frustra intumescentis. Turcicamque barbariem, hæreticamque et schismaticam, quocumque loco vel se exerit, vel latet, superbiam ; atque id supplico ab his nostris abesse temporibus, ut hæc tam antiqua, tam sana, audens dixerim, tam pacifica, tam modesta, ferre non possint.



[1] In schedulà quadam D. Ledieu, capitis primi titulus sic repræsentatur : Reliqui operis institutum ; hujus libri scopus ; quod ideo observamus, ne quid prætermisisse videamur, parvum licet, in Bossuet conferendis codicibus. Cæterum ille titulus male hic intruderetur, et melius præfigeretur capiti v, in quo Bossuet, postquam quædam addidit à nobis diligenter descripta, in partes hunc librum divisit. (Edit. Leroy.)

[2] Cap. iv Gallic. Declar.

[3] Tertul., de Virg. veland., cap. i.

[4] Vid. decr., sess. iv et v.

[5] Conc. Const., sess. v ; tom. XII, col. 22.

[6] Ibid., sess. iv et v.

[7] Ibid., sess. iii.

[8] Sup., lib. V.

[9] Epist. Pet. II : tom. V Conc. post conc. V, col. 617 et seq.

[10] Vincent. Lirin. Commonit., I, cap. iii : tom. VII Bibl. Patr., p. 250.

[11] Rom., i, 8.

[12] Ibid., x, 18 ; Ps. xviii, 5.

[13] Coloss., i, 5, 6.

[14] Matth., xxviii, 20.

[15] Ibid., xvi, 18.

[16] I Tim., iii, 15.

[17] Vinc. Lir., loc. jam cit.

[18] Ibid., c. iv.

[19] Act., XV.

[20] Ibid., 2.

[21] Sedebat Petrus Hierosolymis non ut in propria sede ; nam Jerusalem sedes erat Jacobi. Significat itaque Bossuet Petrum, qui tunc nulli Ecclesiæ peculiari præsidebat, potuisse dici aliquo modo Hierosolymis sedisse ; quia ibi ordinarie commorabatur, et eam Ecclesiam pascebat verbo doctrinæ. (Edit Leroy.)

[22] Act., xv, 6.

[23] Ibid., 7.

[24] Ibid., 12.

[25] Ibid., 13, 14.

[26] Ibid., 19.

[27] Ibid., 20.

[28] Act., xv, 25.

[29] Ibid., 28.

[30] Joan., xvi, 13.

[31] Vid. Diss. præv. et in App., lib. I.

[32] Act., xvi, 4.

[33] Bellarm., de R. P., lib. IV. c. vii.

[34] Bagot. Apol. fidei, lib. iv, disp. iii, c. ii, sect. iii.

[35] Bellarm., de Conc. auct., lib. II, c. viii.

[36] Conc. C. P., ii, gener, v, coll. viii.

[37] Epist. Cælest. x, ad Conc. Ephes. ; inter act. conc, act. ii, tom. III, col. 614.

[38] Anon., de Libert. Eccl. Gall., lib. V, c. x, n. 4.

[39] Conc. Nicæn. Symb., tom II Conc., col. 27.

[40] Osium Sylvestri nomine adfuisse concilio Nicæno firmis rationibus probant viri eruditissimi Joannes Morinus, et Petrus de Marca. Nam quod quidam, ex Eusebio, Socrate et Sozomeno, negabant Sylvestrum per suos legatos synodo præsedisse, docet Morinus mutilos esse, ut nunc habeatur, Eusebii codices, et eos etiam quibus utebantur Socrates et Sozomenus, atque ipse Theodoretus ; sed Gelasium Cyzicenum nactum codicem integrum ea verba ex Eusebio, ut ipse profitetur, descripsisse : Osius obtinuit locum magnæ Romæ Episcopi Sylvestri. Et revera planum erit conferenti Eusebii textum cum verbis quæ Gelasius dicit à se ex Eusebio descripta, omissam esse in vulgatis Eusebii editionibus, sive hoc sit ex amanuensium incuria, sive ex qualibet alia causa, integram pericopam. Certe id quod legimus in Athanasio (de Fug. sua, et Ep. ad Solit.), lectionem à Gelasio prolatam veram esse confirmat. Ipse Photius, quantumvis amaro esset in Romanos Pontifices animo, Cyziceno adstipulatur, cum dicit, « legationem à Sylvestro injunctam fuisse Cordubensi Osio, et duobus Presbyteris Romanis. » Vid. Joan. Mor., lib. I, exerc. xx ; De Marc., de Concord., etc, lib. V, cap. iii, n. 4. Hic observandum à nobis est D. du Plessis-Praslin, aliqua ambiguitate deceptum epistolæ synodi Nicænæ ad Ecclesiam Alexandrinam, dicere in sua ad Cœtum gallicanum an. 1082 relatione, Alexandrum Alexandrinum huic synodo præsedisse, (Edit. Leroy.)

[41] Hist. Gelas. Cyzic., lib. II, c. v ; ibid., col. 125.

[42] Vid. Act. Conc. vi, act. xviii ; tom. vi, col. 1049.

[43] Ruf., Hist. Eccles., lib. I, c. v.

[44] Euseb., de Vita Constant., lib. III, c. xiv.

[45] Ep. Constant. ad Alex., ap. Socr., lib. I, c. ix ; et tom. II Conc., col. 61.

[46] Sulp. Sev., lib. II ; tom. VI Bibl. Patr., p. 345.

[47] Leo Mag., Epist. lxxx, edit. Quesnel., al. liii.

[48] Epist. Conc C. P. I, apud. Theodor., lib. V, c. ix ; et tom. II Conc., col. 960. Vid. Bellarm., lib. I, de Conc., c. v.

[49] Vid. ibid., apud Theod., et tom. II Conc., col. 965. I Cor., i, 12.

[50] Sozom., lib. VI, c. x, xi. Socr., lib. IV, c. xii. Bas., Ep. ccliv, al. lxxxii.

[51] Sozom., ibid., c. xxii.

[52] Ep. i Cyrill. Alex. ad Nest., part. i ; Conc. Ephes., c. vi, tom. III Conc., col. 313.

[53] Ep. Cyrill. ad Cœlest., ibid., c. xiv, col. 344.

[54] Ibid., col. 345.

[55] Dissert. præv., n. lix.

[56] Ep. Cœlest. ad Nest., c. xviii, col. 353.

[57] Epist. Cœlest. ad Cyrill., c. xv, col. 349.

[58] Epist. ad Nest., ibid., c. xviii, col. 364 ; ad Cler. C.. P. c. xix, col. 373 ; ad Joan. Antioch., c. xx, col. 377. Vid. nov. Collect. Baluz, p. 439. Ep. Cyrill. ad Nest., c. xxvi, p. 397.

[59] Suppl. Basil. et Monac. Imp. Vid. Conc. Ephes., part. i, c. xxx, n. 4, col. 429.

[60] Ibid., n. 6, col. 432.

[61] Ep. Theod. ad Cyrill. ibid., c. xlxi, col. 436.

[62] Ep. ii Theod. ad Cyrill. Conc. Ephes., part. i, c. xxxii, col. 437.

[63] Conc. Ephes., act. i, col. 452, 453 et seq.

[64] Conc. Ephes., act. i, col. 452, 453 et seq.

[65] Ep. Cœl. ad Cyrill., part. i Conc. Ephes., c. xv, col. 348.

[66] Conc. Ephes., act. i, col. 461.

[67] Cyrille ne doutait point des premières décisions ; mais il les soumit à un nouvel examen pour vaincre l'opiniâtreté des hérétiques. Le concile examina le jugement du saint Siège, mais il ne l'a pas réformé. Nous vous disons qu'on ne peut réformer le jugement de l'autorité souveraine, et vous nous répondez qu'on peut l'examiner. Dans le fait, le jugement du Pape resta le dernier et irréformable.

[68] Conc., Ephes., act. i, col. 461 et seq.

[69] Ibid., col. 492, 493.

[70] Ibid., et col. seq.

[71] Conc. Eph., act. i, col. 501.

[72] Ibid., col. 504.

[73] Ibid., col. 508 et seq.

[74] Conc. Ephes., act. i, col. 533.

[75] Ibid., col. 549.

[76] Ibid., col. 571.

[77] Conc. Eph., act. ii, col. 610.

[78] Christ. Lup., varior. Patr. Epist., c. ccxxvi. Vid. etiam novam collect. Baluz., p. 382.

[79] Conc. Ephes., act. ii, col. 611.

[80] Ibid., col. 618.

[81] Conc. Ephes., act. ii, col. 618.

[82] Ibid., col. 619.

[83] Ibid., act. iii, col. 622, 623.

[84] Concilium Ephesin., act. iii, col. 622, 623.

[85] Ibid., col. 630.

[86] Ibid. col. 627.

[87] Conc. Ephes., act. iii, col. 626.

[88] Ibid., act. ii, col. 618.

[89] Ibid., col. 619.

[90] Ibid., part. iii Conc. Ephes., cap. xx, col. 1069.

[91] Conc. Ephes., act. iii, col. 626.

[92] Epist. Cœlest. ad Synod. Ephes., act. ii, col. 6 14.

[93] Matth., xxviii, 19.

[94] Act. ii Conc. Eph., col. 615.

[95] Conc. Chald., part. i, Ep. ii Leon. Magn. ad Flav. tom. IV Conc., col. 11. Vid. inter Epist. Leon., edit. Quesn., Epist. xx, al. viii.

[96] Ep. Flav. ad Leon., tom. IV, col. 15. Inter Leon. Epist., post Epist. xxi.

[97] Ep. Flav. ad Leon., tom. IV, col. 16 ; inter Leon. epist., post Epist. xxi.

[98] Ep. Leon. ad Flav., inter act. Conc. Chal., act. ii, col. 344 et seq. Inter Leon. Epist. xxiv, al. x.

[99] Vid. Ep. Leon. ad Synod. Chald., part. i, Conc. Ep. xl, col. 71. Inter Leon. Ep. lxxii, al. xlvii.

[100] Conc. Chal., part. i, Epist. xvii, col. 38 ; inter Leon., Epist. xxxiii, al. xvii.

[101] Ibid., Epist. xiii, col. 34 ; int. Leon. Epist. xxix. al. xv.

[102] Epist. Leon. ad Theod., ibid., Ep. xx, col. 46 ; inter Leon. xxxix, al. xxxiv.

[103] Vid. i part. Conc. Chal., Epist. xxix, xxx, xxxi.

[104] Conc. Chal., act. iii, tom. IV Conc., col. 421, 424.

[105] Ibid., col. 425.

[106] Textus Concil. Chalcedon. sic habet : nudavit eum tam episcopatus dignitate, quam etiam et ab omni sacerdotali alienavit ministerio. Suspicatur Muzzarellus « hanc variationem refundi potius debere in editoribus quam ia ipsum vossuetium. Absit enim, inquit, ut malæ fidei tantum virum incusem, quamvis ex textu integro, et integro relato, non parvum sibi et suis negotium obviare. » (Edit. Versal.)

[107] Conc. Chal., act iii, tom. IV Conc., col. 425 et seq.

[108] Ibid., col. 448 et seq.

[109] i part. Conc. Chal., Epist. xxv, col. 51 : inter Leon., post Epist. xlvii, al. xxviii.

[110] Ibid., col. 54.

[111] Ibid., Epist. xxxv, col. 66, inter Leon., post Ep. lviii, al. xxxviii.

[112] i pars Conc. Chalc., Epist., xxxiii, col. 62 ; inter Leon., post Epist. lvii, alias xcviii.

[113] Ibid., Epist. xxxix, col. 70.

[114] Conc. Chald., act. ii, col. 337, 344, 368, 369.

[115] Hic agebatur non de receptione Epistolæ S. Leonis, sed unice de restitutione episcoporum, in Latrocinio Ephesiuo prævaricatorum, ad Synodum et ad Ecclesias, Huc referri Clericorum Constantinopolitorum clamores, recto notat Muzzarellus, ubi supra, p. 96. Vid. tom. IV Conc., col. 369. (Edit. Versal.)

[116] Nicænorum.

[117] Constantinopolitanorum.

[118] Ibid., col. 369 et seq.

[119] Conc. Chald., act. ii, col. 491.

[120] Ep. Episc. Gallor. ad Leon., tom. I Conc. Gall., p. 93 ; tom. III Conc. Labb., col. 1329 ; et inter Leon. Epist., post Epist. lxxvi, al. xcviii.

[121] Observat Muzzarellus hic omissam esse vocem præcedente, ex oscitatione, ut putat, editorum ; nam in textu legitur, auctoritatis vestræ præcedente sententia. Insuper plura citat Epistolarum quorumdam Galliæ Antistitum, necnon Eusebii Mediolanensis fragmenta, « quæ (ipsius verba sunt) cum diligentiam Bos » suetii forte effugerent, à nobis solerter collecta, aliquid exhibent, quod ejus » etiam admirationem excitasset. » Adi opus jam laudatum, tom. ii, p. 88 ; vel tom. III Conc., col. 1334, 1335, 1435. (Edit. Versal.)

[122] Epist. Synod. Euseb. Mediol. Episcop. et Episcop. Ital., tom. III Conc., col. 1134 ; et inter Leon, Epist. post Epist. lxxvii, al. lii.

[123] Vid. Dissert. prœv., n. lxi ; Leon. Ep. ad Theodor., xciii, al. lxiii.

[124] Conc. Chal., part. iii, c. iii, col. 840.

[125] Epist. Leon. ad Episc. Gall. lxxvii, al. lii.

[126] Bell., lib. II de Conc. auct., cap. xix. Vid. Dissert. præv., n. lx.

[127] Epist. Leon. ad Synod. Chald., i part. Ep. xl, col. 71. Inter Leon. Ep. lxxii, al. xlviii.

[128] Ibid., Ep. xiii, col. 34. Inter Leon., xxix, al xv.

[129] Diss. prœv., n. LX. Bell., loc. jam cit. ; Baron., an. 449, tom. VI, p. 80.

[130] Vid. Duv. et alios.

[131] Leon. Epist. lxxiii, al. xliii. ad Marc., cap, ii.

[132] Sup. Dissert. præv. num. lxxviii, lxxix. Inn. IV, cap. Quanto de consuetudine, lib. I, Decret., tit. iv, fol. 33, Ibid., cap. Inquisit., de sententia excommunicationis, lib. V, tit. xxxix, fol. 595.

[133] Diss. præv., loc. jam cit. Vid. Epist. Conc. Vien., anni 1112, tom. x Conc., col. 785.

[134] De Theodoreto nonnulla hic omissa sunt, quæ probant ipsum, jam in prima concilii actione, auctoritate sancti Leonis, Concilio inter accusatores adfuisse, ac sedi suæ restitutum esse. Pari enim jure cum cæteris subscripsit Epistolæ sancti Leonis, actione quarta ; et definitioni Synodi Chalcedonensis, actione sextâ. In actione viii, cum rursus accusaretur Theodoretus, concilium satisfieri voluit iis qui de ejus fide adhuc dubitabant. Vide tom. IV Concil., col. 102, 103, 482, 589 ; et Muzzarell., tom II, p. 111 et seq. (Edit. Versal.)

[135] Conc. Chald. act. viii, col. 621.

[136] Ibid., col. 624.

[137] Conc. Constantinop. ii, gener. v, collat. vi ; tom. V, col. 541.

[138] Ibid.

[139] Ibid., coll. viii, can. xiv ; col. 578.

[140] Ibid., coll. vi ; col. 548.

[141] Vid. col i et ii Conc. v ; tom. V, col. 419 et seq. Constit. Vigil., ibid., col. 337 et seq.

[142] Ibid., collat. 372.

[143] Ibid., col. 376.

[144] Vid. collat. v Conc. v ; tom. V, col. 479 et seq. Vid. etiam coll. vi, col. 545 et seq. ; ibid., coll. viii, can. xii, xiii, xiv ; col. 575 et seq.

[145] Vid. Ep. Vigil. attrib., ibid., col. 595 ; et Dissert. Petri de Mar. de hac Ep., col. 601 et seq.

[146] Ep. Ibæ ad Mar., tom. IV Conc. col. 561 et seq. ; et tom. V, col. 509 et seq.

[147] Conciliab. Alex. retat. in Conc. vi, act. xiii ; tom. VI Conc., col. 956.

[148] Vid. Epist. Maxim. ad Petr., tom. ii oper. Max., ex editione Pat. Comb., p. 75. Vid. etiam Epist. Serg. ad Honor., act. xii Conc. vi, col. 917 et seq. Vid. etiam Epist. Sophr. ad Serg., act. xi ; col. 852 et seq.

[149] Epist. i Honor. ad Serg., ibid., col. 928 et seq.

[150] Epist. ii Honor. ad Serg., ibid. act. xiii, col. 968.

[151] Sic in Græco πανὺ ματαίον. (Edit. Leroy.)

[152] Ibid., et col. 969.

[153] Vid. Epist. Serg. ad Cyr., in Conc. Later., an. 649 ; secret. in. tom. VI, col. 175 et seq. Typ., secret. iv, col. 231 et seq.

[154] Vid. Epist. Honor., loc. jam cit.

[155] Vid. Epist. Soph., act. x Conc. vi ; col. 852 et seq.

[156] Vid. Epist. Sophr., act. viii, col. 741 ; et in exp. Macar., ibid., col 749.

[157] Epist. i Honor. ad Serg., act. xii ; col. 928.

[158] Ibid., act. xii, col. 933 ; et act. xiii, col. 944, 945.

[159] Act. xvi, 4.

[160] Sozom., passim.

[161] Conc. vi, act. xviii ; Serm. acclam. ad Imper., col. 1053.

[162] Ep. ii Leon. ii, tom. VI Conc., vol. 1246.

[163] Bell., de R. P., lib. IV, cap. xi. Bar., tom. VIII, an. 633, p. 316 et seq. ; et an. 681, pag. 547 et seq.

[164] I Tim., vi, 20.

[165] Conc. vi, act. xviii ; edit. Imp., pag. 1086.

[166] Conc. Later. sub Mart. I, secret. i ; tom. VI Conc., col. 82 et seq.

[167] Conc. Later., sub Mart. I, secr. iv ; col. 238.

[168] Ibid., secr. v, can. xviii, col. 356, 357.

[169] Levis error in Bossuet textum irrepsit. Acta enim habemus hujus synodi à quinque omnino et centum episcopis subscripta, quem numerum exhibent omnes historici præter Theophanem, qui memorat ex episcopos huic concilio adfuisse. Vid. Theoph., an, 19 Heraclii. (Edit. Leroy.)

[170] Vid. Ep. encycl. Synod. Later. tom. VI, col 367 et seq.

[171] Ep. Agath. ad Imper., act. iv Conc. vi, col. 630 et seq. et 677 et seq.

[172] Conc. vi, act. viii, col. 729 et seq.

[173] Epist. Episc., ibid. act. iv, col. 688.

[174] Ibid. Epist. Agath., col. 636.

[175] Inf., toto libro x.

[176] Joan. IV apol. pro Honor., tom. XII Bibl. Pat., pag. 835 et seq.

[177] Disp. Maxim. cum Pyrr., tom. V Conc., col. 1784 et seq. Vid. impr., col. 1813 et seq.

[178] Epist. Agath., Conc. vi, act. iv, col. 637.

[179] Conc. vi, act. viii, col. 741, 749.

[180] Ibid., act. xiii, col. 944.

[181] Lit. Conc. vi ad Agath., ibid., act. xviii, col. 1073. Vid. Bar., an. 681 ; tom. VIII, pag. 549.

[182] Act. xviii, serm. acclam., col. 1053.

[183] Ibid., edict. Imper., col. 1085.

[184] Vid. Bell. et Bar., loc. cit., cap. xxiii.

[185] Ep. Leo. II ad Const. Imp. ; tom. VI Conc., col. 1117.

[186] Vit. Leon. II, per Anast., ibid., col. 1242.

[187] Epist. ii Leo I ad Hisp., ibid., col. 1246, 1247.

