Liber Ecclesiasticus
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Remarques
Avertissement
Liber Sapientiae
Liber Ecclesiasticus
Isaïe
Psaume  XXI
Apocalypse
Apocalypse I
Apocalypse II
Apocalypse III
Prédictions
Apocalypse IV
Apocalypse V
Apocalypse VI
Apocalypse VII
Apocalypse VIII
Apocalypse IX
Apocalypse X
Apocalypse XI
Apocalypse XII
Apocalypse XIII
Apocalypse XIV
Apocalypse XV
Apocalypse XVI
Apocalypse XVII
Apocalypse XVIII
Apocalypse XIX
Apocalypse XX
Apocalypse XXI
Apocalypse XXII
Explication

 

Liber Ecclesiasticus

 

PRÆFATIO IN ECCLESIASTICUM.

 

I. — De inscriptione libri inter Græcos et Latinos.

Liber Ecclesiasticus is est, quem sanctus Hieronymus in Prologo sæpe memorato, et huic editioni præfixo ad libros Salomonis, hebraicum se reperisse testatur, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos, sed Parabolas praenotatum. Ab eodem Hieronymo appellatur Panaretos Jesu filii Sirach liber. Panaretos autem, quod de omni virtute præcepta tradat, quo elogio passim a Græcis insignitur. Apud eosdem Græcos inscribitur, Sapientia Jesu filii Sirach ; ita Clemens Alexandrinus, ita Origenes, lib. VIII contra Celsum, n. 50 ; ita Eusebius Caesariensis, lib. VIII, De Demonst. evang. ad Danielis hebdomadas ; ita sanctus Epiphanius, hæres. 76, quæ est Anomœorum, ad cap. v ; Aetii, et alii plerique omnes. Hanc inscriptionem Complutensis editio retinuit ; Sixtinus vero codex, pro Sapientia Jesu filii Sirach, habet simpliciter, per contractionem, Sapientia Sirach ; cum Sirach scriptoris pater, non ipse scriptor fuisse memoretur. Latini vero Ecclesiasticum Jesu filii Sirach inscripserunt ; et Ecclesiasticum quidem, ut a Salomonis Ecclesiaste distinguerent, utroque vocabulo a concione deducto.

Nunc textus Hebraicus nusquam est ; sed auctoris nepos profectus in Ægyptum, ibi relictos libros nactus, avi sui Jesu præclara monumenta in Græcum transtulit, Ptolemæi Evergetæ anno trigesimo octavo, ut ipse in Prologo interpretationis suæ tradidit : quod quidem ad quale tempus pertineat, dicemus, ubi de auctoris ipsius nomine atque ætate constiterit.

II. — De auctore libri : Grotii sententia de fine capitis l, et de capite li, deque aliis locis huic et libro Sapientiæ additis.

Et auctoris quidem nomen ipsa prodit inscriptio, Græcorum [45] Latinorumque omnium consensione firmata. Attestatur Græcus interpres, qui avum suum egregii scripti auctorem, Jesum nominet ; quin ipse auctor antiquum in morem, nomen suum scripto indidit his verbis, quibus liber clauditur : Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus filius Sirach Jerosolymita (cap. l, 29). En nomen, en genus, en patriam ejus qui scripsit librum ; omnia prisco ritu ; ut equidem nesciam, quid Grotio in mentem venerit, qui notis ad eumdem locum, verba memorata a nepote auctoris, hujus libri editore et interprete, avi scripto addita asserit, nullo codicum testimonio, nulla conjectura, ut legenti patebit.

Neque magis audiendus, cum caput li, quod sic inscribitur, Oratio Jesu filii Sirach, nepoti tribuit, nullo prorsus allato hujus rei argumento.

Gravius id quod idem tradidit, Præfatione ad notas in librum Sapientiæ, ei libro sicut et Ecclesiastico a christianis christiana quædam commodis locis addita, ac locutiones quasdam, quæ magis Evangelium sapiant, quam vetustiora tempora ; qua fiducia multa mutat, gustu quidem suo, nulla codicum aut antiquarum lectionum ope. Quæ si quisque pro libidine audeat, omnis priscorum librorum periclitabitur fides. Sed nos, quoad dabitur, horum omnium nullam haberi oportere rationem, suis locis demonstrabimus ; nunc quando nulla ratione afferuntur, pro certo dabimus, omnium hujus libri partium unum esse auctorem Jesum filium Sirach, qui eum Hebraico sermone scripserit ; nepotem, quocumque sit nomine, neque enim ipse prodidit, nihil sibi quidquam amplius tribuisse, quam ut interpretis officio fungeretur, ut ipso Prologo constat.

III. — De ætate libri : duæ ejus notæ ex ipso libro repetendae.

Nunc de libri ætate accuratius disputandum, quod ea res maxime ad scripti intelligentiam faciat. Duo autem esse videmus, unde hæc tempora æstimari possint : alterum, quod hujus scripti tempore gravem Judæis a gentibus ac regibus incubuisse vexationem, multi loci probant : alterum, quod ipse Siracides virorum illustrium laudes referens, ne antiquos tantum memorasse [46] videretur, suo ævo propiorem Simonem Oniæ filium pontificem maximum ultimo loco celebraverit, cap. l, ex quo intelligitur circa ejus tempora claruisse.

IV. — Quis fuerit ille Simon Oniæ filius ab Ecclesiastico celebratus ?

Sed de Simone quidem Oniæ filio ambiguum : cum duo ejusdem appellationis extiterint Josepho memorati, Originum lib. XII, alter secundo, alter quarto capite : Simon scilicet primus qui Justus dicitur, Oniæ primi filius, secundi Oniæ pater ; ac Simon secundus Oniæ secundi filius, Oniæ tertii viri maximi ac sanctissimi pater, sub quo vexationem regum Syriæ coepisse, Machabaica testatur historia.

V. — Simonis primi ac successorum pacatissima tempora.

Ac Simonis quidem illius primi, ut et successorum ejus, tempora tranquillissima fuisse constat. Successere enim Eleazarus frater, sub quo Septuag. senum confecta interpretatio est, Manasses ; alii, sub quorum principatu Iudaicæ res per totum fere sæculum floruerunt ; quæ omnino ad eam pertinent pacem, quam instaurato templo diutissimam atque inconcussam futuram, Prophetæ quidem omnes, sed imprimis Isaias, magnificentissime praedixerunt ; qua de re dicendum erit brevi, cum jam ad Prophetas nostra promissa nos vocent.

VI. — Gravis persecutio tempore Ecclesiastici.

Per hanc ergo altissimam pacem, cum gentium reges populum sanctum, sanctam civitatem ac templum omni honore cumularent, nullus erat locus his Ecclesiastici nostri precationibus : Innova signa et immuta mirabilia : glorifica manum et brachium dextrum : excita furorem et effunde iram, tolle adversarium et afflige inimicum : festina tempus et memento finis : in ira flammæ devoretur, qui salvatur (a vulgaribus vitæ humanæ casibus) et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem : contere caput principum inimicorum dicentium : Non est alius præter nos (cap. xxxvi, 6 et seq.) : quæ quam apte conveniant Syrorum regum [47] superbiæ, ac diris vexationibus nemo ignoraverit qui Machabaicam historiam legerit.

Atque hæc quidem Ecclesiasticus pro universa plebe postulat, pro se autem speciatim agit gratias, quod ad necem postulatus, non sit derelictus in tempore superborum ; quod sit ereptus de tempore iniquo, ab iniquo rege atque a lingua injusta, cum impii homines etiam ex Israelitica gente, eos qui legem colerent, apud reges per calumniam adorti, majestatis reos agerent, ut sancto pontifici Oniæ III contigisse, mox relaturi sumus ; quibus etiam temporibus sæpe se in vitæ discrimen adductum, Deique gratia liberatum, idem narrat Ecclesiasticus (xxxiv, 13).

VII. — Liber Ecclesiasticus circa Simonis II tempora.

Hæc igitur efficiunt, ne Simon primus is putetur fuisse, quem noster Siracides, ut ætati suæ proximum, commendaverit ; quin Eusebius Cæsariensis, vir in doctrina temporum versatissimus, loco jam citato Demonstrationis evangelicæ, Jesum filium Sirach claruisse refert sub eo Simone, qui Oniæ ac Machabæorum tempori proximus fuerit, quod Simoni II, Oniæ tertii patri, congruit ; accedunt alii characteres alias observandi, queis Simon Ecclesiastici a Simone primo facile dignoscatur.

VIII. — Nec tamen eo vivo. Primum, quod Ecclesiasticus mortuos tantum laudaverit.

Sane Eusebius docet sub Simone II non tantum vixisse Siraciden, sed etiam composuisse illam Sapientiam, quæ Panaretos appelletur. Verum duo prohibent quominus assentiamur. Primum, quod is scriptor eos tantum collaudaverit, qui vita functi essent : Laudemus, inquit, viros gloriosos et parentes nostros, dum viverent :... omnes isti in generationibus... (sive in vita sua) gloriam adepti sunt, et in diebus ipsorum gloria : corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum in saeculum, cap. xliv, 1, 7, 14 ; ac de Simone nostro speciatim, l, 1, 3 : Simon Oniæ filius... in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum :... in diebus ipsius emanaverunt putei ; et cætera id genus, ut addatur aliis, quorum memoriam commendabat. [48]

IX. —Alterum ; quod ejus quoque tempore pacatissimae res fuerint.

Huc accedit alterum, quod Simonis etiam hujus tempora pacatissima fuerint, neque dent locum piis auctoris nostri lamentis ac precibus, quas mox retulimus. Quod enim subditur : Qui curavit gentem suam ; et liberavit eam a perditione, vers. 4, manifeste pertinet ad illum aliquot dierum, aut mensium metum ; quo Ptolemæus Philopator Ægypti rex, dedita Jerosolyma, templi adytum contra vetitum legis aditurus, Simonis pontificis precibus repente mutatus, non modo a proposito destitisse, verum etiam Judæis postea benefecisse memoratur, ut ad hunc locum dicemus : verbaque ipsa indicant, gentem non tam vexatam, quam statim liberatam fuisse. Quare Ecclesiasticus nullas postea turbas refert, ac levissimus motus altam in quietem desiit ; quo fit, ut Simonis quoque secundi viginti anni (tot enim in pontificatu egisse memoratur) pars sit vel optima illius beatæ pacis, quam Prophetæ cecinerint.

X. — Onia III, Simonis II filio, pontifice, pax primum ; deinde vexatio a Seleuco ; tum vel maxime ab Antiocho Epiphane.

Quin etiam vigebat illa pax, sub Onia III, Simonis hujus filio, cujus fausta initia memorantur his verbis : Cum sancta civitas habitaretur in omni pace : leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem ;... fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent... ita ut Seleucus (Philopator, Antiochi Magni filius, Antiochi Epiphanis pater) de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes (II Mach., iii, 1, 2, 3). Cujus regis tempore sollicitari coepit Oniæ et Iudæorum quies, misso Heliodoro, qui depositas in templo pecunias diriperet, sacri loci majestate spreta (ibidem, 8 et seq.), quo ex initio pessum omnia ire, caedes perpetrari, omnimodis calumniis appeti sanctus pontifex, demum ab Antiocho Epiphane pelli sacerdotio, ac suffecto impio Jasone, et post triennium magis impio Menelao, pollui sacerdotium, gentiles ritus induci, lex ipsa subverti, optimus pontifex per proditionem cædi (II Mach,, iv, 1, 2, 3, 7, 23, 33) : ex quo ea [49]consecuta sunt, quæ Mathathiam, ejusque liberos Judam Machabæum, Jonathan et Simonem ad pia bella moverint.

Omnino in arcanis erat Judaicæ gentis, per antiqua Prophetarum, Danielis vero maxime, oracula reseratis, ut a Seleucidarum gente quæ se diis æquiparaverat, atque ab Antiocho Epiphane, gravis illa persecutio oriretur : cujus initia ante Oniæ III necem, cum Jesus noster cerneret, atque omnia in pejus ruitura facile provideret, has effudit preces ; eaque memoravit ac scripsit, quæ infandis temporibus congruisse vidimus, suoque loco clarius ostendemus.

XI. —Sub Antiocho scriptus liber, in ipsis persecutionis initiis, Onia adhuc superstite.

Et pronum quidem esset, hujus scripti ætatem ad ipsa Machabaica tempora revocare, quibus vexatio gravius insurgebat : verum illud obstitit, quod si pius scriptor post Oniæ III necem opus edidisset, cum anteactæ ætatis illustres laudaret viros, neque hujus Oniæ parentem Simon præterisset, nullo modo praetermissurus videretur tantum pontificem, provisorem civitatis, defensorem gentis, æmulatorem legis, quin etiam mortuum, exoratorem plebis, Judæque adjutorem, omni denique virtute commendatissimum, qualis iste Onias in Machabaica historia describitur (II Mach., iv, 2 ; xv, 14) : cujus quidem silentii cum nullam idoneam causam a nobis inveniri potuisse fateamur, Ecclesiastici scriptionem, primum ad Oniæ III tempora conferimus, tum in eos annos incidisse arbitramur, qui ab ipso persecutionis initio usque ad illius pontificis necem effluxerint ; hoc est, secundum Usserianas rationes, ad annum ante æram christianam circiter centesimum septuagesimum primum ; ab Urbe condita fere quingentesimum secundum octuagesimum.

XII. — De Onia III, objectio ex Josepho ; ex libris Machabaicis atque ipso Josepho soluta.

Nec me fugit a Josepho scriptum (Originum xii, 6) Jasonem Oniæ III fratri mortuo successisse : quod cum nostris rationibus non convenit ; sed sacræ historiæ Machabaicæ potior auctoritas, [50] in qua libro II, cap. iv, vers. 7, 34, Jasonem Oniæ viventi substitutum, sanctumque pontificem aliquanto post tempore Menelai proditione e vivis sublatum esse scribitur ; cui narrationi idem Josephus parum sibi consentiens, libro de Machabaeis (cap. iii et iv) subscripserit.

Stet ergo firma hujus libri ætas sub Onia III, postquam ab altissima pace in diram vexationem sub Antiocho Epiphane, res Judaicas deductas esse constat.

XIII. — De tempore interpretationis græcæ.

Ac de libri quidem compositione hæc comperimus ; de nepotis interpretatione, ipse in Prologo prodidit eam esse in Ægypto factam, octavo et trigesimo anno Ptolemæi regis Evergetis ; quod multos fefellit : certum autem est duos fuisse Evergetas, horum postremum Ptolemæum Physconem, cujus etiam nomine nummi cusi reperiantur addito Evergetæ titulo ; atque hujus duo initia ; alterum proprium, quo regnare solus coeperit ; alterum commune cum fratre Philometore ; cujus quidem regni cum fratre initi anno octavo et trigesimo, ante Christum centesimo trigesimo secundo, Jesu Siracidæ nepos suam interpretationem ediderit, Joanne Hyrcano Simonis Machabæi filio pontifice.

Et libri quidem auctor posteaquam, ut fit persecutionum tempore, varias provincias oberravit, quod ipse testatur xxxiv, 12, in Ægypto consedisse, ubi Judæi mitioribus regibus uterentur, atque ibi obiisse videtur, egregio libro ibidem relicto, quem parum vulgo notum, ut in ea regione, ubi inter Judæos quoque græca eloquentia obtineret, hebraica obsolesceret, longo tandem post tempore nepos reperit ; quo quidem ex tempore Ecclesiasticus, sive Sapientia Jesu filii Sirach, eodem nepote interpretante græce innotuit : hebraicus textus magis magisque obsolevit ac tandem amissus est.

XIV. — De auctore et interprete S. Epiphanii et S. Joannis Damasceni loci.

De hoc autem libro, deque ejus interpretatione, ac de Salomonis Sapientia, sanctus Epiphanius De pond. et mens., n. 4, eumque [51] secutus Ioannes Damascenus, De fide orthodoxa, cap. iv, 18, perturbate scripserunt ; ex quibus inferas, et avum et nepotem utrosque Jesu nomine appellatos, nepotemque etiam fuisse Sirach filium ; quod multi secuti sunt : nos rem non tanti esse ducimus, ut de ea litigare vacet : probare certe non possumus, id quod nonnullis placuit, librum nepotis interpretis potius quam avi scriptoris nomine praenotatum fuisse.

XV. — De latina interpretatione.

Latinæ interpretationis auctorem ignoramus. Cum enim S. Hieronymus, neque Sapientiam, neque Ecclesiasticum verterit, horum librorum interpretatio apud Vulgatam nostram obtinuit ea, quæ in vulgus, sanctorum quoque Hieronymi et Augustini tempore ferebatur ; cujus rei argumentum est, quod idem Augustinus speculum ex utraque compegerit ; neque eas, alios magis quam tantæ antiquitatis titulo, commendatas volumus. Cæterum nec illud tacendum, Ecclesiastici aliam tunc quoque extitisse versionem, hodierno græco convenientiorem, qua et alii latini Patres, et ipse etiam Augustinus utatur.

Certe latina nostra interpretatio multum ab hodierno græco discrepat, atque omnino necesse est alium interpreti lectum esse græcum codicem, ac eum quem nunc habemus. Hodiernum planiorem, simpliciorem, breviorem, atque ideo sententiis aptiorem esse, nemo negaverit ; multi tamen sunt loci, in quibus haud dubie Vulgatæ nostræ lectio sanior atque ordinatior ; quo etiam factum est, ut græca perturbata in ejusdem Vulgatæ ordinem redigenda putaremus : quin etiam græca quæ habemus variant, et inter se collata lucem sibi mutuo afferunt, ut notum est : atque harum rerum exempla suis locis melius annotanda nunc praetermittimus.

XVI. — Vulgatæ hic additur versio ex Græco hodierno Sixti V jussu edita.

Vulgatæ nostræ versioni addimus eam, quam vir doctissimus, ac veterum latinarum græcarumque lectionum solertissimus indagator Flaminius Nobilius ex Græco Sixtino ad ornavit : eam sane confitemur aliquot in iocis clariorem, et græco textui magis [52] congruam fieri potuisse : quominus autem aliam ederemus, Sixtini decreti reverentia tenuit, cum illo et Nobilii versio commendetur, et alia quævis quovis colore prohibeatur. Damus tamen in notis, quæ planiora esse credimus, haud parvo emolumento, nisi nos fallit animus, futura lectoribus.

XVII. — De libri instituto ; et ut a Salomonicis Parabolis differat, et a libro Sapientiæ.

Nunc auctoris institutum facile intelligemus : in eo enim est, ut antecessores qui de sapientia scripserant, imitatus, de universæ vitæ ratione promat sententias, intersertis inculcatisque iis, quæ ad temporum conditionem maxime pertinerent.

Et a Salomone quidem distat, quod ille sententias inordinate fere, atque inartificiose, nulloque nexu congerat ; hic autem ad certa velut capita sæpius redigat, et ejusdem generis nectat : denique ad præcepta morum, majorum etiam exempla adjungat.

À Sapientiæ vero libro eatenus differt, quod is quidem fusius Græcorum in morem disserat ; hujus autem pressius, ac Salomonico magis ritu modoque currant sententiæ. Ac Sapientiæ sane liber, in summa, ut videtur, pace conscriptus Alexandriae, nulla turbarum mentione, id agit ut sanctam quidem gentem inter ethnicos versantem ab idololatria, Ægyptios autem aliosque gentiles, nec populos tantum, verum etiam reges a vexando populo Dei, priscorum Ægyptiorum exemplo, deterreat : Ecclesiasticus vero jam gravi persecutione incumbente, ac gentilium ritibus invalescentibus, pollutoque, ut diximus, sacerdotio, calamitatem deprecetur, legitimosque ritus, ac sacerdotii jura commendet (xxxvi, 19 ; xlv, 30, 31 ; l, 12 et seqq. )

XVIII. — Distributio operis.

Opus tres in partes divisum videtur. Prima et secunda eæ sint cap. 1 et xxiv, in quibus pro more sapientum Hebræorum, de sapientia multa præfatus, huic præfationi connectit omnimodas sententias : quibus duabus partibus æqua propemodum distributione distinctis, accedit tertia a cap. xlii, vers. 15, in qua exorsus [53] a Dei laudibus, atque in virorum illustrium commendationem effusus, piam in orationem, sanctamque adhortationem desinit.

XIX. — De canonici et antiqua libri auctoritate ad disceptandas fidei quæstiones.

De libri auctoritate, in præfatione ad Sapientiam, quod ad institutum nostrum attinet, satis superque diximus. Et Græci quidem aliqui, puta Epiphanius, quique eum exscripsit Joannes Damascenus, locis supra citatis, aiunt Sapientiam Salomonis et Jesu filii Sirach libros quidem esse utiles, non tamen accenseri solere Scripturis, quas in arca Testamenti repositas putabant. At idem Epiphanius, hæresi 76, quæ est Anomæorum, exprobrat Aetio, si Spiritu sancto esset genitus, id acturum fuisse, ut sacris codicibus Veteris Testamenti usque ad Estheris tempora, ac Novi Testamenti libris, item Sapientiis cum Salomonis, tum Jesu filii Sirach pervolutis, se ipsum (ut novæ sectæ conditorem) condemnaret ; quo nihil clarius, ut probetur hos etiam libros æque ac alios, non eodem licet ordine, inter propheticas Scripturas recensitos : quippe qui ad hæreses profligandas pariter cum cæteris advocentur. Huc accedit Origenes, qui Sapientiam Jesu Siracidæ pari cum aliis Scripturis, etiam Salomonicis, auctoritatis commendatione proferat : initio lib. VI Contra Celsum, n. 7, cujus generis innumerabilia testimonia extare in confesso est. In occidente vero vidimus Augustini locum ex Ecclesiastico æque ac ex Pentateucho liberum arbitrium, aliaque fidei dogmata asserentis. (Præf. in Sap.) Ac ne Africanam tantum Ecclesiam laudare videamur, hunc secutus e Gallis nostris Prosper urget Collatorem adhibitis Ecclesiastici testimoniis (cont. Collat., n. 40, et alibi passim, nunc cap. xiii, n. 4) ; quin ipse Collator in Galliis quidem agens, sed tamen Græcorum magis imbutus sententiis, haud minus quam cæteras Scripturas, eumdem librum laudat (Coll., xiii, cap. xii). Cum autem ibidem librum Pastoris attulisset, respondet Prosper : « illud nullius auctoritatis testimonium, » paria dicturus de Ecclesiastico, nisi hunc et canonicum et ab apocrypho secernendum duceret. Sic autem videmus utraque ex parte laudatum ad affirmandam fidem, et ab orthodoxis et ab adversariis : quod quidem ab antiqua traditione manaverat. Cui enim non notus ille [54] Ecclesiastici locus, quem tantopere S. Cyprianus ejusque synodus septem et octoginta episcoporum in causa rebaptizationis, et quidem sub nomine Salomonis urgebant : Qui baptizatur d mortuo, quid proficit lavatio ejus ? (Eccli., xxxiv, 30 ; Conc. Carth. sub. Cypr. 27). Neque catholicæ sententiæ defensores detrectabant auctoritatem, cum huic loco S. Augustinus studiosissime responderet (lib. VI De baptism. 34, n. 66, etc.) ; adeo solemne erat adhibere hunc librum in asserendis fidei dogmatibus.

XX. — Cur Salomonis sit dictus : Isidori Hispalensis locus.

Cur autem Salomonis diceretur, Isidorus Hispalensis exponit his verbis : Ecclesiasticus morum pene omnium disciplinam, et sanctæ religionis conversationem affatim copioseque describit. Dictus est autem Ecclesiasticus, pro eo quod in medio cœtu populi, id est, coram ecclesia fuerit habitus : hic enim propter nimiam sensus similitudinem, et eloquii parilitatem, Salomonis titulo prænotatur. Constat autem hunc librum a Jesu filio Sirach editum fuisse et inter reliquos sanctarum Scripturarum libros pari habitum veneratione (lib. Proœm.)

XXI. — Ipse auctor prophetici instinctus sibi conscius.

Quin ipse Siracides prophetici spiritus et instinctus sibi conscius, hæc dicebat : Ut furore enim repletus sum. In voce dicit : Obaudite me, divini fructus (sancta fidelium soboles) : xxxix, 16, 17, cujus rei gratia addit : doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus filius Sirach :... beatus qui in istis versatur bonis (l, 29, 30). Neque Salomon, aut quivis alius divino Spiritu afflatus, majorem sibi conciliant auctoritatem quam hic auctor passim ; atque ita omnino sua prædicat, ut solent ii qui se numine actos, nec se ipsos loqui, sed in se Deum sentiunt.

LIBER ECCLESIASTICI

ECCLESIASTICUS JESU FILII SIRACH.

PROLOGUS.

VERSIO VULGATA.

Multorum nobis[1] et magnorum, per legem et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israel doctrinæ et sapientiæ causa ; quia non solum ipsos loquentes[2] necesse est esse peritos, sed etiam extraneos[3] posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum, quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam.[4]

SAPIENTIA SIRACH.

 

PROLOGUS.

SIXTINA VERSIO.

Cum multa nobis et magna per legem, et prophetas, et alios qui illos secuti sunt, data sint, pro quibus oportet laudare Israel, doctrinæ et sapientiæ causa, cumque eos, qui legunt, non solum ipsos oporteat fieri scientes, sed etiam extraneis studio disciplinæ ductos posse et dicendo et scribendo prodesse : avus meus Jesus, postquam amplius se dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, atque in his eum qui satis esse posset, habitum sibi comparasset, voluit et ipse scribere aliquid eorum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, etiam horum participes facti, multo magis

[56]

Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere[5] in illis, in quibus Videmur, sequentes imaginem sapientiæ,[6] deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica,[7] quand6 fuerint translata ad alteram linguam. Non autem solum hæc, sed et ipsa lex et prophetæ,[8] cæteraque aliorum librorum, non parvam habent differentiam,[9] quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis[10] regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendas doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum ; et multa vigilia attuli doctrinam[11] in spatio temporis, ad illa quæ[12] ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt[13] animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere.

proficiant per vitam legitimam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videbimur in nonnullis ad interpretandi rationem elaboratis dictionibus deficere. Non enim eamdem vim habent hæc in seipsis hebraice dicta, atque ad alteram translata linguam. Non solum autem hæc, sed et ipsa lex et prophetiæ, et cæteri libri non parvam habent differentiam, quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni exemplar non parvæ doctrinæ. Maxime necessarium putavi ipse aliquam adhibere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : multam enim vigiliam, et doctrinam attuli in spatio temporis ad hoc, ut ad finem ducens istum librum, ederem etiam iis qui in parœcia volunt discere præparati moribus ad vivendum in lege.