[188] Conc. Nic. ii, gen. vii, act. iii, tom. VII, col. 167.

[189] Ibid., act. vii, in defin., col. 535 ; et Conc. C. P. iv, gener. viii, in defin., tom. VIII, col. 1147.

[190] Conc. viii, act. vii, tom. VIII, col. 1091.

[191] Ep. Anast. Bibliot. ad Joan. Diac. ; tom. XII Bibl. Pat., p. 833.

[192] Vid. Brev. Rom. ante recog. Pii V et Clem. VIII, die xxviii junii.

[193] Baron., an. 681, tom. VIII.

[194] Ibid., p. 550.

[195] Baron., an. 681, tom. VIII, 551, 552.

[196] Ibid., an. 682, p. 665, 668.

[197] Christ. Lup., Diss. in vi syn., c. vi, tom. II, p. 858.

[198] Vid. Diss. præv., n. lvi.

[199] Vid Baron., an. 681 ; et Conc. vi, act. viii, col. 753 ; et act. xii, col. 917.

[200] Bell. de R. P., lib. IV, c. xi.

[201] Greg. Mag., lib. VI, Epist. xiv, ad Nars. Comit., tom. II, col. 803.

[202] Vid. Hist. Monoth. P. Comb., edit. Paris, 1648, sub hoc tit. Auctuarium Bibl. Patrum, tom. II.

[203] Hic Agatho significare videtur scriptionis genua quoddam, elegantius et nitidius illo, quo in actis vulgaribus uti solebant desertores. (Edit. Leroy.)

[204] Vid. Hist. Monoth. P. Comb., edit. Paris, 1648, sub hoc tit. Auctuarium Bibl. Patrum, tom. II, p. 199.

[205] Ibid., p. 203.

[206] Luc., xxii, 31, 32.

[207] Ep. Agat. ad Const. Imp. in act. iv conc. vi, col. 636.

[208] Bell., de Rom. Pont., lib. IV, c. xi.

[209] Joan. IV Apol. ad Const. pro Honor., tom. XII Bibl. Patr., p. 835 et seq.

[210] Disp. Max. cum Pyrr., tom. V Conc., col. 1814, 1815.

[211] Joannes Abbas nuncupatus. (Edit. Leroy.)

[212] Vid. sup., cap, xxii, xxiii.

[213] Epist. Leon. II ad Imp., tom. VI conc., col. 1117.

[214] Ejusd. epist. ad Hisp., ibid., col. 1246, 1247.

[215] Bell., loc. jam sæpe cit.

[216] Anast. Bibl., Epist. ad Joan. Diac., tom. XII Bibl. Patr., p. 333.

[217] Anast. et Bell., loc. cit.

[218] Vid. conc. vi, act. xii et xiii.

[219] Anast. et Bell., loc. cit. ; Bar., an. 633 ; tom. VIII, p. 317 et alibi pass.

[220] Vid. Diss. præv., num. lvii, lviii, p. 317 ; et sup. hoc lib., c. xxvi.

[221] Epist. ii Leon. II, tom. VI Conc., col. 1246, 1247.

[222] Non congregavit Ervigius generale concilium, sed in unaquaque provincia particulares synodos. Placet hic exscribere ipsa verba concilii Toletani xiv, c. i, col. 1279. « Princeps Ervigius... hoc dedit speciale edictum, ut quia... sicut oportebat... generale concilium fieri varia adversitatum incursio non sineret, saltem adunata per provincias concilia fierent ; et si quidem hic primum à nobis in urbe regia synodus ageretur, deinde in singulis quibusque provinciis singulare haberetur concilium, quo, quidquid hic actum per toletanam synodum, reliqui primarum sedium præsules... per discreta provinciarum suarum concilia observarent. » (Edit Leroy.)

[223] Conc. Tolet., xiv, c. i et ii, tom. VI Conc., col. 1279, 1280 ; ibid., c. iv, col. 1281.

[224] Hispanis Pontifex primum miserat sextæ synodi definitionem fidei et Prosphoneticon, deinde acta integra ; et hoc est, ut videtur, quod dicunt Patres toletani. (Edit. Leroy.)

[225] Conc. Tolet. xiv, c. v.

[226] Ibid., c. vi.

[227] Ibid., c. ii, col. 280.

[228] Epist. Adr. I ad Imp. et ad Taras., act. ii Conc. vii ; tom. VII Conc., col. 99 et seq., 122 et seq.

[229] Sive potius ad Tarasium Constantinop. (Edit. Leroy.)

[230] Ibid., col. 127.

[231] Epist. Adr. I ad Imp. et ad Taras., act. ii Conc. vii ; tom. VII Conc., col. 130.

[232] Vid. Diss. præv. n. lxii.

[233] Act. viii, col. 554.

[234] Conc. Francof., can. ii tom. VII, col. 1057.

[235] Hincm. Epist. ad Hinc. Laud., c. xx.

[236] Sirmund., Adnot. da can. ii Conc. Francof. ; ibid., col. 1055.

[237] Sirm., Præf. ad Conc. Paris., an. 824, tom. vii Conc. col. 1548.

[238] Ibid. et col. seq.

[239] Common. Lud. Pii ; Ibid., col. 1549.

[240] Common., loc. sup. cit.

[241] Vid. conc. vii, act. viii, defin.

[242] Conc. viii, act. iii ; tom. viii, col. 1011 ; act. iv, col. 1021 ; et act. v, col. 1029, male, 1019 ; ibid., act. v, col. 1042 ; ibid., col. 1043. Vid. Diss., præv n. lxiii.

[243] Ibid., col. 1056.

[244] Greg. Mag., lib. 1, ep. xxv, al. xxiv, ad Joan. Constantinop., tom. II Oper., col. 515 ; et lib. III, ep. x, col. 632, et alibi passim.

[245] Vid. Doct. Lov. et tract. de Libert., etc., lib. VII, c. iv et v.

[246] Gelas., ep. xiii, ad Episc. Dard., tom IV Conc. col. 1204, 1205.

[247] Greg. Mag., lib. I, ep. xxv, al. xxiv, ubi sup.

[248] Conc. Rhem. sub Calixto II, tom. x Conc., col. 875 ; et Conc. Later. i ; ibid., col. 891 et seq.

[249] Conc. Lat. ii, sub Innoc. II ; ibid., col. 999 et seq.

[250] Conc. Later. iii, sub Alex. III ; ibid., col. 1503 et seq.

[251] Ibid., col. 1506.

[252] Conc. Latet., iv, sub Innoc. III, can. i ; tom. xi, col. 142. Vid. etiam can. ii et iv.

[253] Serm. i Innoc. III ; ibid., col. 131 et seq.

[254] Conc. Lug. i sub Innocentio IV ; ibid., 633, col. et seq.

[255] Ep. Greg. X, ante Conc. Lug. ii, tom. XI Conc., col. 940.

[256] Ep. Mich. Imp., ibid., col. 961 et seq.

[257] Ibid., col. 967.

[258] Ibid., const. i, col. 975.

[259] Epist. Imp., ibid., col. 956.

[260] Epist. episc. grœc., ibid. col. 968 et seq.

[261] Sup., lib. vi, c. xi. Vid. Decr. union, Conc. Flor. ; tom. xiii Conc., col. 510 et seq.

[262] Vid. infr., lib. X.

[263] Sup., lib. VI.

[264] Sup., lib., V et VI, passim.

[265] Ep. episc. græc. conc. Lug. ii, tom. xi, col. 971.

[266] Sup., lib. VI, cap. v et seq. conc. Basil., sess xxiv, n. ii ; tom. xii, col. 567 et seq. Conc. Flor., sess. xxv, tom. XIII, col. 382 et seq. Aug. Patr. Hist., ibid., cap. lv et seq., col. 1542 et seq.

[267] Ibid., c. xi. Conc. Flor., sess. xxv, col. 387.

[268] Sup., ibid., cap. ix et x.

[269] Georgii Scholar. orat. i, in app. conc. Florent., tom. XIII. col. 575.

[270] Ibid., orat. ii, col. 614, 615.

[271] Conc. Florent., sess. vii, ibid., col. 128, 129.

[272] Hunc locum, quanta potui diligentia contuli in utraque editione, neque apicem unum immutatum vidi, (Edit. Leroy.)

[273] Conc. Florent., sess. vii ; in edit. Rom., tom. IV, p. 372, 373 ; in edit. Bin. Paris., 1636, tom. VIII, p. 622, 623 ; in edit. Lab., tom, XIII, col. 130.

[274] Vid. ibid., et Epist. Agath. in Conc. vi, act. iv, tom. VI, col. 636.

[275] Vid. sup., cap. xxi et seq. ; Diss. præv., n. liv et seq.

[276] Labitur hic levi errore Bossuet Non enim Speculator, qui anno 1296 è vivis excesserat, hunc tractatum scripsit, sed fratri ejus filius alter Guillelmus Durandus, vir quoque plurimae doctrinæ, qui proxime post Speculatorem in Mimatensi cathedra sedit. (Edit. Leroy.)

[277] Vid. Diss. præv., n. 50.

[278] Durand., tract. de Celebr. conc., passim.

[279] Lib. i Clem., tit. i, cap. unic.

[280] Bull. Convoc. Conc. Vien. per Clem. V : Regnans in cœlis, tom, XI, col. 1543.

[281] Ibid., col. 1544.

[282] Ibid., Ep. Arch. Nicos. Alma Mater, col. 1550.

[283] Sup., lib. V et VI.

[284] Ibid., lib. VI, c. xviii.

[285] Bull. Jul. II, convoc. Conc. later., sess. i, tom. XIV, col. 33.

[286] Ibid., col. 38.

[287] Ibid., col. 20, 21.

[288] Ibid., col. 22, 23, 24.

[289] Ibid., col. 26.

[290] Conc. Later., sess. iii, col. 87.

[291] Vid. Orat. Caj., ibid., sess. ii, col. 68 et seq.

[292] Decr. Ferd. reg., mox imper. ; edit. Poson., an. 1548, art. xiii.

[293] Ibid., an. 1550, art. xvi.

[294] Cens. arch. Strig. Vid. Vindic. major. schol. Paris.

[295] Mém. pour le conc. de Trente, 1533, p. 3.

[296] Indict. Conc. Trident. per Paul. III, tom. XIV, col. 725 et seq. Vid. etiam Onuph., Vita Pauli III ; et Hist. conc. Trident. Fra-Paol. et Pallav., an. 1544.

[297] Nisi nobis statutum esset textum Bossuet, ne immutato quidem apice in tegrum proferre, hoc vocabulum : Tarsensi, deleremus. Nam nuspiam reperimus in tomis conciliorum neque in historicis, fuisse Tarsi ullam synodum. Socrates quidem dicit, Synodum ibi convocatam fuisse, celebratam vero nullibi dicit. (Edit. Leroy.

[298] Socrat., edit. Vales., lib. II, c. xx, xxiv ; lib. IV, c. xii Conc. Eph., Chal. et al. pass. Vid. ep. Theod. Imp. ad Synod. Eph. ii, in act. i Conc. Chalc., tom. IV, col. 110 ; et in Conc. Chalc., pass., ep. Egyp. ad Leon. imp., part. iii Conc. Chalc., cap. xxii, col. 892 ; ep. episc. Europ., ibid., c. xxvii, col. 907 ; ep. Mœs., cxxxii, col. 912 ; ep. Phœn., c. xxxvii, col. 920, etc.

[299] Collect. Holst., I part., p. 176.

[300] Conc. Afric., sub Cœl., can. lxi, tom. II Conc., col. 1660. Vid. Bar., tom. V, an. 401.

[301] Conc. Chalc., act. v. Vid. supra, lib. VII, c. xvii.

[302] Epist. Leon. Mag. ad Theod., inter Leon. epist. xciii, aliàs lxii. Vid. Diss., præv. n. lxi.

[303] Epist. Theot. ep. Scyth. ad Leon. imp., part. iii Conc. Chalc., cap. xxxi, col. 911.

[304] Conc. rom. sub Hilar., tom. IV Conc., col. 1063, 1064.

[305] Monachos olim regebant episcopi. Sed, ut sæpe fit, quæ optime à majoribus constituta sunt, ea mala consuetudine à nepotibus dissolvuntur. Gregorius enim cum videret monachos multorum episcoporum exemplo à solitudine et abstinentia retractos, ad frequentiora colloquia et mundanas voluptates reduci, jussit in eo concilio solos abbates monasteriorum curam suscipere, et vetuit ne deinceps episcopi illorum negotiis se immiscerent. (Edit Leroy.)

[306] Conc. rom. iii, sub Greg. Mag., tom. V, col. 1608.

[307] Ep. Mart. I ad Amand. episc. tom. VI Conc., col. 383.

[308] Sup., liv. VII, c. xxix. Vid. etiam Conc. tolet. xiv, tom. VI Conc., col. 1279 et seq.

[309] Sup., ibid., c. xxx. Vid. Conc. ii Nicæn., vii gener., tom. VII, col. 127.

[310] Conc. Tricass. ii, an. 878, act. iv, tom. IX, col. 308.

[311] Conc. Ravenn., ibid. col. 507.

[312] Ibid., cap. i, col. 508.

[313] Conc. Rhem., sub Calixt. II, tom. X, col. 875. Vid. supra, lib. III, c. xii.

[314] Pet. Dam., Discep. synod., tom. IX Conc., col. 1164.

[315] Berth. ap. Urst. p. 375.

[316] Bull. Jul. II, Cum tam divino, sess. v conc. Later. tom. xiv, col. 116 et seq.

[317] Ibid., bull. Si summus, col. 119.

[318] Ibid., col. 115.

[319] Ibid., col. 119.

[320] Sup., lib. VII, c. vii.

[321] Sozom., lib. VI, c. xxiii ; Theod., lib. II, c. xxii ; Conc. Rom. sub Dam., part. i, coll. Holst.

[322] Athan., ep. de Syn. Arimin. et Seleuc., n. vi, tom. I, p. 719.

[323] Epist. conc. Arimin. ad Const., ap. Athan., ibid., n. x, p. 723, et apud Socrat., lib. II, cap. xxxvii.

[324] Vid. loc. jam cit. Socr., Soz., Theod.

[325] Conc. Rom. sub Dam., coll. Holst., loc. jam cit.

[326] Basil. ep. lxix, al. lx, ad Athan., n. 1, tom. III, ed. Bened., p. 162.

[327] Sup., lib. VII, c. viii.

[328] Conc. Eph., act. ii, Vid. supra, lib. VII, c. xiii.

[329] Ibid., act. vi, vii, col. 671, 801.

[330] Christ. Lup., Var. Patr. epist., cap. cxvii.

[331] Not. Christ. Lup., ubi supra.

[332] Vid. act. conc. Eph. ii, in conc. Chalc., act. i, tom. IV, col. 115 et seq.

[333] Ibid., col. 122.

[334] Vid. act. conc. Eph. ii, in conc. Chalced., act. i, tom. IV, et col. seq. Vid. etiam act. iii. ep. conc. ad Valent. et Marc. imp., col. 463, et Relat. ad Pulch., ibid., col. 464.

[335] Ibid., conc. Ephes. ii, in act. i conc. Chalced., col. 305.

[336] Vid. Varias epist. Leon. Mag. ad Imper. et Augustas, i part. conc. Chalc., cap. xix, xx, xxi, xxii, xxiii, col. 38 et seq. ; et inter Leon., ed. Quesn., ep. xxxix, XL, xli, XLV, xlvi.

[337] Leon. ep. ad Juven., cx, alias lxxii.

[338] Ejusdem ep. ad Leon. imp., cxxv, al. lxxv.

[339] Gelas, ep. xiii, ad Episc. Dard., tom. iv, conc., col. 1204.

[340] Relat. syn. Chalc. ad Leon., part. iii, cap. ii, col. 833 et seq.

[341] pist. ad Pulcher., lxxix ; ad Anatol. C. P., lxxx ; ad Max. Antioch., xciii, al liii, lv, lxii.

[342] Relat., loc. jam cit.

[343] Vid. conc. Chalc., part. iii, c. iii, col. 840.

[344] Epist. Leon. ad episc. conc. Chalc. ibid., cap. xvi, col. 881, 882 ; et inter Leon. ep. lxxxvii, al. lxi.

[345] Conc. Chalc., cap. xlv, Epist. Agap. ad Leon. imp., col. 942.

[346] Conc. C. P. iii gener. vi, act. xviii, tom. vi, col 1072.

[347] Ibid., act. xviii ; ep. ad Agathon., tom. vi, col. 1276.

[348] Edict. Const. imp., ibid., col. 1084 et seq.

[349] Epist. Leon. II ad Imp. Const., ibid., col. 1116.

[350] Ep. Imp. ad Leon. II, ibid., col. 1102, 1103 ; et Leon. II ad Imp., col. 1117, 1120.

[351] Conc. C. P. iv, gener. viii, act. x, tom. viii, col. 1169.

[352] Ibid., col. 1168.

[353] Sup., lib. v, cap. x, xi, xii.

[354] Ibid., c. xxi.

[355] Ibid., c. xxii. Vid. Bull. Martini V, Inter cunctas, post sess. XLV conc. Const., tom. xii, col. 268.

[356] Ibid. cap. xxviii. Vid. conc. Const., sess. XLV, col. 258.

[357] Sup., lib. VI, c. i et seq. Vid. in sess. xvi conc. Basil. Bull. Eug. IV, Dudum sacrum, tom. XII, col. 528 et seq.

[358] Conc. Trid., sess. xxv, col. 920, 921.

[359] Hic labitur errore levi Bossuet. Non enim Farnesius sedit unquam legatus et præses in concilio Tridentino, neque etiam ille, sed Moronus et Simoneta, qui Sedis apostolicæ legati concilio præfuerant, ejus confirmationem à Pio IV postularunt ; qua concessa, Alexander Farnesius Romanæ Ecclesiæ vice cancellarius confirmationis instrumentum sigillo cancellariæ munitum, eis tradidit. Vide loc. in textu citat. (Edit. Leroy.)

[360] Ibid., col. 939.

[361] Conc. Ephes., act. vii, tom. III, col. 804.

[362] Ibid., col. 783, 810.

[363] Greg., Mag., lib. VII, indict., xv, ep. ad Eulog. xxxiv ; al. lib. VI. ep. XXXI ; tom. ii, col. 882.

[364] Leon. Mag., ep. lxxix, lxxx, al. liii, lv, ad Pulch. et ad Anat. C. P.

[365] Conc. Chalc., act. i, tom. IV, col. 115.

[366] Ibid., act. xv, col. 769.

[367] Ibid., act., xvi, col. 796, 809, 812.

[368] Ibid., col. 809.

[369] Ibid., col. 813 et seq.

[370] Ibid., col. 817.

[371] Part. ii conc. Chalc., cap. i ; Relat. ad Leon., col. 837 ; inter Leon. epist., post lxxvii.

[372] Epist. Leon. ad Pulch., ibid., c. vii, col. 850, et inter Leon. epist., lxxix, lv.

[373] Epist. Leon. ad Anat., ibid., cap. v, col. 844, 846 ; et inter Leon. ep., lxxx, al, LIII. Vid. etiam epist. ad syn. Chalc., ibid., c. xvi, cal. 881 ; inter Leon. ep. LXXXVII » al, LXI. Collect. Holst., part. i, c. XXII.

[374] Epist. Anat. C P, ad leon. Mag., in coll. Host., ibid.

[375] Bell., de Rom. Pont., lib. II, c. xxii.

[376] Marc., de Conc. sacerd. et imp., lib. III, c. iii n. 5.

[377] Vid. supra, hoc libro, cap. iii et seq.

[378] Relat. conc. vi ad Agath., tom. VI, col. 1076. Vid. supra, c. vi.

[379] Definit. Conc. vii, act. vii, tom, VII, col. 551. Vid. supra, lib. VII cap. xxx. Diss. prœv., n. lxiii.

[380] Vid. supra lib. VII, c. xiv ; Vid. conc. Eph., act. ii. tom. III, col. 614.

[381] Ep. Leon. II ad Imp., tom. VI Conc. col 1126.

[382] E Societate Jesu.

[383] Bag. Apol. fidei de loc. Theol., disp. v, cap. iv, sect. i.

[384] Vid. supra, hoc lib., c. v.

[385] Gelas., epist. xii, ad Ep. Dard., tom. IV Conc., col. 1200, et passim.

[386] Vid. supra lib. VII, cap. xxix, xxxi.

[387] Duval., tract. de supr. Rom. Pont. potest., part, iv, quæs. vi. p. 525 et seq., edit. 1614, Vid. Dissert. præv., n. xxii.

[388] Conc. Constantinop. iv gener. viii, col. 1166.

[389] Sup., lib. VII, c. vi et xiv.

[390] Ibid., cap. ix et seq.

[391] Conc. Arelat. i, en. 314, epist. ad Sylvest., tom. i Conc., col. 1425, 1427.

[392] Vid. can. conc. I Arel., ubi supra.

[393] Vid. suprà, lib. VII, passim, et etiam hoc libro.

[394] Resc. Inn. ad Conc. Milev., tom. ii Conc., col. 1287. Inter August. epist. clxxxii, al. xciii, n. 2 ; tom. II, col. 639.

[395] Ejusdem Rescript. ad Conc. Carthag., ibid., col. 1284. Inter August., ep. clxxxi, al. xci, n. i, col. 635.

[396] Leo, Mag., serm. iii in Anniv. Assum. ejusd., c. ii.

[397] Id. epist. x, al. lxxx, ad Episc. prov. Vien. c. i.

[398] Opt. Milev. de Schism, Donat. adv. Parm., lib. VII, edit. Dup. p. 104.

[399] Greg. Nyss., In eos qui castigari ægre ferunt, tom. III, p. 354, edit. Paris.

[400] Cæs. Arelat., Exemp. libel. ad Sym., tom. IV Conc., col. 1294.

[401] Matth., xxviii, 19, 20 ; Marc., xvi, 14.

[402] Joan., xx, 21, 22.

[403] Bell., de Rom. Pont., lib. IV c. xxiii.

[404] Matth., xvi, 13, 16, 19.

[405] August., tract. lxviii in Joan., n. 4 ; tom. III, part, ii, col. 800, 801.

[406] Cypr., ep. xxvii, al. xxxii, edit. Baluz., p. 37.

[407] Id., tract. de Unit. Eccl., et alibi passim.

[408] Opt., lib VII, p. 104.

[409] Vid. cap. præced.

[410] Aug., epist., liii, aliàs clxv, n. 2, col. 120.

[411] Id., tract. in Psal., cviii, n. 1, tom. IV. col. 1215.

[412] August., de Agon. christ., c. xxx, n. 32 ; tom. VI, col. 260.

[413] Id., serm. cxlix de Verb. Apost., al. xxvi de Divers., c. vi, n. 7 ; tom. V, col. 706.

[414] Id., serm. ccxcv, al. cviii de Divers., c. ii, n. 2 ; col. 1194, 1195.

[415] Vid. passim cont. Donatist., tom. IX.

[416] Corbeiensis monachus.

[417] Christ. Drut., Exp. in Matth., c. xxv, tom. XV Bibl. Patr., p. 136.

[418] Conc. Cabill., tom. IX, col. 275. Vid. Suppl. conc. Gall. D. de Ia Land., p. 294.

[419] Ibid., p. 277. Vid. conc. Rhem., an. 900, ibid., col. 481.

[420] Capitul. Car. Mag., lib. V, cap. clxiii.

[421] Prœf. Conc. Meld., tom. vii, Conc. col. 1816 et seq.

[422] Conc. Vienn., can. i, tom. IX, col. 433.

[423] Aug., Enarr. in Ps. cviii, n. 1 ; tom. IV, col. 1215.

[424] Id., serm. lxxvi, al. xiii de Verb. Domini, c. ii, n. i ; tom. V, col. 416.

[425] In eo loco codicis quem diligentiori cura recognovit Bossuet, hæc ad marginem, ipsius scripta manu, legimus : « Caput xiv. Ecclesiæ hispaniensis traditio in conciliis Toletanis et in concilio Tridentino ; » et in scheda hic inserta : « Notanda est traditio Ecclesiæ hispaniensis, ante caput xiv. » Quapropter deleto numero capitis sequentis, pro xiv posuerat xv. Cum autem solitus fuerit Bossuet in schedis ea scribere quæ suo operi addebat, et ea sola nobis supersint hujus capitis indicia ; an ab auctore illud caput confectum fuerit, an schedæ amissæ fuerint, prorsus ignoramus, (Edit. Leroy.)

[426] In suo libro cui titulus est : Défense du droit episc.

[427] Vid. Act. du Clergé de 1655.

[428] Vid. Act, du Clergé de 1655.

[429] Vid. supra, lib. VI, c. xxiii et seq.

[430] Hier., ep. ad Evang., ci, al. ad Evag. lxxxv ; tom. IV, col. 803.

[431] Bern., de Consid. ad Eug., lib. IV, c. vii, n. 33 ; tom. 1, col. 444.

[432] Anonym., de Libert., etc., toto lib. VIII, imprim., c. x et xi.

[433] Joan. Raven., Epist. ad Greg. Mag., epist. lvii, lib. III ; al. LV, lib. II ; tom. II, col. 668.

[434] Greg. Mag., lib. V, epist. xx s ad Maur. Aug., al. lib. IV, ep. xxxii ; ibid., col. 748.

[435] Id., epist. xviii, ad Joan. Constantinop. ; al. lib. IV, ep. xxxviii, col. 744.

[436] Id., ep, xxxviii, col. 743.

[437] Id., lib. VIII » ep. xxx, ad Eulog. Alex., al. lib. VII, epist. xxx, col. 919.

[438] Anon., de Libert., etc., lib. VIII, cap. iii, iv.

[439] Anon., de Libert., etc., lib. VIII, cap, v et seq.

[440] Tit., I, 5.

[441] Anonym., ibid., c. XII, n. 2.

[442] Ibid., tot. cap.

[443] Anon., de Libert., etc., cap. i, n. 9 ; cap. viii, n. 14 ; cap. xii, n. 5, 6.

[444] Bell., de Rom. Pont., lib. IV, c. xxiv.

[445] Felix. III, ep. xiii, ad Flav. Constantinop. ; tom. IV Conc., col. 1089.

[446] Vid. Baro. de Serg. III, Land. Joan. X, Joan. XI ; tom. X, passim.

[447] Anon., lib. V, cap. xii, n. 1.

[448] Chrys., homil. liv, al. Lv in Matth. ; tom. VII, p. 546 et seq. ; Matth., xvi, 15.

[449] Joan., ii, 11.

[450] Anon, lib. V, cap. xii, n. 2.

[451] Ibid., n. 1.

[452] Ibid., n. 3.

[453] Anon., lib. V, cap. xii, n. 4.

[454] Ibid., n. 5, 6, 7.

[455] Chrysost., loc. jam cit., n. 2, p. 546.

[456] Ibid., n. 7.

[457] Sup., hoc lib., cap. xii et seq.

[458] Anon., ibid., a. 8.

[459] Anon., lib. V, cap. xii, n. 9.

[460] Chrys., loc. cit., p. 548.

[461] Ibid., n. 3. Anon., lib V, cap. xii, n. 10.

[462] Anon., ibid., n. 11.

[463] Ibid., n. 12 ; Chrys., hom. iii in Act., n. 1 ; tom. IX, p. 23.

[464] Chrysost., homil. iii in Act., n. 2 ; tom. IX, p. 25.

[465] Act., i, 22.

[466] Chrysos., homil. iii in Act., n. 3 ; tom. IX, p. 26.

[467] Anonym., loc. cit.

[468] Chrysost., hom. iii in Act., n. 3 ; tom. IX, p. 26.

[469] Infra, lib. IX.

[470] Act., XV, 28.

[471] Chrysos., hom. xxxiii in Act Apost. ; tom. IX, p. 253.

[472] Anon., lib. VII, c. ix, n. 11 ; Aug., lib. II de Bapt. cont. Donat., cap. iii, n. 4, tom. IX, col. 98.

[473] Ibid., cap. viii, n. 14, col. 104.

[474] Anon., lib. V, c. x, n. 4 ; c. xi, n. 3, etc.

[475] Aug., loc. cit., c. i, iv, ix.

[476] Bell., de Conc. auctor., lib. II, c. VII.

[477] Anon., lib. V, c. xi ; Aug., pass. Vid. supra, hoc lib., c. xii, xiii.

[478] Aug., serm. civ de Verb. Domini, c. iii, n. 4 ; tom. V, col. 541 ; et serm. cclv, in Dieb. pasch., al. i de Divers., c. vi, n. 6 ; ibid., col. 1052. Specul. de Ev. Joan., tom. iii, part. i ; col. 775 ; et lib. I de Consens. Evang., ibid., part. ii, col. 5, etc.

[479] Anon., loc, cit., n. 4, 5.

[480] Ibid., n. 2.

[481] Sup., lib. VII, c. iv et seq.

[482] Epist. Pelag. II post Conc. v ; tom. V Conc. col. 617 et seq ; Leon., epist. xcii, ad Max. Ant., al. lxii, cap. v.

[483] Gelas. ep. Vid. tom. IV Conc. col. 1157 et seq.

[484] Athan., de Synod. Arimin. et Seleuc., n. 6 ; tom. I, p. 719.

[485] Act., xv, 28.

[486] Bell., de Rom. Pont., lib. IV, c. vii.

[487] Sup., lib. VII, c. viii. Vid. passim eod. lib.

[488] Anon., de Libert., etc., lib. VII, c. ix, n, 9 ; et cap. xiv, n. 2, et pass. alib.

[489] Bell., de Rom. Pont., lib, IV, cap. vil Vid. lib. VII, c. vi et xiv.

[490] Joan., xx, 21.

[491] Matth., xxviii, 19, 20.

[492] Bell., de Rom. Pont., lib. IV, cap. vii.

[493] Anon., de Libert., etc., lib. VII, c. ix, n. 9.

[494] Matth., xxviii, 20.

[495] Ep. Cœlest., act. ii conc. Eph., tom. III Conc., col. 614.

[496] Anon., de Libert., etc., lib. VII, cap. xiv, n. 7, 8.

[497] Vid. supra, lib, VII, cap. xi et seq. ; xvii, xxi, etc.

[498] Bell., loc, supra cit.

[499] Bell. de Rom. Pont., lib. IV, cap. vii.

[500] Vid. Diss. prœv., num. lxvii et seq.

[501] Vid. supra, lib. VI, cap. xviii.

[502] Aug., lib. IV ad Bonif., c. xii, n. 34 ; tom. X, col. 492.

[503] Matth., xvi, 15, 16.

[504] Ep. syn. episc. Gall. ad Leon., tom. III Conc., col. 1329 ; et inter Leon. post. ep. lxvi, al. xcviii.

[505] Vid. in Append., lib. III, c. ii.

[506] Tertull., de Prœscr. adv. Hæret., cap. xxxii.

[507] Carthaginense nempe, et Milevitanum.

[508] Aug. serm. cxxxi, de Verb. Evang. Joan., al. ii de Verb. Apost., c. x, n. 10 ; tom. v, col. 645.

[509] Act., xv, 2.

[510] Ibid., i, 15, 16.

[511] August., loco mox cit.

[512] Id., de Bapt. cont. Donat., lib. II, c. iv, n. 5, tom. IX, col. 98. Vid. sup., Diss. prœv., n. lxxi et seq.

[513] Ephesina.

[514] Sup., lib. VII, cap. IX et seq.

[515] Constantinopolitanus.

[516] Conc. Chald. part. i, ep. iv, tom. IV, col. 15. Inter Leon., post ep. xxi.

[517] Ibid., ep. xviii. Inter Leon. xxxiii, al. xvii.

[518] Aug., lib. IV ad Bonif., c. xii, n. 34 ; tom. x, col. 492.

[519] Eutychetis.

[520] Id., lib. II cont. Jul., cap. i, n. 1 ; tom. X, col. 525. Vid. c. x, et passim et imprim., lib. IV ad Bonif., c. xii, n. 32 ; col. 492.

[521] Contra Julian., lib. III, c. i, n. 5, col. 555.

[522] Jul. apud Aug., cont. Jul., lib. II, c. x, n. 35, 36, col. 550.

[523] Aug., ad Bonif., lib. IV, c. xii, n. 34, col. 493.

[524] Epist. Flav. ad Leon. Mag., tom. IV Conc., col. 15. Vid. sup.

[525] Aug., lib. III cont. Jul., c. i, n. 5, col. 555.

[526] Id., ad Bon., loc. jam cit.

[527] Vid. Aug., pass. et ep. conc. Cart. ii cont. Pelag., an. 416. tom. II Conc., col. 1533 et seq.

[528] Declar. Cler. Gall., 1682 ; Præf. c. i et iv.

[529] Aug., lib. I cont. Jul., c. vii, n. 32. col. 516.

[530] Aug., ep. cxc, ad Opt., et pass. cont. Pelag.

[531] Vid. Diss. præv., num. LXXvi ; et ep. Capr. inter act. syn. Ephes., tom. III Conc., col 532.

[532] Conc. Eph., act. v, Relat. ad Cœlest., col. 666, 667.

[533] Conc. Eph., act. vii, col. 804, 805.

[534] Epist. Cœlest. ad Synod. Eph., part. III. c. xx, col, 1071.

[535] Euseb. Hist., lib. VII, cap. iii, ed. Vales.

[536] Ep. Cypr. LXXiv, p. 138, edit. Baluz.

[537] August., de Bapt. contra Donat., lib. V, c. xxii, n. 30 ; tom. IX, col. 156.

[538] Ep. Firm., inter Cypr. lxxv, p. 148.

[539] Conc. Carthag., an. 256. Præf. apud Cypr., p. 329, 330 ; et tom. I Conc., col. 786.

[540] Dissert. prœv., num. ixvii et seq.

[541] Aug., de Bapt. cont. Donat., lib. II, c. iv, n. 5 ; tom. IX, col. 98.

[542] Aug., de Bap. cont. Donat., lib. II, c. iv, n. 5 ; tom. IX, col. 98.

[543] Bell., de Rom. Pont., lib. IV, c. vii.

[544] Aug., de Bap. cont. Donat., lib. V, c. XXV, n. 36. col. 158.

[545] Ep. Firm. ad Cypr., inter Cypr. Lxxv.

[546] Christ. Lup., in Doct. Lov. relat., p. 50.

[547] Aug., de Bapt. cont. Donat., lib. II, c. iv, n. 5 ; tom. IX, col. 98.

[548] Ibid., lib. III, c. ii, n. 2, col. 108.

[549] Anon., lib. VII, c. viii, n. 9.

[550] Cypr., in Præf. Conc. Carth. iii, inter ejus Oper., p. 330 ; et tom. II Conc., col. 786.

[551] Doct. Lov., p. 56.

[552] Conc. Carthag. iii, inter Cypr. oper., p. 330 et seq.

[553] Rom. iii, 3.

[554] Aug., de Unic. Bap., cap. xiii, n. 22 ; tom. IX, col. 553 ; et passim ; de Bapt. contra Donat., et aliis lib. et ep. de hœr. Don., tom. II et IX.

[555] Id., epist. ad Vinc., xciii, n. 38. ; tom. II, col. 246.

[556] Lib. de Unic. Bapt., c. xiii, num. 22, et alibi passim.

[557] Lib. V de Bapt. contra Donat., cap. xvii, n. 23 ; col. 152.

[558] Vid. ep. cv. ad Donat., cap. iii, n. 12 ; tom. II, col. 300, 302 ; et lib. IV, contra Cresc., cap. xiii, n. 15 ; tom. IX, col. 492 : et passim, contra epist. Parm., lib. II, c. xiii, n. 29, 30, col. 45, 46 : et serm. ad Pleb. Cœs., n. 2 ; tom. IX, col. 619, et passim. Lib. I de Bapt. contra Donat., c. xiv, n. 22, col. 91 : de Unic. Bapt., c. iii, n. 4, p. 528.

[559] Lib. II de Bapt. contra Donat., cap. xiv, n. 19, col. 107.

[560] Ibid., lib. IV, cap. xxiv, n. 30, col. 140.

[561] Inter oper. Cypr., edit. Prior et Rigalt., 1679, post epist. lxxiv : in edit. Baluz., 1726, p. 353 et seq.

[562] Euseb. Hist., lib. VII, c. iii, edit. Vales.

[563] Hieron., Dialog. advers. Lucif., tom. IV, part. ii, col. 303, 304.

[564] August., lib. IV de Bapt., loc. jam cit.

[565] Id., lib. V, c. xvii, n. 23, col. 152.

[566] Aug., de Hæresib., hæres., lxix, tom. VIII, col. 21.

[567] Id., lib. II, advers. Cres., c. vii, n. 9, col. 413.

[568] Id., de Unic. Bapt. cont. Petil., c. ii, n. 3, col. 528, et pass.

[569] Vincent. Lirin., Commonit. i, cap. XI.

[570] Ibid., cap. ix, x, xi.

[571] Ibid., cap. ix.

[572] Ep. Firmil. ad Cypr., inter Cypr., LXXV, p. 149.

[573] Vid. ep. Basil. ad Amphil., clxxxviii, tom. III, p. 268 et seq.

[574] Asiæ Minoris.

[575] Vid. ep. Basil. ad Amphil. ; can. i.

[576] Conc. Arel., an. 314, can. viii ; tom. i Conc. col. 1426.

[577] Hieron., Dial. adv. Lucif., tom. IV, part. ii, col. 305, 306.

[578] Conc. Nic. can. viii ; tom. II Conc. col. 31, 32.

[579] Ibid., can. xix, col. 38.

[580] August. hæres. xliv. tom. VIII, col. 13.

[581] Legationem intervenisse probant ea verba quae inter subscriptiones legimus ; Claudianus et Vitus presbyteri, Eugenius et Cyriacus diacones ex urbe Roma missi à Sylvestro episcopo. Hoc ergo significat Bossuet eos concilio non præsedisse. Et quidem unius Marini nomen videmus in capite canonum, eo modo ; Domino sanctissimo fratri Sylvestro, Marinus vel coetus episcoporum, etc. Tom. I Conc., col. 1427, 1429. (Edit. Leroy.)

[582] Aug. lib. I, de Bapt. cont. Donat., c. vii, n. 9 ; tom. ix, col. 84 ; lib. II, c. ix, n. 14, col. 104, et alib. pass.

[583] Vit. Aug., auct. Possid., c. viii, in fin. append., tom. X, col. 262.

[584] Aug., ep. ccxiii, p. 4, tom. II, col. 790.

[585] Vid. Opt. Milev., lib. I.

[586] Aug.. ep. ad Glor. Eleus., etc., xliii, c. vii, n. 19, tom. II, col. 97.

[587] Ibid., col. 96.

[588] Sup., lib. VI, c. iii et seq.

[589] In sua synodo ad Quercum.

[590] Epist. i Chrysost. ad Innoc., n. 4 ; tom. iii, p. 520.

[591] Palladius quis ille fuerit, lis est inter doctos. Vir eruditissimus Bigot, qui, anno 1680, denuo edidit Chrysostomi vitam à Palladio factam contendit Palladium Helenopolitanum, Lausiacæ, sive eremiticæ, Historiæ auctorem, Chrysostomi socium, et ejus exauctorationis occasione in exilium pulsum, hos de ejus vita dialogos non scripsisse, sed aliam Palladium episcopum in vicinia urbis C. P. amicum quoque Chrysostomi, et qui pro ejus causa, mala multa toleraverat. Idem censet de Till., tom. XI, Vit. Pall., art. xii, et not. viii, p. 530, 642. (Edit. Paris.)

[592] Vid. Dial. vitæ Chrysost. per Pallad., tom. XIII, p. 3.

[593] Ibid., p. 12.

[594] Ibid., p. 84, 85.

[595] Bar., an. 398, tom. V, p. 44, 45.

[596] Hier. ep. ad Theoph., lxi ; al. lxxi, tom. IV, part. ii, col. 598, 599.