[57]

CAPUT PRIMUM.

Adhortatio ad sapientiam : ejus dignitas : cum Dei timore conjungitur.

VERSIO VULGATA.

1. Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum.

2. Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumeravit ? Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi quis dimensus est ?

3. Sapientiam Dei præcedentem omnia quis investigavit ?

4. Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.

5. Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis : et ingressus illius mandata æterna.

6. Radix sapientiæ cui revelata est, et astutias illius quis agnovit ?

7. Disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?

8. Unus est altissimus Creator omnipotens, et Rex potens, et metuendus nimis, sedens super thronum illius et dominans Deus.

9. Ipse creavit illam in Spiritu

SIXTINA VERSIO.

Omnis sapientia a Domino est, et cum illo est in ævum.

 

Arenam maris et pluviæ guttas, et dies sæculi quis dinumerabit ? Altitudinem cœli et latitudinem terræ, et abyssum,

 

 

Et sapientiam quis investigabit ?

 

Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.

 

 

 

Radix sapientiæ, cui revelata est ? et astutias illius quis agnovit ?

 

 

 

 

Unus est sapiens metuendus nimis, sedens super thronum suum.

 

Dominus ipse creavit eam, et

1. Ante ævum : ante omnia sæcula : Græc. in ævum, in æternum.

2, 3. Altitudinem cœli... sapientiam Dei : Græc. Altitudinem cœli, et latitudinem terræ, et abyssum, et sapientiam quis investigabit ? hoc est, sapientia tam est impenetrabilis, quam ista tria.

4. Creata est : ἔκτισται, genita est, constituta est, ordinata est, et omnibus Dei operibus praeposita est sapientia ; hæc enim omnia, græca vox sonat, ut notant Athanasius, Eusebius, et alii passim. Veritas autem hebraica in Proverbiis, unde ista deducta sunt, clare habet generationem, ut notavimus, Prov., viii, 22, sive, creata est in hominum cordibus, et effusa super omnia opera Dei : infra, 10.

5. Verbum Dei : verbum illud, illa Sapientia apud Deum, origo est sapientiæ in nos derivatæ. Ingressus illius : viæ : consilia : opera. Deest in multis codicibus græcis.

6. Astutias illius : varia et arcana consilia.

8. Unus est : addit Græc. sapiens. Super thronum illius : Græc. suum.

9. In Spiritu sancto : per creatorem illum spiritum, quo mundum cor, veraque [58]

sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est.

10. Et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.

11. Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exultationis.

12. Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.

13. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.

14. Dilectio Dei honorabilis sapientia.

15. Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.

16. Initium sapientiæ, timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.

17. Timor Domini, scientiæ religiositas.

18. Religiositas custodiet et justificabit cor : jucunditatem atque gaudium dabit.

19. Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.

vidit, et dinumeravit eam,

 

Et effudit illam super omnia opera sua, cum omni carne secundum datum suum et præbuit illam diligentibus se.

Timor Domini, gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exultationis.

Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam et gaudium, et longitudinem dierum.

Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ inveniet gratiam.

 

 

 

 

 

Initium sapientiæ, timere Deum, et cum fidelibus in vulva concreatum est eis ; et cum hominibus fundamentum sæculi nidificavit, et cum semine eorum concredetur.

sapientia creatur in nobis. Et dinumeravit : novit omnia, quæ Sapientia, numero, mensura, pondere disposuit. Sap., xi, 21.

10. Effudit illam : quod in omnibus Dei operibus ars opificis elucescat. Secundum datum suum : secundum voluntatem ac mensuram suam. I Cor., xii, 11 ; Ephes., iv, 7. Quisque habet quantum dederit.

13. In die defunctionis : mortis, cujus vocis alteram interpretationem habes 19.

15. Quibus apparuerit in visu : ut Salomoni, III Reg., iii, 3, diligunt eam : idem Salomon per somnum, sapientiam bonis omnibus anteponens, ejus magnifica dona suscepit. Ibid., 11 et seqq.

16. Cum electis fœminis : cujus loco Græc. Cum hominibus fundamentum sæculi (vitæ humanæ sustentaculum, virtutem ipsam scilicet) nidificavit : (quasi exclusis ovis peperit). Quibus ostendit, ab ipsa infantia insitam cum timore Domini sapientiam. [59]

20. Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.

21. Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.

22. Corona sapientiæ, timor Domini, replens pacem, et salutis fructum :

23. Et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei.

24. Scientiam, et intellectum prudentiæ sapientia compartietur : et gloriam tenentium se, exaltat.

25. Radix sapientiæ est timere Dominum : et rami illius longævi,

26. In thesauris sapientiæ intellectus, et scientiæ religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia.

27. Timor Domini expellit peccatum.

28. Nam qui sine timore est, non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est.

29. Usque in tempus sustinebit patiens : et postea redditio jucunditatis.

30. Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.

31. In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :

Plenitudo sapientiæ, timere Dominum : et inebriat eos de fructibus ejus.

Omnem domum illius implebit desideriis, et receptacula de generationibus ejus.

Corona sapientiæ, timor Domini, germinans pacem, et sanitatem incolumitatis : et vidit, et dinumeravit eam.

 

Scientiam, et cognitionem intellectus effudit, et gloriam tenentium ipsam exaltavit.

 

Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami ejus longævitas.

 

 

 

 

 

 

Non poterit ira injusta justificari : impetus enim iræ ejus subversio est ejus.

 

Usque in tempus sustinebit patiens : et postea reddetur ei jucunditas.

Usque in tempus abscondet verba sua, et labia fidelium enarrabunt sensum ejus.

 

In thesauris sapientiæ, parabola scientiæ : execratio autem

20. Plenitudo a fructibus : ex fructibus.

21. Implebit a generationibus : implebit fructibus, sive proventibus. Præpositio redundat, ut in hac interpretatione passim : quod semel notandum : Græc. implebit desideriis, hoc est, cupitis bonis : receptacula : cellas, horrea.

22. Replens pacem : Græc. germinans. Salutis : sive incolumitatis : fructum.

23. Et vidit, et dinumeravit eam : pacem et incolumitatem suo numero ac mensura tribuit.

24. Compartietur : disperiet : Græc. effudit, impluit. Tenentium se : Græc. tenentium ipsam.

25. Rami illius longævi : Græc. longævitas, longitudo dierum.

28. Qui sine timore est. Vide Græc. Iracundia animositatis : Vide Græc.

30. Verba illius : Græc. sua ; de toto versu vide Græc. Sensus est : Hominis taciti atque ipso silentio venerandi, multi ultr6 sensa laudabunt ; quo fit, ut defensione sive excusatione non egeat.

31. Significatio disciplinæ : ex eo thesauro erumpunt sententiæ : sive ut habet Græc. parabola erudita. Vide 26, 27. [60]

32. Execratio autem peccatori, cultura Dei.

33. Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.

34. Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi.

35. Fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.

36. Ne sis incredibilis timori Domini : et ne accesseris ad illum duplici corde.

37. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.

38. Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem,

39. Et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te :

40. Quoniam accessisti maligne ad Dominum ; et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

peccatori, cultura Dei.

 

Concupisti sapientiam ? serva mandata ; et Dominus præbebit tibi eam.

Sapientia enim et disciplina, timor Domini, et quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo.

 

Non sis incredibilis timori Domini ; et ne accesseris ad eum duplici corde.

Ne fueris hypocrita in conspectu hominum ; et in labia tua intende.

Non exaltes te ipsum, ne cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem.

Et revelabit Dominus absconsa tua, et in medio synagogæ elidet te.

Quoniam non accessisti ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo.

36. Incredibilis : incredulus.

37. Non scandalizeris : ne verbis tuis capiare. Vide Græc.

39. Revelet Deus absconsa tua : occulta flagitia tua. Jer., xiii ; Ezech., xxiii. In medio synagogæ : publice.

CAPUT II.

Patientia : tentatio sive probatio ; timor Dei : fiducia : duplici corde : duabus viis ingredi : incidere in manus Dei.

VERSIO VULGATA.

1. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.

2. Deprime cor tuum, et sustine :

SIXTINA VERSIO.

Fili, accedens ad servitutem Domini Dei, præpara animam tuam ad tentationem.

 

Dirige cor tuum, et sustine : et

1. Ad tentationem : eam, quæ versatur in doloribus et cruciatibus perferendis, de qua Rom., v, 3, 4, 5.

2. Ne festines : ne præcipite et impatiente sis animo : In tempore obductionis. Græc. insultus, impetus, illatæ calamitatis ; oppressionis, ut Vulgat. vertit xl, 9. [62]

inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.

3. Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.

4 Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :

5. Quoniam in igne probatur aurum et argentum ; homines vero receptibiles in camino humiliationis.

6. Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum. Serva timorem illius, et in illo veterasce.

7. Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.

8. Qui timetis Dominum, credite illi : et non evacuabitur merces vestra.

9. Qui timetis Dominum, sperate in illum : et in oblectationem veniet vobis misericordia.

10. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.

11. Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.

12. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ?

13. Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata : et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

14. Væ duplici corde, et labiis sce-

ne festines in tempore obductionis.

 

Conjungere ei, et ne recedas ; ut crescas in novissimis tuis.

 

Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe, et in humilitate tua patientiam habe :

 

Quoniam in igne probatur aurum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.

 

Crede ei, et recuperabit te : dirige vias tuas, et spera in illum.

 

 

Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus, et non deflectatis, ne cadatis.

Qui timetis Dominum, credite illi : et non cadet merces vestra.

 

Qui timetis Dominum, sperate in bona, et in lætitiam sæculi, et misericordiæ.

 

 

 

Respicite in antiquas nationes, et videte : quis confidit in Domino, et confusus est ?

 

Aut quis permansit in timore ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit illum et despexit eum ?

 

Quoniam pius et misericors est Dominus, et remittit peccata, et salvat in tempore tribulationis.

 

 

Væ cordibus timidis, et mani-

3. Sustentationes Dei : tribulationes ab ipso immissas. Ut crescat : ut seni tibi prorogentur dies.

4. Omne, quod applicitum fuerit ; casus omnes secundos et adversos. In humilitate : dejectione ; cum in terram fueris deturbatus.

6. In illo veterasce : senesce in timore ejus. 11. Nationes hominum : Græc. antiquas generationes.

14. Væ duplici corde : hypocritis, dissimulatoribus, levibus ingeniis, nec sibi satis constantibus. [62]

lestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis.

15. Væ dissolutis corde qui non credunt Deo : et ideo non protegentur ab eo.

16. Væ his, qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas.

17. Et quid facient ? cum inspicere cœperit Dominus ?

18. Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum, conservabunt viam illius.

19. Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei : et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.

20. Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

21. Qui timent Dominum, custodiunt mandata illius : et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,

22. Dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.

23. Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.

bus dissolutis, et peccatori ingredienti duabus viis.

 

Væ dissoluto cordi : quia non credit ; ideo non protegetur.

 

Væ vobis, qui perdidistis sustinentiam : et quid facietis, cum inspicere cœperit Dominus ?

 

Qui timent Dominum, non erunt incredibiles verbis illius : et qui diligunt illum, conservabunt vias ejus.

 

 

Qui timent Dominum, inquirent quæ beneplacita sunt ei : et qui diligunt illum, replebuntur lege.

 

Qui timent Dominum, præparabunt corda sua, et in conspectu illius humiliabunt animas suas.

 

 

 

 

Incidamus in manus Domini, et non in manus hominum.

 

 

Secundum enim magnitudinem ipsius, et sic misericordia illius.

16. Sustinentiam : patientiam.

18. Incredibiles : increduli, ut jam dictum.

19. Replebuntur lege : cognitione et amore legis. [63]

CAPUT III.

De parentum reverentia, 2 usque ad 19 ; mites : magni se humilient : compressa curiositas 22 ad 27 ; cor durum et immisericors : qui amat periculum, 27 ; peccata peccatis addita 29 ; superbis Deus implacabilis : vera sapientia abstinere a peccato : eleemosyna ac beneficentia 33 34 ; et cap. seq.

VERSIO SIXTINA.

 

 

 

Me patrem audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.

Dominus enim honoravit patrem in filiis, et judicium matris firmavit in filios.

Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis :

 

Et sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam.

Qui honorat patrem, iucundabitur a filiis, et in die orationis suæ exaudietur.

Qui honorificat patrem, vita vivet longiore, et qui obedit Domino, refrigerabit matrem suam, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.

 

In opere et sermone honora patrem tuum.

Ut superveniat tibi benedictio ab eo.

 

Benedictio enim patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.

Ne glorieris in contumelia patris tui : non est enim tibi gloria, patris confusio.

VERSIO VULGATA.

1. Filii sapientiæ, ecclesia justorum ; et natio illorum, obedientia, et dilectio.

2. Judicium patris audite, filii : et sic facite, ut salvi sitis.

3. Deus enim honoravit patrem in filiis, et judicium matris exquirens, firmavit in filios.

4. Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.

5. Et sicut qui. thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.

6. Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.

7. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore : et qui obedit patri, refrigerabit matrem.

8. Qui timet Dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his, qui se genuerunt.

9. In opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum,

10. Ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.

11. Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.

12. Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria, ejus confusio.

1. Natio illorum : generatio, fructus.

2. Judicium patris : jus patrium : Græc. me patrem audite, filii ; velut Dei nomine : ut a vero patre discatis quid debeatis parentibus : quod exequitur usque ad vere. 19. Græc. variat, vers. 3, 4, 13, 16, 18. [64]

13. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.

14. Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :

15. Et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.

16. Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum,

17. Et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui : et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.

18. Quam malæ famæ est, qui derelinquit patrem ! et est maledictus a Deo, qui exasperat matrem.

19. Fili, in mansuetudine opera tua perfice : et super hominum gloriam diligeris.

20. Quanto magnus es, humilia te in omnibus : et coram Deo invenies gratiam :

21. Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.

 

22. Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper : et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.

23. Non est enim tibi necessarium ea quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.

24. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter : et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.

25. Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi.

Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filiis mater sine honore.

Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :

Et si defecerit sensu, veniam da : et non spernas eum in qualibet virtute tua.

Eleemosyna enim patris non erit in oblivione : et pro peccatis, in justitia ædificabitur tibi.

In die tribulationis tuæ commemorabitur tui : sicut in sereno glacies, sic solventur tua peccata.

 

Tanquam blasphemus est, qui dereliquit patrem, et est maledictus a Domino, qui exasperat matrem suam.

Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et ab homine acceptabili diligeris.

Quanto major es, tanto magis te humilia, et coram Deo invenies gratiam.

Quoniam magna est potentia Domini, et ab humilibus honorificatur.

Difficiliora te ne quæsieris ; et fortiora te ne scrutatus fueris.

Quæ præcepta sunt tibi, hæc cogita : non est enim tibi opus absconditis.

 

 

 

In supervacuis operum tuorum ne fueris curiosus : plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi.

16. Pro peccato matris : sive pro injuria quam a matre patienter tuleris.

17. Ædificabitur tibi : domus tua scilicet : res tuæ constabilientur.

20. Quanto magnus es : major.

24. In supervacuis rebus : Græc. in supervacuis operum tuorum : in illis operibus quæ sunt supervacua. Vulgata planior. [65]

26. Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

27. Cor durum habebit male in novissimo : et qui amat periculum, in illo peribit.

28. Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.

29. Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

30. Synagogæ superborum non erit sanitas : frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

31. Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.

32. Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.

33. Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :

34. Et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui, inveniet firmamentum.

Multos enim implanavit suspicio ipsorum ; et cogitatio mala labefecit sensus illorum.

Et qui amat periculum, in illud incidet : cor durum habebit male in novissimis.

 

 

 

Cor durum gravabitur laboribus : et peccator adjiciet peccatum super peccata.

Obductioni superbi non est sanatio : frutex enim peccati radicavit in illo.

 

Cor sapientis cogitabit parabolam : et auris auditoris, desiderium sapientis.

 

 

 

 

 

Ignem ardentem extinguet aqua : et eleemosyna expiabit peccata.

 

Qui reddit gratias, commemoratur in posterum ; et in tempore casus sui, inveniet firmamentum.

26. Multos quoque : Græc. multos enim : quæ particulae ad antecedentia referunt. Supplantavit : Græc. implanavit, decepit. Suspicio illorum : conjecturæ de rebus maximis.

28. Scandalizabitur : offendet, cadet.

30. Synagogæ, coetui superborum ; Græc. ἐπαγωγὴ, immissis superbo calamitatibus, ut supra, ii, 2 ; quæ sunt immedicabiles, Deo implacabiliter ulciscente.

31. Cor sapientis... in sapientia : Græc. cogitabit parabolam : similitudines, quibus obvelata veritas, gratius et suavius postea elucescat- Auris bona : Græc. auris audientis votum seu desiderium sapientis : sapiens cupit habere dociles auditores. Vide infra, xxv, 12.

34. Deus prospector est : Græc. simpliciter : qui reddit gratias (sive beneficiorum memor) memorabitur in posterum, etc.

CAPUT IV.

Sequitur de adjuvandis pauperibus, usque ad 12. Sapientiæ utilitas : homines tentationibus probat, ad 23 ; prava verecundia, ad 32 ; peccata cui confitenda, 31 ; ne contra ictum fluvii, 32 ; pro justitia certa, 33 ; lingua præceps : in domo ut leo, 34 ; beneficus, 35.

VERSIO VULGATA.

1. Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.

2. Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua.

3. Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.

4. Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno.

5. Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram : et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere.

6. Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ exaudietur deprecatio illius : exaudiet autem eum qui fecit illum.

7. Congregationi pauperum affabilem te facito : et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.

8. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine ;

9. Libera eum qui injuriam patitur, de manu superbi : et non acide feras in anima tua.

10. In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum :

11. Et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.

12. Sapientia filiis suis vitam inspirat : et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ.

13. Et qui illam diligit, diligit vi-

SIXTINA VERSIO.

Fili, vitam pauperis ne [66] defraudes, et ne protrahas oculos egenos.

Animam esurientem ne contristes, et non exasperes virum in inopia sua.

Cor irritatum ne conturbes, et ne protrahas datum angustianti.

Rogationem tribulati ne abjicias, et ne avertas faciem tuam ab egeno.

Ab inope non avertas oculum : et ne relinquas locum homini, ut maledicat te.

 

Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ tuæ, deprecationem ejus exaudiet is qui fecit illum.

Congregationi amabilem te facito : et magnati humilia caput tuum.

 

Inclina pauperi aurem tuam, et responde illi pacifica in mansuetudine.

 

Libera eum qui injuriam patitur, de manu injuriam inferentis : et non acedieris in judicando.

Esto pupillis ut pater, et pro viro matri illorum : et eris velut filius Altissimi, et diliget te magis mater tua.

 

 

 

Sapientia filios sibi exaltavit : et suscipit inquirentes se.

 

Qui diligit illam, diligit vitam :

1. Oculos tuos : Græc. ne protrahas (in longum ducas) oculos egenos : ne egentes expectare facias.

3. Cor inopis : Græc. irritatum, exacerbatum. Angustianti : Græc. indigenti.

9. Superbi : Græc. injuriam inferentis : non acide : acerbe : at Græc. ne pusillo animo sis in judicando, quod Vulgat. ad seq. refert.

13. Complectentur (assequentur) placorem : placiditatem : tranquillitatem ejus : fruentur quiete quam dederit. [67]

tam : et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem ejus.

14. Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt : et quo introibit, benedicet Deus.

15. Qui serviunt ei, obsequentes erunt Sancto : et eos qui diligunt illam, diligit Deus.

16. Qui audit illam, judicabit gentes : et qui intuetur illam, permanebit confidens.

17. Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius.

18. Quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum.

19. Timorem et metum, et probationem inducet super illum : et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius.

20. Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et lætificabit illum.

21. Et denudabit absconsa sua illi : et thesaurizabit super illum scientiam, et intellectum justitiæ.

et qui mane vigilaverint ad illam, implebuntur lætitia.

Qui tenuerit illam, hæreditabit gloriam : et quocumque introibit, benedicet Dominus.

Qui servient ei, servient Sancto : et eos qui diligunt eam, diligit Dominus.

Qui audit illam, judicabit gentes : et qui ad illam accesserit, habitabit confidens.

Si credideris, hæreditabis illam, et in possessione erunt creaturæ ipsius.

Quoniam oblique ambulat cum eo in primis :

 

Timorem autem et metum adducet super illum, et cruciabit illum, in disciplina sua ; donec credat animæ illius, et tentet eum in justificationibus suis.

 

Et rursus redibit recta ad illum, et lætificabit illum, et denudabit absconsa sua.

15. Sancto : ipsi Deo.

17. Hæreditabit : possidebit. Erunt in confirmatione creaturæ illius : fructus, proventus, ipsa ejus soboles consistet firmius.

18, 19. In tentatione... timorem et metum... donec tentet eum... et credat animæ illius. His versibus id agit Ecclesiasticus, ne victi difficultatibus quæ viam sapientiæ ineuntibus occurrunt, animis concidamus. Comparat autem sapientiam homini periclitanti amici fidem, neque arcana sua facile committenti, anteaquam caute probaverit : sic agit sapientia. In primis, ac primum quidem, initio : in tentatione ambulat cum illo : tentat hominem obsequentem sibi. Et eligit eum. Summo delectu utitur, neque cuivis obvio se tradit, sive, ut habet Græcus, obliqui ambulat cum illo : quam lectionem firmant sequentia, ac maxime vers. 20. Oblique autem, hoc est, velut incerto pede ambulat cum amatore suo, nec statim illi fidit, seu mavis, amatorem suum quasi per anfractuosa et confragosa deducit, timoremque incutit, et diligenter probat, neque parcit cruciatibus quibus illum erudiat, donec probato et tentato ad extremum credat, et omnia arcana effundat in sinum : ut patebit vers. 21. Addit Græc. et tentet eum in justificationibus suis, hoc est, et probet illum vere justum fuisse : sic Abraham, sic Jacob, sic Moyses, aliique nonnisi probati et difficultatibus exerciti, veræ sapientiæ compotes facti sunt. Pergit :

20. Et iter adducet directum ad illum : hoc est, ducet illum per itinera recta, ut Sap., x, 10, atque ut hic habet Græc. redibit recti via ad illum : non jam [68]

22. Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.

23. Fili, conserva tempus, et devita a malo.

24. Pro anima tua ne confundaris dicere verum.

25. Est enim confusio adducens peccatum : et est confusio adducens gloriam et gratiam.

26. Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.

27. Ne reverearis proximum tuum in casu suo :

28. Nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo.

29. In lingua enim sapientia dignoscitur : et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.

30. Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.

31. Non confundaris confiteri pec-

Si autem aberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manibus ruinæ suæ.

Conserva tempus, et devita a malo ; et pro anima tua ne confundaris.

 

Est enim confusio adducens peccatum ; et est confusio, gloria et gratia.

Ne accipias faciem adversus animam tuam, et ne reverearis in casum tuum.

 

 

Non retineas verbum in tempore salutis.

 

In sermone enim cognoscetur sapientia, et doctrina in verbo linguæ.

 

 

Non contradicas veritati ; et de ineruditione tua confundere.

 

 

Ne confundaris confiteri peccata

oblique, ut vers. 18. Et lætificabit illum ; renudatis sapientiæ arcanis, ut habent sequentia : quarum rerum summa est Sap., iii, 5, ubi ait : Tentavit eos, et invenit illos dignos se.

22. Si autem oberraverit : clarius Græc. aberraverit. Dixit quæ eventura sint homini per calamitates probato : at eadem sapientia aberrantem deseret. Et tradet eum in manus inimici sui : Græc. ruinæ suæ : notus hebraismus : omni ope destituet, ac certo dedet exitio.

23. Conserva tempus. Vide i, 28.

24. Pro anima tua : pro salute animae tuæ. Aggreditur autem homines male verecundos, qui veritatem erubescunt.

25. Est confusio : est pudor bonus malusque, quorum causas aperit sequentibus.

26. Ne accipias faciem : sive personam : utrumque enim Græc congruit. Ne sis personarum acceptor ; vel, noli judicare secundum externam speciem, quod est Joan., vii, 24 : Nolite judicare secundum faciem (sive speciem), sed rectum judicium judicate.

27. Ne reverearis. Ne te falsa reverentia prohibeat quominus proximum tuum errantem et cæcum candidis monitis a certa pernicie deterreas. Græc. Ne reverearis in casum tuum, cum veritatem tacens, Ubi ipsi accersis exitium.

28. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo : nempe in gravibus periculis, quo tempore decet maxime.

31. Ne subjicias te. Ita confitere peccata, ut non cuivis, sed sapientissimo cuique emendanda ac medicanda committas. [69]

cata tua : et ne subjicias te omni homini pro peccato.

32. Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.

33. Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia : et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.

34. Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis.

35. Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.

36. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.

tua ; nec coneris contra fluxum fluminis ; et non subjicias te homini stulto ; et ne accipias faciem potentis.

 

Usque ad mortem agonizare pro veritate : et Dominus Deus pugnabit pro te.

 

Noli asper esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis.

Noli esse sicut leo in domo tua, et arreptitius in domesticis tuis.

 

Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.

32. Noli resistere : pro his Græc. habet : Non subjicias te homini stulto, nec accipias faciem (seu personam) potentis.

33. Agonizare : velut in agone certa, proposito præmio. Deus expugnabit : brevius Græc. et Deus pugnabit pro te.

34. Noli citatus esse : præceps : ταχὺς. Alii legunt, τραχὺς, violentus, asper. Alii, θρασὺς, confidens, temerarius : eodem sensu. Vulgata lectio planior et antiquior.

35. Evertens domesticos. Præclare Græc. (noli esse) arreptitius seu potius imaginosus, furens : φαντασιοκοπῶν : exagitatus phantasiis : cuiusmodi illa fuisse dicitur apud Terent. in Hecyr.

CAPUT V.

Divitiis ne confidas, 1, 2, 3, 10 ; de peccato statim expiando, 4 ad 10 ; levi animo et vario, ii ; firmo, 12 ; miti, 13 ; lingua, 14 ad fin.

VERSIO VULGATA.

1. Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.

2. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui :

SIXTINA VERSIO.

Noli attendere ad divitias tuas ; et ne dixeris : Sufficientes mihi sunt.

 

 

Ne sequaris animam tuam, et fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui.

1. Obductionis. Vide supra, ii, 2.

2. In fortitudine tua. Ne viribus confisus sequaris concupiscentiam. Ne sequantur cogitationes suas et oculos, per res varias fornicantes. Num., xv, 39. [70]

3. Et ne dixeris : Quomodo potui ? aut quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.

4. Ne dixeris : Peccavi, et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.

5. De propitiato peccato noli esse sine metu : neque adjicias peccatum super peccatum.

6. Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur.

7. Misericordia enim et ira ab illo cito proximant : et in peccatores respicit ira illius.

8. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.

9. Subitο enim veniet ira' illius, et in tempore vindictæ disperdet te.

10. Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.

11. Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.

12. Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.

13. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas ; et cum sapientia proferas responsum verum.

14. Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

15. Honor et gloria in sermone

Et ne dixeris : Quis me subjiciet ? Dominus enim vindicans vindicabit te.

 

Ne dixeris : Peccavi, et quid mihi accidit ? Dominus enim est patiens.

De propitiatu noli esse sine metu, ut adjicias peccatum super peccata.

Et ne dicas : Miseratio ejus magna est ; multitudinis peccatorum meorum miserebitur.

Misericordia enim et ira ab illo ; et super peccatores requiescet ira illius.

Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : subitο enim egredietur ira Domini, et in tempore vindictæ disperdet.

 

Noli attentus esse in divitiis injustis ; nihil enim adjuvaberis in die obductionis.

Non ventiles in omni vento, et non eas in omni via : sic peccator duplex lingua.

 

Esto firmus in intellectu tuo ; et unus sit sermo tuus.

 

 

Esto velox in auscultatione tua ; et in longanimitate profer responsum.

 

Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum.

 

 

Gloria et inhonoratio in ser-

3. Quomodo potui ? quanta potui ?

10. Noli anxius esse in divitiis injustis, comparandis, sive tuendis.

12. Esto firmus in via Domini. Vide Græc.

14. Sin autem : sin minus.

15. Lingua imprudentis : Græc. hominis, simpliciter. [71]

sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

16. Non appelleris susurro : et lingua tua ne capiaris, et confundaris.

17. Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia et contumelia.

18. Iustifica pusillum et magnum similiter.

mone ; et lingua hominis, subversio est illius.

Non appelleris susurro ; et lingua tua ne insidieris.

 

Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem.

 

 

 

In magno et in parvo non ignores.

18. Justifica, absolve, pusillum et magnum pariter : æquo utrumque judicio : Græc. in magno et in parvo non ignores : ne te in negotiis minutissima quæque fugiant.

CAPUT VI.

Sit firma amicitia, 1 ; superbi : de amicis comparandis, servandis, observandis, 5 ad 18 ; de sapientia, ejusque levi jugo, 18 ad finem : audiendi senes et docti, 35, 36.

VERSIO VULGATA.

1. Noli fieri pro amico inimicus proximo : improperium enim et contumeliam malus hæreditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.

2. Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus : ne forte elidatur virtus tua per stultitiam,

3. Et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.

4. Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.

5. Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos : et lingua eucharis in bono homine abundat.

SIXTINA VERSIO.

Et noli fieri pro amico inimicus ; nomen enim malum, confusionem et improperium hæreditabit. Sic peccator bilinguis.

Ne te extollas in cogitatione animæ tuæ, ne diripiatur, velut taurus, anima tua.

Folia tua comedes, et fructus tuos perdes, et relinques te velut lignum aridum.

Anima nequam disperdet eum qui se habet, et gaudium inimicorum faciet eum.

 

Guttur dulce multiplicabit amicos suos, et lingua beneloquens multiplicabit bonas salutationes.

1. Hæreditabit : possidebit. Omnis peccator : Græc. simpliciter : Sic peccator bilinguis : supple, possidebit malum.

2. Virtus tua : Græc. anima tua.

3. Et folia tua comedat : stulta superbia, de qua præcedente : ne decorem simul remque amittas, nec tantum folia, verum etiam fructus.

5. Lingua eucharis : gratiosa : comiter loquens ; in bono homine abundabit. Vir bonus abundat verbis mitibus : Græc. Lingua beneloquens (dulciloqua) multiplicabit bonas salutationes (multos salutatores, ac fausta imprecantes). [72]

6. Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille.

 

7. Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.

8. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.

9. Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam : et est amicus qui odium, et rixam, et convicia denudabit.

10. Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis.

11. Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.

12. Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.

13. Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.

14. Amicus fidelis, protectio fortis : qui autem invenit illum, invenit thesaurum.

15. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.

16. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis : et qui metuunt Dominum, invenient illum.

Multi pacifici sint tibi : consiliarii autem tui sint unus de mille.

Si possides amicum, in tentatione posside eum, et non facile credas ei.

Est enim amicus in tempore suo, et non permanebit in die tribulationis tuæ.

Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et rixam opprobrii tui denudabit.

 

Et est amicus socius mensarum, et non permanebit in die necessitatis tuæ.

Et in bonis tuis erit, tanquam tu, et in domesticis tuis fiducialiter aget.

Si humiliatus fueris, erit contra te, et a facie tua abscondet se.

 

 

Ab inimicis tuis separare : et ab amicis tuis attende.

Amicus fidelis, protectio fortis ; et qui invenit illum, invenit thesaurum.

Amico fideli nulla est comparatio, et non est pondus bonitati ejus.

 

Amicus fidelis, medicamentum vitæ : et qui metuunt Dominum, invenient illum.

6. Multi pacifici : socii, convictores.

7. In tentatione posside amicum : nonnisi tentatum et probatum. Non facili : non cito, non temere, non statim, credas ei teipsum. Jesus non credebat semetipsum eis. Joan., ii, 24.

8. Secundum tempus suum : secundum rationes et utilitates suas.

9. Et rixam : Græc. rixam opprobrii tui denudabit : quæ iratus effuderis, nec amicum celandum putaris.

11. Amicus... quasi coæqualis : Græc. in bonis tuis (rebus tuis florentibus) erit : (utetur ut suis) sicut tu. Et in domesticis tuis : in famulitio tuo : fiducialiter, cum imperio, aget.

12. Si humiliaverit se : Græc. si humiliatus (dejectus) fueris, erit contra te, et a facie tua abscondet se (a te recedet).

13. Ab inimicis tuis separare : non affectu, sed convictu, ne te per calumniam prodant. Ab amicis attende : ne amittas eos : neu plus æquo et sine ulla cautione credas. [73]

17. Qui timet Deum, æque habebit amicitiam bonam : quoniam secundum illum erit amicus illius.

18. Fili, a juventute tua excipe doctrinam : et usque ad canos invenies sapientiam.

19. Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.

20. In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cit6 edes de generationibus illius.

21. Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors.

22. Quasi lapidis virtus probatio erit in illis, et non demorabuntur projicere illam.

23. Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifesta : quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.

24. Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.

25. Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum :

26. Subjice humerum tuum, et porta illam : et ne acedieris vinculis ejus.

27. In omni animo tuo accede ad

Qui timet Dominum, bonam habet amicitiam suam : quoniam secundum ipsum, sic et proximus ipsius.

Fili, a juventute tua excipe doctrinam ; et usque ad canos invenies sapientiam.

Quasi is qui arat et qui seminat, accede ad illam et sustine bonos fructus illius.

In operatione enim illius paululum laborabis ; et cito edes de generationibus illius.

Quoniam aspera est nimium indoctis, et non permanebit in illa excors.

Quasi lapis probationis fortis erit in illo, et non demorabitur projicere illam.

Sapientia enim secundum nomen suum est : et non est multis manifesta.

 

 

Audi, fili, et accipe sententiam meam, et ne abjicias consilium meum.

Et injice pedes tuos in compedes illius, et in torquem illius collum tuum.

Subjice numerum tuum, et porta illam : et ne acedieris vinculis illius.

In omni animo tuo accede ad

21. Excors : insanus, insensatus.

22. Quasi lapidis virtus : vide Græc. Sensus autem est : Erit in insensato sapientia, quasi lapis gravis ei traditus ad explorandas vires, quem statim quasi pondere victus projiciet. Zach., xii, 3 : Ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis.

23. Sapientia secundum nomen est ejus : Græc. nomen suum : secundum famam suam est : talis est qualis esse memoratur, nempe abscondita, impervestigabilis : Sapientia enim ubi invenitur ? Job, xxviii, toto capite, et supra, i, 3.

25. Injice pedem tuum : 26. Subjice humerum. En vincla, en compedes, en jugum sapientiæ : hominemque totum, humeris, collo, pedibus, manibus, ejus vinculis illigatam, comprehensum, tentum : eoque magis liberum, quod justitiæ servum. Et ne acedieris : Græc. graveris, defatigeris. [74]

illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus.

28. Investiga illam, et manifestabitur tibi, et continens factus, ne derelinquas eam :

29. In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.

30. Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis, et bases virtutis : et torques illius in stolam gloriæ.

31. Decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.

32. Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.

33. Fili, si attenderis mihi, disces : et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.

34. Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam : et si dilexeris audire, sapiens eris.

33. In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire : et proverbia laudis non effugiant a te.

36. Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

37. Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto : et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.

illam, et in omni virtute tui conserva vias ejus.

Investiga, et quære : et manifestabitur tibi ; et continens factus, ne derelinquas illam.

In novissimis enim invenies requiem ejus : et convertetur tibi in oblectationem.

Et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriæ.

 

Decus enim aureum est in ei, et vincula illius, fila hyacinthina.

Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis impones tibi.

Si volueris, fili, disces : et si accommodaveris animum tuum, callidus eris.

Si dilexeris audire, excipies : et si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris.

In multitudine presbyterorum sta ; et qui sapiens, ei conjungere : omnem narrationem divinam velis audire : et proverbia intellectus non effugiant te.

Si videris sensatum, evigila ad eum ; et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

Cogitatum tuum habe in præceptis Domini, et in mandatis illius meditare semper. Ipse firmabit cor tuum : et concupiscentia sapientiæ tuæ dabitur tibi.

28. Continens factus : Græc. ejus possessor, compos, ἐγκρατὴς, quod et continentem et compotem sonat.

30. Et erunt tibi compedes. Initia quidem sapientiæ difficilia atque aspera cupiditatibus edomandis ; at jam edomitis ac sub jugum missis, omnia libertati et honori vertent.

31. Decor enim vitæ : Græc. decus aureum : sive mundus aureus in ea ; ornatus omnimodi. Alligatura salutaris : non qualis vinctis, sed qualis infirmis sanandis adhiberi solet : Græc. nexus hyacinthus, qualem induere jussi Israelitae ad decorem. Num., xv, 38.

35. Presbyterorum : seniorum, senatorum.

[75]

CAPUT VII.

Malis mala, 1, 2, 3 ; ne quæras honores, 4, 6 ; munerum amplitudo non placat Deum 9 10 ; inspector Deus, 12 ; de calumniis et omni mendacio, 13, 14 ; agricultura, 16 ; amicus 20 ; bonus paterfamilias servis, mercenariis, liberis, uxori, jumentis etiam, parentibus sacerdotibus amicis, egenis consulit, ac novissima cogitat, 21, etc., ad fin.

VERSIO VULGATA.

1. Noli facere mala, et non te apprehendent.

2. Discede ab iniquo, et deficient mala abs te.

3. Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum.

4. Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.

5. Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est : et penes regem noli velle videri sapiens.

6. Noli quærere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua.

7. Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum :

8. Neque alliges duplicia peccata : nec enim in uno eris immunis.

9. Noli esse pusillanimis in animo tuo.

10. Exorare et facere eleemosynam ne despicias.

11. Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.

SIXTINA VERSIO.

Noli facere mala : et non te apprehendet malum.

Discede ab iniquo ; et declinabit a te.

Fili, non semines in sulcis iniustitiæ : et non metes eos in septuplum.

Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.

 

Non te justifices ante Dominum : et penes regem noli velle videri sapiens.

 

Noli quærere fieri judex ; ne forte non possis auferre iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis : et ponas scandalum in rectitudine tua.

Non pecces in multitudinem civitatis ; nec te dimittas in turbam.

Non alliges bis peccatum : in uno enim non eris immunis.

 

Noli esse pusillanimis in oratione tua : et eleemosynam facere ne despicias.

 

Ne dicas : In multitudinem munerum meorum respiciet, et offerente me Deo altissimo, suscipiet.

3. Et non metes : ut non metas, etc.

8. Duplicia peccata : et tua scilicet, et aliena : Græc. ne alliges bis peccatum, iterando et assuescendo, quod sequenti congruit.

9. In animo tuo : Græc. in precatione tua : ne vilia et caduca a Domino petas, neque a magno parva, sed magna, ut Salomon sapientiam.[76]

12. Non irrideas hominem in amaritudine animæ : est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.

13. Noli arare mendacium adversus fratrem tuum : neque in amicum similiter facias.

14. Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non est bona.

15. Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum : et non iteres verbum in oratione tua.

16. Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.

17. Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.

18. Memento iræ, quoniam non tardabit.

19. Humilia valde spiritum tuum : quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis.

20. Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem clarissimum auro spreveris.

21. Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini : gratia enim verecundiæ illius super aurum.

22. Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.

23. Servus sensatus sit tibi dilec-

Ne irrideas hominem, qui sit in amaritudine animæ suæ : est enim qui humiliat, et qui exaltat.

 

Noli arare mendacium adversus fratrem tuum ; neque in amicum similiter facias.

Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non in bonum.

Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum ; et non iteres verbum in oratione tua.

 

Non oderis laboriosam operationem et rusticationem creatam ab Altissimo.

Non te computes in multitudine peccatorum.

Humilia valde spiritum tuum : memento quoniam ira non tardabit : quoniam vindicta impii, ignis et vermis.

 

Ne commutes amicum propter indifferens, neque fratrem germanum in auro Suphir.

 

Noli discedere a muliere sensata et bona : gratia enim ejus super aurum.

 

Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.

Servum sensatum diligat ani-

13. Arare mendacium : ne mendacia studiose velut sulcos producas, hic autem prohibet calumniam. At postea :

14. Omne mendacium. Neque modo calumniam vites, verum etiam quodcumque mendacii genus. Assiduitas illius non est bona : quo sensu infra, ix, 4, cum saltatrice ne assiduus sis : indicat autem, ubi semel admiseris, facile in consuetudinem trahi.

15. Presbyterorum : seniorum, qui potius audiendi. Non iteres verbum in oratione (precatione) tua. Ne sis multiloquus : qualem arguit Christus, Matth., vi, 7.

19. Ignis et vermis : vide Marc., ix, 43.

20. Amicum pecuniam differentem : tardantem reddere. Auro : propter aurum. At Græc. ne commutes amicum propter indifferens : qua voce etiam Cicero utitur, græca phrasi pulcherrima : Propter fortunas ac rem, qua ad bonum malumve uti possis. [77]

tus quasi anima tua : non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.

24. Pecora tibi sunt ? attende illis : et si sunt utilia, perseverent apud te.

25. Filii tibi sunt ? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.

26. Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.

27. Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam.

28. Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam : et odibili non credas te. In toto corde tuo

29. Honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris :

30. Memento quoniam nisi per illos natus non fuisses : et retribue illis, quomodo et illi tibi.

31. In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.

32. In omni virtute tua dilige eum qui te fecit : et ministros ejus ne derelinquas.

33. Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.

34. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis : et de negligenda tua purga te cum paucis.

35. Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum :

ma tua : non defraudes illum libertate.

 

Pecora tibi sunt ? attende illis ; et si sunt tibi utilia, perseverent apud te.

Filii tibi sunt ? erudi illos, et curva a pueritia collum eorum.

Filiæ tibi sunt ? serva corpus earum : et ne ostendas hilarem faciem tuam ad illas.

Trade filiam, et grande opus feceris : et homini sensato da illam.

Mulier est tibi secundum animam ? ne projicias eam.

In toto corde honora patrem tuum ; et gemitus matris non obliviscaris.

 

 

Memento quia per eos natus es : et quid retribues illis, quomodo illi tibi ?

In tota anima tua time Dominum ; et sacerdotes illius suspice.

In tota virtute dilige eum qui te fecit ; et ministros ejus non derelinquas.

Time Dominum, et honorifica sacerdotem :

 

Et da illi partem, sicut mandatum est tibi, primitias, et pro delicto,

 

 

Et datum brachiorum, et sacrificium sanctificationis, et primitias sanctorum :

31. Sacerdotes illius sanctifica : Græc. suspice, admirare.

33. Propurga te cum brachiis : oblatis frugibus tuo opere comparatis. Vide 35.

34. Purgationis : Græc. pro delicto : supple, hostium : hebraismus : de negligentia : alia versio : purga te cum paucis : exiguis muneribus magna peccata redime.

35. Initia, seu primitias sanctorum : sancta vocantur, quæ Domino consecrata. [78]

36. Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.

37. Gratia dati in conspectu omnis viventis : et mortuo non prohibeas gratiam.

38. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.

39. Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis.

40. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.

Et pauperi porrige manum tuam ; ut perficiatur benedictio tua.

Gratia datus in conspectu omnis viventis : et in mortuo ne prohibeas gratiam.

 

Non desis plorantibus, et cum lugentibus luge.

 

Ne pigriteris visitare ægrotum : ex his enim diligeris.

 

In omnibus verbis tuis memorare novissima tua ; et in æternum non peccabis.

37. Et mortuo non prohibeas gratiam : dona pro ipsis oblata, ut actum est II Mach., xii, 43, aut munera sepulturæ, aliaque ad mortuorum memoriam ; 39. In dilectione firmaberis : Græc. diligeris.

CAPUT VIII.

Cum quoque ut agendum : cum divitibus : cum indoctis : cum violentis, etc. Ne spernas peccatorem resipiscentem ; ne læteris de morte inimici, 8 ; audi seniores, 9 et seqq.

VERSIO VULGATA.

1. Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.

2. Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi.

3. Multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit.

4. Non litiges cum homine linguato : et non strues in ignem illius ligna.

3. Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.

6. Ne despicias hominem averten-

SIXTINA VERSIO.

Non litiges cum homine potente ; ne forte incidas in manus illius.

 

Non contendas cum viro locuplete ; ne forte statuat contra te pondus.

Multos enim perdidit aurum, et corda regum fecit declinare.

 

Non litiges cum homine linguoso, et non struas super ignem illius ligna.

Ne colludas cum indocto ; ne inhonorentur majores tui.

 

Non improperes homini aver-

2. Ne contra te : Græc ne tibi prœponderet.

3. Convertit : Græc. declinare fecit.

5. Non communices : Græc. ne colludas. Ne male de progenie tua : de genere tuo. Imperitus enim de te tuisque quidvis effutiverit. [79]

tem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in correptione sumus.

7. Ne spernas hominem in sua senectute : etenim ex nobis senescunt.

8. Noli de mortuo inimico tuo gaudere : sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.

9. Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare.

10. Ab ipsis enim disces sapientiam, et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.

11. Non te prætereat narratio seniorum : ipsi enim didicerunt a patribus suis.

12. Quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.

13. Non incendas carbones peccatorum arguens eos : et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.

14. Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.

15. Noli fœnerari homini fortiori te : quod si fœneraveris, quasi perditum habe.

16. Non spondeas super virtutem tuam : quod si spoponderis, quasi restituens cogita.

17. Non judices contra judicem : quoniam secundum quod justum est judicat.

18. Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te : ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.

19. Cum iracundo non facies rixam,

tenti se a peccato : memento quoniam omnes in correptionibus sumus.

 

Ne spernas hominem in sua senectute : etenim ex nobis senescunt.

Noli de mortuo gaudere : memento quoniam omnes morimur.

 

Ne despicias narrationem sapientum ; et in proverbiis eorum conversare.

Ab ipsis enim disces doctrinam, et servire magnatis.

 

 

Non te prætereat narratio seniorum : et ipsi enim didicerunt a patribus tuis :

Quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.

Non incendas carbones peccatoris, ne incendaris in igne flammæ illius.

 

Ne contra faciem stes contumeliosi ; ne insideat, quasi insidiator, ori tuo.

Noli fœnerari homini fortiori te : quod si fœneraveris, quasi perditum habe.

Non spondeas super virtutem tuam : quod si spoponderis, quasi persoluturus, cogita.

Ne litiges cum judice : quoniam secundum existimationem ejus judicabunt ei.

Cum audace ne eas in via, ne gravetur contra te. Ipse enim secundum voluntatem suam faciet ; et simul cum stultitia illius peries.

Cum iracundo ne facias rixam,

6. In correptione sumus : correptioni obnoxii.

18. Ne gravet mala sua in te : Græc. ne gravis tibi sit. Ipse enim secundum voluntatem suam vadit : Græc. faciet ; neque sana consilia audiet. [80]

et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te.

20. Cum fatuis consilium non habeas : non enim poterunt diligere, nisi quæ eis placent.

21. Coram extraneo ne facias consilium ; nescis enim quid pariet.

22. Non omni homini cor tuum manifestes : ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.

et cum illo ne eas per desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis ; et ubi non est adjutorium, elidet te.

Cum fatuo consilium non habeas : non enim poterit verbum celare.

Coram extraneo non facias occultum : nescis enim quid pariet.

Non omni homini cor tuum manifestes : et non referat tibi gratiam.

20. Non enim poterunt diligere. Vide Græc.

21. Coram extraneo : viro parum noto. Consilium. Vide Græc.

CAPUT IX.

De uxore et mulieribus, usque ad 14 ; de amicis, 14, 15 ; peccatorum gloria, 16, 17 ; cura principibus parce : explora proximum, 21 ; qui convivae adhibendi : qui sermones, 22, 23 ; effutitor, 25.

VERSIO VULGATA.

1. Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.

2. Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.

3. Ne respicias mulierem multivolam : ne forte incidas in laqueos illius.

4. Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam : ne forte pereas in efficacia illius.

5. Virginem ne conspicias, ne forte

SIXTINA VERSIO.

Non zeles mulierem sinus tui : neque doceas super te doctrinam nequam.

Non des mulieri animam tuam, ut ascendat ipsa super virtutem tuam.

Ne respicias mulierem multivolam ; ne forte incidas in laqueos illius.

Cum psaltrice ne assiduus sis ; ne forte capiaris in tentationibus ejus.

Virginem ne aspicias ; ne forte

1. Ne ostendat super te : tuis suspicionibus facta astutior, et ad ultionem prompta : Græc. neque doceas super te doctrinam nequam : zelando, suspicando, metuendo, ad prava quæque consilia adiges.

3. Ne respicias mulierem multivolam : cupidam, libidinosam : ex earum genere quas Paulus ait duci variis desideriis. II Tim., iii, 6. Græc. clare : ne occurras mulieri meretricii habitus.

4. Cum saltatrice : seu psaltrice. His enim artibus homines quam facile inescari soleant, experientia docet. In efficacia : Græc. conatibus ; sive ut alii legunt, studiis.

5. In decore : Græc. ἐν ἐπιτιμίοις : quod sonat pœnas : sensus autem est : Ne te [81]

scandalizeris in decore illius.

6. Ne des fornicariis animam tuam in ullo : ne perdas te, et hæreditatem tuam.

7. Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.

8. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam :

9. Propter speciem mulieris multi perierunt ; et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.

10. Omnis mulier, quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.

11. Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt : colloquium enim illius quasi ignis exardescit.

12. Cum aliena muliere ne sedeas omninο, nec accumbas cum eα super cubitum :

13. Et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.

14. Ne derelinquas amicum antiquum : novus enim non erit similis illi.

15. Vinum novum, amicus novus : veterascet, et cum suavitate bibes illud.

16. Non zeles gloriam, et opes peccatoris : non enim scis quæ futura sit illius subversio.

17. Non placeat tibi injuria injus-

scandalizeris in decoribus ejus.

Ne des fornicariis animam tuam ; ne perdas hæreditatem tuam.

 

Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in desertis illius.

Averte oculum a muliere formosa, et ne circumspicias speciem alienam.

Propter speciem mulieris multi aberraverunt ; et ex hoc concupiscentia, quasi ignis, exardescit.

 

 

 

 

 

 

 

Cum aliena muliere non sedeas omnino, neque agites convivia cum illa in vino :

Ne forte declinet cor tuum in illam, et spiritu tuo labaris in perditionem.

 

Ne derelinquas amicum antiquum : novus enim non est similis illi.

Vinum novum, amicus novus : si inveteraverit, cum suavitate bibes illud.

Non zeles gloriam peccatoris : non enim scis quæ sit illius subversio.

Non bene sentias de benepla-

illa male mulctet : ne ex amore ejus malum incumbat tibi. Alii legendum suspicantur, ἐν ἐπιθυμίαις, in concupiscentiis ejus : quod planius.

7. Noli circumspicere : ut faciunt, qui et capere et capi quærunt : recte Grot. venatores formarum. In plateis : Græc. in desertis : in locis minus habitatis : male sagacem hominem notat, qui undecumque quærit quo pereat, sive in notis quadriviis, sive in occultis desertisque angulis.

13. Non alterceris. Vide Græc.

16. Quæ futura sit illius subversio : Græc. καταστροφὴ, finis, exitus : quanquam ea vox subversionem, ac perversitatem sonat. II Tim., ii, 14. [82]

torum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.

 

18. Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi ; et non suspicaberis timorem mortis.

19. Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere ; ne forte auferat vitam tuam.

20. Communionem mortis scito : quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.

21. Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.

22. Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio.

23. Et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.

24. In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui ; in sensu vero seniorum verbum.

25. Terribilis est in civitate sua homo linguosus : et temerarius in verbo suo odibilis erit.

cito impiorum : memento quoniam usque ad inferos non justificabuntur.

Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi : et non suspicaberis timorem mortis.

Et si accesseris, noli delinquere : ne auferat vitam tuam.

 

Scito quoniam in medio laqueorum ingrederis, et super pinnacula civitatum ambulas.

 

Secundum virtutem tuam conjecta de proximis : et cum sapientibus consulta.

Viri justi sint tibi convivæ : et in timore Domini sit gloriatio tua.

Cum intelligentibus sit collocutio tua, et omnis enarratio tua in lege Altissimi.

In manu artificum, opus laudabitur : et princeps populi sapiens in sermone suo.

 

Terribilis in civitate sua homo linguosus : et temerarius in verbo suo odibilis erit.