[597] Id., ep. lxxxviii, al. Lxvviii ad Pamm. et Marc., col. 689.

[598] Id., ep. ad Demetr., xcviii, al. viii, col. 793.

[599] Rom., i, 8.

[600] Hier., ep. Lxxxvii jam. cit., col. 690.

[601] Mediolanensis.

[602] Aquileiensis.

[603] Hier., ibid., Apol. adv. Ruf., lib. II, col. 417.

[604] Erant Magistriani Officiales Magistri officiorum Μαγιστρίανος, idem est etiam ac agens in rebus principis, inquit du Cange, Gloss. infim. Græc. (Edit. Paris.)

[605] Liber brev., c. xv.

[606] Ep. Imp. Leon., part. III Conc. Chal., c. xxi, xxii, xxiii, xxiv ; tom. IV Conc., col. 889 et seq.

[607] Ep. Imp. jam cit., col. 890.

[608] Simpl. ep. iv, ad Zen., im., tom. IV Conc., col. 1072.

[609] Id., ep. v, ad Acac. Constantinop., ibid., col. 1073, 1074.

[610] Gelas. ep. xiii, ad Ep. Dard., tom. IV Conc., col. 1199 et seq.

[611] Sup., hoc lib., c. xi.

[612] Ep. Gel. sup. cit., ibid.

[613] Leon. ep. ad Pulch., part. i conc. Chalc., cap. xxi ; tom. iv, col. 46. Inter Leon. epist. xli, al. xxvi.

[614] Gelas., loc. cit.

[615] Ep. Procli Constantinop. ad Arm. ; tom. vi Bibl. Patr., p. 615 ; et tom. III Conc., col. 117.

[616] Vid. nov. coll. Conc. Baluz., p. 94 ; Facund., lib. VIII, c. iv ; conc. Chal., part. iii, c. i, col. 827, 828.

[617] Dionys. Exig., Prœf. in ep. Procli, tom. VI Bibl. Patrum, p. 612.

[618] Suggest. Diosc. ad Hormisd., tom. IV Conc., col. 1531.

[619] Conc. Rom. i, sub Fel. III, ibid., col. 1097.

[620] Fel. ep. v, ad Zen., ibid., col. 1071.

[621] Pet. Diac. lib. ad Fulg., inter Oper. Fulg., p. 280, edit. Paris., 1684.

[622] Vid. Joan. Max., Profess. fid., tom. IX Bibl. Patr., p. 534 et seq.

[623] Vid. Vict. Turon., Chron., edit. Scalig.

[624] Ep. i Justiniani ad Horm., tom. iv Conc. col. 1516.

[625] Ejusd. ep. ii ad Horm., col. 1517.

[626] Vid. ep. seu lib. Petri diac., de Incarn., inter Oper. Fulg., ep. xvi, p. 217 et seq.

[627] Fulg., lib. de Incarn., ad Petr. diac., ibid., ep. xvi, c. x, n. 18, q. 296.

[628] Maxent., Resp. ad Epist. Horm., tom. IX Bibl. Patr., p. 542. Ferr., epist. ad Anat. diac., n. 14, 16, p. 506. Facund., pro defens. trium Capit., lib. I, c. iii ; ibid., tom X, p. 6.

[629] Ferr., ibid., n. 16.

[630] Gen., iii, 22. Fac. ; loc. cit.

[631] Maxent., Profess. fid., tom. IX Bibl. Patr., p. 535.

[632] August., Enchirid., c. xxxviii, n. 12 ; tom. VI, col. 211.

[633] Mas. ep. ad Germ. Joan., etc., loc. sup. cit., p. 534, col. 2.

[634] Ferr., epist. ad Sev., tom. IX Bibl. Patr., p. 509.

[635] Ibid., c. xi, p. 513.

[636] Hormisd. ep. lxx, ad Possess., tom. IV Conc., col. 1530 et seq.

[637] Ibid., col. 1531.

[638] Respons. Max. ad epist. Horm., tom. IX Bibl. Patr., p. 539 et seq.

[639] Cod. Justin. lib. VI, tit. de sum. Trinit.

[640] Epist. Just. ad Joan. II ; Cod. ibid., et tom. IV Conc., col. 1743.

[641] Ibid., col. 1744.

[642] Romanos.

[643] Conc. Rom. sub Joan II ; ibid., col. 1762. Ep. Joan ad Just., ibid., col. 1745 ; et ad Senat., col. 1751 et seq.

[644] Epist. ad Just., loco cit.

[645] Vid. ep. Just. ad Joan., col. 1744.

[646] Ep. ii Just. ad Horm., tom. IV Conc., col. 1517.

[647] Ep. Syn. conc. Rom. sub Dam. ad Orient., ex Collect. Holst., part. i, p. 166 ; et tom. II Conc., col. 892.

[648] Hebr., x, 22.

[649] Vid. sup., c. xviii. Vid. etiam tom. IX Bibl. Patr., p. 541.

[650] Conc. Later. sub Mart. I ; secret. ii ; tom. VI Conc., col. 100 et seq.

[651] Qui e Græcia Romam venerant, persecutionis vitandæ causa. (Edit. Leroy.)

[652] Supl. abb. et monach., ibid., col. 171.

[653] Conc. Francof., an. 794 ; tom. VII, col. 1014 et seq.

[654] Ep. Car. Mag. ad Elip., et Ep., ibid., col. 1049.

[655] Adr. ep. ad Hisp. cont. Elip., ibid., col. 1021.

[656] Libell. episc. ital., etc., col. 1022 et seq. Syn. ep., col. 1032 etseq., can. i, col. 1057.

[657] Ep. Carol. ad Elip., sup. cit.

[658] Matth., xxviii, 20.

[659] Vid. Vita Leon. III, et ejusd. varias epist., tom. VII Conc., col. 1075 et seq.

[660] Conc. Tricass. ii, act. i ; tom. IX, col. 307.

[661] Ibid., act. ii.

[662] Act. iii, col. 308.

[663] Act. iv, ibid.

[664] Alloc. Joan. ad synod., ibid., col. 309.

[665] Eph., vi, 17.

[666] Conc. Tricass. II, act. ii, col. 307.

[667] Anon., de Libert., etc., lib. VII, c. v, n. 10.

[668] Conc. Turon. ii, can. xx tom. V Conc., col. 859.

[669] Ep. Inn. ad Victric., c. xii ; tom. II Conc., col. 1252.

[670] Decret. Gelas. in conc. Rom., an. 494, de Script. apoayph. ; tom. IV Conc., col. 1261 et seq.

[671] Sup., lib. VII, cap. xv et seq.

[672] Conc. Rom. iii, sub Nic. I an. 863, can. v ; tom. viii Conc., col. 769.

[673] Conc. Pont., c. i et ii, tom IX, col. 285, 286.

[674] Vid. sup. Prof. Hinc., c. xxi.

[675] Leo Mag., serm. iii in Anniv. Assumpta ejusd., c. ii. Vid. ep. Carol. Calv. ad Adr. II, inter Hincm. ep.

[676] Hebr., xiii, 17.

[677] Conc. Pontig., act. i, tom. IX, col. 281.

[678] Hincmaro.

[679] Ibid., sess. viii, col. 282.

[680] Conc. Pontig., sess. viii, col. 283.

[681] Euseb., Hist., lib. V, c. xxiii, p. 154, 155, edit. Vales.

[682] Euseb., Hist., lib. V, c. xxiv, p. 156.

[683] Act., v, 29.

[684] Euseb., loco mox cit.

[685] Socrat., lib. V, c. xxii.

[686] Euseb., loc. cit. Vid. ibid., epist. Iræn.

[687] Euseb., ubi sup., p. 155.

[688] Tert. de Præsc. adv. hœr., c. xliii.

[689] Lunaris.

[690] Nicænæ.

[691] Epiph. hær., xxx, sive L, tom. I, p. 419 ; conc. Ephes., act. vi ; tom. III, col. 682 et seq.

[692] Sup., hoc lib., c. iii et seq. Vid. Diss. prœv., n. lxvii et seq.

[693] Pelag. I epist. x, ad Childeb., tom. V Conc., col. 798.

[694] Ibid., epist. vi, ad Episc. Tusc., col. 795.

[695] I Petr., iii, 15.

[696] Pelag., ep. vii.

[697] Pelag., ep. xvi, ad Child., col. 803.

[698] In Mediolanensi tractu.

[699] Epist. iv Colomb. ad Bonif., tom. XII Bibl. Patr., p. 28, 29, 30.

[700] Ibid.

[701] Epist. IV Columb. ad Bonif., tom. XII Bibl. Patr., p. 31.

[702] Sup., lib. VII, c. XXXI.

[703] Initum cum Isemburga Canuti IV, Daniæ regis sorore.

[704] Matth., xix, 6.

[705] Innoc. III Epist., lib. IV, ep. cvi.

[706] Galat., i, 8.

[707] Odor. Rain., tom, XV, an. 1334, n. 17 ; et ep. i Joan. XXII, tom. XI Conc., col. 1629.

[708] Ap. Rainald., ann. 1334.

[709] Bened. XII, ep. I ; tom. XI Conc., col. 1793.

[710] Rain., an. 1336, n. 1, 2, 3.

[711] Testam. Gregorii XI ; tom. VI Spicil., p. 676.

[712] Seu potius Le Laboureur, in iis quæ addidit commentariis Castelnavii. (Edit. Paris.)

[713] Le Laboureur, Addit. aux Mém. de Casteln., tom. II, p. 427, 428.

[714] Aug., lib. de Nat. et grat., c. xxiv, n. 42 ; tom. X, col. 144, et alibi pass.

[715] Bar., an. 912, tom X, p. 679, et toto hoc tomo, pass.

[716] Joannes XI viginti quinque annos natus, Joannes XII vix decem et octo Sedem apostolicam invaserunt.

[717] Ibid., an. 933, p. 707.

[718] Bar., loco sup. cit.

[719] Act., v, 15.

[720] Hæc ut intelligantur, sciendum est Baronium ad Sedem apostolicam accommodare illam Davidis prophetiam : « Sedes ejus sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in æternum. » Ps. lxxxviii. « Ea sidera, inquit Baronius, interdum obice nubium minus lucent, et eclipsibus intercurrentibus redduntur obscura… Non ergo adeo mirandum homines peccatores in Sede apostolica sedisse. » (Edit. Leroy.)

[721] Bar., an. 897, p. 641.

[722] Ibid., an. 897, p. 640.

[723] Id est, ordinationes irritæ et ordinationes iteratæ.

[724] Vid. lib. Auxil., de Sacris ordin., tom. XVII Bibl. Patr., p. 4 et seq.

[725] Ibid., cap. xxvii, p. 9.

[726] Vid. lib. Auxil., de Sacr. ordin., cap. xxxiv, tom. XVII Bibl. Patr., p. 10.

[727] Id., Dial. ad Leon. Nol. episc., c. xviii ; ibid., p. 17.

[728] Ibid., c. XL, p. 10 ; Dia !., c. xxx, xxxi, p. 21.

[729] Sigeb., de Scrip. eccles., c. cxii.

[730] Bar., ann. 908, p. 667, 668.

[731] Vid. Bar., ad an. 863 et seq.

[732] Optat. Milev., de Schism. Donat., lib. II, c. iii, p. 28, ed. Dup.

[733] Hier., ep. ad Damas., xiv, al. xvii ; tom. IV, part. ii, col. 20.

[734] Soc., lib. II, c. viii.

[735] Sup., cap. xxxi.

[736] Conc. Sinuess., tom. I, col. 938.

[737] Bar. ann. 303 ; tom. ii. p. 771, 772.

[738] Non pauci doctrinæ cleri gallicani aliunde maxime addicti, ipsi præjudicium inferri putant, si momentis hujusmodi parum solidis fulciatur. Ita imprimis Honoratus Tournely, qui postquam varia exempla, sepositis prejudiciis, severe examinavit, concludit ea non esse ad statum controversiæ idonea et accommodata. Vide tract. de Ecclesia, quæst. v, art. iii, tom. II, pag. 183 et seq. Hinc multi mirantur illustrissimum Bossuetium hic tot errorum exempla congessisse, postquam ipse dixerat : « Que contre la coutume de tous leurs prédécesseurs, un ou deux souverains Pontifes, ou par violence, ou par surprise, n'aient pas assez constamment soutenu, ou assez pleinement expliqué la doctrine de la foi : consultés de toute la terre, et répondant durant tant de siècles à toutes sortes de questions de doctrine, de discipline, de cérémonies, qu'une seule de leurs réponses se trouve notée par la souveraine rigueur d'un concile œcuménique : ces fautes particulières n'ont pu faire aucune impression dans la chaire de saint Pierre. Un vaisseau qui fend les eaux n'y laisse pas moins de vestiges de son passage. » Serm. sur l'unité de l'Eglise ; sup., tom. XI, p. 596. Igitur conjicere merito possumus ipsum ea deleturum fuisse, si ultimam manum operi admovisset. (Edit, Versal.)

[739] Eruditissimi inter catholicos hodie stant pro omnimoda innocentia Liberii, et quidem argumentis haudquaquam contemnendis. Vide Dissert. critique et historique sur le pape Libère, dans laquelle on fait voir qu'il n'est jamais tombé ; par l'abbé Corgne, Paris, 1736 : et multo fusius, Commentar. critico-histor. de sancto Liberio papa, à P. Stillingo, inter Acta Sanctorum septembris ad diem 23 ; tom. VI, p. 572. Illud interea constat, multa hic afferri adjuncta » aut plane incerta, aut omnino supposita ; et plura taceri, quae minime omitti debuissent. Certè vix intelligo quomodo ea cohæreant cum iis quæ ipse illustrissimus auctor dixit, IIe Instruct. sur les promesses de l'Eglise, n. 105 et 106 ; sup. tom. XVII, pag. 217 et 218. Cæterum ex Diario D. Ledieu, colligitur voluisse Bossuetium ea delere, quæ hic scripsit de Liberio, tanquam ad suum scopum non satu pertinentia. Vid. Hist., de Bossuet. Pièces justificatives du liv. vi. (Edit. Versal.)

[740] Vide Baron., tom III, ann. 357, n. 30.

[741] Ep. Liber, vii, viii, ix, x ; tom. II Conc., col. 751 et seq.

[742] Hilar. frag. vi, col. 1337, ed. Bened. Vid. Hieron., in Chron., et de Script. Eccles.

[743] Hic annotât Binius « Arianos nondum rebaptizasse catholicos ad se deficientes, et ea verba ab aliquo fuisse addita ; » quod verisimile est. (Edit. Paris.)

[744] Vit. Liber. pap., tom II Conc., col. 740.

[745] Vit. Felix. II, tom. II Conc., col. 843.

[746] Baron., tom. III, an. 357, n. 45, 46, p. 713, 714.

[747] Baron., ibid., n. 33, p. 709.

[748] Bell., de Rom. Pont., lib. IV, cap. ix ; Baron., ann. 357, n. 37, tom. III.

[749] Luc., ix, 26.

[750] Matth., x, 33.

[751] Vid. Baron., an. 357, n. 34.

[752] Vid. act. Euseb. apud Mombrit., tom. I, p. 515 ; et Baluz., Miscel., tom. II, p. 141, 142.

[753] Aug., de Pecc. orig., c. ii, iii, vi ; tom. X, col, 253, 254, 255.

[754] Aug., de Peccat. orig., cap. vi, et lib. I de Grat. Christ., c. xxxii, n. 35, col. 245.

[755] Id., de Peccat. orig., c. vi, n. 7, col. 256.

[756] Ibid., cap. vii, n. 8.

[757] Id., lib. II ad Bonif., c. iii, n 5, col. 434.

[758] Illustrissimo auctori applicare non auderemus quæ ea de re habet Tournely, loco sup. cit., pag. 186 : « Necesse est eos qui tale proferunt exemplum, Augustinum non legisse in eo ipso loco qui opponitur. » Hæc habet sanctus Doctor : « Quænam epistola venerandæ memoriæ papæ Zozimi, quæ interlocutio reperitur, ubi præceperit credi oportere, sine ullo vitio peccati originalis hominem nasci ? Nusquam prorsus hoc dixit, nusquàm omnino conscripsit. Sed cum hoc Cælestius in suo libello posuisset, inter illa duntaxat do quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est, in homine acerrimi ingenii,... voluntas emendationis, non falsitas dogmatis approbata est. Et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc catholicæ mentis est, si qua forte aliter sapit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta ac demonstrata respuere. » Lib. II ad Bonif., loc. sup. not. Ex his intelligitur ipsum Cœlestium, non vero ejus doctrinam dictam fuisse catholicam : de quo vix ullum dubium remanebit, si attendatur timui jussisse Zozimum ut Cælestius subscriberet epistolæ Innocentii, in qua ipsius errores aperte damnabantur ; ut constat ex Mario Mercatore, tom. II Conc., col. 1512 et 1513 ; et ex Paulino diacono, ibid., col. 1578 et 1579. (Edit. Versal.)

[759] Id., de Pecc. orig., cap. vii, n. 8, col. 256.

[760] Zoz., ep. iii ad Episc. afric., tom. II Conc., col. 1559.

[761] Zoz., ep, iii ad Episc. afric., tom. II Conc., col. 1559.

[762] Ibid.

[763] Facund., pro Defens. trium Cap., lib. VII, c. iii, p. 277, edit. Sirm., et tom. X Bibl. Patr., p. 55.

[764] Aug., lib. II ad Bonif., loc. ant. cit.

[765] Zoz., ep. iv ad Episc. afric., tom. II Conc., col. 1561 et seq.

[766] Zoz., ep. iii, ibid., col. 1559.

[767] Aug., lib. II ad Bonif., loc. jam cit.

[768] Id., de Pecc. orig., c. vii, n. 8 ; col. 256.

[769] Id., lib. II ad Bonif., cap. iii, n. 5, col. 434.

[770] Ibid., col. 433.

[771] Aug., lib. II ad Bonif., cap. iii, n. 5, col. 434.

[772] Sup., hoc lib., c. xvi et seq.

[773] Vit. Joan. VII, per Anastas., tom. VI Conc., col. 1387.

[774] Conc. Quini-Sext., can. xiii ; ibid., col. 1148.

[775] Vit. Serg., per Anas., ibid., col. 1291.

[776] Sup., lib. VII, c.. xxi et seq.

[777] Quæ spectant ad Honorium ejusque litteras, necnon Monothelitarum hæresim, diligentissime pertractata reperies apud D. Corgne in suo libro inscripta : Dissertation critique et théologique sur le Monothélisme, et sur le sixième concile général, Paris, 1741.

[778] Greg. II, ep. xiii. ad Bonif. Mogunt., n. 2 ; tom. VI Conc., col. 1448.

[779] Dissert. præv., n. lii. Vid. in App., lib. III, cap. x.

[780] Decret., dist. xxxii, quæst. vii, Quod proposuisti, parag. Sed illud.

[781] Matth., xxix, 6 ; Marc., x, 9.

[782] Diss. præv., loc. jam cit.

[783] Respons. Steph. II, art. iii ; tom. VI Conc., col. 1650.

[784] Leo. Mag., ep. ii, alias xcii, ad Rust. Narbon., inquis. vii.

[785] Resp. Steph. II, art. xi, loc. jam cit.

[786] Nicol. I Resp. ad cons. Bulg., civ ; tom. VIII Conc., col. 548 ; et Grat., dist. IV, c. xxiii, A quodam.

[787] Sup., hoc lib., c. xxxi. Vid. etiam Auxil., loc. cit.

[788] Sup., lib. III, c. i et seq.

[789] Sup., lib. III, cap. xxiii, xxiv, xxv.

[790] Vid. sup., lib. III, cap. xii.

[791] Conc. Later. iii, sub Pasch. II, tom. X, col. 767.

[792] God. de Vit. Chron., part. xvii, p. 508.

[793] Conc. Later., ibid., col. 769.

[794] Ibid., col. 771.

[795] Conc. Vienn., ibid., col. 784.

[796] Ep. conc., ibid., col. 785. Vid. Diss. præv., n. lxxix.

[797] Ep. Pasch. II, ibid., col. 786.

[798] Ivon. Carn. epist. ad Joan., Arch. Lugd.

[799] Matth., xviii, 16.

[800] Dec. Greg. IX, lib. III, tit. xxvi, de testam., c. x, Cum esses.

[801] Melch. Can., de Loc. theolog., lib. VI, c. viii.

[802] Ibid., ex decr. Greg. IX, lib. V, tit. xvii.

[803] Melch. Can. ex Decret. Greg. IX, lib. IV, tit. xvii.

[804] Decret. Greg. IX, tit. iv de Sponsa duorum, cap. iii, Licet præt. solit.

[805] Disq., art i, n. 11, 161.

[806] Cæss., Monachi Cist. hist. mem., lib. III, cap. xxii. Vid. Bibl. Script. Cist., c. i.

[807] Decret. Greg. IX, lib. IV, tit. xix, de Divortiis, cap. vii, Quanto te novimus. Ibid., lib. III, tit. xxxiii, de Conversione infidelium, c. i, Laudabilem.

[808] Gloss., cap. Quanto te novimus, loc. cit.

[809] Ant. Aug., Collect. Decret., coll. ii.

[810] Nic. Dub., Refut. argum., art. xiv. n. 146, 147.

[811] Disquis., art. viii, n. 107, p. 38. Refut. arg., etc. p. 73. Vid. in Append., lib. II, c. ii.

[812] Sext. Decret., lib. V, tit. xii, de Verb., signif., cap. iii, Exiit qui seminat.

[813] Sexti Decr., ubi sup., § Cum igitur.

[814] Clem., lib. V, tit. xi, de Verb. si-gnificatione, cap. i, Exivi de Paradiso.

[815] Extrav. tit. XIV, de Verb. signif., cap. i, Quorumdam.

[816] Rainald., tom. XV, an. 1318, n. 53.

[817] Extrav., loc. cit., cap. ii, Quia nonnunquam.

[818] Rainald., jam cit. loc., an. 1322, n. 55 et seq.

[819] Extrav., loc. cit., c iii, Ad conditorem, etc.

[820] Extr. Cum inter nonnullos ; ibid., c. iv.

[821] Vid. ibid., Extr. Quia quorumdam, cap. v.

[822] Extr. § Rursus 2°.

[823] Mich. Cæs., Tract. cont. error. Joan. XXII. Goldast. Monarch., tom. II, p. 1236.

[824] Rainald., loc. cit., an. 1331, n. 11 et seq.

[825] Bell., de Rom. Pont., lib. V, c. xiv. Od. Rain., tom. XV, an. 1322.

[826] Rain., an. 1324, n. 32. Bell., loc. cit.

[827] Rain., tom. XV, an. 1331, n. 45.

[828] Ibid., et an. 1318, n. 10.

[829] Ibid., an. 1331, n. 44.

[830] Rain., tom. XV, an. 1333, n. 44 ; 1334, n. 30.

[831] Ibid., an. 1333, n. 45.

[832] Ibid., n. 40.

[833] Monacho nempe sancti Dionysii.

[834] Romani.

[835] Vid. contin. Nang. ap. Duch. tom. V.

[836] Rain., an. 1336, n. 2, 3. Vid. in Bull. Rom., tom. i, Bull. Bened. XII, Benedictus ; § 3, 4, 5 ; p. 241.

[837] Rom., i, 8.

[838] Extrav. Cum inter nonnullos ; de Verb. signif., cap. iv.

[839] Matth., xvi, 16.

[840] Ibid., x, 2. Marc., iii, 16. Luc., vi, 14.

[841] Leo., Serm. iii in anniv. Assump. ejusd. c. ii. Vid. in append., ed. Quesn., n. 4, Serm. Leon. adscrip. c. ii al. serm., ii in natal. Apost.

[842] Matth., xvi, 18.

[843] Nous avons déjà remarqué que adversus eam se rapporte aussi bien d'après les règles de la grammaire, et plutôt selon l'enseignement de la tradition, à Petram qu'à Ecclesiam.

[844] Ibid. xviii, 17.

[845] Ibid., xxviii, 20.

[846] Joan., xvi, 13.

[847] Act., xv, 28.

[848] XIV sæculi.

[849] I Thess., iii, 2.

[850] Apoc., iii, 2.

[851] Aug., de Correp. et Grat., c. viii, n. 17.

[852] Luc., xxii, 31, 32.

[853] Leo., Serm. iii in anniv. Assump. ejusdem, c. iii, ed. Quesn., iv, p. 109.

[854] Joan., xxi, 17.

[855] Sup., lib. VIII, c. xix. Aug., in Ps. cviii, n. i.

[856] Aug., de Corrept. et Grat., c. xii, n. 38.

[857] Leo., ep. ad Anast. C. P., lxxx, al. liii.

[858] Sup., lib. IX.

[859] Leon., ep. ad Maxim. Antioch., xcii, al. lxii, c. iii.

[860] Prœf. Miss. Apostol.

[861] Vid. Leon., serm. i, ii, iii, in die Assumpta ejusd.

[862] Vid. tot. lib. IX.

[863] Iren., cont. hœres., lib. III, c. iii, n. 2, p. 175, 176.

[864] Tertull., de Præsc. adv. hæret., c. xxxvi.

[865] Cyp., ep. lv ad Corn., al. lix, edit. Baluz., p. 86.

[866] Vid. ep. XLV, al. XLvii ; lii, al. lv ; et Tract. de Unit. Eccl. et pass.

[867] Opt. Milev., de schis. Donat., lib. II, c. ii, iii ; p. 28, ed. Dup.

[868] Opt. Milev., de schism. Donat., lib. II, c. ii, iii, p. 28, ed. Dup. Vid. Aug., de Hæresib. Hæres. lxix, tom. viii, col. 21. Cont. Cresc., lib. II, c. xxvii, n. 46 ; tom. IX, col. 434 ; lib. III, c. xxxiv, n. 38 ; col. 454, et pass.

[869] Epist. i Conc. Ital. seu Rom. seu Aquil., an. 381 ; tom. II Conc., col. 999 ; et apud Sirmun., in append. Cod. Theod.

[870] Ep. Hier. ad Damas., xiv, al. Lviii ; tom. IV, part. ii, col. 19.

[871] Hier., Epist. ad Theoph. lviii, alias, lxviii ; ibid., col. 597.

[872] Aug., ep. xliii, al. CLXii, n. 7. Vid. de Grat. Christ., cap. xliii, num. 47 ; tom. X, col. 249 ; et pass., in libro cont. Pelag.

[873] Gelas., epist. viii, ad Anast. Imp., tom. IV Conc., col. 1183.

[874] Id., epist. ad Euphem. C. P., ibid., col. 1162.

[875] Ep., Steph. Lariss. ad syn. Rom. sub Bon. II, part. i, coll. Holst.

[876] Gelas. Pap., Tract. apud Sirm., in Append. Cod. Theod.

[877] I Cor. ii, 12.

[878] Exemp. libell. Joan. C. P. ad Hormisd., tom. IV Conc., col. 1486, 1487.

[879] Epist. Avil. Vienn. ad Hormisd., ibid., col. 1445.

[880] Confess. Justin. ad Agap., ibid. col. 1790. ii Conf., col. 1801, 1802.

[881] Conc., viii, act. i ; tom. VIII Conc., col. 988, 989.

[882] Sup., lib, IX, c. xvi et seq.

[883] Vid. conc. Lateran., sub Mart. I, secret. ii ; tom. VI, col. 100 et seq.

[884] Ep. Serg. Episc. Cypr. ad Theod. Pap., ibid., col. 121.

[885] Ep. Afr. Episc. ad Theod., ibid., col. 128.

[886] Sup. Steph. Dorens., ibid., col. 104.

[887] Sup., lib. IX, cap. xix. Vid. conc. Later. sub Mart. I, loc. jam cit., col. 117. Vid. Diss. præv., num lxxxvi.

[888] Sup., lib. VII, c. xxvii. Vid. Conc. vi, act. iv ; tom. VI, col. 636.

[889] Bull. Rom., tom. i. Bull. iv Bened. XII, Benedictus ; et apud Rain., an. 336, n. 2.

[890] Vid. Diss. prœv., num. XLXII.

[891] Ep. viii Gelas. ad Anast. Imp., tom IV Conc., col. 1183.

[892] Matth., v, 13. Marc. ix, 49.

[893] Syn. Rom. ii, sub Damas., epist. ad Orient., part. i, Collect. Holst., et tom. II Conc., col. 889.

[894] Anon., Tract. de libert., etc, lib. VII, c. xii, n. 11.

[895] Leon. IX, epist. v, ad Petr. Ant., tom. IX Conc., col. 975.

[896] Anon., ibid., n. 8.

[897] Ep. Ignat. Constant. ad Nicol., I, inter act. Conc., viii, act. iii ; tom. VIII, col 1009.

[898] Anon., ibid., Greg. VII, lib. VIII, ep. i, ad archiep. Syn., tom. X, Conc., col. 249.

[899] Greg, VII, lib. II, int. Dictat. post ep. lv, ibid., col. 111. Vid. etiam lib. VIII, epist. xxi ad Herim., col. 273.

[900] Ces paroles, qu'on rapporte tantôt d'une manière, tantôt d'une autre, sont falsifiées.

[901] Anonym., lib. VII, c. xii, n. 16. Vid. Innoc. III serm. in consec., tom., p. 186, ed. Colon., an. 1575.

[902] Hebr., v, 7.

[903] Rom. x, 10.

[904] Innoc. III serm. iii de Consc., ibid., p. 192, 194.

[905] Joan., iii, 18.

[906] Sup., lib. IX, c. XXXIX, XL.

[907] Petr., Alliac., Prop. ad Pap. cont. Mont., inter op. Gers., ed. Dupin, tom. I, p. 703.

[908] Id., Tract. seu Apol. ad Pap. et cardin., ibid., p. 710. Vid. etiam p. 691.

[909] Petr., Alliac., prop. ad Pap. cont. Mont., inter op. Gers., ed. Dup., tom. I, p. 703. Vid. etiam p. 688.

[910] Vid. in Append., lib. I, c. vii ; et Pet. Alliac., Tract., de Auct. conc., inter oper. Gers., tom. II, p. 949.

[911] Gers., Serm. cor. Alex. V in Ascens. Dom. ; tom. II, ed. Dup. p. 136.

[912] Ibid., p. 136.

[913] Ibid., p. 135.

[914] Id., prop. facta coram Angl., cons. iv ; ibid., p. 128.

[915] Vid. Tract. de Unit. Eccles., consid. x, ibid., p. 117. Consid. de pace, ibid. p. 69 et seq. Libel. de Aufer. Pap., p. 209 et seq.

[916] Id., de Aufer. Pap., consid. xiv ; ibid. p. 218.

[917] Vid. Dion. Cart., Tract. de Auct. Pap., tom. I, ed. Colon.

[918] Declar. Cler. Gall. 1682, Præf. et cap. iv.

[919] Aug., de Bapt. contra Donat., lib. II, cap. vii, n. 12 ; tom. lX., col. 102. lib. IV, cap. xxiv, n. 31, col. 140. Ep. Liv, al. cxviii, n. 1 ; tom. II. col. 124.

[920] Vinc. Lirin., Comm. i, c. iii, tom. VII Bibl. Patr., p. 250.

[921] Tertull., de Prœscr. adv. hæret., cap. xxviii.

[922] Ibid., xxxvii.

[923] Iren., lib. I cont. hæres., c. x, n. i, p. 48.

[924] lbid., n. 2, p. 49.

[925] Id., lib. III, c. iii, n. 1, p. 175.

[926] Ibid., n. 2.

[927] Matth. x, 24.

[928] Bern., ep. cxc, sive Tract. cont. Abæl. ad Innoc. II, Præf., tom. I, col. 643.

[929] Hier., ep. xiv, ad Damas., alias lvii ; tom. IV, part. ii, col. 19, 20.

[930] Sup., lib. IX, c. xvi, Ep. ii Just. ad Horm., tom. IV Conc., col. 1517.

[931] Aug, lib. II ad Bonif., c. iii, n. 5 ; tom. X, col. 434.

[932] Vid. Conc. Later., sub Mart. I, secr. ii ; tom. VI Conc., col. 117.

[933] Sup., lib. IX, cap. xix. Epist., Synod. Conc. Rom., sub Damas., Coll. Holst., part. i. p. 166 ; tom. II Conc., col. 892.

[934] Cypr., epist. ad Flor. Pap., lxix, al. lxvi, p. 122.

[935] Anon., de Libert., lib. VII, c. viii, n. 7.

[936] Cyp. ad Corn. ep. lv, al. lix, p. 81.

[937] Apol. Hier. adv. Ruf., lib. III ; tom. IV, part. ii, col. 455.

[938] Ibid., col. 455.

[939] Innoc. I, ep. xxii, ad Maced., tom. II Conc., col. 4272.

[940] Anon., lib. I, c. v, n. 12. Conc. Tarrac., ep. I, ad Hilar., tom. iv Conc., col. 1033.

[941] Conc. Later. iii, sub Pasch. II, tom. X Conc., col. 767 et seq. Vid. Ursp., an. 1116.

[942] Conc. Vienn., ep. ad Pasch. II ; tom. X, col. 785.

[943] Matth. xviii, 20.

[944] Joan., ii, 1.

[945] Gers. serm. in festo S. Anton., tom. II, p. 355.

[946] Bonav., exp. in Ev. Luc., c. xxii, tom. II.

[947] Vid. comm. S. Thom., in Evang. Luc.

[948] S. Thom., II-II, quæst. i, art. ix, Sed contra.

[949] Joan., xvi. 13.

[950] S. Thom., ibid., ad ter.

[951] Id., ibid., art. x, in corpore.

[952] Anten., Sum. Theol., part, iii, parag. iv, p. 418, verso.

[953] S. Thom., loc. cit. Sed contra.

[954] Sup., lib. VIII, cap. ii et seq.

[955] S. Thom., ibid., art ix, Sed contra.

[956] Ibid., art. x, in corp.

[957] Gers., tract. de Conc. gen. unius obedient., tom. II, p. 23.

[958] Anon., de Libert., etc. lib. IX, c. x, n. 3.

[959] Avis de l'Assemblée du clergé à MM. les archevêques et évêques, du 20 janv. 1626, art. cxxxvii.

[960] Anon., loc. jam cit.

[961] Id. lib. VII, c. xvii, n. 12.

[962] Relat. des délibèr. du Clergé de France ; Paris, Vitré, 1661, p. 25.

[963] Relat. des délib. du Clergé de France ; Paris, Vitré, 1661, p. 26.

[964] Bull. Innoc. X, ibid., p. 28.

[965] Ibid., p. 21 et 33.

[966] Déclarat. du Roi, etc., ibid., p. 34.

[967] Déclaration du Roi, etc, ibid., pag. 5.

[968] Ibid., pag. 6.

[969] Ibid., pag. 7.

[970] Ep. syn. episc. Gall. ad Leon. Magn., tom. III Conc., col. 1329 ; inter Leon. spost epist. Lxxvi, al. li.

[971] Relat., p. 8.

[972] Ibid., p. 36.

[973] Ibid., p. 40.

[974] Ibid., p. 41.

[975] Relat. p. 8.

[976] Relat., 14 et 15.

[977] Ibid., p. 45.

[978] Ibid., p. 46.

[979] Ibid., p. 49.

[980] Ibid., pag. 15.

[981] Relat., p. 58.

[982] Ibid., p. 59.

[983] Vid. p. 62 et seq.

[984] Ibid., p. 69 et seq.

[985] Ibid., p. 74.

[986] Ibid., p. 77.

[987] Ep. Siric. ad Mediol. Eccles., inter Ambros. post. ep. xli, al. lxxx ; tom. II, col. 965. Vid. etiam tom. II Conc., col. 1024.

[988] Rescript. ep. Amaros., etc., ad Siric., inter Ambros. epist. XLU, alias lxxxi, col. 969 ; et tom. II Conc., col. 1026.

[989] Vid. Retat., p. 8 et 40.

[990] Amb., ep. lxvi, alias lxviii, p. 7 ; tom. II, col. 1007, 1008.

[991] Ep. Siric., inter Ambr., post ep. Lv, alias post lxxix ; ibid., col. 1008 ; et tom. II Conc., col. 1033.

[992] Hols. Collect., part. i.

[993] Conc. Sinuess., tom I Conc., col. 940.

[994] Ibid., col. 943.

[995] Conc. Chalc., act. i, tom. IV Conc., col. 93 ; act. iii, passim.

[996] Legimus in synodi Chalcedonensis definitiva sententia adversus Dioscorum, sess. iii, col. 424, et in epistolis synodalibus ad imperatorem et ad Leonem, multas fuisse causas cur Dioscorus damnaretur, et hanc imprimis, quod « præsumpsisset excommunicationem dictare adversus Archiepiscopum Romæ » Leonem. » Sed ea verba quæ Bossuet hic allegat : quod nunquam factum est, eo in loco non reperimus ; sed tantum sessione i, col. 95, in qua objiciebatur « ausum fuisse (Dioscorum) Synodum facere sine auctoritate Sedis apostolica, » quod nunquam licuit, nunquam factum est. » (Edit. Leroy.)

[997] Vid. Conc. Rom. iii, sub Leon., tom. III, col. 1475. Conc. Chalc., act. iii ; et Bar., tom, VI, ann. 449, p. 112.

[998] Vid. Syn. Rom. iii, sub Symm., tom. IV, col. 1323 ; et Vit. Symm., per Anast., ibid., col. 1286 et seq.

[999] Syn. Rom., ibid.

[1000] Ibid., col. 1324.

[1001] Conc. v Rom., ibid., col. 1364 et seq.

[1002] Lib. Apol. Enod. pro iv Synod. Rom., ibid., col. 1352.

[1003] Conc. v, ibid., col. 1364.

[1004] Conc. iii. ibid., col. 1323.

[1005] Conc. v, ibid., col. 1365.

[1006] Paschalis et Campulus, post Adriani 1 avunculi sui mortem, alterutrum in ejus locum successorem dari ambiebant. Cum autem Leo ipsis prælatus fuisset, tum vero ira et invidia exarserunt, eumque pugnis, calcibus, baculis adeo ceciderunt, ut vix vivus ex eorum manibus elaberetur. Fugit autem ad Carolum, opem ejus et patrocinium imploraturus. Quare Carolus Romam venit, ubi collecta synodo, causam Leonis episcopis judicandam commisit At episcopi responderunt his verbis : « Nos Sedem apostolicam, quæ est caput omnium ec » clesiarum, judicare non audemus ; nam ab ipsa nos omnes et vicario suo judi » camur ; ipsa autem à nemine judicatur, etc. » ( Anast., de Purg. can. Leon., tom. VII Conc., col. 1156). Tum Leo se purgavit « jurejurando, et dixit quia de » istis falsis criminibus quæ super me imposuerunt, scientiam non habeo. » Deinde « Carolus jussit de iis qui Papam dehonestaverant, haberi quæstionem :... » pro quibus Papa apud imperatorem intercessit. » Ibid., col. 1158. (Edit. Leroy.)

[1007] Conc. Rom., sub Adr. II, cap. iii, inter act. Conc. viii, act. vii. Vid. etiam Metroph. Epist., ibid., col. 1388.

[1008] Conc. Rom., sub Adr. II, cap. III, inter act. Conc. viii. act. x, can. xiii, col 1375.

[1009] Ep. Bonif. I ad. Ruf. Thess. in sess. ii Conc. Rom. iii, sub Bonif. II ; tom. IV Conc., col. 1705. Vid. Coll. Holst., part. i.

[1010] In ipsâ Nicolai epistola, ea verba, quæ, neque sunt Bonifacii, neque Innocentii, sub Bonifacii nomine recitantur, et Gratianus hic incogitanter sane nomen Innocentii posuit. (Edit. Leroy.)