17. Usque ad inferos non placebit : ante mortem dabit pœnas : cui consentit Græc.

18. longe abesto. Hac parabola docet parce ac modeste utendum potentiorum consuetudine.

20. Super dolentium (sive iratorum) arma (expedita scilicet exacutaque) ambulabis : Græc. super pinnacula civitatum : pari ubique periculo.

21. Cave a proximo : explora proximum : Græc. fac conjecturam de proximo.

CAPUT X.

De regnis, divitibus ac magistratibus, ad 29 ; parcendum inimicis, 6, 9, 10 ; superbia, 14, 15, 21, 22 ; eversio regnorum et gentium, 26 et seqq. ; pauperes et divites, 25, 26 ; operarius, jactator, 29, 30 ; peccatum, 32 ; vera gloria, 33.

VERSIO VULGATA.

1. Judex sapiens judicabit popu-

SIXTINA VERSIO.

Judex sapiens erudiet populum

[83]

lum suum, et principatus sensati stabilis erit.

2. Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.

3. Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.

4. In manu Dei potestas terræ : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.

5. In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.

6. Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuri

7. Odibilis coram Deo est et hominibus superbia : et execrabilis omnis iniquitas gentium.

8. Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

9. Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis ?

10. Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet : quoniam in vita sua projecit intima sua.

11. Omnis potentatus brevis vita.

Languor prolixior gravat medicum.

12. Brevem languorem præcidit

suum : et principatus sensati ordinatus erit.

Secundum judicem populi sui, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales omnes inhabitantes in ea.

Rex insipiens perdet populum suum : et civitas habitabitur per sensum potentium.

In manu Domini potestas terræ : et utilem suscitabit in tempus super illam.

In manu Domini prosperitas hominis ; et super personam scribæ imponet gloriam ipsius.

In omni injuria ne succenseas proximo ; et nihil agas in operibus contumeliæ.

Odibilis coram Domino est et hominibus superbia : et ex utrisque delinquet injusta.

 

Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et contumelias, et pecunias.

 

Quid superbit terra et cinis ? quoniam in vita projecit intima ejus.

 

 

 

 

 

 

 

 

In prolixum languorem cavil-

1. Stabilis erit : Græc. ordinatus, unde stabilitas.

5. Scribæ : docti.

7. Et execrabilis : Græc. et ex utrisque delinquet injusta : sive ut alii codices : ex utrisque delictum injustitiæ : utrumque injustum est : odiosum esse Deo ; odiosum hominibus.

9, 10. Avaro nihil scelestius. Quid superbit... nihil est iniquius.. hic enim et animam suam venalem habet ; quoniam ix vita sua projecit intima sua : viscera sua ; adeo tenax pecuniæ, ut cum aliquid elargiri cogitur, quasi extrahi sibi putet viscera : vel, dum defraudat genium, vivus intestina ipsamque animam projicit. Variant Græci codices : et quidem quæ de avaro habet Vulgata, in Sixtina exciderunt, nimis interrupto sensu ; eaque ex optimis codicibus supplevimus : qui etiam pro ιψα, projeci, quod habet Vulgatus, habent, projecerunt, ῥιψαν ; porrο Vulgata legit ἔῤιψε, projecit.

12. Brevem languorem præcidit medicus. Multa hic perturbatio ex variis [84] lectio-

medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.

13. Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

14. Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo :

15. Quoniam ab eo, qui fecit illum, recessit cor ejus : quoniam initium omnis peccati est superbia : qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.

16. Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.

17. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.

18. Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantabit humiles ex ipsis gentibus.

19. Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.

20. Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.

21. Memoriam superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.

latur : et rex hodie est, et cras morietur.

Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

Initium superbiæ hominis, cum apostatavit a Deo,

Et ab eo, qui fecit eum, recessit cor ejus. Quoniam principium superbiæ, peccatum ; et qui tenuerit eam, profundet abominationem.

 

Propter hoc incredibiles fecit Dominus obductiones, et destruxit eos in finem.

Sedes ducum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis.

 

Radices gentium evulsit Dominus, et plantavit humiles pro eis.

Terras gentium evertit Dominus, perdidit eas usque ad fundamenta terræ.

Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.

nibus. Vulgatus enim legit μικρὸν, parvum seu brevem, quod Græc. μακρὸν, longum. Variant etiam Græci codices. Sixtinus enim habet, σκώπτει, illudit, irridet, cavillatur. Alii optimi codices, κόπτει, incidit, præcidit, quod legit Vulgatus. Sixtinus etiam codex omittit vocem illam, sine qua, pendet sensus (medicus) quam et Vulgata, et optimi illi habent codices. Sensus ergo est : Prolixum morbum præcidit medicus secando et urendo : sic et rex : sic qui rex hodie est, cras morietur : sic a Deo optimo medico confestim tollitur rex (malus) curandis citius reipublicæ malis. Ex aliis lectionibus vix ac ne vix quidem sensum bonum ex-sculpseris.

14. Apostatare : abscedere cum prstervia. Hoc autem et seqq. usque ad vers. 21, videntur alludere ad Chananæas gentes, crudeles, impias ; quæ cum adversus Deum superbire, ejusque cultum ac memoriam abjicere coepissent, exinde in abominanda vers. 15, hoc est, in omne facinus proruerunt, cesseruntque Israelitis mitioribus, et Dei cultoribus, 17, 18 et seqq.

16. Exhonoravit Dominus conventus : civitates, coetus : at Græc. propterea Dominus incredibiles (verti etiam potest) manifestissimas calamitates induxit : παρεδόξασε, manifestavit : sive præter opinionem invexit : unde paradoxa, incredibilia, inopina. Et destruxit eos in finem : nempe qui sectantur superbiam. [85]

22. Non est creata hominibus superbia : neque iracundia nationi mulierum.

23. Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.

 

 

 

24. In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum, erunt in oculis illius.

25. Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.

26. Noli despicere hominem justum pauperem : et noli magnificare virum peccatorem divitem.

27. Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.

 

28. Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.

29. Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ.

Non est creata hominibus superbia ; neque ira furoris generationibus mulierum.

Semen honoratum quale ? Semen hominis. Semen honoratum quale ? Ii qui timent Dominum. Semen inhonoratum quale ? Semen hominis. Semen inhonoratum quale ? Qui praetereunt mandata.

In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum, in oculis illius.

Dives, et honoratus, et pauper, gloriatio eorum, timor Domini.

Non justum est despicere pauperem sensatum ; et non decet magnificare hominem peccatorem.

Magnus, et judex, et potens honorificabitur : et non est eorum aliquis major illo qui timet Dominum.

Servo sapienti liberi servient : et vir prudens non murmurabit.

 

 

Noli excusando cunctari in faciendo opere tuo : et noli te extollere in tempore angustiæ tuæ.

22. Nationi (filiis, atque, ut habet Græcus, generationibus) mulierum : docet autem animantes quasdam velut ad superbiam natas, alias ad crudelitatem et iram : filios vero mulierum, homines ad modestiam et mansuetudinem natura esse compositos.

24. In medio fratrum. Primogenitus quadam ætatis prærogativa velut rector fratrum habetur. Judæi quoque cives suos appellabant fratres, ex eodem Abrahami sanguine ortos. Sensus ergo sit : Quali honore est vel inter fratres primogenitus, vel rex inter cives fraterna charitate coniunctos, tali honore Deus dignatur justos : quod congruit vers. 27. Hic habet Complutensis : Timor Domini imperia servat : evertit autem inclementia (sive asperitas, atque acerbitas) et superbia. In oculis illius : quippe quos respiciat ac velut in oculis gerat.

27. Magnus, et judex... et non est major illo : Græc. planius : Et non est aliquis horum major illo qui timet Deum.

28. Correptus, et inscius : qui etiam emendatus, inscius manet : non honorabitur : utpote immedicabili imperitia.

29. Noli extollere te : Græc. Noli sapientem agere in faciendo opere : noli ratiocinari multum, cum opus facto est ; noli sapientiæ specie comminisci vanas tergiversandi causas. [86]

30. Melior est qui operatur, et abundat in omnibus, quam qui gloriatur, et eget pane.

31. Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.

32. Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?

33. Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.

34. Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ? et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.

Melior est, qui operatur in omnibus, quam qui ambulat, aut gloriatur, et eget pane.

Fili, in mansuetudine glorifica animam tuam : et da illi honorem secundum meritum ejus.

Peccantem in animam suam quis justificabit ? et quis honorabit exhonorantem vitam suam ?

 

Pauper honorificatur per scientiam suam : et dives honorificatur propter substantiam suam.

Qui autem glorificatur in paupertate, quanto magis in substantia ? et qui est inglorius in substantia, quanto magis in paupertate ?

33. Pauper gloriatur : Græc. honoratur : per disciplinam, doctrinam, suam ; et est homo qui : Græc. dives autem honoratur propter substantiam, alter insito, alter advectitio et emendicata bono.

34. Qui autem : qui cum pauper sit, superbit, quanto superbiret magis, si valeret opibus ? vel, quod magis Græco congruit : qui etiam pauper honoratur, quanto honori esset si valeret opibus ? et qui inglorius est, etiam dives, quanto magis, si inops esset ?

CAPUT XI.

Non temere judicandum, neque ex specie, 2 usque ad 9 ; ardeliones, sive pluribus rebus intenti, ad 12 ; ditescere cupientes, 18, 19, 20 ; inflati rebus secundis, 2S et seqq. ; calamitates : ne ante mortem laudaveris, 30 ; cave ab extraneo et ignoto, 31, ad finem.

VERSIO VULGATA.

1. Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.

2. Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.

3. Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.

SIXTINA VERSIO.

Sapientia humiliati exaltavit caput, et in medio magnatorum consedere illum faciet.

 

Non laudes virum in specie sua : neque spernas hominem in visu suo.

Brevis in volatilibus apis : et principium dulcorum, fructus ejus.

1. Humiliati : humilis conditionis viri.

3. Brevis : exigua : est apis ; exemplum minimae rei, quæ virtute præstet. Initium dulcoris : principium, seu principatus dulcedinis : summa et præstantissima dulcedinum. [87]

In circumjectione vestimentorum ne glorieris ; nec in die honoris extollaris : quoniam mirabilia opera Domini, et absconsa opera illius in hominibus.

Multi tyranni sederunt in solo ; et insuspicabilis portavit diadema.

 

Multi potentes exhonorati sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.

Priusquam interroges, ne vituperes ; intellige primum, et tunc corripe.

Priusquam audias, ne respondeas : et in medio sermonum ne interloquaris.

De re, qua tibi opus non est, ne certaveris : et in judicio peccantium ne consideas.

Fili, ne circa multa sint actus tui. Si enim multiplicaveris, non eris immunis a delicto. Et si secutus fueris, non apprehendes ; et non effugies, si præcucurreris.

Est laborans, et dolens et festinans : et tanto magis ipsi deest.

Est marcidus, et egens recupe ratione, deficiens virtute, et abundat paupertate :

4. In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris : quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.

5. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema.

6. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.

7. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste.

8. Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio sermonum ne adjicias loqui.

9. De ea re, quæ te non molestat, ne certeris : et in judicio peccantium ne consistas.

10. Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes et non effugies, si præcucurreris.

11. Est homo laborans, et festinans, et dolens impius : et tanto magis non abundabit.

12. Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate :

5. In throno : Græc. in solo, unde factum solio, et postea throno ; cæterum, solo, verissima lectio est, cum sit oppositum : Multi reges in solum dejecti ; multi ad diadematis honorem evecti. Insuspicabilis : de quo nihil magni suspicareris.

9. Ne certeris : ne certaveris.

10. Ne in multis sint actus tui : Ardeliones notat, qui cuique negotio se immiscent. Si dives fueris : qui finis est illorum, qui se nimis implicant negotiis : si secutus fueris (multa) non assequere. Et non effugies : cum semel mullis fueris negotiis implicitus, frustra effugere conaberis ; ac præcurrentem licet, difficultates facile comprehendent. Summa est : Multis implicitus negotiis, multa peccat ; multa sectatus, nihil capit ; multa conatus, expedire se non potest ; cui etiam vers. sequens congruit.

11. Dolens, se excrucians ; impius : additum explanationis causa : cæterum sententia per se stat. Tanto magis non abundabit : Græc. tanto magis deficit ; quo mobilior, et quietis impatientior, eo infirmior.

12. Est homo marcidus. Aliud extremum : indiligentia atque inertia, et velut [88]

13. Et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.

14. Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt.

15. Sapientia, et disciplina, et scientia legis apud Deum. Dilectio, et viæ bonorum apud ipsum.

16. Error, et tenebræ peccatoribus concreata sunt : qui autem exultant in malis, consenescunt in malo.

17. Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum.

18. Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.

19. In eo quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus :

20. Et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.

21. Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.

22. Ne manseris in operibus peccatorum. Confide autem in Deo, et mane in loco tuo.

23. Facile est enim in oculis Dei subit6 honestare pauperem.

Et oculi Domini respexerunt illum in bona ; et erexit eum ab humilitate ipsius ; et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi.

Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Domina sunt.

 

 

 

 

 

 

 

 

Datio Domini permanet piis : et beneplacitum ejus bonos successus habebit in æternum.

Est qui locupletatur, attente et parce agendo : et hæc est pars mercedis illius,

In eo quod dicit : Inveni requiem, et nunc manducabo de bonis meis :

Et nescit quod tempus pertransiet, et relinquet ea aliis, et morietur.

 

Sta in testamento tuo, et in illo colloquere : et in opere tuo veterasce.

Ne mireris in operibus peccatoris. Confide in Domino ; et mane in labore tuo.

Facile est enim in oculis Domini, velociter subito honestare pauperem.

animi torpor. Egens recuperatione : egens opis, auxilii : Græc. Et : tamen.

13. Oculus Dei. Hic memorat eos qui fortunati vocantur, quibus veluti dormientibus, Deus sponte omnia conficere videatur : atque ex eo quod alii magnis conatibus nihil agant, aliis omnia ultro provenire videantur, merito infert, vers. 14, rebus humanis intervenire vim quamdam, quæ nostram industriam exsuperet, non autem fortunam aut casum, ergo Deum. Vide xiii, 26.

14. Honestas : honores, opes.

18. Parce agendo : summa cum parcimonia : unde Græc. addit : attente, diligenter.

19. Manducabo. Sic ille Luc., xii, 19. Anima, habes multa bona :... epulare, etc.

21. In testamento tuo ; in fœdere per legem : et in illo colloquere : alludit ad illud : Evigilans loquere cum eis : præceptis scilicet, Prov., vi, 22. [89]

24. Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.

25. Ne dicas : Quid est mihi opus ? et quæ erunt mihi ex hoc bona ?

26. Ne dicas : Sufficiens mihi sum : et quid ex hoc pessimabor ?

27. In die bonorum ne immemor sis malorum : et in die malorum ne immemor sis bonorum :

28. Quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.

29. Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.

30. Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir.

31. Non omnem hominem inducas in domum tuam : multæ enim sunt insidiæ dolosi.

32. Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.

33. Bona enim in mala convertens

Benedictio Domini in mercede pii : et in hora veloci exoriri facit benedictionem suam.

Ne dicas : Quid est mihi opus ? et quæ erunt mihi ex hoc nunc bona ?

Ne dicas : Sufficientia mihi sunt : et quid ex hoc nunc pessimabor ?

 

In die bonorum, oblivio malorum ; et in die malorum, non erit memoria bonorum :

Quoniam facile est coram Domino, in die obitus retribuere homini secundum vias ejus.

Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ : et in fine hominis, denudatio operum illius.

Ante mortem ne beatifices quemquam : et in filiis suis agnoscetur vir.

Non omnem hominem inducas in domum tuam : multæ enim sunt insidiæ dolosi.

Perdix venatrix in cavea, sic cor superbi ; et tanquam speculator inspicit casum.

 

 

 

Bona enim in mala convertens

25, 26. Ne dicas : Quid est mihi opus ?... ne dicas. Sic agunt bonorum copia elati ; rem optimam ac maxime constabilitas !, sive privatam sive publicam, aliud atque aliud negligendo, pessumdant.

27. In die bonorum : Græc. paulo aliter : in die bonorum, oblivio malorum, et in die malorum, non erit memoria bonorum : prorsus ex intima mentis humanæ notitia, qua nihil magis obliviosum aut improvidum.

29. Malitia : infelicitas, infortunium : quod frequens et observandum.

30. In filiis. Duo notat quibus hominis prudentia cognoscatur ; vitæ finis, et liberi post mortem, qui ut agent, patre mortuo, et jam suo consilio relicti, ita bene a patre instituti habebuntur.

31. Non omnem hominem : vide 36.

32. Sicut eructant : sicut ex foetido pectore gravis odor, ita ex corde doloso fraudes erumpunt. Et sicut perdix : planus Vulgatæ sensus : Græc. autem sic habet : perdix venatica, θηρευθὴς : θηρευθείς, venatu capta, ut habent optimi codices. Sic cor superborum : hoc est, præfracte et temere cuivis se credentium facile capitur. Et sicut prospector : sive Græc. speculator : ita vir dolosus, de quo agitur, domum tuam inductus, vers. 31, casum tuum providet magno tuo periculo ; quod et inimicis te prodat, et ruiturum impellat, cui sequens congruit : Græc. paulo aliter, et ex Vulgata supplendus videtur. [90]

insidiatur ; et in electis imponet maculam.

34. À scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis ; homo vero peccator sanguini insidiatur.

35. Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala : ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum.

36. Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.

insidiatur ; et in electis imponet maculam.

À scintilla ignis augetur pruna : et homo peccator sanguini insidiatur.

 

Attende a malefico ; fabricat enim mala : ne forte maculam det tibi in perpetuum.

 

Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbationibus, et alienabit te a tuis propriis.

33. Bona in mala convertens : per calumniam. In electis : viris quoque optimis scelera imputabit. Potest etiam sumi neutraliter, pro rebus optimis.

34. Augetur sanguis : cædes : Græc. aliter, sed obscurius, et ex Vulgata supplendus.

36. Admitte : Græc. si admittis : alienigenam : alienum, spretis propinquis et amicis. In turbine : in rebus turbidis : confer cum vers. 31.

CAPUT XII.

Cui benefaciendum, ad 8 ; de veris amicis, deque inimicis, amicitiæ specie fallentibus, 8, adfinem.

VERSIO VULGATA.

1. Si benefeceris, scito cui feceris : et erit gratia in bonis tuis multa.

2. Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino.

3. Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti : quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.

4. Da misericordi, et ne suscipias peccatorem : et impiis, et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ.

8. Da bono, et non receperis peccatorem.

6. Benefac humili, et non dederis impio : prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit.

 

7. Nam duplicia mala invenies in

SIXTINA VERSIO.

Si benefacias, scito cui facias ; et erit gratia bonis tuis.

 

Benefac pio, et invenies retributionem : et si non ab ipso, certe ab Altissimo.

Non est bene ei qui assiduus est in malis, et eleemosynam non danti.

 

 

 

Da pio, et ne suscipias peccatorem.

 

 

 

 

Benefac humili, et non dederis impio. Impedi panes illius, et non dederis ei, ne in ipsis te opprimat.

Nam duplicia mala invenies in

[91]

omnibus bonis quæcumque feceris illi : quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.

 

8. Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.

9. In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malitia illius, amicus agnitus est.

10. Non credas inimico tuo in æternum : sicut enim æramentum, æruginat nequitia illius :

11. Et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.

 

 

 

12. Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam : ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam : et in novissimo agnoscas verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.

 

13. Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis ? Et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus.

14. Una hora tecum permanebit : si autem declinaveris, non supportabit.

omnibus bonis, quæcumque feceris ei : quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. Da bono, et ne suscipias peccatorem.

Non judicabitur in bonis amicus ; et non abscondetur in malis inimicus.

In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malis illius etiam amicus disjungetur.

Non credas inimico tuo in æternum. Sicut enim æramentum æruginat, sic nequitia illius.

 

Et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo : et eris ei tanquam qui absterseris speculum, et cognosces quod non in finem deposuit æruginem.

Non statuas illum penes te ; ne, te subverso, stet in loco tuo. Non facias eum sedere ad dexteram tuam, ne forte inquirat cathedram tuam ; et in novissimo cognoscas verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.

Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis ? Sic et qui comitatur cum viro peccatore, et convolvitur in peccatis illius.

Una hora permanebit tecum ; si autem declinaveris, non supportabit.

8. Non agnoscetur : eo quod florentibus rebus omnes æque favere videantur.

10. Sicut enim æramentum : quemadmodum ærugo, ita odia veterascendo crescunt. Alium sensum indicat Græc. sequenti congruum,

11. Et si humiliatus... ab illo : addit Græc. et eris ei, sicut qui abstersit speculum, et cognosces quod non in finem deposuit æruginem : metaphora ducta a speculis æneis, quæ abstergendo, agnoscis indelebilem maculam æruginis : ita explorando inimicos, immedicabile odium.

12. Inquirat cathedram tuam : sedem tuam occupandam : rem tuam, dignitatem, locum : quod in Græc. est planius. Et in novissimo : serius ; agnoscas, etc. In sermonibus meis stimuleris : pungaris, recordatus quam vera prædixerim.

14. Si declinaveris : si res tuæ inclinentur et cadant. [92]

15. In labiis suis indulcat inimicus : et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam.

16. In oculis suis lacrymatur inimicus : et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine :

17. Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.

18. In oculis suis lacrymatur inimicus, et quasi adjuvans, suffodiet plantas tuas.

19. Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.

Et in labiis suis indulcabit inimicus ; et in corde suo deliberabit subvertere te in foveam.

In oculis suis lacrymabitur inimicus ; et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.

Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem te :

 

Et quasi adjuvans, subsecabit plantas tuas.

Caput suum movebit et plaudet manibus suis, et multa susurrans commutabit vultum suum.

15. Indulcat : dulcescit.

17, 18. Priorem : Græc. te : tanquam adjuturum ; at adiuvandi specie suffossurum plantas tuas : pedes impediturum, ut cadas. Elidendum autem illud, in oculis, etc., quod a vers. 16 nulla necessitate repetitur : et ita Græc.

19. Multa susurrans : multos rumores clam spargens. Commutabit vultum suum : varie et artificiose componet ad fraudes.

CAPUT XIII.

Cum quo cuique versandum, usque ad 25 ; societas cum malis, 1 ; cum opulentioribus, 2, ad 25 ; ubi potentiorum artes : de divite ac paupere, 25 et seqq. ; indicia mentis in vultu, 31, 32.

VERSIO VULGATA.

1. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo, induet superbiam.

2. Pondus super se tollet qui honestiori se communicat et ditiori te ne socius fueris.

3. Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur.

4. Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.

 

5. Si largitus fueris, assumet te : et

SIXTINA VERSIO.

Qui tetigerit picem, inquinabitur : et qui communicaverit superbo, assimilabitur ei.

Pondus super te tollas : et fortiori te, et ditiori ne socius fueris.

 

Quid communicabit olla ad lebetem ? Ipsa impinget, et ipsa conteretur.

Dives injuste egit, et ipse fremuit : pauper læsus est, et ipse orabit.

Si utilitatem apportes, operatur

2. Pondus super se (majus suis viribus) tollet, qui honestiori, ditiori, potentiori communicat : quod illa societas imbecillo iniqua futura sit et gravis.

4. Dives injuste egit et fremet : prior irascitur quasi læsus. Pauper tacebit : Græc. supplicabit ; veniam cogetur petere, quasi ipse laeserit. [93]

si non habueris, derelinquet te.

 

6. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.

7. Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?

 

8. Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te : et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.

9. Humiliare Deo, et expecta manus ejus.

10. Attende, ne seductus in stultitiam humilieris.

11. Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.

12. Advocatus a potentiore discede : ex hoc enim magis te advocabit.

13. Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.

14. Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa, enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.

15. Immitis animus illius conser-

in te : et si tibi defuerit, derelinquet te.

Si habes, convivet tecum, et evacuabit te, et ipse non dolebit.

 

Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem tibi dabit : loquetur tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?

Et confundet te in cibis suis, donec exinaniat te bis et ter : et in novissimo deridebit te : postea videbit te, et derelinquet te, et caput suum movebit super te.

 

 

Attende, ne seducaris, et ne humilieris in lætitia tua.

 

 

 

Advocatus a potente, discede : et tanto magis te advocabit.

 

Non intrudas te, ne expellaris ; et ne longe distes, ne eas in oblivionem.

Ne retineas colloqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et tanquam arridens interrogabit.

 

 

Immitis, qui non conservat

7. Supplantabit : Græc. decipiet.

8. Confundet te in cibis suis : convivam adhibebit nihil negaturum præ verecundia. Bis et ter : ad convivia referendum videtur.

9. Humiliare coram Deo : sed De nimis stulteque coram hominibus, ne ut vile quid conculceris : quod sequenti congruit.

10. Ne in stultitiam humilieris : dejiciaris : Græc. addit : in lætitia : in conviviis et voluptatibus.

11. In sapientia tua : falsa scilicet, qua divitum captas gratiam.

13. Ne improbus sis : quod latine sonat importunum, neque a divitis latere discedentem : ne impingaris : Græc. ne expellaris.

14. Ne retineas : Græc. μὴ ἕπεχε, quod etiam sonat : Ne studueris, ne animum adjeceris : infra, xvi, 2, et alibi in Scripturis, ut Luc., xiv, 7 ; 1 Tim., iv, 16, ex æquo loqui : Græc. alloqui : ἰσηγορεῖσθαι, quod aliqui habent codices, pro εἰσηγορεῖσσται.

15. Immitis animus conservabit verba tua : tacite, ut occasionem nocendi [94] quæ-

vabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.

16. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas.

17. Audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.

18. Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.

19. Omne animal diligit simile sibi : sic et omnis homo proximum sibi.

20. Omnis caro ad similem sibi coniungetur ; et omnis homo simili sui sociabitur.

21. Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.

22. Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ?

23. Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.

24. Et sicut abominatio est superbo humilitas : sic et execratio divitis pauper.

25. Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.

26. Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superba, et justificaverunt illum :

27. Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.

28. Dives locutus est, et omnes ta-

verba ; et non parcet de malitia, et de vinculis.

Cave tibi, et attende diligenter, quoniam cum subversione tua ambulas.

 

 

 

 

Omne animal diligit simile sibi ; et omnis homo proximum sibi.

 

Omnis caro secundum genus conjungitur ; et homo simili sibi sociabitur.