[1011] Nicol. I, epist. viii, ad Mich. Imp., tom. VIII Conc., col. 319. Vid. Decr. Grat. caus. ix, quæst. iii, cap. x, Patet.

[1012] Gelas., ep. xiii ad Ep. Dard., tom. IV Conc., col. 1203.

[1013] Id., ep. iv ad Faust., ibid., col. 1169.

[1014] Gelas., in epist. ad Episc. Dard., xiii.

[1015] Ibid., et epist. iv ad Faust., loc. cit.

[1016] Sup., lib. VII, c. x et seq.

[1017] Ibid., lib. IX, c. xxxi.

[1018] Marc. de Concord. Sacerd. et Imp., lib. IV, c. xvii, n. 1.

[1019] Vid. Gelas., ep. iv et xiii, loc. cit. c. xxii.

[1020] Sup., lib. VIII. c. iv.

[1021] Matth. Paris., Hist. Angl. in Henr. III, an. 1246. Vid. Epist. Angl. in Conc. Lugd.

[1022] Sup. ; lib. III, c. xxiii, xxiv, xxv.

[1023] Canonistæ docent duplicem esse de jure excommunicationem, alteram comminatoriam tantum, quam vocant ferendæ sententiae, alteram autem latæ sententiæ, de qua sic dicit Eveillon : Elle a telle force, qu'au même instant que quelqu'un transgresse l'ordonnance, il encourt l'excommunication,... sans qu'il soit besoin d'y apporter aucune forme, ni prononcer sentence contre lui. Traité des Excom., cap. xii, p. 117. (Edit. Leroy.)

[1024] Vid. Hist. du différ. de Bonif. VIII, p. 101 et seq.

[1025] Ibid., p. 160.

[1026] Sup., lib. III, c. xxv.

[1027] Ibid., lib. IX, c. xliv.

[1028] Hist. Univ. Paris., tom. IV, p. 820.

[1029] Spicil., tom. VI, p. 182 et seq.

[1030] Spicil., tom. VI, p. 180.

[1031] Sup., lib. V, cap. vii, viii.

[1032] Conc. Const., sess. xxx et xxxvi ; tom. XII, col. 215, 231.

[1033] Marc., de Concord., etc., lib. IV. C. xvii, n. 6.

[1034] Gers. Libell., Quomodo et an liceat, etc., tom. II, p. 303.

[1035] Conc. Const., sess. xlv, tom. XII, col. 258.

[1036] Gers., Dial. apol., tom. II.

[1037] Vid. Gers., Tract. Quomodo, et an., etc., circa fin., tom. II, p. 308.

[1038] Bull. Execrabilis. Vid. in convent. Mant., tom. XIII Conc., col. 1801, 1802.

[1039] Act. appell. Sigism., Duc. Aust. Monarc. Imp. Goldast., tom. II, p. 1576.

[1040] Appellationem reperire non potuimus apud Goldastum et alios horum monumentorum collectores, Hoc tantum ex Goldasto discimus : anno integro exacta post editam Bullam Execrabilis, excommunicatum fuisse à Pio II Austriæ Ducem, eo quod sæpe licet monitus, Cardinalem de Cusa insectari non desisteret : Sigismundum autem ab ea excommunicatione appellationem emisisse, atque ea occasione Bullam à Papa in Germaniam missam, et imprimis Norimbergam, ubi appellationis instrumentum factum fuerat. Itaque appellatio Sigismundi videtur fuisse Bullæ denuo publicandae causa, non vero edendæ. Vid. Gold. et appell. et contrad. Greg. de Heimbourg., Francof., 1607. (Edit. Leroy.)

[1041] Preuv. des Libert. de l'Egl. Gall., ed. 1731, tom. I, c. xiii, n. 10, part. ii, p. 43.

[1042] Preuv. des Liber. de l'Egl. Gall., ed. 1731, tom. I, c. xiii, n. 11 et seq., p. 44 et seq.

[1043] Ibid., n. 16, 17, p. 50 et seq.

[1044] Ibid., tom. II, c. xxii, n. 19, p. 44 et seq.

[1045] Ibid., tom. I, p. 40.

[1046] Appellationem ab Ecclesia Parisiensi prolatam, anno 1491, non vidimus inter acta quæ tomis de Libertatibus, etc., continentur. Forte ecclesia Parisiensis eo anno adhaeserit appellationi sacræ Facultatis ; nam appellatio ab ea ecclesia prolata an. 1501, sub Alexandro VI, inscribitur secunda appellatio. (Edit Paris.)

[1047] Sup., lib. VI, c. xxii.

[1048] Bull. Rom., tom. I, Bull. xxii Jul. II, p. 511. Ibid., Rain., an. 1509, n. 6 et 13 ; et Spond., eod. an., n. 1.

[1049] Preuv. des Liber., etc., tom. I, part. ii, c. xiii, not., p. 59, 60.

[1050] Vid. Goldast., tom. II, n. 1579, 1580.

[1051] Bull. Leon. X contra Luther., tom. XIV Conc., col. 396.

[1052] Diss. præv., n. xcv.

[1053] Bull. Leon. X, col. 397.

[1054] Duv., de Rom. Pont., etc., part. iv. quæst. ult., p. 626, ed. 1614.

[1055] Vid. sup., pass., lib. IV, V, VI.

[1056] Anon., de Libert., etc., lib. VII, c. ix, n. 12.

[1057] Id., ibid., lib. V, c. i, n. 6.

[1058] Vid. Diss. prœv., num. lxxxiv.

[1059] Conc. Const., sess. v, col. 22.

[1060] Sup., lib. V, c. xiii, xxi.

[1061] Anon., lib. V, c. x, n. 4 ; c. xi, n. 3 ; c. xiii, tit. et pass.

[1062] Id., ibid., c. v, n. 13.

[1063] Anon., lib. V, c. xiii, n. 12.

[1064] Id., ibid., n. 3.

[1065] Id., ibid., n. 4.

[1066] Ibid., c. xiii, n. 4.

[1067] Ibid., lib. VII, c. ii, n. 3 ; et lib. V, c. xiii.

[1068] Dissert. Præv., n. lxxvi.

[1069] Anon., lib. V. c. ii.

[1070] Ibid., n. 7.

[1071] Sup., lib. ix, pass.

[1072] Ibid., lib. VII, c. ii, iii, iv.

[1073] Ibid. lib. V. c. xxvii, et pass. toto hoc tract.

[1074] Lib. VII, c. v.

[1075] Lib. VII, c. vi.

[1076] Ibid., c. vii et seq., usque ad xxiv.

[1077] Ibid., c. x.

[1078] Ibid., c. xix.

[1079] Sup., lib. VII, cap. xx, xxi.

[1080] Ibid., cap. xxxii.

[1081] Ibid., cap. xxxiv e. seq., usq. ad fin. lib.

[1082] Ibid., lib. VIII, c. xx.

[1083] Ibid., lib. VII, c. xxxiv, xxxvi, xxxvii.

[1084] Lib. V integr.

[1085] Lib. VIII, c, i et seq. usq. ad xi.

[1086] Ibid., c. xi et seq. usq. ad fin. lib.

[1087] Ibid., lib. IX, c. i.

[1088] Sup., lib. IX, c. ii, iii, lv, v.

[1089] Ibid., c. vi, vii. viii.

[1090] Ibid., c. x, xi.

[1091] Ibid., c. xii, xvi et seq. usq. ad xx.

[1092] Cap. xiv, xv.

[1093] Lib. VII, c. xvii. xviii ; lib. VIII, c. xx.

[1094] Lib. IX, c. xxi, xxii.

[1095] Ibid., c. xxiii, xxiv, xxv.

[1096] Sup., lib. IX. c. xxvi ; xxvii, xxviii, xxix.

[1097] Ibid., c. xxviii.

[1098] Ibid., c. xxx, xxxi, xxxii.

[1099] Lib. IX, c. xxxiii et seq.

[1100] Vid. Dissert. prœv., num. xlvii, xlviii.

[1101] Ibid., num. xxvii, xxviii.

[1102] Ibid., num. xiv.

[1103] Sup., hoc lib., c. i, ii.

[1104] Qu'est-ce qu'un fondement par l'office, et non par la chose même ; un fondement qui ne l'est pas toujours, et nécessairement, tant que l'édifice reste ; un fondement qui peut s'écrouler de temps en temps (dans tel ou tel Pape ), et qui subsiste éternellement ? Qu'est-ce aussi que la pierre dont on va nous parler dans un instant, la pierre fonctionnelle et ministérielle ? C'est ici qu'il faut dire ce qu'on nous disait naguère à la fin du xxiie chapitre : Novellæ sive adinventiones, seu potius ludibria.

[1105] Sup., hoc lib., c, iii, iv, v.

[1106] Si la prière et la promesse ce sont pas pour l'accomplissement du précepte, elles sont vaines.

[1107] Vid. Anon., tract. de Libert., etc., lib. VII, c. ii, n. 3, et pass.

[1108] Joan., xxi, 15.

[1109] Leon., serm. iii in Anniv. Assumpt. ejusd., c, iii.

[1110] Anon., lib. VII, c. iii, n. 1.

[1111] Aug., de Correp. et Grat., c xiii, n. 40.

[1112] Vid. Gers., lib. de Exam. doct., etc.

[1113] Sup., lib. ix, c. xxviii.

[1114] Non, certes, il n'est pas avoué que ces Papes ont enseigné l'erreur. Pourquoi donc nous donner cent fois, pour incontestables, des faits qui sont grandement, contestés ? Pourquoi répéter sans cesse, comme avérés contre les son-verains Pontifes, des faits dont les protestants mêmes ont prouvé la fausseté ?

[1115] Sup., lib. VII, c. xxi et seq. ; lib. IX, c. xxxvi et seq. Vid. Bell., lib. de R. P.

[1116] Sup., lib. IX, c. xl ; Doct. Lov., p. 59.

[1117] Sup., lib. IX, c. xxxviii ; et Greg. II, ep. xii ad Bonif., tom. VI Conc., col. 1448.

[1118] Sup., ibid., c. xxxix.

[1119] Gers., de Potest. Eccles. Cons. i et x, tom. II, p. 227, 240. Serm. cont. Bull. Mendic., ibid., p. 432. De stat. Eccl., de stat. Prœl. consid. iv, ibid., p. 532.

[1120] Gelas., ep. xiii, ad Ep. Dard., tom. IV Conc., col. 1200.

[1121] Zozim., ep. vii, ad episc. Prov. Narb. et Vienn., tom. II Conc., col. 1570.

[1122] Leo. Mag., epist. Lxxx, al. liii ad Anast. Constant.

[1123] Greg. Mag., lib. III, indict. xi, ep. liii, al. lii, ad Joan. Constant. ; tom. II, col. 663.

[1124] Mart. I. ep. ix, ad Pantaleo., tom. VI Conc., col. 33.

[1125] Rescrip. Leo. lll ad Carol. Mag., tom. VII Conc., col. 1195.

[1126] Leo nunquam potuit eo adduci ut verbulum Filioque Symbolo adderet : quippe, inquiebat, Patres Chalcedonenses, in Symbolo Nicæno, tollendo, addendo, mutandove quidquam inserere prohibuerunt Deinde, paucis interjectis, ea dixit quæ à Bossuet in textu allegantur, (Edit. Leroy.)

[1127] Fragm. Ep. Leon. IV ad Loth. imp., tom. VIII Conc., col. 35, male 33.

[1128] Nicol. I epist. ii, ad Michael. imp., ibid., col. 272.

[1129] Id., ep. v, ad eumd., col. 279.

[1130] Zozim., ep. vii, jam cit.

[1131] Ep. Innoc. I ad Victr. Rothomag. ; tom. II Conc., col. 1250.

[1132] Nicol. I epist. vi, ad Phot., tom. VIII Conc., col. 283.

[1133] Lib. Pont. Anast. in vit. Bonif. II ; tom. IV Conc., col. 1682.

[1134] Steph. V. epist. i, ad Basil. Imp. tom. IX Conc., col. 367.

[1135] Luitprand., ib. I, c. viii, Vid. vit. Steph. VI ; tom. IX Conc., col. 475.

[1136] Conc. Rom., sub Joan. IX, c. iii ; ibid., col. 503.

[1137] Plat., in Vit. Joan. XII. Baron., an. 963 ; tom. X, p. 775.

[1138] Baron., ibid., an. 964, p. 779 ex seq.

[1139] Conc. Rom., sub Joan. XII, an. 964 ; tom. IX Conc., col. 654, 656.

[1140] Caus. xxv, quæst. i, Si ergo ; c. xvi, part. ii.

[1141] Flodoard., in Chron., an. 948. Vid. tom. IX Conc., col. 622, 623.

[1142] Cod. can. eccl. Afric., c. xix ; tom. II Conc., col. 1060.

[1143] Rodulp. Glab., lib. II, c. iv ; apud Duches., tom. IV.

[1144] Marc. de Concord., etc., lib. IV, c. viii, n. 2.

[1145] Conc. Ans., an. 1025 ; tom. IX Conc. col. 858.

[1146] Thomass., Discipl. de l'Egl. touch. les Bénéf., tom. II, part. iv, lib. I, c. xlii, p. 194 et seq.

[1147] Anon., de Libertat., etc., lib. XI, c. vii, n. 9 et seq.

[1148] Marc., de Concord., etc., lib. IV, c. viii, n. 1.

[1149] Tom. IX Conc., col. 859.

[1150] Anon., loc. cit., n. 10.

[1151] Anon., ibid., Petr. Clun., lib. 1, Epist. xxviii, ad Bern. Cist.

[1152] Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 10 ; tom. I, col. 432.

[1153] Conc. Lernovic. ii, sess. ii ; tom. IX Conc., c. 906.

[1154] Ibid. col. 909.

[1155] Conc. Lemovic. ii, sess. ii ; tom. IX Conc., col. 908.

[1156] Ibid., col. 909.

[1157] Greg. VII, lib. I, ep. xii ad Guill. Papiens., tom. X Conc., col. 14.

[1158] Id., lib. II. ep. i, ad Episc. Brit., col. 69.

[1159] Pont. Rom.

[1160] Diurn. Rom. Pont.

[1161] Iv. Carn., epist. lx, lxxiii.

[1162] Conc. Tricass., ii ; tom. IX Conc., col. 307.

[1163] Sup. lib. IX, c. xxi.

[1164] M. Gérin, substitut du procureur impérial au tribunal de la Seine, à qui nous devons plusieurs lettres de Bossuet, et qui a publié récemment un mémoire sur la Pragmatique-Sanction attribuée à saint Louis, a bien voulu nous communiquer les réflexions suivantes sur le chapitre qu'on va lire.

L'abbé Charlas, dit M. Gérin. avait publié en 1684 un traité de Libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ, où il critiquait la Déclaration de 1682 : c'était un savant homme, ancien vicaire général de l'évêque de Pamiers et supérieur des séminaires de ce diocèse, sous l'épiscopat de Caulet. Enveloppé dans la persécution violente que Louis XIV fit diriger contre tous les ecclésiastiques restés fidèles à la cause de leur évêque et de l'Église, il fut forcé de quitter la France et de se réfugier à Rome, Bossuet, qui le cite souvent dans sa Defensio, en faisait plus de cas qu'il ne le laisse paraître. Ni L'homme ni le livre ne méritent le dédain, et le traité des Libertés de l'Église Gallicane est un des meilleurs qu'on ait écrit sur cette matière. La latinité en est au moins aussi pure que celle de Fleury, de Bossuet et de Rollin. Charlas, passant en revue les précédents invoqués par les Gallicans, contestait avec énergie l'authenticité de la Pragmatique de saint Louis. Bossuet vit, dans ce passage de son livre, une critique personnelle ; car il s'était lui-même, dans son sermon sur l'Unité de l'Église, déclaré en faveur de l'origine attribuée à cette pièce, et il engagea dans ce chapitre une polémique en règle contre son adversaire. Il ne faut pas hésiter à dire que Charlas a sur lui une supériorité manifeste. Bossuet, qui n'avait pas pris la peine d'étudier la question, a malheureusement accepté sur ce sujet, comme sur tant d'autres faits historiques du moyen âge, l'opinion courante parmi les auteurs hostiles au saint Siège, et il répète à leur suite les plus graves erreurs. Ainsi les fabricateurs de la Pragmatique l'ont datée du mois de mars 1268 ; ce qui, dans le style du treizième siècle où l'année commençait à Pâques, veut dire mars 1269, époque à laquelle le Siège était vacant depuis quatre mois ; mais Bossuet tient à garder le millésime de 1268 qui convient mieux à son système, et fait paraître cette ordonnance sous le pontificat de Clément IV, pour se procurer un argument d'ailleurs insoutenable, comme on le verra plus bas.

L'opinion défendue par Bossuet est aujourd'hui tombée dans un profond discrédit, même parmi les légistes. Si elle rallie encore les suffrages de quelques hommes passionnés et prévenus, ceux qui ont à cœur d'être au courant des travaux de l'érudition moderne, l'abandonnent publiquement.

Le premier écrit qui ait, dans ce siècle-ci, ranimé la controverse sur ce sujet est un mémoire de M. Raymond Thomassy. élève de l'école des Chartes, publié pour la première fois dans le Correspondant de 1844, M. Thomassy ne mérite qu'un reproche, c'est d'avoir ignoré, ou du moins omis de citer les auteurs qui ont combattu avant lui l'authenticité de la Pragmatique. Il ne sera peut-être pas inutile de résumer ici l'état actuel de la question et les principaux arguments qui ont été produits dans le débat.

Tout le monde convient qu'il c'est parlé de la Pragmatique de saint Louis dans aucun document antérieur au milieu du quinzième siècle. Basin, évêque de Lisieux, consulté par Louis XI à une époque ou ce prince était brouillé avec la Cour de Rome, lui cite à l'appui de la Pragmatique-Sanction de Charles VII qu'il veut rétablir après l'avoir abolie, l'exemple du roi saint Louis, dont l'ordonnance escrite et scellée, en semblables matières, a été monstrée et, exhibée aux assemblées du clergé de France tenues à Bourges et à Chartres en 1438, 1440 et 1450. il parait qu'en effet les promoteurs de la Pragmatique dite de Bourges ou de Charles VII (1438), qui était une entreprise illégale sur les droits du saint Siège, avaient essayé de la justifier, en invoquant le nom de saint Louis ; mais un autre contemporain, Elie de Bourdeille, archevêque de Tours, nous apprend que dès ce temps-là on ne croyait pas à l'authenticité de la pièce inopinément produite : Quod aut idem ascribit sanctum Ludovicum fecisse Pragmaticam, etc. Il nous apprend de plus que, pour expliquer l'oubli dans lequel on l'avait laissée tomber, on disait qu'elle avait été révoquée par le même prince moins de six mois après sa promulgation : Sed verumtamen fertur illam infra semestre revocasse. Le nom de saint Louis n'avait pas suffi, et l'on avait également soutenu devant les assemblées de Bourges et de Chartres que Charlemagne avait fait aussi sa Pragmatique contre le Pape : Quod aut quidam dicere voluerunt Carolum Magnum quamdam Pragmaticam edidisse, quæ contraria videretur sanctæ Ecclesiæ Romanæ, etc.

[1165] Prag. sanct. S. Lud., tom. XI Conc., col. 907, 908. Boch., Decr. Eccl. Gall. Preuv. des Libert. de 1'Egl. Gall. ; tom. II, c. xv, n. 36, p. 76, ed. 1731.

On dit quelquefois qu'une preuve de son ancienneté est qu'on Ia trouve dans les plus viels styles du Parlement ; mais c'est seulement aux styles imprimés qu'elle est jointe ; or l'imprimerie a été découverte sous Louis XI, et on ne connaît pas d'édition du stylus curiæ Parlamenti antérieure à 1515. Il n'est pas vrai que le savant Du Tillet, greffier du Parlement de Paris, qui écrivait à la fin du seizième siècle, l'ait vue sur les anciens registres du Palais, et que son témoignage doive suppléer à ces registres brûlés dans l'incendie de 1618. Du Tillet ne dit nulle part qu'il ait jamais eu cette pièce sous les yeux, et les registres en question, qui existent encore, ne la contiennent pas. Elle n'est pas non plus dans le Trésor des Chartes, autrefois confié à la garde des Procureurs généraux, et qui renferme tant de documents du treizième siècle.