Quid communicabit lupus agno ? sic peccator erga pium.

Quæ pax hyænæ ad canem ? et quæ pax diviti ad pauperem ?

 

Venatio leonum, onagri in eremo : sic pascua divitum sunt pauperes.

Abominatio superbo humilitas : sic execratio diviti pauper.

 

Dives commotus confirmatur ab amicis : humilis autem cum ceciderit, expellitur ab amicis.

 

Divite lapso multi recuperatores : locutus est non dicenda ; et iustificaverunt illum.

Humilis lapsus est, et insuper arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.

Dives locutus est, et omnes ta-

rat. At Græc. immitis qui non servat verba : datæ fidei ac promissorum immemor. Non parcet de malitia : tibi molietur infortunium et carceres.

17. Quasi in somnis : vigilem te volo, sed instar somnolenta ne te attentum nimis et curiosum putet, technasque meditantem.

22. Sancto homini ad canem : ad hominem impurum : de quo, Foris canes, Apoc, xxii, 15. At Græc. Quæ pax hyænæ ad canem ? inter animantes natura inimicissimas.

24. Humilitas : vilitas ; execratio : sordes.

25. Commotus : Græc. vacillans.

26. Recuperatores : adjutores : superba : Græc. infanda.

27. Deceptus est : Græc. lapsus est. [95]

cuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.

29. Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum.

30. Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.

31. Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.

32. Vestigium cordis boni, et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.

cuerunt, et verbum ejus usque ad nubes exaltaverunt.

Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertunt illum.

Bona est substantia, cui non est peccatum : et nequissima paupertas in ore impii.

 

Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.

Vestigium cordis in bonis facies hilaris : et inventio parabolarum, cogitationes cum labore.

30. Bona est substantia : bonæ opes bonis artibus partæ : paupertas autem judice impio semper pessima.

32. Vestigium : non facile inveneris faciem bonam, in qua sit vestigium, sive indicium cordis boni : in qua animi candor eluceat : longe aliter Græc. Vestigium (indicium) cordis in bonis (in lætis rebus versantis est) facies hilaris ; inventio parabolarum (sententiarum sunt) cogitationes cum labore ; læta frons lætum indicat animum gravis, laborantem in morali disciplina, ad breves et scitu dignas sententias redigendas : quod genus tractationis utilissimum vitæ humanæ iudicabant.

CAPUT XIV.

Lingua, 1 ; bona conscientia, 2 ; avarus, invidus, stultus, sibique et aliis pessimus, 4, ad 22 ; quærenda sapientia, 22, ad finem.

VERSIO VULGATA.

1. Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.

2. Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.

3. Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum ?

4. Qui acervat ex animo suo in-

SIXTINA VERSIO.

Beatus vir, qui non est lapsus in ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.

Beatus, quem non condemnavit animus suus, et qui non excidit a spe sua.

Viro minute rationes subducenti non est pulchra substantia : et homini livido ad quid pecuniæ ?

Qui acervat ex anima sua, aliis

1. Beatus vir : qui lingua non peccat, fere omnis peccati exsors : ut Jac., iii, 2. Stimulatus : compunctus peccati conscientia.

2. Felix : quem suus animus (sua conscientia) non cruciat.

3. Sine ratione : indecens. Livido : avaro, ut videtur, sibi omnia invidenti : ut infra, 6.

4. Ex animo suo : Græc. ex anima sua : ex victu suo, cui detrahit ad augendas opes. Injuste nihil ad rem, et Græc. deest. [96]

juste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.

5. Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? et non jucundabitur in bonis suis.

6. Qui sibi invidet, nihil est illo nequius : et hæc redditio est malitiæ illius :

7. Et si benefecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam.

8. Nequam est oculus lividi : et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.

9. Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam.

10. Oculus malus ad mala : et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.

11. Fili, si habes, benefac tecum : et Deo dignas oblationes offer.

 

12. Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi. Testamentum enim hujus mundi : Morte morietur.

13. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.

14. Non defrauderis a die bono :

congregat ; et in bonis illius alii luxuriabuntur.

Qui sibi nequam est, cui bonus erit ? et non jucundabitur in pecuniis suis.

Qui sibi invidet, nihil est illo nequius ; et hoc est redditio malitiæ illius :

Et si benefaciat, in oblivione facit, et in novissimis manifestat malitiam suam.

Nequam est invidens oculo, avertens faciem, et despiciens animas.

Cupidi oculus non satiabitur parte : et injustitia mala arefacit animam.

 

Oculus malus invidus in pane, et egenus super mensam suam.

 

 

Fili, sicut habes, benefac tecum : et Domino dignas oblationes offer.

Memor esto, quoniam mors non tardat ; et testamentum inferorum non est demonstratum tibi.

 

 

Ante mortem benefac amico, et secundum vires tuas porrigens da ei.

Non defraudes a die bono : et

7. In novissimo : facile ad ingenium redit.

8. Nequam est : perversus, iniquus, oculus lividi : cujuslibet, aut etiam, avari sibi et aliis invidentis, ex vers. 6, 7. Notum illud : An oculus tuus nequam est, etc. Matth., xx, 15. Despiciens animam : Græc. animas : non suam tantum animam' sed totum humanum genus vilifacit. Totus versus in Græc. planior et brevior.

9. In parte : portione : nunquam sorte sua contentus : ideo partem iniquitatis, sive iniquam vocat : quod tamen Græc. deest. Arefaciens animam : curis confidens.

10. Non satiabitur pane : sibi ipsi invidet. Vide Græc.

12. Testamentum inferorum : lex sepulcri : demonstratum est tibi ; quod nemo mortem effugere possit. At Græc. non est demonstratum, quod oblitus videaris. Testamentum : sic distingue : testamentum hujus mundi : Morte morietur : hoc est sempiterna lex, ut omne quod nascitur, intereat. Vide Græc. vers. 18. [97]

et, particula boni doni non te prætereat.

15. Nonne aliis relinques dolores, et labores tuos in divisione sortis ?

16. Da et accipe, et justifica animam tuam.

17. Ante obitum tuum operare justitiam : quoniam non est apud inferos invenire cibum.

18. Omnis caro, sicut fœnum, veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.

 

 

19. Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis : alia finitur, et alia nascitur.

20. Omne opus corruptibile in fine deficiet : et qui illud operatur, ibit cum illo.

21. Et omne opus electum iustificabitur : et qui operatur illud, honorabitur in illo.

22. Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.

23. Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens :

pars boni desiderii non te prætereat.

Nonne alii relinques dolores tuos, et labores tuos in divisionem sortis ?

Da et accipe ; et falle animam tuam :

Quoniam non est apud inferos quærere delicias.

 

Omnis caro, sicut vestis, veterascit : testamentum enim a sæculo : Morte morietur. Sicut folium germinans in arbore densa.

Alia quidem dejicit, alia autem generat : sic generatio carnis, et sanguinis ; alia quidem finitur, alia vero nascitur.

Omne opus corruptibile deficit ; et qui illud operatur, abibit cum illo.

 

 

 

Beatus vir, qui in sapientia morietur, et qui in sensu suo disserat.

 

Qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis ejus intelliget. Vade post illam quasi investigator, et in ingressibus ejus insidiare.

15. Nonne aliis ; imo hæc erit para tua, cætera transibunt ad hæredes.

16. Da et accipe : da eleemosynam, et accipe veniam. Et justifica animam tuam, a peccatis : quod sequenti congruit. At Græc. Da et accipe (hoc est, ut videtur, utere bonis potius quam te inedia per avaritiam excrucies) et falle animam tuam ; quo sensu dicimur fallere, ac velut consopire curas : subditque statim :

17. Quoniam non est apud inferos invenire cibum : Græc. delicias : quæ quomodo accipienda sint, ad similes locos Ecclesiastæ diximus.

18. Omnis caro sicut fœnum : vide Græc.

19. Alia generantur : sicut folia, alia enascuntur, alia dejiciuntur, decidunt : sic est hominum generatio : qua comparatione Homerus utitur. Græc. dejicit, generat, refert ad arborem.

21. Opus electum : bonum, probatum : justificabitur : justa mercede donabitur.

22. Morabitur : Græc. morietur. [98]

24. Qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens :

25. Qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum :

26. Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.

27. Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.

Qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiet ;

Qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figet palum ; statuet casulam suam ad manus illius, et requiescet in casula bonorum.

Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.

Protegetur sub ea a fervore, et in gloria ejus requiescet.

24. Per fenestras... in januis : curiosus explorator per quasvis rimulas inspicit ; ad januam adstat, si quis forte susurrus elabitur, : ita sapientiæ attendamus.

CAPUT XV.

Prosequitur de sapientia, usque ad 11 ; quo versu incipit confutare eos qui peccata Deo imputabant : tanquam non esset in homine liberum arbitrium, 14 et seqq. ; aut Deus peccatoribus delectaretur, 12, 22.

VERSIO VULGATA.

1. Qui timet Deum, faciet bona : et qui continens est justitiæ, apprehendet illam,

2. Et obviabit illi, quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.

3. Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur :

4. Et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos :

5. Et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sa-

SIXTINA VERSIO.

Qui timet Dominum, faciet illud : et qui continens est legis, apprehendet eam.

Et obviabit illi, quasi mater ; et quasi mulier virginitatis suscipiet eum.

Cibabit illum pane intellectus, et aqua sapientiæ potabit illum : firmabitur in illa, et non flectetur :

 

Et super eam innitetur, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos ejus,

Et in medio ecclesiæ aperiet os ejus.

1. Qui continens (compos est, ut supra, vi, 28) justitiæ : Græc. legis. Apprehendet illam : sapientiam, de qua præcedente capite.

2. Mulier a virginitate : virgo in uxorem data. Suscipiet illum ; Deum ; de quo vers. 1.

3. Firmabitur in illo : sapientia in bono viro radices aget : Græc. in illa : vi bonus in sapientia firmum figet gradum. [99]

pientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.

6. Jucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.

7. Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi : homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo.

8. Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.

9. Non est speciosa laus in ore peccatoris :

10. Quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei adstabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi.

11. Non dixeris : Per Deum abest : quæ enim odit, ne feceris.

 

12. Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii.

13. Omne execramentum erroris

 

 

Jucunditatem, et coronam exultationis, et nomen æternum hæreditabit.

Homines stulti non apprehendent eam ; et viri peccatores non videbunt eam.

 

 

Longe abest a superbia : et viri mendaces non erunt illius memores.

 

 

Non est speciosa laus in ore peccatoris :

Quoniam non est a Domino missus. In sapientia enim dicetur laus : et Dominus prosperabit illum.

 

Ne dixeris : Quia propter Dominum recessi : quæ enim odit, ne facias.

Ne dixeris : Quia ipse me implanavit : non enim opus habet viro peccatore.

Omne execramentum odit Do-

6. Et nomine æterno hæreditabit illum : Græc. donabit (de viro justo) et nomen æternum hæreditabit, sortietur.

9. Non est speciosa laus : Dei scilicet : in ore peccatoris.

10. Quoniam a Deo profecta est sapientia : Græc. Quoniam non est a Deo missus (peccator), ut Deum laudet. Vides autem non licere cuivis laudem dare Deo, sed si quem ad tantum opus mittit. Quem ver6 mittat, docent hæc : sapientiæ enim, Dei adstabit laus, etc., quæ breviora et obscuriora in Græc. Dominator : Dominus sive Deus.

11. Per Deum abest (peccator a Deo) : Græc. planior : Ne dixeris : Per Deum recessi : defeci : ἀπέστην. Quidam ita omnia Deo tribuebant, ut etiam peccata et errores ipsi auctori adscriberent : alii negabant curare quidquam, infra, xvi, 16 ; quæ objecta et argumentis et exemplis confutare incipit, eaque occasione creationis opus fuse commemorat, quo Dei sapientia, bonitas, justitia maxime commendatur, cap. xvi, 24 ; xvii, xviii, ad vers. 15. Hic primam quæstionem de peccati causa aggreditur : ad quem locum maxime pertinet liberi arbitrii commemoratio, et cætera a vers. 14.

12. Ille me implanavit : decepit, induxit in malum. Non enim necessarii sunt ei : perspicua solutio, impios Deo non esse necessarios, quam hic uno verbo tangit : vers. vero 22, et cap. seq. fusius. Hunc locum usque ad vers. 19, Græco fere congruentem refert Augustinus, de Grat. et lib. arb., c. ii, n. 3, aliter in Speculo, ubi Vulgatam sequitur. [100]

odit Dominus : et non erit amabile timentibus eum.

14. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui.

15. Adjecit mandata, et præcepta sua.

16. Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.

17. Apposuit tibi aquam et ignem : ad quod volueris, porrige manum tuam.

18. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei, dabitur illi :

19. Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.

20. Oculi Domini ad timentes eum : et ipse agnoscit omnem operam hominis.

21. Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi :

22. Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.

minus : et non est amabile timentibus eum.

Ipse ab initio fecit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui.

 

 

Si volueris, conservabis mandata, et fidem facere beneplaciti.

 

Apposuit tibi ignem et aquam : ad quodcumque volueris, extendes manum tuam.

In conspectu hominum vita et mors : et quodcumque placuerit, dabitur ei.

Quoniam multa sapientia Domini : fortis ipse in potentia, et videns omnia.

Et oculi ejus ad timentes eum : et ipse agnoscet omnem operam hominis.

Et nemini mandavit impie agere, et nemini dedit licentiam peccandi.

14. Reliquit illum : dato præcepto de vetito fructu.

16. Si volueris : sic ordinandum : Si volueris mandata servare, et in perpetuum fidem (tibi) placitam facere (eam toto animo retinere), servabunt te : mandata, observata scilicet.

18. Ante hominem vita : sumptum ex Deut., xxx, 15, 19.

21. Spatium peccandi : Græc. licentiam.

22. Non enim concupiscit : inculcare incipit, quod vers. 12 dictum : ac Seq. cap. fuse exequitur : Græc. sic : Ne cupias filiorum inutilium multitudinem : cap. xvi, 1, quod ad eumdem scopum pertinet, ut statim videbimus.

CAPUT XVI.

Pergit de filiorum impiorum multitudine : non esse optandam eam, ad 6 ; Deus malorum hominum multitudini non parcit, 6, 7, ad 12 ; unicuique reddit secundum opera, 12, ad 16 ; aggreditur qui dicebant a Deo non curari mundum, aut res humanas, ac Dei providentiam ostendit per opera, 16 ad finem.

VERSIO VULGATA.

1. Ne jucunderis in filiis impiis, si

SIXTINA VERSIO.

Non concupiscas multitudinem

1. Ne jucunderis. Recte admoniti homines, ne impiae sobolis amplitudine glorientur ; idque longe magis pertinere ad Deum, vers. 5 et seqq. [101]

multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.

 

 

2. Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.

3. Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii :

4. Et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.

5. Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus impiorum deseretur.

 

6. Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea.

7. In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.

8. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti :

9. Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.

10. Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.

11. Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervi-

filiorum inutilium : neque jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : ne oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.

Non credas vitæ illorum : et ne respexeris in locum illorum.

Melior est enim unus, quam mille ;

Et mori sine filiis, quam habere filios impios.

Ab uno enim sensato cohabitabitur civitas : tribus autem impiorum desolabitur.

Multa talia vidi in oculis meis ; et fortiora his audivit auris mea.

 

In synagoga peccantium exardebit ignis ; et in gente incredibili exarsit ira.

Non est propitiatus pro antiquis gigantibus qui rebellaverunt fortitudine sua.

 

Non pepercit pro incolatu Lot, iis quos execratus est pro superbia illorum.

Non misertus est genti perditionis, iis qui se elevaverant in peccatis suis :

Et sic sexcentis millibus peditum, qui congregati insurrexerunt in duritia cordis sui : et si

2. Non credas vitæ illorum. Ne victuros credas : hebraismus, Deut., xxviii, 66. Et erit vita tua quasi pendens... et non credes vitæ tuæ.

5. Ab uno sensato... tribus impiorum : ab uno Abrahamo, ab uno Israele Hebræi in tantum populum propagati, cum populi Chananæi tanta multitudine internecione deleti sint.

6. Multa talia vidi... fortiora horum. Multa vidi talia, nempe ex uno pio amplam sobolem excrevisse : impiorum amplas familias ad nihilum redactas ; hæc, inquam, vidi ego plurima ; tetriora audivi.

7. In synagoga : in cœtu. Jam eo redit, unde digressus erat ; nempe ut ostendat, Deum ulcisci impios, nec eorum multitudine deterritum.

8. Gigantes : impii diluvio mersi, tanta licet multitudine. Gen., vi, 4.

9. Peregrinationi Lot : Sodomis, ubi peregrinus agebat.

11. Sicut sexcenta millia peditum : Israelitarum scilicet, qui ex Ægypto profecti sunt. Num., xxvi, 51. Qui congregati sunt in duritia : rebelles et increduli, et ideo omnes ad unum prostrati in deserto. Cervicatus, cervicosus contumax. [102]

catus, mirum, si fuisset immunis.

 

12. Misericordia enim et ira est cum illo. Potens exoratio, et effundens iram :

13. Secundum misericordiam suam, sic correptio illius hominem secundum opera sua judicat.

14. Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.

15. Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.

16. Non dicas : À Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur ?

17. In populo magno non agnoscar : quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?

18. Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur :

19. Montes simul et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.

20. Et in omnibus his insensatum

unus fuerit cervicosus, mirum hoc, si erit immunis.

Misericordia enim et ira ab illo : princeps propitiationum, et effundens iram.

Secundum multam misericordiam ejus, sic et multa correptio ejus : hominem secundum opera ejus judicat.

Non effugiet in rapinis peccator, et non fraudabit sufferentiam pii.

 

 

Omni misericordiæ faciet locum : unusquisque secundum opera sua inveniet.

 

 

Ne dicas : À Domino abscondar : numquid ex summo quis mei memorabitur ?

In populo magno non ero in memoria : quæ est enim anima mea in immensa creatura ?

Ecce cœlum et cœlum cœli Dei, abyssus et terra, commovebuntur in visitatione ejus.

 

Montes simul et fundamenta terræ, cum conspexerit illa, tremore concutiuntur.

 

Et super ipsis non cogitabit

12. Potens exoratio (Græc. princeps exorationum : in parcendo primus), et effundens iram : Deus qui irascitur et miseretur, Psal. lix, 3 ; nec minus exorari quam irasci solitus.

14. Non effugiet in rapina... non retardabit : non diu expectabit, sufferentia : patientia, misericordiam facientis : statim enim mercedem accipiet ; Græc. expeditior : Non fraudabit (Deus) expectationem pii,

15. Omnis misericordia faciet locum, sibi ad Deum. Græc. Omni misericordiæ faciet locum, Deus scilicet.

16. Non dicas : À Deo abscondar. Confutatis iis, qui Deo auctori peccata tribuebant : alteram quæstionem aggreditur, refellitque eos qui negabant Deo curæ esse res humanas. Ex summo (cœlorum) quis memorabitur,. etc. Sic ille impius, Job. xxii, 14 : Nec nostra considerat, et circa cardines cœli perambulat.

17. In populo magno : quod familiare Epicuræis : non vacare Deo, ut inquirat in singulos, neque unum homuncionem, resque humanas tanti esse. In tam immensa creatura : revera enim mundum immensum fingebant, orbesque infinitos : tanquam id effectori essent, ut si induceretur Deus horum curator, tanto labore fatisceret, neque attenderet ad singulos : quos confutare incipit vers. sequenti. [103]

est cor : et omne cor intelligitur ab illo :

21. Et vias illius quis intelligit, et procellam, quam nec oculus videbit hominis ?

22. Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit ? aut quis sustinebit ? Longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.

23. Qui minoratur corde, cogitat inania : et vir imprudens et errans cogitat stulta.

24. Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo :

25. Et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo ; et dico in æquitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.

26. In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.

cor : et vias ejus quis intelliget ?

 

Et procella quam non videbit homo.

 

Plurima autem operum ejus in absconsis. Opera justitiæ quis annuntiabit, aut quis sustinebit ? Longe enim est testamentum.

 

 

 

Qui minoratur corde, cogitat hæc : et vir imprudens et errans cogitat stulta.

Audi, fili mi, et disce scientiam ; et in verbis meis attende corde tuo.

Ostendo in pondere disciplinam ; et in veritate annuntio scientiam.

 

 

 

 

 

 

In judicio Domini opera ejus ab initio : et in affectione ipsorum distinxit partes eorum.

21. Procellam : ventos procellosos, quorum causæ latent in thesauris Dei. Psal. cxxxiv, 7.

22. Plurima opera ejus in absconsis. Ne ergo mirere, si gubernationis arcana te latent, unde sequitur : opera justitiæ ejus quis enuntiabit ? Quis enarrabit quomodo Deus animadversurus sit in impios ? Aut quis sustinebit ? Quis expectabit ? Quasi diceret : Justitia Dei non statim ad ultionem prosilit ; expectandus est exitus rerum quod homines præcipite judicandi licentia non faciunt : unde subdit, longi enim testamentum : quod potest intelligi, longe lex a quibusdam : melius, testamentum, pactum, pro occulta illa lege qua Deus in acta hominum inquirit : pergit enim : interrogatio, sive inquisitio omnium in consummatione est : in illo ultimo judicio. Ultionem non omittit ; sed differt. Vide autem in Vulgata testamenti nomen pro cujusque sententia, xvii, 17.

23. Qui minoratur corde : qui intellectu deficit : cogitat inania : Græc. cogitat hæc, quæ supra, 16, 17.

25. Dicam in æquitate (Græc. Ostendam in pondere) disciplinam : scrutabor enarrare : diligenter enarro. Et in verbis : alia interpretatio, nonnihil variata lectione.

26. In judicio... ab institutione ipsorum. Ex hoc versu ad finem exequitur ordinem, nexumque operum Dei : nempe quod facta sint summo accurateque judicio, atque ab institutione : ex quo instituta et facta sunt accurata distincta per [104]

27. Ornavit in æternum opera illorum, nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.

 

28. Unusquisque proximum sibi non angustiabit usque in æternum.

29. Non sis incredibilis verbo illius.

30. Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis.

31. Anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.

Ornavit in æternum opera sua, et principia eorum in generationes eorum. Nec esurierunt, nec laboraverunt : et non destiterunt ab operibus suis.

Unusquisque proximum suum non angustiavit :

 

Et usque in æternum non repugnabunt verbo illius.

Et post hæc Dominus in terram respexit, et implevit eam bonis suis.

Anima omnis vitalis operuit faciem ejus, et in ipsam reversio illorum.

partes, vers. 26, ornataque in æternum, 27, et ad principia sua revocata : in gentibus suis, 26, secundum genera sua : cœlum, sidera, elementa : stantque omnia ab initio : nec fame, aut nimio labore confecta deficiunt, 27 ; spatiis quoque disposita, ac licet tam arcte connexa, nullo loco vacuo ; non tamen ut in turba fit, sibi mutuo impedimento sunt, sed libere expediunt motus suos, 28 ; unde consecutio : Non sis ergo incredibilis (incredulus), verbis illius, 29. Græc. addit : Et usque in æternum non repugnant verbo ejus elementa, sidera, creaturae omnes.

30. Post hæc : posteaquam sidera et elementa suo constituit loco : in terram respexit, et implevit illam bonis suis : plantis, animantibus.

31. Anima omnis vitalis : seu vivens, ut Scriptura passim : omne animal : denuntiavit ante faciem ipsius : Græc. operuit faciem, terræ scilicet. Hæc ergo cum æterna lege stent, non potest negari Dei providentia. Jam ad hominem speciatim.

CAPUT XVII.

Deus curam gerit hominum ab ipso creationis initio : unde adhortatio ad pietatem, toto capite : opera hominum nota Deo sicut sol, 15, 30 ; videt omnia, 31.

VERSIO VULGATA.

1. Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum.

2. Et iterum convertit illum in ipsam : et secundum se vestivit illum virtute.

3. Numerum dierum et tempus de-

SIXTINA VERSIO.

Dominus creavit de terra hominem :

 

Et iterum convertit illum in ipsam.

Dies numeri, et tempus dedit illis, et dedit illis potestatem eorum, quæ sunt super eam. Se-

2. Secundum se : Græc. explicat vers. seq., secundum seipsos : homines scilicet : prout illis dignum erat : nam etiam immortales fecit.

3. Numerum dierum ; dies noctesque et tempora numerato illi dedit, [105] consti-

dit illi : et dedit illi potestatem eorum, quæ sunt super terram.

 

4. Posuit timorem illius super omnem carnem ; et dominatus est bestiarum et volatilium.

5. Creavit ex ipso adjutorium simile sibi : consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi : et disciplina intellectus replevit illos.

6. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum : et mala et bona ostendit illis.

7. Posuit oculum suum super corda illorum : ostendere illis magnalia operum suorum,

8. Ut nomen sanctificationis collaudent : et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum ejus.

9. Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.

10. Testamentum æternum constituit cum illis', et justitiam et judicia sua ostendit illis.

11. Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum : et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.

12. Et mandavit illis unicuique de proximo suo.

13. Viæ illorum coram ipso sunt semper : non sunt absconsæ ab oculis ipsius,

14. In unamquamque gentem præposuit rectorem :

cundum seipsos vestivit illos virtute, et secundum imaginem suam fecit eos.

Et posuit illius terrorem super omnem carnem, et dominari bestiarum et volatilium.

Consilium, et linguam, et oculos, aures, et cor dedit ad cogitandum illis.

 

 

 

Disciplina intellectus implevit illos : et bona et mala ostendit eis.

Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum.

Et nomen sanctificationis laudabunt : ut magnalia enarrent operum ejus.

 

Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit eos.

Testamentum æternum constituit cum illis ; et judicia sua ostendit eis.

Magnalia honoris viderunt oculi eorum : et honorem vocis eorum audivit auris illorum. Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.

 

Et mandavit illis unicuique de proximo.

Viæ eorum coram illo sunt semper : non abscondentur ab oculis ipsius.

Unicuique genti præposuit rectorem :

tutis omnium signis. Gen., i, 14. Dedit illi potestatem : hæc et quæ sequuntur repetita ex Gen., i, 28 ; ii, 19, 20, etc.

6. Mala et bona ostendit illis : plantata arbore scientiæ boni et mali. Gen., ii, 17, atque inde consecutis malis bonisque.

8. Nomen sanctificationis : nomen Dei sanctum.

9. Addidit illis disciplinam. His et seqq. exequitur varia dona collata humano generi, legem, promissa, miracula. Hæreditavit illos : sorti assignavit : sorte distribuit.

14. In unamquamque gentem... rectorem : legislatores, reges : quod frustra retulerunt ad angelos. [106]

15. Et pars Dei, Israel facta est manifesta.

16. Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.

17. Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.

18. Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis, quasi pupillam conservabit.

19. Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ.

20. Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.

21. Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :

22. Precare ante faciem Domini, et minue offendicula.

23. Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem :

24. Et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.

25. In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.

Et pars Domini Israel est.

 

Omnia opera eorum velut sol in conspectu ejus : et oculi ejus sine intermissione in vias eorum.

 

Non sunt absconsæ injustitiæ illorum ab eo, et omnia peccata eorum in conspectu Domini.

 

Eleemosyna viri, quasi signaculum cum ipso ; et gratiam hominis, quasi pupillam conservabit.

Postea resurget, et retribuet illis : et retributionem eorum in caput ipsorum reddet.

 

 

Verumtamen pœnitentibus dedit reditum, et confirmavit deficientes sustinentia.

 

Convertere ad Dominum, et relinque peccata :

Precare ante faciem, et minue offendiculum.

Revertere ad Altissimum, et avertere ab injustitia, et valde odito execrationem.

Altissimo quis laudem dicet in inferno ?

 

 

Pro viventibus et viventibus, et dantibus vicissim confessionem.

17. Non sunt absconsa testamenta : Græc. non sunt absconsæ injustitiæ illorum.

18. Eleemosyna viri : ut mala opera, vers. 17, Deum non latent : ita, hic, bona opera, puta, eleemosynæ. Quasi signaculum : quasi res sigillo clausa ; inviolabile divinæ misericordiæ pignus.

19. Postea resurget. Deus, cum diu obdormisse videbatur, et quasi connivere peccatis, tandem consurget in impios, iram concitabit : et convertet in interiores : ad sepulcrum : neci dedet.

20. Viam justitiæ : Græc. reditum : et confirmavit deficientes sustinere : sub plagis et verberibus fatiscentes.

24. Sta in sorte propositionis : in sorte tibi propositi ; in sorte veritatis, supra vers. 20, atque observandæ legis, quæ tibi pars obtigit.

25, 26. In partes vade : consocia te eorum partibus, qui vitam agunt piam, et [107]

À mortuo, tanquam eo qui non est, perit confessio :

 

 

Vivus et sanus laudabit Dominum.

 

 

Quam magna misericordia Domini, et propitiatio convertentibus se ad eum !

Non enim omnia possunt esse in hominibus : quoniam non est immortalis filius hominis.

 

Quid lucidius sole ? et hoc deficit : et malus excogitabit carnem et sanguinem.

 

Virtutem altitudinis cœli ipse conspicit : et omnes homines terra et cinis.

26. Non demoreris in errore impiorum : ante mortem confitere. À mortuo quasi nihil perit confessio.

27. Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.

28. Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se !

29. Nec enim omnia possunt esse in hominibus : quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.

30. Quid lucidius sole ? et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ? et hoc arguetur.

31. Virtutem altitudinis cœli ipse conspicit : et omnes homines terra et cinis.

vivi Deum laudant. Pro hoc Græc. Altissimo quis dicet laudem in inferno ? pro viventibus et dantibus vicissim confessionem : quasi diceret : Hoc est viventium et vicissim collaudantium Deum. À mortuo quasi nihil : Græc. quasi nullo non existente, perit confessio : laus, quæ quo sensu intelligenda, diximus Præfatione in Psalmos, cap. i, num. 9, 10.

28. Convertentibus ad se : Græc. se ad eum.

29. Nec enim omnia. Significat tantas esse Dei misericordias, ut homo mortalis ævi, tam brevis vitæ spatio experiri, nedum eloqui possit. In vanitate : vanissime : summa est vanitas, potuisse homini placere nequitiam.

30. Quid lucidius sole ? Sol ipse deficit, deliquium patitur, et hic defectus notus omnibus : quid mirum, si deprehenditur deliquium, sive vitium in homine, carnem et sanguinem, hoc est, carnalia et turpia cogitante ? Quæ pertinent ad retundenda ea quæ supra objecta erant, xvi, 16, nempe peccata nostra latere Deum. Græc. sic habet : Quid lucidius sole ? et tamen hoc (lucidissimum) eclipsin patitur, et malus homo cogitat carnem et sanguinem. Obscurissime quidem, sed pauca supplendo, idem cum Vulgata extundetur sensus.

31. Virtutem altitudinis : ne dicas cum impio, xvi, 16, aliquid Deo esse incompertum. [108]

CAPUT XVIII.

Deus omnium æque creator, 1 ; operum ejus perfectio incomprehensibilis, 2, ad 7 ; miserator hominis, ad 15 ; beneficia non exprobranda, ad 19 ; considerate loquendum, 19 ; examinare seipsum, 20 ; orare et justificari ne cesses, 22 ; ad orationem animus præparandus, 23 ; adversa in prosperitate cogitanda, 24, 25 ; veloces rerum conversiones, 26 ; hinc nunquam sine metu, 27 ; post concupiscentias non eas, 30, 31 ; atque hic incipit de continentia.

VERSIO VULGATA.

1. Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.

2. Quis sufficit enarrare opera illius ?

3. Quis enim investigabit magnalia ejus ?

4. Virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?

5. Non est minuere, neque adjicere : nec est invenire magnalia Dei.

6. Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.

7. Quid est homo, et quæ est gratia illius ? et quid est bonum, aut quid nequam illius ?

8. Numerus dierum hominum ut multum, centum anni : quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

9. Propter hoc patiens est Deus in

SIXTINA VERSIO.

Qui vivit in æternum, creavit omnia simul : Dominus solus justificabitur.

 

Nemini potestatem fecit enarrandi opera ipsius.

Et quis investigabit magnalia ejus ?

Virtutem magnitudinis ejus quis enumerabit ? et quis adjiciet enarrare misericordias ejus ?

 

Non est minuere neque adjicere : et. non est investigare mirabilia Domini.

Cum consummaverit homo, tunc incipit : et cum quieverit, tunc dubitabit.

Quid est homo, et quid usus ejus ? quid est bonum ejus, et quid malum ejus ?

Numerus dierum hominis, ut multum, centum anni : sicut gutta aquæ maris, et calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

 

Propter hoc patiens fuit in il-

1. Creavit omnia simul : Græc. communiter, pariter, æque omnia, ac sine ipso factum est nihil. Deus solus justificabitur : solus irreprehensus in operibus suis, cujus comparatione omnia immunda sunt, ut demonstrat sanctus Job, cap. ix, etc.

6. Cum consummaverit homo : cum devenisse se putaverit ad perfectam divini operis intelligentiam, tunc incipiet. Et cum quieverit : cum velut re comperta, a quærendo destiterit : tunc aporiabitur : dubitabit : hæsitabit, in pristinam ignorantiam devolvi se sentiet.

7. Quæ gratia ? Græc. utilitas : nequam : Græc. malum, nemo scit quid sibi bonum malumve : ideo ipse Deus docet, vers. 11 et seqq.

8. Exigui anni in die ævi : atque ætatis suæ.

9. Propter hoc : ne cum impiis dicas, eo quod homo nihili sit, non esse curæ Deo : supra, xvi, 17, imo ea causa miserandi est. [109]

illis, et effundit super eos misericordiam suam.

10. Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

11. Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis,

12. Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.

 

13. Qui misericordiam habet, docet et erudit, quasi pastor gregem suum.

14. Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.

15. Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

16. Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.

17. Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato.

18. Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.

19. Ante judicium para justitiam

lis : et effudit super eos misericordiam suam.

Vidit et cognovit subversionem eorum, quoniam mala est :

 

 

Ideo multiplicavit propitiationem suam.

 

Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Domini super omnem carnem.

Corripiens, et erudiens, et docens, et convertens, quasi pastor gregem suum.

Miseretur excipientium doctrinam, et eorum qui festinant ad judicia ipsius.

Fili, in bonis ne des querelam, et in omni dato tristitiam verborum.

 

Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic verbum melius quam datum.

 

Nonne ecce verbum super datum bonum ? et utraque apud hominem gratiosum.

Stultus acriter improperabit : et datus invidi tabescere facit oculos.

Antequam loquaris, disce, et

10. Vidit : ne dicas perversum esse hominem, Deique cura indignum, quod ejus nequam, id est, malus atque infelix sit exitus : cum contra ea causa sit, cur illum erudiat, ne malo fine pereat, vers. 11 et seqq. Subversionem illorum : exitum, ut supra, x, 16.

13. Qui misericordiam. Vide Græc, in eoque veri pastoris officia.

14. Miseretur. Vide Græc. Festinat : prompte ambulat, in judiciis, in mandatis ejus : ut passim Psalm. cxviii. Quo fine concludit responsum ad objecta, quæ commemorata sunt ad cap. xv, 11, 12 ; xvi, 16.

15. In bonis : largiendis. Vide vers. 18.

16. Verbum melius quam datum : cum verba apposite dicta existimationis ac benevolentiæ argumenta sint, quibus vel maxime homines delectantur.

17. Sed utraque cum homine justificato : utraque et verbum lene et donum præsto sunt homini justo ac bono : Græc. gratioso, miti.

18. Acriter improperabit : dando ipsa beneficia exprobrabit ; quo fit id quod sequitur, ut invisus sit datus, datio, datum sive donum, δόσις : indisciplinati : Græc. invidi ; qui ita dat, tanquam accipienti donum invideat. [110]

tibi : et antequam loquaris, disce.

20. Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum ; et in conspectu Dei invenies propitiationem.

21. Ante languorem humilia te ; et in tempore infirmitatis, ostende conversationem tuam.

22. Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari : quoniam merces Dei manet in æternum.

23. Ante orationem præpara animam tuam : et noli esse quasi homo qui tentat Deum.

24. Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.

25. Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

26. À mane usque ad vesperam immutabitur tempus : et hæc omnia citata in oculis Dei.

27. Homo sapiens in omnibus metuet : et in diebus delictorum attendet ab inertia.

28. Omnis astutus agnoscit sapien-

ante languorem adhibe medicinam. Ante judicium interroga teipsum : et in hora visitationis, invenies propitiationem.

 

Ante languorem humilia te ; et in tempore peccatorum, ostende conversionem.

Non impediaris reddere votum tempestive : et non verearis usque ad mortem justificari.

 

Ante orationem præpara teipsum, et non sis quasi homo qui tentat Dominum.

Memento iræ in die consummationis ; et tempus vindictæ in conversione faciei.

 

Memento temporis famis in tempore saturitatis ; paupertatis et necessitatis in die divitiarum.

 

À mane usque ad vesperam immutabitur tempus : et omnia sunt citata in oculis Domini.

Homo sapiens in omnibus metuet : et in diebus peccatorum attendet a delicto.

Omnis intelligens novit sapien-

20. In conspectu Dei : Græc. in horti visitationis (sive judicii ac pœnæ infligendæ).

21. Infirmitatis : affecta valetudine : Græc. in tempore peccatorum (cum peccata invalescere senties, sive, in tempore quo peccata punientur) ostende conversionem, pro quo in Vulgat. scribæ reposuisse videntur conversationem : ut vers. 24.

22. Orare semper : Græc. reddere votum suo tempore. Ne verearis : ne tardes, ne cuncteris : Græc. usque ad mortem justificari. Qui justus est, iustificetur adhuc. Apoc., xxii, 11. Quoniam merces Dei : Paulus : Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus, non deficientes. Galat. vi, 9.

23. Ante orationem : sive ante votum.

24. Memento iræ in die consummationis, mortis, et tempus : supple, memento, pro memento temporis : ut memorare novissima : supra, vii, 40, Græc. Memento tempus retributionis, ultionis. In conversatione : pro conversione faciei : ἐν ἀποστρόφη προσώπον ; cum Deus vultum averterit, ac pœnas infligere cœperit.

26. Immutabitur tempus : occasio, rerum status. Omnia sunt citata : cita, velocia in oculis Dei : quod tempore non egeat ad expedienda consilia, et uno ictu rem peragat.

27. In diebus delictorum. Vide vers. 21. Ab inertia : Græc. a peccato.

28. Omnis astutus. Omnis homo prudens facile recognoscit eum, qui fuerit sapientiæ compos, talemque eum esse facile confitetur. [111]

tiam : et invenienti eam dabit confessionem.

Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et emiserunt quasi imbrem proverbia exquisita.

 

 

Continentia animæ.

Post concupiscentias tuas non eas, et a desideriis tuis avertere.

Si præstes animæ tuæ beneplacitum concupiscentiæ, faciet te gaudium inimicorum tuorum.

Ne oblecteris in multa epulatione, neque alligeris commissioni ejus.

Non fias pauper de symbolis comessans ex fœnore : et nihil tibi est in sacculo.

tiam : et invenienti eam dabit confessionem.

29. Sensati in Verbis et ipsi sapienter egerunt : et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.

 

30. Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.

31. Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.

 

32. Ne oblecteris in turbis, nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.

33. Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ.

29. Impleverunt proverbia : Græc. Emiserunt quasi imbrem proverbia exquisita, sententias exquisitas.

30. Hic in Græc. titulus : Continentia animæ. Post concupiscentias non eas, recte August. : « Aliud non concupiscere, quod non est in potestate ; aliud, ire post concupiscentias, iisque obsequi, quod peccato imputatur. »

32. Ne oblecteris in turbis. Vide Græc. : commissioni, symbolæ, comessationi ex symbolis, de qua vers. seq.

33. Ne fueris. Vide Græc.

CAPUT XIX.

Sequitur de continentia, ad 7 ; qui spernit modica, 1 ; de imprecando candide, moderate tamen, a 7 ad finem ; multa interserta de falsa sapientia, 20 et seqq. ; deque hypocrisi, 23 et seqq. ; ac de indiciis boni malive animi ex specie, 27 ; increpatio ex ira : tacens, idem prudens, 28 ; sapientia, falsa solertia : hypocritæ, ad finem.

VERSIO VULGATA.

1. Operarius ebriosus non locupletabitur : et qui spernit modica, paulatim decidet.

2. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos :

SIXTINA VERSIO.

Operarius ebriosus non locupletabitur ; qui spernit modica, paulatim decidet.

Vinum et mulieres apostatare facient sapientes :

1. Qui spernit modica. Recte hoc interserit, quod soleant pedetentim labi in intemperantiae gurgitem.

2. Apostatare : aberrare : a recta ratione discedere. Et arguent sensatos : imbecillis animi. [112]

3. Et qui se jungit fornicariis, erit nequam : putredo et vermes hæreditabunt illum, et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.

4. Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur : et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.

5. Qui gaudet iniquitate, denotabitur vita : et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.

6. Qui peccat in animam suam, pænitebit : et qui jucundatur in malitia, denotabitur.

7. Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.

8. Amico et inimico noli narrare sensum tuum : et si est tibi delictum, noli denudare.

9. Audiet enim te, et custodiet te : et quasi defendens peccatum odiet te, et sic aderit tibi semper.

10. Audisti verbum adversus proximum tuum ? commoriatur in te, fidens quoniam non te disrumpet.

11. À facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis.

Et qui jungit se meretricibus, audacior erit. Tineae et vermes hæreditabunt illum ; et anima audax tolletur de numero.

 

Qui credit cito, levis est corde ; et qui peccat, in animam suam delinquet.

 

Qui gaudet corde denotabitur ; et qui odit loquacitatem, minuitur malitia.

 

 

 

Nunquam iteres verbum : et nihil tibi minuetur.

In amico et inimico noli narrare : etiamsi non sit tibi peccatum, noli denudare.

Audivit enim te, et custodivit te, et in tempore odiet te.

 

Audisti verbum ? commoriatur tibi : fide, quoniam te non disrumpet.

 

À facie verbi parturiet fatuus ; sicut a facie infantis, ea quæ parit.

3. Fornicariis, sive meretricibus. Erit nequam : Græc. audacior erit contumacior : comparativum pro positivo, quem habent quidam codices : præfracta superba, et confidentia in flagitia et pericula præceps. Tolletur de numero viventium anima ejus : Græc. anima audax, id est, rebellis, contumax.

4. Qui delinquit : qui peccat (cum meretricibus) in animam suam, insuper habebitur : contemnetur : Græc. planior : Qui peccat (incontinentia, quo de vitio agitur) in animam suam errabit, in seipsum delinquet ; sic Paulus : Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. I Cor., vi, 18.

5. Denotabitur : Græc. condemnabitur.

6. Qui peccat : Græc. deest : repetita versio ex 4 et 5.

7. Ne iteres : Græc Nunquam. iteres verbum : et nihil tibi minuetur ; adversus eos, qui inculcando et obtundendo, quidvis impetrare se posse confidunt.

8. Amico et inimico : indifferenter. Et si est tibi delictum : Græc. et si non est : cave a retegendis cuique obvio arcanis etiam innocuis.

9. Custodiet te : observabit : ' et quasi defendens peccatum : specie excusandi. Aderit tibi semper : assiduus tecum insidiandi animo : Græc. et in tempore odio te habebit : per se licet innoxia, pravo animo volutata, causas odii præbent.

11. À facie verbi... tanquam gemitus : verbum stulto erumpit, sicut parienti [113]

12. Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.

13. Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci : aut si fecerit, ne iterum addat facere.

14. Corripe proximum, ne forte non dixerit : et si dixerit, ne forte iteret.

15. Corripe amicum : sæpe enim fit commissio :

16. Et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo.

17. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua ? Corripe proximum, antequam commineris.

18. Et da locum timori Altissimi : quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.

19. Et non est sapientia, nequitiæ disciplina : et non est cogitatus peccatorum, prudentia.

20. Est nequitia, et in ipsa execra-

Sagitta infixa in femore carnis, sic verbum in corde stulti.

Corripe amicum, ne forte non fecerit ; aut si quid fecerit, ne iterum addat.

 

Corripe amicum, ne forte non dixerit ; et si dixerit, ut non iteret.

Corripe amicum : sæpe enim fit calumnia :

Et non omni verbo credas. Est qui labitur, sed non ex animo :

 

Et quis non deliquit in lingua sua ? Corripe proximum tuum, priusquam commineris :

 

Et da locum legi Altissimi. Omnis sapientia, timor Domini, et in omni sapientia, effectio legis.

 

Et non est sapientia, nequitiæ disciplina : et non est, ubi consilium peccatorum, prudentia.

Est nequitia, et ipsa execratio :

gemitus : Græc. À facie verbi (a verbo) parturit fatuus, tanquam a facie infantis (ab infante) paritura : stulto erumpit verbum, ut infans puerperæ.

12. Sagitta : infirmus animus verbo ut sagitta vulneratur.

13. Ne forte non intellexerit : id quod facto opus : Græc. ne forti non fecerit (id quod faciendum est), et si fecerit (malum), ne addat.

14. Corripe proximum, ne forte non dixerit, id quod dicendum est : et si dixerit (malum), ne iteret.

15. Sæpe fit commissio, erratum : Græc. Corripe amicum (moderate tamen), sæpe enim fit calumnia : unde subdit :

16. Et non omni verbo credas. Jam incipit moderari corripiendi studium, duobus præceptis : alterum, ne suspicaces simus, et plus demus calumniis aut rumoribus, quam oporteat : alterum, ut intelligamus ea quæ culpam extenuent : quale est istud, labi, sed facilitate ac levitate magis, quam studio, sive ex animo.

17. Antequam commineris : ne ira magis, quam admonendi studio, corripere te putet.

18. Et da locum timori : Græc. legi. Altissimi : qua juberis amicum diligere ut te ipsum. Dispositio legis : Græc. executio : non enim verbis, sed factis sapientem esse oportet.

19. Et non est sapientia. Docet uti veram, ita falsam esse sapientiam quæ doceat perverse agere, et consilium malorum adhibeat ; quod etiam ad increpationem facit, ad quam necessaria est veri ac falsi discretio. Cogitatus : cogitatio ; Græc. consilium.

20. Est nequitia : aperta et exosa. Est insipiens : non modo qui aperte desipit, Verum etiam qui minuitur sapientia. [114]

tio : et est insipiens, qui minuitur sapientia.

21. Melior est homo, qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.

22. Est solertia certa, et ipsa iniqua.

23. Et est qui emittit verbum certum, enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo :

24. Et est qui se nimium submittit a multa humilitate : et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est :

25. Et si ab imbecillitate virium veretur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.

26. Ex visu cognoscitur vir, et ab occurus faciei cognoscitur sensatus.

27. Amictus corporis et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.

28. Est correptio mendax in ira

et est insipiens, qui minuitur sapientia.

Melior est, qui minuitur sensu in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem.

 

 

Est solertia certa, et ipsa iniqua :

 

Et est pervertens gratiam, ad ostendendum judicium.

Est nequiter agens, qui se humiliat nigredine, et in suis interioribus est plenus dolo : inclinans faciem, et semisurdus : ubi non fuerit agnitus, anticipabit te.

 

Et si ab imbecillitate virium veretur peccare, si invenerit tempus, malefaciet.

Ex visu cognoscetur vir ; et ab occursu faciei cognoscetur sensatus.

Amictus viri, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiat de illo.

Est correptio, quæ non est de-

21. Et deficiens sensu : duplex versio : Græc. deest. Verissima sententia : Melior est minus sapiens, sive intelligens, et interim timens Deum, quam qui doctior, transgreditur legem.

22. Est solertia certa : Græc. diligens, et ipsa iniqua : sunt prave diligentes et sapientes : contra quod docet Paulus : Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo ; sive ad patrandum malum. Rom., xvi, 19. Vide supra, 19. Addit Græc. et est pervertens gratiam (ac Dei benignitate abutens) ad ostendendum judicium : quo peccato maxime judicium, sive ultio Dei provocatur.

23. Est qui nequiter humiliat se : addit Græc. nigredine, pulla et sordida veste : hypocritæ tristes : σκυθρωποὶ. Matth., vi, 16.

24, 25. Et qui se nimium... et si ab imbecillitate. Græc. sic habet (ille hypocrita pullatus de quo vers. 23) : incurvans vultum (obstipo capite, ne quid cernere videatur) et semisurdus : ἐτεροκωφῶν ; altera aure surdus (surdastrum se fingens, ne putes eum observare dicta tua, ad quæ tamen est acutissimis atque attentissimis auribus) ubi non fuerit agnitus (si latere se sensit) præveniet te (calumniis, quibus aures principum et civium occupabit). Et si præ imbecillitate virium veretur peccare (in te, seu nocere tibi), si invenerit tempus, male faciet. Quibus graphice pingitur pessimum hypocritarum ac susurronum genus.

27. Amictus. Vide tria quibus homines maxime innotescunt : amictus insolens, incompositus, affectatis, munditie sive squalore : risus immodestus, petulans, mollis, inficetus : incessus superbus, desultorius.

28. Est correptio mendax : Græc. indecora. [115]

contumeliosi : et est judicium, quod non probatur esse bonum : et est tacens, et ipse est prudens.

cora : et est tacens, et ipse prudens.

CAPUT XX.

Pergit de increpatione, ejusque fructu, 1, 3 ; judicia per vim, 2 ; tacens : loquax, 5, 6, 7 ; beneficia ut condienda, 10, 13, ad 20 ; homo insulsus, 21 ; sententia in tempore, 22 ; falsa verecundia, 24, 25 ; mendacium, 26, 27, 28 ; munerum vis, 31.

VERSIO VULGATA.

1. Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !

2. Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam : 3. sic qui facit per vim judicium iniquum.

4. Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! Sic enim effugies voluntarium peccatum.

5. Est tacens, qui invenitur sapiens : et est odibilis, qui procax est ad loquendum.

6. Est tacens non habens sensum loquelæ : et est tacens, sciens tempus aptum.

7. Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.

8. Qui multis utitur verbis, lædet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.

9. Est processio in malis viro indisciplinato : et est inventio in detrimentum.

10. Est datum, quod non est utile : et est datum, cujus retributio duplex.

SIXTINA VERSIO.

Quam bonum est arguere, quam irasci ! et qui vicissim confitetur, prohibebitur a diminutione !

Concupiscentia spadonis, devirginare juvenculam.

Sic, qui facit per vim judicia.

 

 

 

 

 

Est tacens, qui invenitur sapiens : et est odibilis ex multa loquacitate.

Est tacens, non enim habet responsum : et est tacens, sciens tempus.

Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens transgredietur tempus.

 

Qui abundat sermone, in abominatione erit : et qui potestatem sibi sumit, odietur.

Est processio in malis viro : et est inventio in detrimentum.

 

Est datum, quod non erit utile tibi : et est datum, cujus retributio duplex.

1. Quam bonum : Græc. quanto melius arguere, etc., et confitentem : Græc. qui redargutus confitetur (peccatum) prohibebitur a damno.

2, 3. Concupiscentia... sic qui facit per vim judicium : Græc. judicia, ut qui impotenti ardore aggreditur virginem, quantum in ipso est violat ; ita qui per iniqua judicia legi vim infert, ejus castitatem, quantum in ipso est, commaculat.

8. Qui multis : loquax : lædet animam suam : Græc. in abominatione erit.

9. Est processio : sive progressus, ac felix successus, qui malo vertat. [116]

11. Est propter gloriam minoratio : et est qui ab humilitate levabit caput.

12. Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.

13. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiæ autem fatuorum effundentur.

14. Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.

15. Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius, inflammatio est.

16. Hodie feneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.

17. Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :

 

18. Qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties, et quanti irridebunt eum ?

19. Neque enim quod habendum erat, directo sensu distribuit : similiter et quod non erat habendum.

20. Lapsus falsæ linguæ, quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.

Est minoratio propter gloriam : et est qui ab humilitate levavit caput.

Est qui emat multa modico pretio, et restituens ea in septuplum.

Sapiens in verbis, seipsum amabilem faciet : gratiæ autem fatuorum effundentur.

Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius pro uno multi.

Exigua dabit, et multa improperabit : et aperiet os suum, tanquam præco.

Hodie fœnerabitur : et cras repetet : est odibilis homo hujusmodi.

Fatuus dicet : Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis.

Qui edunt panem meum, sunt mali lingua. Quoties et quanti irridebunt eum ?

 

 

 

 

Lapsus a pavimento magis, quam a lingua : sic casus malorum festinanter veniet.

12. Est qui multa : sunt qui pretii vilitate capti, merces emant pessimas, quæ maximo postea detrimento sint, domos, prædia, etc.