Si elle avait saint Louis pour auteur, les légistes qui commencèrent à paraître sous son règne, et qui exercèrent un si grand empire sous ses successeurs Philippe le Hardi et Philippe le Bel, l'auraient certainement citée et appliquée, surtout dans la lutte engagée par le dernier de ces princes contre Boniface VIII, et ce Pape n'aurait pas canonisé un roi coupable d'un pareil outrage envers le saint Siège. On s'en serait encore servi pendant le grand schisme, lorsque la papauté, divisée par l'ambition des rois, fut assaillie par un si grand nombre d'ennemis. Si personne n'en a parlé avant le milieu du quinzième siècle, c'est qu'elle n'existait pas encore.

La forme et le fond de cette pièce démontrent qu'elle n'a pas pu être rédigée par saint Louis, ni de son temps.

I. La forme, La formule Ad perpetuam rei memoriam ne se trouve dans aucun acte émané certainement de saint Louis, et n'était alors employée que par les Papes et quelques évêques.

Il n'est pas vraisemblable que saint Louis ait jamais prétendu, comme on le lui fait dire dans le préambule, que sa couronne ne relevait que de Dieu, ne reconnaissait d'autre protection que celle de Dieu ; car précisément, depuis le commencement de son règne, la couronne et le royaume de France avaient été placés trois fois sous la protection du Pape, par la régente Blanche de Castille, en 1227, — et par lui-même en 1248, à son départ pour sa première croisade, et en 1268, lorsqu'il se croisa pour la seconde fois.

Au treizième siècle, les officiers royaux s'appelaient senescalli, baillivi, præpositi, vice-comites, villarum majores : on ne trouve pas d'autres termes dans les lettres de saint Louis et de Clément IV, et cependant on ne lit dans la formule exécutoire que les expressions officiarii, justitiarii et loca tenentes, qui sont d'un usage plus moderne.

II. Le fond, Il faudrait d'abord que les ennemis des Papes se missent d'accord sur le nombre des articles dont ils composent la Pragmatique, et nous disent pourquoi les uns lui en donnent six, et les autres cinq seulement, en excluant le plus important de tous, celui qui prohibe, en termes injurieux pour le saint Siège, les exactions de la Cour de Rome en France.

Si la Pragmatique n'a que les cinq articles, rien ne prouve qu'elle soit dirigée contre le saint Siège ; car ils recommandent seulement l'application des lois ecclésiastiques, qui, au treizième siècle » étaient surtout violées par les princes et les seigneurs séculiers. Fleury remarque lui-même que « le roi peut aussi y avoir eu en vue les entreprises des seigneurs et des juges laïques, » (Hist. eccl., t. XVIII, p. 134, edit. 1715) ; — et le protestant Sismondi avoue formellement qu'à l'exception de l'article sur les levées d'argent de la Cour de Rome, l'édit ne contient rien que cette Cour n'eût pu elle-même publier, » (T. VIII, p. 107).

Si l'on admet les six articles, et qu'ils soient tournés contre Rome, il est impossible que saint Louis en ait été l'auteur, car ils supposent des abus qui n'existaient pas au treizième siècle, et qui ne se sont produits qu'à la fin du siècle suivant, pendant le grand schisme.

D'ailleurs les rapports de saint Louis avec les Papes de son temps, et son caractère personnel ne permettent pas de croire qu'il ait commis un pareil acte d'hostilité contre le saint Siège.

En effet, 1° pendant sa minorité, sa mère, la reine Blanche, ayant à lutter contre les barons français révoltés et contre les ennemis extérieurs du royaume, trouva constamment l'appui le plus efficace dans les souverains pontifes Honorius III et Grégoire IX, 1226-1241.

2° Saint Louis ne put préparer et exécuter sa première croisade qu'avec le concours d'innocent IV, qui lui prodigua les trésors de l'Église, et veilla en son absence à la tranquillité de ses États, 1243-1254.

3° Il invita le Pape Alexandre IV à établir l'Inquisition en France ; et soutint, de concert avec le même Pontife, les moines mendiants contre l'Université de Paris dans la querelle qui rendit célèbres les noms de Guillaume de Saint-Amour et de Jean de Parme, 1254-1261.

Urbain IV, François, trouva dans saint Louis un allié fidèle contre les Gibelins, et entama avec lui les négociations qui se terminèrent, sous le pontificat suivant, par l'établissement d'un prince français dans le royaume des Deux-Siciles, 1261-1265.

5° Clément IV, successeur d'Urbain, était également né en France et avait été ministre de saint Louis. Il y eut entre le Pape et le roi intimité personnelle et alliance politique. Ils préparèrent ensemble une nouvelle croisade, en faveur de laquelle Clément permit à saint Louis de faire des levées d'argent sur les églises de France, et négocia un traité avec les Génois pour le transport de l'armée française en Afrique. Ce Pape mourut au mois de novembre 1268, et saint Louis aurait publié la Pragmatique au mois de mars 1269, pendant la vacance du saint Siège, qui se prolongea jusqu'en 1271.

Quel en aurait donc été le prétexte ? Quelques auteurs ont écrit qu'il y avait eu des différends entre saint Louis et Clément IV : mais ils sont démentis par les documents contemporains, qui sont très-nombreux.

Comment expliquer, en particulier, l'article 5 sur les levées d'argent ? La vérité est qu'à aucune époque de son règne saint Louis n'a eu le droit de reprocher au saint Siège de lever des deniers dans ses États ; — que, si les Papes ont mis en effet des impôts sur les biens de l'Église de France, ce fut toujours à la sollicitation et au profit du roi ; — et que, si jamais saint Louis avait eu sujet de se plaindre de la Cour de Rome, il est impossible d'imaginer une date où il eût plus d'intérêt à la ménager, et à dissimuler même un juste grief, qu'en cette année 1269, où l'on place la Pragmatique.

Le caractère personnel de saint Louis ne répugne pas moins à l'hypothèse de la Pragmatique. Ce prince était, comme on dirait aujourd'hui, aussi clérical et ultramontain que possible. Il demanda et obtint rétablissement de l'Inquisition dans ses États ; il protégea les moines, et surtout les franciscains et les dominicains, et en 1255 il fut sur le point d'embrasser lui-même la vie religieuse. Avant de partir pour sa seconde croisade, c'est-à-dire à l'époque même où l'on met la Pragmatique, il nomma régent du royaume un moine, Matthieu, abbé de Saint-Denis. Tous les actes de sa vie publique et privée étaient inspirés par une déférence et une affection profondes pour le saint Siège et pour l'Église.

Aussi depuis l'origine de la fraude, la Pragmatique a-t-elle été rejetée, ou du moins mise en doute, en tout ou en partie, par tous ceux qui avaient la connaissance et le respect de la vérité historique. La tradition commencée par Elie de Bourdeille s'est perpétuée jusqu'à nos jours, notamment par Fontanon au seizième siècle ; — par les PP. Labbe et Cossart, Thomassin, Charlas, Lenain de Tillemont au dix-septième ; — par les Bollandistes, Gohard, d'Héricourt au dix-huitième, — et, dans le nôtre, par MM. Charles Lenormant, Thomassy, Monseigneur Affre, l'abbé Berleur, On ne saurait assez regretter de voir Bossuet continuer par prévention la tradition contraire, et se ranger à la suite d'un Dumoulin, qui allait jusqu'à prétendre que saint Louis avait fait deux Pragmatiques, l'une an début de son règne eu 1228, l'autre à la fin en 1269 ; — et d'un autre légiste, Pinsson, qui racontait gravement que la Pragmatique avait été délibérée et promulguée dans une assemblée de tous les Ordres de l'État, en présence du légat du Pape, et qui préparait ainsi les voies au Dictionnaire de Bouillet, où nous avons le plaisir de lire que « le Pape Clément IV signa La Pragmatique avec saint Louis ! »

[1166] Il est important de remarquer que ce qui a le plus frappé Bossuet dans cet acte et ce qu'il en cite avec tant de solennité, c'est le sixième article, qui proclame l'autorité des Pères et des conciles, et qui par conséquent, comme le disait Sismondi, ne contient rien que la Cour de Rome n'eût pu elle-même publier.

[1167] Les plus anciens documents et registres seraient ceux des règnes de saint Louis, de Philippe le Hardi, de Philippe le Bel et de leurs successeurs ; mais cette pièce ne paraît que dans des actes très-récents, postérieurs à l'avènement de Louis XI.

[1168] Erreur grave : Bossuet ignorait qu'elle a toujours été contestée par les voix les plus autorisées, depuis le cardinal de Bourdeille, contemporain de Basin, évêque de Lisieux, jusqu'au P. Thomassin contemporain de Bossuet lui-même, qui affirme que bien des gens savans pensent comme lui.

[1169] Anon., de Libert., etc., lib. I, c. xv, n. 7.

[1170] Si la réponse est facile, elle n'est pas concluante. Rien n'est plus contraire à la vérité que de dire que, pendant deux siècles, on n'a pas eu occasion de la citer. Loin de là, les occasions s'en présentèrent presque chaque jour, surtout sous Philippe le Bel, pendant le séjour des Papes à Avignon et après le grand schisme.

[1171] Que l'illustre auteur cite donc un seul acte bonum ac legitimum, dont personne n'a jamais vu l'original ni la copie, qu'on n'a jamais appliqué, dont les historiens et ceux qui avaient le plus d'intérêt à s'en servir n'ont jamais fait mention, et qui ait apparu tout à coup dans l'histoire, deux cents ans après la date qu'on lui assigne ! Il n'en a pas cité, on n'en citera jamais, parce qu'il n'y en a pas. Nous nous bornons à demander qu'on applique à celle pièce les règles ordinaires de la critique historique.

[1172] Ibid., n. 8.

[1173] Il est puéril de supposer que Charlas s'étonne de ne pas trouver la Pragmatique imprimée avant qu'il y eût des presses. L'auteur auquel Bossuet répond dit très-sérieusement et avec raison qu'on ne peut nier que la Pragmatique n'ait été imprimée, pour la première fois, en 1515, soixante-cinq ans après la découverte de l'imprimerie.

[1174] On sait déjà qu'il n'est pas permis d'invoquer vetustissima Parlamenti regesta, qui ne disent pas un mot de la Pragmatique. Il est regrettable que Bossuet ait cité, sans examen » des compilateurs indignes de confiance.

[1175] Anon., de Libert., etc., lib. I, c. xv, n. 9 : vid. quoque n. 5.

[1176] Tom. VI Bibl. PP. Margar. de la Bigne.

[1177] Mancum exemplar. Veut-il parler d'un exemplaire imprimé ? mais alors il se contredit, et ce n'est pas Marguerin, vir bonus, qui a le premier édité un texte incomplet. Parle-t-il d'un manuscrit ? mais on n'en a jamais vu ni cité un seul !

[1178] Mais les jésuites Labbe et Cossart et d'autres, qui ont inséré la Pragmatique dans leurs recueils, n'avaient pas moins de scrupules que Marguerin : et ce dernier pouvait faire comme eux, et annoncer en l'imprimant que tout le monde ne s'accorde pas à reconnaître l'authenticité soit de la pièce entière, soit du ve article seulement.

[1179] Mais jamais la Cour de Rome n'a réclamé contre l'impression de cette ordonnance : elle n'a même jamais paru faire attention à cette œuvre d'un faussaire. Bossuet ne veut donc pas parler des censures de l'Église. — A-t-il en vue la censure laïque ? Quoi ! on n'aurait pas osé imprimer cette pièce en France, où l'on imprimait chaque jour les œuvres des Dumoulin, des Richer, des Pithon, etc. ! — Est-ce aussi un scrupule de conscience qui a empêché Fontanon, ami et collaborateur de Pierre Pithon, d'admettre ce ve article dans son Recueil, imprimé en 1585, à la même époque et au même lieu où Marguerin de la Bigne publiait sa Bibliothèque des Pères ?

[1180] Anon., ibid., n. 10.

[1181] Cela s'appelle en bon français éluder la difficulté. Oui, ce ve article est un outrage à la dignité du saint Siège et blesse la piété, à ce point que vous venez de reconnaître vous-même qu'un homme pieux a dû se faire scrupule de l'imprimer. Et depuis que cette pièce a été produite, les ennemis de la Papauté n'ont point cessé de la lui jeter à la face, pour affaiblir le respect qui lui est dû, et pour ruiner son autorité suprême.

[1182] Anon., ibid., n. 11, 12, 13.

[1183] Cela est absolument contraire à la vérité. Est-ce que le texte de Ia Pragmatique est équivoque ? Ne met-il pas dans la bouche de saint Louis les paroles les plus acerbes contre des abus présents et actuels : Simoniæ crimen pestiferum Ecclesiam labefactans à regno nostro penitus eliminandum volumus, etc... — Si d'ailleurs saint Louis vouloit parer à des dangers futurs, n'aurait-il pas dû prévoir (qua erat providentia !) que la Pragmatique ne remédierait à rien, puisque jamais on n'en a parlé, si ce n'est après la Pragmatique de Bourges, qui la rendait inutile ? N'aurait-il pas dû prévoir (qua erat providentia ! ) qu'elle serait toujours invoquée contre l'Église, jamais pour elle ?

[1184] Rien de mieux, en effet, si saint Louis s'était borné à s'affliger sur les abus de l'Église et de l'État dans le langage grave et mesuré des édits royaux, mais sans injure contre le Pape, qui n'était pas sous sa loi, qui était souverain comme lui, et de plus chef de l'Église. Mais Clément IV ou tout autre Pape aurait-il accepté en silence un outrage aussi violent ? D'ailleurs à quoi bon insister sur ce point ? Cette observation de Bossuet prouve qu'il n'avait pas étudié sérieusement la question, puisqu'il suppose que Clément IV vivait encore à l'époque où l'on place la Pragmatique, tandis que le saint Siège était vacant et devait vaquer pendant plus de deux ans.

[1185] Anon., n. 6. Thomass., Discipl. de l'Egl., part. iv, liv. II, c. x, n. 11 ; ibid., c. xli, n. 4 ; et lib. III, c. xxiv, n. 17.

[1186] J'aime à entendre Bossuet parler avec respect du P. Thomassin, et à le voir s'incliner devant son autorité. Pourquoi la récuse-t-il aussitôt après lui avoir rendu hommage ? Pourquoi représenter le pieux et savant oratorien comme un homme toujours timide, toujours inquiet ne quemquam lædat ? Ce portrait ne ressemble nullement à l'original. Dans ses nombreux ouvrages, au contraire, Thomassin s'est exprimé avec modération sans doute, mais avec la plus grande liberté, sur tontes les questions qui préoccupaient le plus ses contemporains Il écrivait en France, et cependant il osa, sous le règne de Louis XIV, à la face des Parlements, défendre des opinions contraires à ce qu'on appelait les maximes gallicanes. Ainsi, sana sortir de notre sujet, s'il avait toujours, avant d'écrire un mot, tremblé ne quemquam læderet, il ne se serait pas exposé à la colère des légistes gallicans, en revenant trois fois, dans son seul traité de la Discipline, sur la Pragmatique de saint Louis, pour en signaler la fausseté.

Bossuet se flatte d'avoir réfuté le P. Thomassin, quos modo refutavimus. L'esprit de parti a pu seul porter le savant Daunou à accepter ce témoignage complaisant que Bossuet se rend à lui-même, et à dire : « Cet acte est si positif que la Cour de Rome et ses partisans en ont voulu nier l'authenticité. Mais ce doute, que rien n'autorise, a été dissipé par Bossuet et par Noël Alexandre, ou plutôt par les monuments et les témoignages qu'ils ont rapprochés, » [Histoire littéraire de la France, t. XVI, p. 76). Le lecteur peut juger maintenant de la valeur des raisonnement de Bossuet. Quant à Noël Alexandre, sa discussion est encore plus faible que celle de l'évêque de Meaux. Il se borne à citer les remontrances de 1461, les États généraux de 1483, et l'appel de l'Université da Paris, en 1491. — Il est bien remarquable que Daunou, qui a rédigé une grande partie de l'Histoire littéraire au treizième siècle, notamment la biographie de Clément IV et d'un grand nombre de ses contemporains, et qui par conséquent avait fait une étude spéciale du règne de saint Louis, n'ait pas trouvé une seule raison, ni une seule pièce nouvelle en faveur de l'authenticité de la Pragmatique !

Nous ne craignons pas de retourner contre Bossuet lui-même une expression dont il s'est servi, et de dire qu'il n'apporte dans cette discussion que les arguments les plus frivoles, tam futilibus conjecturis. Mais hâtons-nous de rappeler, pour l'honneur de sa mémoire, que ce chapitre se trouve dans un ouvrage auquel il n'avait pas mis la dernière main, qu'il n'avait pas destiné à la publicité, et qui n'a été imprimé que trente ans après sa mort, clandestinement, en pays étranger, par des mains jansénistes !

[1187] Preuv. des Libert., etc., c. xxii, n. 10 ; tom. III, p. 13 et seq., et passim.

[1188] Sup., lib. VI, c. 11.

[1189] Sup., hoc lib., c. iii. Zoz., ep. vii, ad Episc. Prov., Narbon. et Vien., tom. II Conc., col. 1570.

[1190] Leo Mag., ep. lxxx. al. liii ad Anat. Constant.

[1191] Id., Epist. lxxxvii, al. lxi, ad ep. Conc. Chalc.

[1192] Mart. I, epist. ix, ad Pantal., tom. VI Conc., col. 35. Vid. sup., c. iii.

[1193] Ep. Carol. Calvi ad Adr. II, int. Hinem., ep. xliii ; tom. II, p. 708.

[1194] Socr., lib. II, c. xvii, p. 70, edit. Vales.

[1195] Sozom., lib. III, c. x. 415.

[1196] Conc. Basil., ep. syn., n. 5 ; tom. XII Conc., col. 706.

[1197] Hilar. Pap., ep. iv, tom. IV Conc., col. 1038.

[1198] Hincm., epist. xli ad Adr., tom. II, p. 692.

[1199] Conc. Pont., sess. i, tom. IX Conc., col. 281.

[1200] Sixti III epist. ad lllyric. episc., in Synod. Rom., cap. xvii, col. Holst., part. i.

[1201] Sup., hoc lib., c. viii.

[1202] Conc. Nicæn., can. vi, vii ; tom. II Conc., col. 32.

[1203] Basil., ep. liv, alias clxxxi ; tom. III, p. 148.

[1204] Id., ep. clx, alias cxcvii, n. 2 ; ibid., p. 249.

[1205] Aug., ep. xxxvi, al. lxxxvi, n. 2 ; tom. II, c. 68.

[1206] Id., ep. cxviii, cxix, al. liv, lv, col. 123 et seq.

[1207] Sup., c. præced.

[1208] Sup., hoc lib., c. iii.

[1209] Sup., c. præced.

[1210] Decret. Conc. Eph., act. vii ; tom. III Conc., col. 801.

[1211] I Cor., vii, 23.

[1212] Conc. Chalc. act. xv, can. i ; tom. I Conc., col. 756.

[1213] Greg. Mag., lib. II, ep. xlviii, al. xxix ; tom. II, col. 611.

[1214] Id., ep. lii, alias xxxvii, col. 618, 619.

[1215] Agobard., lib. ad Lud. Pium Imp. adv. leg. Gund., n. 12 ; tom. XIV Bibl. Patr., p. 266.

[1216] Ratramn. Corb. adv. Græc., lib. I, c. ii, Spicil., tom. II, p. 3 et 4. Vid. quoq. pass., lib. IV.

[1217] Conc. Lemov., ii, sess. ii ; tom. IX Conc., col. 895.

[1218] Fulb. Carn., epist. ii, ad Fin., tom. XVIII Bibl. Patr., pag. 6.