14. Septemplices sunt : atque hujus generis qui objecta multiplicant : unde sequitur :

15. Exigua dabit, et multa improperabit : exaggerabit beneficia. Et apertio oris illius, inflammatio est : tantas iras commovet, exprobrando beneficia : Græc. planior.

16. Hodie fœneratur quis, et cras expetit : repetit. Odibilis : sic post beneficia, gratiæ exactor nimius.

17. Gratia (memor animus, bonis (beneficiis) illius : Græc. Fatuus dicet : Non est mihi amicus, etc., sive fatui est male sentire de hominibus, atque hinc excusationes quærere avaritiæ ; sive id revera contingit fatuo, quod magis sequenti congruit.

18. Falsæ linguæ : Græc. pravi lingua : maledici.

19. Neque enim : habenda enim, et non habenda, danda æque ac retinenda non recte opinione distribuit : cui aliquid simile habet Complut.

20. Lapsus falsæ linguæ, quasi qui in pavimento : tam lubricus, tam præceps gravisque : atque hinc celerrimus malorum hominum casus. [117]

21. Homo acharis quasi fabula vana : in ore indisciplinatorum assidua erit.

22. Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.

23. Est qui vetatur peccare præ inopia : et in requie sua stimulabitur.

24. Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personæ autem acceptione perdet se.

25. Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.

26. Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.

27. Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo hæreditabunt.

28. Mores hominum mendacium sine honore : et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.

 

29. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.

30. Qui operatur terram suam,

Homo sine gratia, fabula intempestiva : in ore indisciplinatorum assidua erit.

Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicet illam in tempore ejus.

Est qui vetatur peccare præ inopia : et in requie sua non stimulabitur.

Est qui perdit animam suam præ confusione : et ab imprudenti persona perdet eam.

 

Est qui præ confusione promittit amico : et lucratus est eum inimicum gratis.

Opprobrium nequam in homine mendacium : in ore indisciplinatorum assidue erit.

Potior fur, quam assiduus in mendacio : perditionem autem ambo hæreditabunt.

Mos hominis mendacis, inhonoratio : et confusio ejus cum ipso sine intermissione.

Sermones Parabolarum.

Sapiens in verbis producet seipsum : et homo prudens placebit magnatis.

Qui operatur terram, inaltabit

21. Homo acharis : sine gratis, insulsus, inficetus : quasi fabula vana : Græc. intempestiva (indecora, importuna), tam est importunus, tam invisus, infra xxi, 19. Narratio fatui, quasi sarcina in via : quæ tamen fabula in ore indisciplinatorum, indoctorum, etc.

22. Ex ore fatui reprobabitur ; improbabitur : parabola : sive recta ac pulchra sententia.

23. In requie : in cessatione : sua : in cessando a peccato : stimulabitur : compungetur : non enim recta certaque ratione, sed ex imbecillitate a peccatis abstinet : Græc. non compungetur : obscurius, atque omnino praeferenda Vulgatæ lectio. Potest tamen Græc. intelligi inopem non id committere quo compungatur : quod id inopia præstet, ut a peccato requiescere atque abstinere necesse sit.

24. Ab imprudenti persona : gratificaturus personæ imprudenti, et non petenda petenti. Personæ acceptione. Alia lectio, quæ in quibusdam codicibus invenitur, meliorque est, et magis perspicua.

29. Sapiens : ante hunc versum in Græc. titulus : Sermones Parabolarum ; quasi novo a principio inchoet sententias. [118]

inaltabit acervum frugum : et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.

31. Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum.

32. Sapientia absconsa, et thesaurus invisus : quæ utilitas in utrisque ?

33. Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

acervum suum ; et, qui placet magnatis, expiabit iniquitatem.

 

 

Xenia et dona excæcant oculos sapientium ; et quasi frænum in ore, avertunt increpationes.

Sapientia absconsa, et thesaurus non comparens, quæ utilitas in utrisque ?

Melior est homo, qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

30. Qui placet magnatis : bonis artibus, ut supra, 29 : effugiet iniquitatem : Græc. expiabit, sive a se prohibebit : iniqui enim dominationem spernunt, majestatem blasphemant. Judæ, vers. 8.

31. Et quasi mutus. Vide Græc.

33. Melior est qui celat insipientiam : pars enim sapientiæ est, celare quidquid inest insipientiæ : at tegere sapientiam, hoc est veritatem premere, privatis ac reipublicæ, loco et tempore, recta consilia denegare, pertinet ad turpissimum adulationis, invidiæ, corruptelæ vitium ; quod genus insipientiæ est pessimum.

CAPUT XXI.

De peccato statim expiando, ad 5 ; superbi : humilium et pauperum precatio, 6 ; correptio, 7 ; audax lingua, 8 ; mutuo accipientes, 9 ; malorum planum iter, infelix exitus, 11 ; sapientes, fatui, 17 ad 30 ; sibi adjicere sermones bonos, 18 ; risus, 23 ; rei alienæ curiosus, 26, 27 ; calumniator, 30 ; susurro, 31.

VERSIO VULGATA.

1. Fili, peccasti ? non adjicias iterum : sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.

2. Quasi a facie colubri, fuge peccata : et si accesseris ad illa, suscipient te.

3. Dentes leonis, dentes ejus, interficientes animas hominum.

4. Quasi rhomphaea bis acuta, omnis iniquitas ; plagæ illius non est sanitas.

5. Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam : et domus quæ

SIXTINA VERSIO.

Fili, peccasti ? ne adjicias iterum, et de pristinis tuis deprecare.

 

Quasi a facie colubri, fuge a peccato : nam si accesseris, mordebit te.

Dentes leonis, dentes illius, interficientes animas hominum.

Quasi rhomphæa bis acuta, omnis iniquitas : plagæ ejus non est sanatio.

Vehemens objurgatio et contumelia annullabunt substantiam :

2. Suscipient te : Græc. mordebit te, δέξεται, suscipiet : pro δήξεται, mordebit. [119]

nimis locuples est, annullabitur superbia : sic substantia superbi eradicabitur.

6. Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet : et judicium festinato adveniet illi.

7. Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris : et qui timet Deum, convertetur ad cor suum.

8. Notus a longe potens lingua audaci : et sensatus scit labi se ab ipso.

9. Qui ædificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hieme.

10. Stuppa collecta, synagoga peccantium, et consummatio illorum, flamma ignis.

11. Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pœnæ.

12. Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.

13. Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.

14. Non erudietur qui non est sapiens in bono.

15. Est autem sapientia, quæ abundat in malo : et non est sensus ubi est amaritudo.

16. Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit ; et consilium illius sicut fons vitæ permanet.

17. Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.

18. Verbum sapiens quodcumque

sic domus superbi annullabitur.

 

 

Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus : et judicium ejus festinat6 advenit.

Qui odit correptionem, in vestigio peccatoris : et qui timet Dominum, convertetur in corde.

 

Notus a longe potens in lingua : sensatus autem novit cum ille labitur.

Qui ædificat domum in pecuniis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hiemem.

Stuppa collecta, synagoga peccantium : et consummatio illorum, flamma ignis.

Via peccantium complanata lapidibus ; et in fine illius, fovea inferni.

Qui custodit legem, continet sensum suum :

Et consummatio timoris Domini, sapientia.

Non erudietur, qui non est astutus.

Est astutia multiplicans amaritudinem.

 

Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit ; et consilium illius, sicut fons vitæ.

 

Interiora fatui, quasi vas confractum ; et omnem scientiam non tenebit.

Verbum sapiens si audierit

6. Ad aures ejus : Dei. Judicium : ultio illatæ injuriæ.

7. Vestigium est : Græc. in vestigio est : sequitur vestigia peccatoris. Convertetur ad cor suum : Græc. ex animo, sive in corde.

8. Notus a longe : vultu ipso se indicat. Labi se : labi eum : ab ipso : redundat. Vide Græc.

9. In hieme : sive Græc. in hiemem : alienissimo ad aedificandum tempore. 12. Sensum ejus : Græc. suum, sui compos erit.

15. Non est sensus, ubi est amaritudo : insanum est ea concupiscere, quorum est tristis exitus. Vide Græc. [120]

audierit, scius laudabit, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.

19. Narratio fatui quasi sarcina in via : nam in labiis sensati invenietur gratia.

20. Os prudentis quæritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.

21. Tanquam domus exterminata, sic fatuo sapientia : et scientia insensati inenarrabilia verba.

22. Compedes in pedibus stulto doctrina, et quasi vincula manuum super manum dextram.

23. Fatuus in risu exaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tacite ridebit.

24. Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.

25. Pes fatui facilis in domum proximi : et homo peritus confundetur a persona potentis.

26. Stultus a fenestra respiciet in domum : vir autem eruditus foris stabit.

27. Stultitia hominis auscultare per ostium : et prudens gravabitur contumelia.

28. Labia imprudentium stulta narrabunt : verba autem prudentium statera ponderabuntur.

scius, laudabit illud, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicuit illi ; et projecit illud post dorsum suum.

Narratio fatui, quasi sarcina in via : in labio autem sensati invenietur gratia.

Os prudentis quæretur in ecclesia : et verba illius cogitabit in corde.

Tanquam domus exterminata, sic fatuo sapientia : et scientia insensati, non vestigabilia verba.

Compedes in pedibus stultis doctrina, et quasi vincula manuum super manum dexteram.

Fatuus in risu exaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tacite subridebit.

Sicut ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.

Pes fatui velox in domum : homo autem peritus confundetur a persona.

Stultus a janua respicit in domum : vir autem eruditus foris stabit.

Stultitia hominis auscultare per ostium : prudens autem gravabitur contumelia.

Labia alienorum in his gravabuntur : verba autem prudentium statera ponderabuntur.

20. In ecclesia : quæ vox et Ecclesiam sonat, et cœtum omnem legitimum.

21. Inenarrabilia verba : tot ambages, tot ineptias effutit, neque dictis modus.

22. Compedes in pedibus : contra ac de sapiente dicitur seq. versu.

24. Brachiale : ornamenti genus.

25. Pes fatui : vir sapiens domi se continet : at fatuus inquieto animo discurrit per domos alienas, quemadmodum ait Paulus : Ex his sunt qui penetrant domos. II Tim., iii, 6. Universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. Tit., i, 11. Recte apud Ambrosium ad Virg. : « Pes fatui facilis in domum proximi : » qui autem sapiens, verecundatur.

26. À fenestra : Græc. a janua, stultus alienarum rerum curiosus inspector.

27. Gravabitur contumelia, id facere, grave et contumeliosum duceret.

28. Labia imprudentium : Græc. alienorum (a sapientia) in his (nempe in labiis ac sermonibus) gravabuntur. [121]

29. In ore fatuorum cor illorum : et in corde sapientium os illorum.

30. Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.

31. Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur : et qui cum eo manserit, odiosus erit. Tacitus et sensatus honorabitur.

In ore fatuorum, cor illorum : cor autem sapientum, os eorum.

Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.

 

Susurro coinquinat animam suam, et in cohabitatione odietur.

29. In ore fatuorum : fatuus dicendo incalescit, fandaque et infanda promit ; sapiens os continet, et in potestate habet.

30. Diabolum : sive Græc. Satanam (aut calumniatorem, adversarium) maledicit animam suam ; quippe qui et diabolo auscultet, et ipse proximo sit satan, diabolus, adversarius.

31. Susurro : occulte serens jurgia : coinquinabit, etc., in omnibus : Græc. quocumque peregrinatus fuerit, odietur : et qui cum eo manserit : alia versio.

CAPUT XXII.

Piger, 1, 2 ; liberi male instituti, 3, 4, 5 ; correptio, 6 ; docere fatuum, 7, 8, 9 ; quis lugendus, 10 et seqq. ; stulti vitandi, 14 et seqq. ; viri graves : leves, 19 et seqq. ; convicia, 25, 30 ; quæ amicos alienent, 26 et seqq. ; fidus amicus, 28, 29, 31, 32 ; lingua, 33.

VERSIO VULGATA.

1. In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius.

2. De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum, excutiet manus.

3. Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in deminoratione fiet.

4. Filia prudens hæreditas viro suo : nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.

5. Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.

SIXTINA VERSIO.

Lapidi conspurcato comparatus est piger ; et omnis exsibilabit in ignominiam illius.

Stercori boum de sterquiliniis comparatus est piger : omnis qui tollit illud, excutiet manum.

Confusio patris de filio indisciplinato : filia autem in minorationem fit.

Filia prudens hæreditabit virum suum : et quæ confundit, in tristitiam genitoris.

Patrem et virum confundit audax : et ab utrisque inhonorabitur.

1. In lapide luteo : omnium scommatis : velut injectis lapidibus lutosis conspurcabitur : Græc. lapidi luteo comparatus est : quod seq. congruit.

2. De stercore. Vide Græc.

3. Filia fatui in deminoratione : detrimentum illi est : propter institutionem pravam.

4. Quæ confundit : quæ agit turpia.

5. Audax, impudens mulier. [122]

6. Musica in luctu, importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia.

7. Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.

8. Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.

9. Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?

10. Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus.

11. Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit.

12. Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.

13. Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.

14. Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.

15. Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.

 

16. Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.

17. Super plumbum quid gravabitur ? et quod illi aliud nomen, quam fatuus ?

18. Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre, quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.

Musica in luctu, importuna narratio : flagella, et doctrina in omni tempore sapientiæ.

Qui docet fatuum, conglutinat testam :

Excitat dormientem de gravi somno.

 

Enarrat dormitanti, qui enarrat stulto, et in fine dicet : Quid est ?

 

 

Super mortuum plora ; defecit enim lux : et super fatuum plora ; defecit enim sensus.

Jucundius plora super mortuum, quoniam requievit.

Fatui autem super mortem vita nequissima.

Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii, omnes dies vitæ illius.

Cum stulto ne multiplices sermonem : et ad insensatum non eas.

Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquineris in concussione illius.

Deflecte ab illo, et invenies requiem : et non acediaberis in stultitia illius.

Super plumbum quid gravabitur ? et quod illi aliud nomen, quam fatuus ?

Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre, quam hominem imprudentem.

6. Musica : etiam musica, res suavissima, non semper delectat : at correptio et doctrina omni tempori congruit. Sapientia : sunt, sapienter adhibentur : vel (sunt) Græc. sapientiæ ; sapientiæ congruunt.

11, 12. Modicum plora... nequissimi enim : Græc. Suavius (placabilioribus lacrymis) plora super mortuum, quia requievit (cessavit, facto vitæ fine), fatui autem super mortem vita nequissima, miserrima : eo magis lugendus, quo tota vita ejus mors est, imo morte pejor.

16. Non acediaberis : quod est tædio, tristique et deside incuria teneri.

17. Super plumbum. Quid plumbo gravius, nisi tardi illi obtusique homines, qui ad quamcumque rem nec se commovent : quibus nomen fatuis, stolidis ?

18. Arenam et salem : res scilicet gravissimas. [123]

19. Loramentum ligneum colligagatum in fundamento ædificii non dissolvetur : sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.

20. Cogitatus sensati in omni tempore, metu non depravabitur.

 

 

21. Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt :

22. Sic et cor timidum in cogitatione stulti, contra impetum timoris non resistet.

23. Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet : sic et qui in præceptis Dei permanet semper.

24. Pungens oculum, deducit lacrymas : et qui pungit cor, profert sensum.

25. Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.

26. Ad amicum etsi produxeris

Loramentum ligneum colligatum in ædificium non dissolvetur in concussione : sic cor confirmatur in cogitatione consilii.

 

In tempore non metuet cor firmatum in cogitatione intellectus. Sicut ornatus arenosus parietis limpidi.

Pali in excelso positi, contra faciem venti non permanebunt ;

 

 

Sic cor timidum in cogitatione stulti, contra omnem timorem non resistet.

 

 

 

 

Pungens oculum, deducet lacrymas ; et qui pungit cor, profert sensum.

Mittens lapidem in volatilia, abigit illa ; et qui conviciatur amico, dissolvet amicitiam.

 

Ad amicum etsi produxeris

19. Loramentum ligneum colligatum : ligna circumposita, apteque conserta : in fundamento : in fulcimentum : ædificii : vel ut habet Græc. cinctura lignea, colligata in ædificium : non dissolvetur : sic et cor confirmatum : sic et viri graves, exquisitis excogitatisque consiliis firmi : contra, leves et improvidi, de quibus in seqq.

21. Sicut pali : vel sepimenta, et cæmenta sine impensa ; levi opere : posita : non permanebunt.

22. Sic et cor timidum : trepidum, improvidum, nec firmis consiliis constabilitum, etc. Græc. verbis differt ; res eadem : nempe, ut non stant contra ventum, neque linitura arenosa, quantumvis lævigata, ad ornatum parietis, neque sustentacula sive sepimenta in excelso loco posita, et exposita procellis : ita homines leves, neque excogitatis constabilitos consiliis, timore dejici, adversis ingruentibus. Summa a vers. 19, graves viros esse similes bene constitutis compactisque ædificiis ; leves vero, levibus ac levi opera, ad ornatum potius quam ad stabilimentum compositis, qualia memorat Ezech., xiii, 10 et seqq. ; et xxii, 28.

23. Sicut cor trepidum : alia præcedentium interpretatio ac lectio, eaque perturbata, nec integra.

24. Qui pungit ; pungendo oculum, lacrymas ; pungendo cor, stimulando, excitando monitis, castigationibus, non fletum, sed sensum, intellectum, sapientiam elicimus. Qui pungit cor : qui meditando excitat et stimulat.

25. Dejiciet : Græc. abigit.

26. 27. Ad amicum : adversus amicum : si produxeris, eduxeris gladium. Si aperueris os : si inconsiderate triste verbum emiseris : spes est reconcilianda [124] gra-

gladium, non desperes : est enim regressus. Ad amicum

27. Si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus.

28. Fidem posside cum amico in paupertate illius : ut et in bonis illius læteris.

29. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.

30. Ante ignem camini vapor, et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.

31. Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.

32. Omnis qui audiet, cavebit se ab eo.

33. Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me ?

gladium, non desperes : est enim regressus.

Ad amicum si aperueris os, non timeas : est enim concordatio : excepto improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his effugiet omnis amicus.

Fidem posside in paupertate cum proximo ; ut in bonis illius simul implearis.

In tempore tribulationis permane illi ; ut in hæreditate illius cohæres sis.

Ante ignem camini vapor et fumus : sic ante sanguines convicia.

 

Amicum protegere non confundar ; et a facie illius non me abscondam : etiamsi mala mihi evenerint per illum :

Omnis qui audit, cavebit sibi ab eo.

Quis dabit mihi in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum ; ut non cadam ab illa, et lingua mea perdat me ?

tiæ. Excepto improperio : at hæc immedicabilia : convicium studiose illatum, sive improperium, ac beneficii exprobratio, de qua xx, 14, 15 ; xli, 28, superbia, sive despicientia, arcani revelatio, et caeci per proditionem ictus. In his omnibus effugiet amicus : neque erit reditus.

30. Ante ignem... sic ante sanguinem (cædem) maledicta.

31. Per illum : propter illum : atque etiam ab illo.

32. Omnis qui audiet, a me agnosci amicum, adversi licet fortuna, cavebit se ab eo laedendo, cum videat præsto esse qui juvet.

33. Quis dabit ori meo custodiam ? quam David postulabat, Psal. cxl, 3, ut non cadam ab ipsis : per ipsa scilicet labia.

CAPUT XXIII.

Precatio ne sibi quisque relinquatur, i et seqq. De ore regendo adversus juramenta et maledicta, 7, ad 21 ; de intemperantia, ad finem : Deus occultorum inspector, 25 et seqq. ; fornicarius, 24 ; adulter, 25 ; adultera, 32 et seqq.

VERSIO VULGATA.

1. Domine pater, et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum : nec sinas me cadere in illis.

2. Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,

3. Et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus ?

4. Domine pater, et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.

5. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.

6. Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me : et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.

 

7. Doctrinam oris audite, filii : et

SIXTINA VERSIO.

Domine pater, et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum ; non sinas me cadere in illis.

Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ ? ut ignorationibus meis non parcant ; et non prætermittant delicta illorum :

Ut non accrescant ignorantiæ meæ, et peccata mea abundent, et decidam in conspectu adversariorum ; et gaudebit super me inimicus meus.

 

 

Domine pater, et Deus vitæ meæ,

 

 

Elationem oculorum ne dederis mihi ; et concupiscentiam averte a me.

Ventris appetitio et concubitus ne apprehendant me : et animæ irreverenti ne tradas me.

 

 

Doctrina oris.

Doctrinam oris audite, filii ; et

1. Eorum : linguæ et labiorum, de quibus præcedentis capitis vers. ultimo : ac si diceret : Ne me loquacitati permittas. In illis : labiis, verbis, ut eodem versu.

2. In cogitatu meo flagella : ac punctiones illas, de quibus xxii, 24. Eorum : Græc. meis ; non parcant mihi, cogitatio mea ; cor meum : ne mihi ipse indulgeam : et non appareant delicta eorum : cogitationum et cordis ; sit animus ipse sibi numitor. Summa : Adsint conscientiæ stimuli, ne per ignorantiam peccem : Mihique nimis indulgeam, nec peccata cognoscam, quibus tandem peream.

3. Incidam : Græc. decidam.

4. Ne derelinquas : Græc. deest : et ab anterioribus repetitum videtur.

6. Animæ irreverenti : inverecundæ : et infrunitæ : stolidæ, indocili, infrugiferae, ne tradas me.

7. Doctrinam oris : regendi : qua de re agit fuse postea : praefigitur autem [126] ti-

qui custodierit illam, non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.

8. In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledictus scandalizabitur in illis.

9. Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.

10. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus Sanctorum non admiscearis : quoniam non eris immunis ab eis.

11. Sicut enim servus interrogatus assidue, a livore non minuitur : sic omnis jurans et nominans, in toto a peccato non purgabitur.

12. Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.

13. Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :

14. Et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim retributione domus illius.

15. Est et alia loquela contraria morti, non inveniatur in hæreditate Jacob.

qui custodierit, non capietur in labiis suis.

 

Apprehendetur peccator : et maledicus et superbus scandalizabuntur in illis.

 

Jurationi non assuefacias os tuum :

Et nominationi Sancti non assuescas.

 

 

 

Sicut enim servus interrogatus assidue, a livore non minuetur : sic et jurans et nominans semper a peccato non purgabitur.

 

Vir multum jurans implebitur iniquitate ; et non discedet a domo ejus plaga.

Si deliquerit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, deliquit dupliciter.

Et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim obductionibus domus ejus.

Est loquela induta morte : non inveniatur in hæreditate Jacob.

tutus in Græc. Doctrina oris. Non periet labiis : Græc. non capietur.

8. Scandalizabitur : offendet : in illis : in labiis, in dictis.

10. Nominatio : jurandi causa ; non enim assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Exod., xx, 7.

11. Sicut enim servus : ambiguæ vitæ, nec liquidae innocentiæ. Interrogatus assidue, in examen adductus, ac semper purgationis indigens ; a livore : sive a verberibus non minuetur : non ei minuentur verbera, neque plagarum erit immunis. Sic omnis jurans et nominans (Dei nomen assumens) in toto (in totum) a peccato non purgabitur ; cum nulla fide dignus, juramento et cautione semper indigeat.

13. Si frustraverit : fefellerit fidem jurejurando firmatam. Etsi dissimulaverit : si non tantum desit promisso bona fide dato, verum etiam mala fide promiserit, ac ficto animo juraverit, tanto nequior.

14. Et si in vacuum, sive in vanum, nulla necessitate, nec fallendi animo, sed animi levitate juraverit, non erit innocens : non solum enim falsa, verum etiam vana juramenta mala sunt. Vide autem, vers. 13, 14, triplex jurisjurandi genus : juratam fidem fallere ; ficto animo jurare ; jurare in vanum : atque hæc omnia reprobata.

15. Est et alia loquela : aliud in loquendo vilium juramento vix inferius, nempe conviciandi studium, vers. 17, quæ duo connectit ; ac videtur alludere ad illud Levitici, xix, quo loco postquam ita edictum est : non perdurabis,... nec pollues nomen Dei tui, 12 ; statim de maledicto et calumnia subditur : non facies [127] calum-

16. Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.

17. Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum : est enim in illa verbum peccati.

18. Memento patris et matris tuæ : in medio enim magnatorum consistis :

19. Ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.

20. Homo assuetus in verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur.

21. Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.

22. Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat :

23. Et homo nequam in ore carnis

À piis enim omnia hæc auferentur ; et in peccatis non se volutabunt.

Indisciplinationi temerariae non assuefacias os tuum : est enim in ea verbum peccati.

Memento patris et matris tuæ : in medio enim magnatorum consistis :

Ne quando oblivioni tradaris in conspectu illorum, et consuetudine tua infatueris : et voles non esse natus, et diem nativitatis tuæ maledices.

 

Homo assuescens verbis improperii, in omnibus diebus suis non erudietur.

Duo genera abundant peccatis, et tertium adducet iram.

 

Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec deglutiatur :

Homo fornicarius in corpore

niam, 13 ; non maledices surdo, 14 ; non eris criminator et susurro in populo, 16. Contraria morti : contra et ex adverso posita morti, eique par Græc. ἀντιπαραϐεϐλημένη : sive ut alii codices ; ἀντιπεριϐεϐλημένη θανάτῳ : ex æquo respondens morti ; sive induta morte. Alii blasphemiam intelligunt, sive maledicta in Deum : infanda nec cognita piis, de quibus Levit., xxiv, 11, et seqq.

16. Misericordibus : piis.

17. Indisciplinatæ loquelæ, temerariæ loquacitati, cui convicia ac maledicta subjuncta sunt, ut vers, 20. Verbum peccati : Hebraism. notus, verbum pro re, pro peccato ipso scilicet.

18. Memento patris et matris tuæ. Ne illis maledicas aut detrahas ; alioquin in medio magnatorum consistis : vocaberis in judicium, cui sequens congruit.

19. Ne forte obliviscatur te Deus : juste deserat, omnique ope destituat, in conspectu illorum : evocatum in judicium : et assiduitate tua infatuatus : male dicendi consuetudine pro insano habitus, et ipse vicissim improperium patiaris : turpi nota inustus a judicibus, et tunc maluisses non esse natus, etc. Aliter eodem ferme sensu : Memento patris ac matris, ne eis turpem notam inferas, cum vocatus in judicium condemnaberis : quia filiorum opprobria in parentes redundant. Νe obliviscatur te Deus : Græc. simpliciter : ne oblivioni tradaris ; penitus deseraris a tuis.