[1219] Greg. Mag., lib. I, ep. lxxvii, al. lxxvi, ad Episc. Numid., tom. II, col. 561.

[1220] Aug., ep. xxxvi, al. lxxxvi, n. 32.

[1221] Decl. Gall., c. iii.

[1222] Gerson., de statib. Eccles. stat. Præl. consid. iv ; tom. II, p. 432.

[1223] I Cor., ix, 22.

[1224] Conc. Vasens. ii, male à Bin. iii, an. 529 ; præf., tom. IV Conc., col. 1679.

[1225] Agob., lib. ad Lud. Pium., n. 12 ; tom. XIV Bibl. Patr., p. 266.

[1226] Inst. à M. de Lansac. Avril, 1562. Mém. pour le Conc. de Trente, p. 173.

[1227] Conc. Trid., sess. xxiii, de Reform., c. vii ; tom. XIV, col. 867.

[1228] Ibid., c. xvi, col. 870.

[1229] Ibid., sess. vi, de Reform., c. i, col. 769.

[1230] Ibid., sess. xxii, de Reform. c. i, col. 857.

[1231] Declar. et Protest., etc. Mém. pour le conc. de Trente, p. 571.

[1232] Ibid. Vid. Conc. Trid., sess. xxiv, c. v et xx, de Ref., col. 883, 892.

[1233] Conc. Afric. vi, c. iii et seq. ; tom II Conc., col. 1590 et seq.

[1234] Vid. Conc. Afr. vii, ibid., col. 1603 ; et collect. can. Afric., ibid., can. ci et seq., col. 170 et seq.

[1235] Erant enim hi canones iii, iv et v synodi Sardicensis, quæ synodus pars, et appendix concilii Nicæni Romæ habebatur ; sed erat Afris ignota, imo ab illis credita Arianorum conciliabulum. (Edit. Leroy.)

[1236] Christ. Lup., de Gall. Eccl. Rom. app., c. xii, p. 116.

[1237] Ibid., c. xxx, p. 707, 708.

[1238] Mabil., Analect., tom. III, p. 399.

[1239] Lup., de Afr. app., loc. cit.

[1240] Conc. Carth., vi, c. vii, tom. II Conc., col. 1592.

[1241] Conc. Afric., sub Cæl., can. ci, col. 1670 et seq.

[1242] Vid. Aug., pass. et imprim., serm. ccclv, al. xlix, de Vit. et morib. cleric., n. 5 ; tom. V, col. 1383.

[1243] Vit. Fulg., per Ferrand. ante ejus oper. c. xx, n. 40, p. 20, edit. 1684.

[1244] Vid. Conc. A fric., seu coll. Conc. Afric., can., tom. II Conc., col. 1670.

[1245] Lup., de Appel. Afric., c. iv, p. 609.

[1246] Aug., ep. ccix, alias cclxi ; tom. II, col. 777.

[1247] Conc. Cartha., vi, c. vii, jam cit.

[1248] Hier., ep., ci, ad Evan., al. lxxxv, ad Evagr., tom. IV, col. 803.

[1249] Dans le précédent volume, page 26, on signalait ainsi Pierre de Marca ; Clarissimum ingenium, sed in theologia non satis exercitatum ; ad hoc versatile ac lubricum, et nimia facilitate per varias ambiguasque sententias de re ecclesiastica ludere solitum. Maintenant on l'appelle virum illustrissimum atque doctissimum ; et tout à l'heure il sera vir summa doctrina summoque ingenio. On voit partout que l'illustre auteur n'a pas mis la dernière main à son ouvrage.

[1250] Marc., de Concord., lib. III, c. vii, n. i.

[1251] Sup., lib. X, c. xxviii.

[1252] Appell., ii, c. Paris. Preuv. des Libert., c. xxii, n. 29.

[1253] Lett. du card. de Lorraine à Breton son secrét. Mémoire pour le Conc. de Trente, p. 556.

[1254] Pouvoir envoyé par le roi Henri II à son Ambassad., etc., Ibid., p. 20.

[1255] Sup., lib. VI, c. xxvii.

[1256] Vid. Mém. pour le Conc. de Trente,

[1257] Sup., lib. VI, c. xii. Vid. Pragm., tom. XII Conc., col. 1429 et seq.

[1258] Conc. Basil., epist. synodi., n. v ; tom. XII Conc., col. 706.

[1259] Ibid., n. iii, p. 691.

[1260] Gers., de Potest. Eccl. cons., x, tom. II, p. 240, 241.

[1261] Gers., serm. de viag. Reg. Rom., iii, part. direct, ii ; ibid., n. 279.

[1262] Id., serm. coram Alex. Pap., ibid., p. 140.

[1263] Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 18, col. 433. Vid. quoque lib. de Præcep. et Disp., c. iv, ibid., col. 503, 504.

[1264] Conc. Trid., sess. xxiv, c. v, de Reform., tom. XIV, col. 878.

[1265] II Cor., ii, 7.

[1266] Rom., xiv, 1.

[1267] Matth., xviii, 24.

[1268] Luc., xvi, 2.

[1269] Cœlest., ep. i, ad Illyric. ep., Coll. Holst., part. i.

[1270] De Concord., etc., lib. III, c. xv, n. 3.

[1271] Marca, ibid. Vid. conc. Lugd. II, const. xxiii ; tom. XI, col. 985.

[1272] Iv. Carn., præf. Decr.

[1273] Cons. de lect. cardin., etc., de emend. Eccl. Paul. III exhib., an. 1538. Vid. Sleid. Comm., lib. XII.

[1274] Conc. Trid., sess. xxv, de Reform., c. xviii, col. 916.

[1275] Conc. Trid., sess. xiv. de Reform., c. xxi, col. 917.

[1276] Avitus Viennensis ab Anastasio Papa per subreptionem impetraverat concedi sibi ordinationes quorumdam episcoporum, qui antea metropolita jurisdictione Arelatensis ecclesiæ regebantur. De ea re, Æonius Arelatensis relationem misit ad Symmachum, qui quidem decretum Anastasii rescidit, quod nempe confusionem provinciæ faceret et antiqua statuta violaret. Tum Avitus graviter conquestus est banc causam à Sede apostolica, inaudita parte, fuisse judicatam* Hujus querelis respondet Symmachus in ea epistola, Vid. Symm. epist. i, ii, ix, x, etc. (Edit. Leroy.)

[1277] Symm., ep. xii ; tom. V Conc., col. 1312 ; et Spicil., tom. IV, page 583.

[1278] Gelas., ep. ix, ad Episc. Lucan., c. 1 ; tom. IV Conc., col. 1188.

[1279] Anonym., de Libert., etc., lib. VI, c. i, n. 1.

[1280] Anon., de Libert., etc., lib. VI, c. i, n. 2, 3.

[1281] Ibid., n. 4.

[1282] Anon., de Libert., etc., lib. VI, c. i, n. 5, 7.

[1283] Ibid., lib. X, Præf., n, 1.

[1284] Ibid., lib. VI, c. ii.

[1285] Anon., lib. VI, c. iii et seq.

[1286] Ibid., n. 6, 7.

[1287] Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 14 ; tom. I, col. 432.

[1288] I Cor., x, 22.

[1289] Bern., de Consid., lib. III, c. iv, n. 16, col. 432, 433.

[1290] Anon., lib. IV, c. i.

[1291] Vid. supra, part. primam integram.

[1292] Anonym., lib. V, c. i.

[1293] Sup., hoc lib., c. xv.

[1294] Anon., lib. VII, c. i, n. 1.

[1295] Anonym., lib. i, c. ii, n. 12.

[1296] Ibid., c. iii, n. 13. Vid. Declar. præf.

[1297] Anon., lib. I, c. iii et seq., usque ad xiii.

[1298] Ibid., c. xv.

[1299] Sup., hoc lib., c. ix.

[1300] Ibid., c. xvi, n. 2.

[1301] Ibid., n. 3 et seq.

[1302] Anon., lib. I, c. xvi, n. 9.

[1303] Vid. Traité de la Juridicct. eccles. et act. du Clergé, 1613 ; tom. I, part. i, tit. ii, c. ix, p. 761.

[1304] Anod., Præ., lib. II.

[1305] Ibid., à cap. ii ad ix.

[1306] Anon., ibid., c. xii, n. 4.

[1307] Ibid., n. 5.

[1308] On nous disait au chapitre précédent, p. 412 : Cæterum probationes nullæ : auctor anonymus de tripode pronuntiat. On verra si ces paroles ne s'appliquent pas de point en point à la prétendue réfutation qui va suivre.

[1309] Anon., lib. III, c. i.

[1310] Ibid., à cap. ii ad vii.

[1311] Ibid., c. vii, ix, xii.

[1312] Ibid., c. xiii, xiv.

[1313] Ibid., c. viii, ix, x.

[1314] Sup., lib. X.

[1315] Sup., hoc lib.. c. xx.

[1316] Anon., lib. I, c. i, n. 1, 2.

[1317] Ibid., c. xv, n. 2.

[1318] Sup., hoc 1ib., c. iii et seq.

[1319] Anon., lib. I, c. xiii, n. 6.

[1320] Anon., ibid., n. 7.

[1321] Ibid., lib. II, c. i, ii, xii.

[1322] Vid. sup., in Dissert. præv.

[1323] Conc. Constant., sub Menn., act. i ; tom. V Conc., col. 47.

[1324] Vid. lib. III, sect. i, c. i.

[1325] Vid. Conc. Nicæn., tom. II Conc.

[1326] Vid. Conc. Constant., ibid.

[1327] Bell., lib. II, de Conc. auct., c. xix.

[1328] Sup., lib. VII, c. xviii.

[1329] Sup., ibid., cap. xxiv, xxx, xxxii.

[1330] Ibid., c. xviii.

[1331] Sup., lib. VII, c. xxi et seq. usque ad xxviii. Vid. quoque Dissert. præv., n. liv et seq.

[1332] Ibid., c. xx.

[1333] Sup., lib. X, c. iii et seq. Ibid., c. vi.

[1334] Bell., lib. IV, de R. P., c. vii, Sup., lib. IX, c. iv.

[1335] Sup., ibid., c. xxiii et seq.

[1336] Leo., ep. ad Theod., xciii, alias lxiii. Sup., lib. VII, c. xvii.

[1337] Simp., ep. iv ad Zen., tom. IV Conc., col. 1072. Sup., lib. IX, c. xiv.

[1338] Decl. Gal., c. iv.

[1339] Sup., lib. X, c. xxv.

[1340] Ibid., lib. VII, c. xxxviii. Vid. Dissert. præv., n. l.

[1341] Durand., de Conc. celebr., etc.

[1342] Dissert. præv., num. xlvii, xlviii. Extrav. Cum inter nonnullos, tit. xiv, de Verb. signif., c. iv, sext. Decr., lib. V, tit. xii, de Verb. signif. c. iii, Exiit.

[1343] Sup., lib. IX, c. xliv.

[1344] Extrav., Quia quorumdam, de Verb. signif., c. v, § Ex præmissis,

[1345] Gloss. in Clement., Exivi ; lib. V, tit. xi, de Verb. signif., c. i, § Proinde.

[1346] Anton., Sum. Theol., part. iv, lib. XII, c. iv, § xviii, p. 208.

[1347] Grat., dist. xciii, c. xxiv ; ex Hieron. ep. ci ad Evang., al. epist. lxxxv. ad Evagr.

[1348] Dissert. præv., n. lii, Caus. xxxii, quæst. vii, c. xviii.

[1349] Melch. Can., de Loc. Theol., lib. VI c. i. Diss. præv., loc. cit.

[1350] Sup., lib. V. c. ix. Appel. Card. Greg., apud Rain., tom. XVII, ann. 1408, n. 9.

[1351] Dissert. præv., num. xxxviii et seq. ; lib. V, c. ii et seq. Conc. Const., tom. XII Conc.

[1352] Turrec., Resp. ad Basil., part. ii, n. 2 et 4 ; tom. XIII Conc. col. 1711, 1712.

[1353] Vid. lib. V et VI.

[1354] Sup., lib. V, c. xxi, et pass. tot. lib.

[1355] Sup., lib. V, c. xxix, xxxi.

[1356] Ibid., c. xiv et seq., et toto lib. VI.

[1357] Sup., lib. VI, c. ix, x, xi.

[1358] Lib. VII, c. xxxvii.

[1359] Lib. VI, c. xviii.

[1360] Sup., lib. VI, c. i, ii, iii, iv.

[1361] Declar. Gall., c. ii.

[1362] Sup., lib. V, c. i, et pass., et lib. VI.

[1363] Bin. tom. VII, part. ii, p. 1134.

[1364] Bell., de Conc., c. vii.

[1365] Dissert. præv., num. xiv.

[1366] Idem., n. xiii et seq. usq. ad xxxi.

[1367] Turrec., summ. de Eccles., lib. IV, part. ii, c. xvi.

[1368] Bell., de Conc. auct., c. xvii, de R. P., lib. IV, c. ii.

[1369] Ibid. et Suar., de Fid. disp. v, sect. viii, n. 4. Tapp., Orat. theol., iii Wig, Stap., etc., pass.

[1370] Vinc. Lirin., Comm. I, c. iii, tom. VII Bibl. Patr., p. 250.

[1371] Dissert., n. xvii et seq. Duval., Elenc., p. 9, 68, 105 ; et in Tract. de R. P., etc., part. iv, quæst. viii, p. 582 ; ibid., part. ii, quæst. I, p. 210.

[1372] Sup., n. iii, et lib. IX, c. xviii, xix, xxvi. xxvii, xliv ; lib. X, c. viii ; ix ; et Dissert. præv., n. xlvii, xlviii.

[1373] Qui ne rougirait pas ?... Tous les amis du Siège apostolique ; car c'est là le vrai sens de ces passages.

[1374] Sup., lib. VIII, c. xi.

[1375] Act., xv, 28.

[1376] Cœlest., ep. inter act. Conc. Eph., act. ii, tom. III Conc., col. 614. Conc. v, coll. viii ; tom. V, col. 662. Sup., lib. VII, c. vi.

[1377] Sup., ibid., c. xxx. Conc. vii act., vii ; tom. VII, col. 554.

[1378] Nempe sacramenta quibus se Photio obligarant. (Edit. Leroy.)

[1379] Sup., ibid., c. xxxii. Conc., viii, art. vi, tom. VIII, col. 1049.

[1380] Sup., ibid., c. xxxii. Conc., viii, act. vi ; tom. VIII, col. 1056.

[1381] Turrecr., Summ. de Eccles., lib. II. c. cxii, fol. 260, mal. 258.

[1382] Anton., Summ. Theol., part. iii, c. iii, § iv, p. 418 vers.

[1383] Sup. ii. iii ; et Anton., part. iv, etc.

[1384] Dissert. præv., n. xxi.

[1385] Bell., lib. IV, de R, P., c. vii. Sup., lib. viii, c. xx.

[1386] Sup., lib. X integ.

[1387] Sup., lib. XI integ.

[1388] Anton., Summ. Theol., part. iii, tit. xxiii, c. ii, § vi, p. 416.

[1389] Duval., de Sup. R. P., etc., p. i, quæst. ii, p. 88 ; part. iv, quaest. ix, p. 615, edit. 1614.

[1390] Ibid., p. 89.

[1391] Anon., Tract. de Libert. Gallic., lib. II, c. xii, n. 4. Sap., lib. XI, c. xxii.

[1392] Ibid. n. 5.

[1393] Conc. Const., sess. v.

[1394] Dion. Carth., de auct. Pap., etc., part. i art. xxxiv, fol. 342, vers. Dried., de Libert., Christ., dist. xl, c. vi. Bell., Rosel. et alii pass.

[1395] Il faut bien comprendre ces paroles. Plusieurs ont accouru pour les renforcer, dans la crainte qu'elles n'affaiblissent les principes de l'église gallicane.

Ainsi le premier éditeur officiel de la Défense, M. Leroy, dit dans une note de la traduction française ; « Ce que dit l'illustre auteur pourrait paraître faible à certaines personnes, qui n'auraient pas assez réfléchi sur les principes solides et lumineux établis dans tout son ouvrage. En effet, il semblerait d'abord qu'on ne donne point d'autre droit aux églises, que celui de reconnaître la décision du Pape, de s'y conformer et d'y acquiescer : Ut agnoscant, ut sentiant,... acquiescant ; mais ces expressions ne font plus de difficulté, pour peu qu'on se rappelle ce qui a été si solidement démontré par l'auteur, que les églises ne reconnaissent une doctrine que par l'examen qu'elles en font, et qu'elles ne s'y conforment et n'y acquiescent qu'en jugeant avec autorité. Ces principes sont si souvent répétés, surtout dans les quatre derniers livres et dans ce corollaire même, que l'auteur a cru sans doute qu'on ne s'y méprendrait pas, et qu'il serait impossible à des lecteurs attentifs d'entendre ce qu'il dit ici dans un autre sens. » Nous sommes forcés de croire, malheureusement, que cette note exprime le vrai sens de Bossuet.

[1396] Conc. Const., sub Menn. Vid. supra, n. 1.

[1397] Greg. Mag., indict. i, lib. VIII, epist. xxi ; tom. II, col. 919 ; al. lib. VII, ep. xxx.

[1398] Byzacenus Primas.

[1399] Greg. Mag., indict. i, lib. IX, ep. lix, col. 976 ; al. lib. VII, ep. lxv.

[1400] Id., Reg. Past., part. ii, c. vi ; ibid., col. 20, 22.

[1401] Lib. IX, ep. xii ; al. lib. VII, ep. lxiv ; pass. in ejusd. ep.

[1402] Sup., lib. XI, c. xii.

[1403] Anon., de Libert., etc., toto lib. VI.

[1404] Anon., de Libert., etc. c. ii.

[1405] Sup., lib. XI, c. viii. Vid. quoque lib. IX, c. xxi.

[1406] Disser. præv., num. lxxx, lxxxi, lxxxii.

[1407] Vid. lib. XI, c. xvi, xvii, xviii, xix.

[1408] Ibid. Durand., de Modo celeb. Conc., etc. Vid. Dissert. præv., n. L.

[1409] Sup. lib. XI, c. xviii.

[1410] Anon., lib. I, c. xvi, n. 2 ; lib. III, c. ix, n. 3.

[1411] Sup., lib. III, c. xxiii, xxiv, xxv ; lib. IV, c. xxii ; lib. X, c. xxv.

[1412] Anon., lib. VI, c. ii, n. 1, 2.

[1413] Sup., lib. IX, præf.

[1414] Id., lib. VII, c. i, n. 3.

[1415] Anon., lib. III, c. viii, n. 9, 10 ; lib. viii, præf., n. 1 ; ibid., c. viii, n. 2 ; lib. IX, c. x, n. 3, 4 ; in conclus. oper., n. 13, et pass.

[1416] Sup., lib. VI, c. xxi.

[1417] Sup., c. xxiii.

[1418] Dissert. præv., n. xiv.

[1419] Proc. verb. de la Chambre eccles., 1614, du mardi 30 Dec. Mém. du Clergé, tom. I, p. 198, edit. 1673.

[1420] Mém. du Clergé, tom. I » part. i, tit. i, c. L, n. 14, 15. Vid. Rec. des Pièces concern. l'Hist. de Louis XIII, tom. IV, p. 310 et seq.

[1421] Mém. du Clergé, tom. I, part. i, tit. i, c. L, n. 26.

[1422] Ibid., n. 37, 41.

[1423] Sup., lib. VI, cap. xxvi.

[1424] Sup., lib. X, cap. xvii, xviii.

[1425] Anonym., lib. VIII præf.

[1426] Ibid., cap. vii, n. 1, 2.

[1427] Sup., lib. VIII, cap. xiv, et pass. toto lib. et seq.

[1428] Anon., lib. X, c. vi, n. 6.

[1429] Sup., lib. V, c. viii, ix ; lib. X, c. xxiii, xxiv et seq.

[1430] Anon., lib. VI, c. i, n. 2, et alibi pass.

[1431] Act., x, 12.

[1432] Dissert. præv., n, vii, viii, ix, x, xi.

Accueil Suivante