21. Duo genera : hominum, de quibus supra actum est : primo loco jurans vera. 9 ; secundo loco maledictis assuetus, 15 ; abundant peccatis : addendum tertium, quod inducat exitium, nempe libido et intemperantia.

22. Anima calida : libidinum æstu flagrans. Donec aliquid glutiat ; Græc. donec deglutiatur ; consumatur suo ipsius igne.

23. Homo nequam : Græc. πόρνος, fornicarius : pro quo Vulgatus legit πονηρὸς : [128]

suæ, non desinet donec incendat ignem.

24. Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.

25. Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?

26. Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.

27. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum :

28. Et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes.

29. Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.

30. Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur : et ubi non speravit, apprehendetur.

31. Et erit dedecus omnibus, eo qu6d non intellexerit timorem Domini.

32. Sic et mulier omnis relinquens

carnis suæ, non desinet donec accenderit ignem.

Homini fornicario omnis panis dulcis : non cessabit usque ad finem.

Homo qui transgreditur lectum suum, dicens in animo suo : Quis me videt ?

 

Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo me videt : quid vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.

Et oculi hominum timor ejus.

 

 

 

 

Et non cognovit quoniam oculi Domini decies millies lucidiores sole, inspicientes omnes vias hominum, et intuentes in absconditas partes.

 

 

Antequam crearentur, omnia sunt ei agnita : sic et postquam consummata sunt.

 

Hic in plateis civitatis vindicabitur ; et ubi non speravit, apprehendetur.

 

 

 

 

Sic et mulier relinquens vi-

in ore ; Græc. in corpore, στόματι, pro σώματι : donec incendat ignem : quo ipse tabescat.

24. Homini fornicario omnis panis : quæcumque voluptatis esca dulcis. ■ insatiabili cupiditate percitus, non fatigabitur : Græc. non cessabit usquam.

27. Expellit a se timorem Dei. Is qui talia dicit, metu amittendæ voluptatis, timorem Dei abjicit : Græc. deest : desunt etiam alia obscurissima ; sic autem habet : et oculi hominum timor illius : is qui talia jactat quæ habentur vers. 26, neque Deum timet, oculos timet, oculos timet hominum ; abstineretque a flagitio si testes homines habere se crederet.

28. Non cognovit : non cogitat, etc. Multo plus : Græc. decies millies. 30. Hic : talis homo, adulter : de quo vers. 25. [129]

virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :

33. Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.

34. Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur.

35. Non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum.

 

36. Derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.

37. Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei : et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.

38. Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.

rum, et statuens hæreditatem ex alieno.

 

Primo enim in lege Altissimi incredula fuit, et secundo in virum suum deliquit, et tertio in fornicatione mœchata est ; ex alieno viro filios statuit.

Hæc in ecclesiam educetur, et in filios ejus visitatio erit.

Non diffundentur filii ejus in radicem, et rami ejus non dabunt fructum.

Relinquetur in maledictum memoria ejus, et dedecus ejus non delebitur.

Et cognoscent qui relicti sunt, quoniam nihil melius timore Domini, et nihil dulcius quam attendere mandatis Dei.

33. Primo enim : nota tria in fornicariam, ex Deo, ex marito, ex sobole.

34. In ecclesiam : in judicium vocato legitimo cœtu. In filios ejus respicietur : inquiretur : Græc. erit in eos inspectio : ἐπισκοπὴ : ejus progeniem Deus ultor insequetur, ut docent seqq.

CAPUT XXIV.

Laus sapientiæ : ejus ante omnia sæcula ortus ex Deo : atque in Israele sedes : inexhausta abundantia.

VERSIO VULGATA.

 

1. Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,

2. Et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,

SIXTINA VERSIO.

Laudatio sapientiæ.

Sapientia laudabit animam suam, et in medio populi sui gloriabitur.

 

In ecclesia Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur.

1. Sapientia laudabit animam suam : seipsam noto hebraismo ; qua phrasi Deus ipse, Isa., i, 14 : Solemnitates vestras odivit anima mea. Præfatio laudationis, qua docetur sapientiam solam esse dignam, quæ se ipsam laudet ; quam laudem orditur vera. 5. Populi sui : ergo sapientia illa Deus ipse est, neque quisquam nisi Deus hoc sensu Israelitas populum suum appellat. [130]

3. Et in medio populi sui exaltabitur, et ia plenitudine sancta admirabitur,

4. Et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens :

5. Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam :

6. Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram :

7. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

8. Gyrum cœli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi.

9. Et in omni terra steti : et in omni populo,

10. Et in omni gente primatum habui :

11. Et omnium excellentium, et humilium corda virtute calcavi : et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor.

12. Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit

 

 

 

 

 

 

Ego ex ore Altissimi prodivi :

 

 

Et sicut nebula obtexi terram.

 

 

Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

Gyrum cœli circuivi sola, et in profundo abyssorum deambulavi. In fluctibus maris,

Et in omni terra, et in omni populo,

Et gente possedi.

 

Cum his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate cujus morabor.

 

 

Tunc præcepit mihi Creator omnium : et qui creavit me, quies-

3. In plenitudine sancta : pleno consessu, admirabitur, admirationi erit.

5. Ex ore Altissimi prodivi : ergo sapientia illa, quæ est Deus, ex ore Dei prodiit ; Deus ergo ex Deo. Primogenita : Græc. deest : ductum ex Prov., viii, 22 et seqq., atque ex hujus loci sententia Paulus vocat Christum primogenitum omnis creaturæ, Col., i, 15, hoc est, genitum, anteaquam quidquam crearetur.

6. Lumen indeficiens : sol : nam illa lux quæ beatas collustrat mentes, quæque omnem hominem illuminat, ipsa est sapientia, non aliquid quod fecerit. Indeficiens, inextinctum : sicut nebula : nominandi casu, quod quaquaversus sapientia diffundatur.

7. In columna nubis : illa qua populus noctu illustrabatur.

10, 11. Primatum habui : Græc. possedi ; quæ autem est illa vis, quæ et a Deo sit, et omnes gentes imperio teneat, nisi Filius Dei a Deo, æque Deus ? Requiem quæsivi : sedem, in qua solium collocarem. In hæreditate Domini : Græc. quæsivi in cujus hæreditate morarer, in qua gente, in quo populo.

12. Tunc præcepit. Cum sapientia ipsa sit Verbum Dei (fons enim sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, supra, i, 5), ergo idem est præceptum Patris : ergo præcepit, cum genuit : ut præclare Augustinus passim. Requievit : Græc. requievit, active : requiescere fecit tabernaculum meum. Cum ego sapientia omnium gentium domina (vers. 10), quærerem ubi sedem collocarem (11), Deus ostendit mihi Israeliticum populum, in quo tabernaculum Agerem (12, 13). Qui creavit me : quid Hebræus habeat, et quid illud creare sit apud antiquos illos interpretes, diximus Prov., viii, 22. [131]

me, requievit in tabernaculo meo,

13. Et dixit mihi : In Jacob inhabita, et in Israel hæreditare, et in electis meis mitte radices.

14. Ab initio, et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi.

15. Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.

16. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

17. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion :

18. Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho.

19. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.

20. Sicut cinnamomum, et balsamum aromatizans odorem dedi : quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.

21. Et quasi storax et galbanus et

cere fecit tabernaculum meum,

Et dixit : In Jacob inhabita, et in Israel hæreditare.

 

Ante sæculum ab initio creavit me : et usque ad sæculum non desinam. In habitatione sancta coram ipso ministravi :

 

Et sic in Sion firmata sum : in civitate dilecta similiter quiescere me fecit, et in Jerusalem potestas mea.

Et radicavi in populo honorificato, in parte Domini, hæreditatis ejus.

 

Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cupressus in montibus Ærmon.

Quasi palma exaltata sum in littoribus, et quasi plantæ rosæ in Jericho.

Quasi oliva speciosa in campo : et quasi platanus exaltata sum.

 

Sicut cinnamomum, et aspalathus aromatum dedi odorem : et tanquam myrrha electa dedi suavitatem odoris.

Quasi galbanum et ungula et

14. Ab initio : sive Græc. ante sæculum : usque ad futurum : Græc. usque ad sæculum : ergo æterna, et ipse Deus, cum neque initium, neque finem habeat. Quod enim est a sæculo in sæculum, Græc, secundum Scripturas nullo initio est. Ministravi : ut decebat sapientiam Deo ipsi congenerem, qua Deus ut conjuncta sibi, et apud se existente agit. Joan., i, 2.

15. In civitate sanctificata : Græc. dilecta.

16. In parte Dei mei hæreditas illius : sapientiæ, id est, mei. Vide Græc. Detentio mea, domicilium.

17. In monte Sion : Græc. in montibus Ærmon, sive Hermon : notissimis.

18. In Cades. Alii, in Gaddi, sive Engaddi, ubi palmeta nobilia, et balsamus ; Græc. in littoribus.

19. Juxta aquam in plateis ; ac per vicos urbium decurrentem.

20. Et balsamum : Græc. aspalathus, planta odorifera apud Plinium et cæteros. Myrrha electa : optima.

21 Ungula (onyx) : pro nardo quam continet. Gutta : Græc. stacte, odoramenti genus. Quasi Libanus : thus. [132]

ungula et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.

22. Ego quasi terebinthus extendi, ramos meos : et rami mei honoris et gratiæ.

23. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris : et flores mei fructus honoris et honestatis.

24. Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.

25. In me gratia omnis viæ et veritatis : in me omnis spes vitæ et virtutis.

26. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini :

 

27. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.

28. Memoria mea in generationes sæculorum.

29. Qui edunt me, adhuc esurient : et qui bibunt me, adhuc sitient.

30. Qui audit me, non confundetur : et qui operantur in me, non peccabunt.

31. Qui elucidant me, vitam æternam habebunt.

32. Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.

33. Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones.

34. Posuit David puero suo exci-

gutta, et quasi Libani vapor in tabernaculo :

 

 

 

Ego quasi terebinthus expandi ramos meos : et rami mei, rami honoris et gratiæ.

Ego quasi vitis fructificavi gratiam : et flores mei, fructus honoris et honestatis.

 

 

 

 

 

 

Accedite ad me, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini.

Memoria enim mea super mel dulcis, et hæreditas mea super mellis favum.

 

 

Qui edunt me, adhuc esurient ; et qui bibunt me, adhuc sitient.

 

Qui audit me, non confundetur : et qui operantur in me, non peccabunt.

 

 

Hæc omnia, liber testamenti Dei Altissimi :

 

Legem, quam mandavit Moyses, hæreditatem synagogis Jacob.

24. Ego mater pulchræ dilectionis : sive, ut alii codices : Ego mater dilectionis illius pulchræ (qua diligitur Deus) : non turpium amorum : et agnitionis : Dei veritatis : vel, optima cognitu.

26. À generationibus, fructibus.

27. Spiritus meus : Græc. memoria mea.

32. Hæc omnia continet liber vitæ : Græc. liber testamenti, sive legis.

33. Domui Jacob : Græc. congregationibus Jacob.

34. Posuit David. Hic commemorat Salomonem, ut primum sententiarum auctorem, quem ipse imitetur : Græc. deest. [133]

tare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.

35. Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum.

36. Qui adimplet quasi Euphrates sensum : qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis.

37. Qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ :

38. Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.

39. À mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.

40. Ego sapientia effudi flumina.

41. Ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio ; ego quasi fluvii Dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.

42. Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.

43. Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare :

44. Quoniam doctrinam, quasi

 

 

 

Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum.

Qui adimplet quasi Euphrates sensum, et quasi Jordanis in diebus messis.

Qui emittit disciplinam, sicut lucem, quasi Gehon in diebus vindemiæ.

Non consummavit primus scire ipsam : et sic ultimus non investigavit eam.

À mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium ejus ab abysso magna.

 

Et ego, sicut fossa de flumine, et sicut aquæductus exivi in paradisum.

 

Dixi : Potabo hortum meum : et inebriabo pratum meum.

 

Et ecce facta est mihi fossa in fluvium ; et fluvius meus factus est in mare.

Adhuc doctrinam, quasi ante-

35. Qui implet (Deus) quasi Phison sapientiam. In Moyse (sive etiam in Salomone) pleno flumine decurrentem. In diebus novorum fructuum ; quo exundare solet solutis nivibus : ut Jordanis in messe, vers. seq.

37. Assistens : affluens : Græc. deest.

38. Qui perficit primus : qui primus dedit operam sapientiæ : et infirmior : Græc. postremus ; ubi etiam totus versus sic habet : Non consummavit primus scire ipsam, et sic ultimus non investigabit eam, sapientiam scilicet, quam neque primi, neque postremi sapientes, aliorum licet instituti præceptis, capere potuerunt.

39. À mari enim :... ab abysso : tanquam a mari, tanquam ab Oceano : cogitationibus velut a profundo, atque inexhausta mari deductis.

40. Effudi flumina : et quæ paradisum, et quæ mentes hominum tanta copia irrigarunt.

4t. Ego (sapientia loquitur) quasi trames, quasi fossa. Quasi fluvii Dioryx : alia versio ; dioryx enim fossa.

43. Trames : Græc. et facta est mihi fossa in fluvium, et fluvius in mare (crescente et exundante doctrina.)

44. Doctrinam, quasi antelucanum : Græc. tanquam crepusculum matutinum [134]

antelucanum, illumino omnibus ; et enarrabo illam usque ad longinquum.

45. Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.

46. Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam : et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.

47. Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.

lucanum, illuminabo, et ostendam eam usque in longinquum.

 

 

 

 

Adhuc doctrinam, quasi prophetiam effundam ; et relinquam illam in generationes sæculorum.

 

 

Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus eam.

ortum : illumino : accendam ; illustrem faciam. Et enarrabo illam : Græc. doctrinam : ostendam, declarabo illa, quæ dixi, præcepta sapientiæ.

45. Inspiciam omnes dormientes : penetrabo usque ad mortuorum sedem.

46. In progenies : in generationes sæculorum. Usque in ævum sanctum : in sempiternam vitam reservatam sanctis.

47. Videte : quod videtur dicere, non jam ipsa sapientia, quæ hactenus locuta est, sed hujus libri auctor : ut infra, xxxiii, 18.

CAPUT XXV.

Tria optanda : tria exosa : labora juvenis, 1 ad 5 ; senum gloria, 6 et seqq. ; res novem jucundæ sensibus : decima super omnia timor Domini, 9 et seqq. ; inter pessima nihil pejus quam mulier nequam, 15, ad finem : mulier continenda domi, 34.

VERSIO VULGATA.

1. In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus :

2. Concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.

3. Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum :

4. Pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.

SIXTINA VERSIO.

In tribus decora facta sum ; et surrexi decora coram Domino et hominibus :

Concordia fratrum, et amicitia proximorum, et vir et mulier sibi bene consentientes.

Tres autem species odivit anima mea, et indignata sum vitæ illorum :

Pauperem superbum, et divitem mendacem ; senem adulterum diminutum intellectu.

1. In tribus. In Græc. sapientia pergit loqui.

4. Divitem mendacem : quod deceat eos liberaliter agere, non instar egenorum, multa mentiri ac fallere comparando victu. Senem fatuum : Græc. adulterum. [135]

5. Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua, invenies ?

6. Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !

7. Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium !

8. Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.

9. Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus :

10. Homo, qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.

11. Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui in lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.

12. Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.

13. Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.

14. Timor Dei super omnia se superposuit.

In juventute tua non congregasti : et quomodo in senectute tua invenies ?

Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !

Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium !

Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Domini.

Novem cogitationes beatificavi in corde, et decimam dicam in lingua :

Homo, qui jucundatur in filiis, vivens, et videns subversionem inimicorum.

 

Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui in lingua non est lapsus, et qui non servivit indigno se :

Beatus qui invenit prudentiam ; et qui narrat in aures audientium.

 

Quam magnus est, qui invenit sapientiam ! sed non est super timentem Dominum.

Timor Domini super omnia se superposuit :

6. Quam speciosum : quam decet canos senesque judicandi officium : quam congruit senioribus cognoscere consilium, quod dent exquirentibus !

7. Veteranis, senibus ; gloriosis, honoratis, optimatibus.

9. Novem insuspicabilia : Græc. novem cogitationes seu suspiciones beatas existimavi in corde meo : novem enim isti beati : 1. in prole felix ; 2. diu vivens, valensque ; 3. qui videt subversos inimicos ; 4. cui uxor prudens obtigit ; 5. cujus verba irreprehensa sunt ; 6. qui non servit indignis ; 7. qui habet amicum verum ; 8. qui jura sua, quæque opus habeat, enarraturus, aurem attentam ac benevolam nactus est ; 9. qui invenit sapientiam : hæc novem exequitur a vers. 11 ad 14. Decimum autem omnia supergressum, timorem Domini, vers. 13, 14, 15, 16. Sane viventem valentemque, ac videntem subversos inimicos, pro duobus numeramus : alioquin octo tantum essent bona, ac nonum excidisset : quod autem pro amico vero, vers. 12, Græc. habet, prudentiam, vix a sapientia scientiaque secernitur, quam nono loco refert. Quo loco sapientiam intelligas, prout apud homines sumitur : cum vera sapientia sit timor Domini, decimo gradu memoratus. De inimicis vero subversis, meminerimus nos audire hic sensus humanos, per quos, velut per gradus devenimus ad summum illud, verumque et divinum bonum, timorem Domini. [136]

15. Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur ?

16. Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.

17. Omnis plaga tristitia cordis est : et omnis malitia, nequitia mulieris.

18. Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :

19. Et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :

20. Et omnem obductum, et non obductum odientium :

21. Et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.

22. Non est caput nequius super caput colubri :

23. Et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.

24. Nequitia mulieris immutat faciem ejus, et obcæcat vultum suum tanquam ursus : et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus

25. Ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.

26. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, sors peccatorum cadat super illam.

Qui tenet illum, cui assimilabitur ?

 

 

 

 

 

 

 

Omnem plagam, et non plagam cordis :

Et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :

Omnem obductionem, et non obductionem odientium :

Et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.

Non est caput super caput colubri :

Et non est ira super iram inimici. Commorari leoni et draconi placebit mihi, quam habitare cum muliere nequam.

Malitia mulieris immutat faciem ejus, et obcæcat vultum ejus quasi saccum. In medio proximorum suorum

 

Concidet vir ejus, et audiens suspiravit amare.

Brevis omnis malitia ad malitiam mulieris : sors peccatoris cadat super illam.

16. Timor Dei. Hic versus in Sixtina deest, supplendus ex aliis codicibus. Fidei autem initium agglutinandum est ei ; Græc. fides initium agglutinandi se ei, sive agglutinationis (conjunctionis) cum eo.

17. Omnis plaga : alia lectio sequentis, obscura et imminuta : Græc. deest. 18, 19. Omnem plagam : videbit vir æquo animo, sed non plagas cordis, læsi et vulnerati, frustrata amore et violata fide, infra 31 ; xxvi, 8 ; xxvii, 22, 23 ; ita et omnem nequitiam, sed non mulieris, tanta est vafritie : tot artes nocendi novit.

20. Omnem obductum : impetum adversæ fortunæ.

21. Omnem vindictam : etiam a publica potestate ; est enim exorabilis : sed non inimicorum, qui se nec evitari, nec placari sinunt.

24. Obcæcat (obscurat) vultum ejus exasperando atque efferendo : a nativa forma in ursi speciem mutat. Tanquam saccum ostendit : rugosum et squalidum facit.

25. Modicum : presso dolore scilicet ; at Græc. suspiravit amari : modicum, forte a sequenti petitum. [137]

27. Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.

28. Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.

29. Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.

30. Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo.

31. Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.

32. Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.

33. À muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.

34. Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi.

35. Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.

36. À carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.

Ascensus arenosus in pedibus veterani : sic mulier linguata viro quieto.

Ne procidas ad speciem mulieris, et non concupiscas mulierem.

 

Ira, et irreverentia, et confusio magna, mulier, si subministret viro suo.

 

Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.

Manus debiles, et genua dissoluta, quæ non beatificabit virum suum.

À muliere initium peccati, et per illam omnes morimur.

 

Ne des aquæ exitum, nec mulieri nequam, potestatem.

 

Si non ambulaverit ad manum tuam, a carnibus tuis abscinde illam.

27. Ascensus arenosus : tam gravis verbosa mulier viro quieto, quam grave est seni grassari et obrepere per clivum arenosum, nullo pedum fulcimento.

29. Mulieris ira et irreverentia : inverecundia : et confusio, causa pudoris magna : addit Græc. causam ; nempe, si subministret viro (quo vivat) : id enim et viro turpe, et mulieri causa superbiendi, ac saeviendi in virum.

31. Plaga cordis. Vide vers. 18.

33. À muliere : ex Gen. iii.

35. Ad manum tuam : ad imperium tuum, instar jugalis freno obsequentis.

CAPUT XXVI.

De muliere bona, I, 2, 3 ; zelotypa, 5 et seqq. ; mulier nequam, 10 et seqq. ; fornicariæ indicia, 12 ; filia inverecunda, 13 et seqq. ; mulier bona, 16 et seqq. ; a justitia ad peccatum transitus quam odiosus, 26, 27.

VERSIO VULGATA.

1. Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.

2. Mulier fortis oblectat virum

SIXTINA VERSIO.

Mulieris bonæ beatus vir : et

numerus annorum illius duplex.

 

Mulier fortis oblectat virum

[138]

suum : et annos vitæ illius in pace implebit.

3. Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.

4. Divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.

5. À tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :

6. Delaturam civitatis, et collectionem populi :

7. Calumniam mendacem : super mortem omnia gravia :

8. Dolor cordis et luctus, mulier zelotypa

9. In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.

10. Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem.

11. Mulier ebriosa, ira magna : et contumelia et turpitudo illius non tegetur.

12. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.

13. In filia non avertente se, firma

suum : et annos illius implebit in pace.

Pars bona mulier bona, in parte timentium Dominum dabitur.

 

Divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus hilaris.

À tribus timuit cor meum, et in quarto facie supplicavi :

Delaturam civitatis, et collectionem turbæ,

Et calumniam mendacem : super mortem omnia gravia.

Dolor cordis et luctus mulier

Zelotypa in mulierem zelotypam, et flagellum linguæ omnibus communicans.

Boum jugum quod movetur, mulier nequam : qui tenet illam, quasi qui apprehendit scorpionem.

Ira magna, mulier ebriosa : et turpitudinem suam non configet.

 

Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.

In filia non avertente se, firma

4. Divitis autem. Sive divitis, sive pauperis cor lætum, vultum exhilarat : quæ sententia referri videtur ad vers. 2.

6. Delaturam civitatis : Græc. διαϐολήν. Civitati crimen illatum, nec privatis tantum, sed universæ communitati, per calumniam. Collectionem populi : Græc. turbæ, sive inconditæ multitudinis. Calumniam mendacem : Græc. mendacium.

8. Dolor cordis. Quartum illud, ima pectoris vulnerans : mulier zelotypa : sive, ut habet Græc. æmula mulieri ; urunt enim se mutuo æmulæ fœminæ, virumque velut in medio deprehensum requiescere non sinunt.

9. In muliere zelotypa, sive æmula, est flagellum linguæ, omnibus communicans : sive commune. Indicat maledicta communicata ac dissipata in vulgus.

10. Boum jugum : conjugium jugum quoddam : quod movetur, concutitur, distrahitur, incertisque fertur motibus : σαλευόμενον : ubi viro bono mulier nequam copulatur.

12. In extollentia oculorum : in inverecundia et protervia, et in palpebris ; i mollitie : quales sunt illi oculi, quos vocat Petrus adulterii plenos. II Petr., ii, 14.

13. In filia non avertente se : ἀδιατρέπτῳ, quod etiam inverecundam sonat. [139]

custodiam : ne inventa occasione, utatur se.

14. Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris, si te neglexerit.

15. Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.

16. Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.

17. Disciplina illius datum Dei est.

18. Mulier sensata et tacita, non est immutatio erudite animæ.

 

19. Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata.

20. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.

21. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus :

22. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.

23. Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.

24. Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.

custodiam ; ne, inventa remissione, utatur se.

Post irreverentem oculum cave ; et non mireris, si in te deliquerit.

 

Sicut viator sitiens os aperit, et ab omni aqua proxima bibet, contra omnem palum sedebit, et contra sagittam aperiet pharetram.

 

Gratia mulieris delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.

 

Scientia ipsius.

 

Datum Domini est mulier taciturna : et non est commutatio eruditae animæ.

Gratia super gratiam, mulier pudorata :

Et non est pondus omne dignum continentis animæ.

Sol exoriens in altissimis Domini, et species mulieris bonæ in ornamento domus suæ.

 

Lucerna lucens super candelabrum sanctum, et species faciei in ætate stabili.

Columnæ aureæ super basim argenteam, et pedes decori in pectoribus stabilis.

14. Irreverentia : Græc. inverecunda oculo. Si te neglexerit : si monita tua despexerit. Vide Græc.

15. Sicut viator sitiens ab omni fonte potat, lassusque ad omnem palum consident, ac defiget tentorium, et sicut qui tela congerit, ad omnem sagittam pharetram aperiet, donec deficiat locus ; sic puella inverecunda omni amori patet, quod auctor per modestiam reticet,

18. Mulier sensata : supple, donum quoque Dei est, ex antecedente. Non est immutatio : commutatio, pretium, eruditæ animæ.

22. Candelabrum sanctum : in templo : species faciei : formæ pulchritudo : super ætatem stabilem : maturam : en species pudicæ mulieris, sanctum quid, et candelabri sancti facibus comparatum.

23. Columnæ aureæ : pulchra pulchris, firma firmis fulta, comparat mulieri super plantas firmis vestigiis consistenti, nec vagæ atque incompositæ ; quod magis ad animum referendum, ex vers. seq. Stabilis mulieris : εὐσταθοῦς, rectæ, [140]

25. In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit.

26. Vir bellator deficiens per inopiam : et vir sensatus contemptus :

27. Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, Deus paravit eum ad rhomphæam.

28. Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia : et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.

In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit.

Vir bellator deficiens per inopiam : et viri sensati si contemnantur.

Regrediens a justitia ad peccatum, Dominus parabit eum ad rhomphæam.

Difficile exuetur negotians a delicto ; et non justificabitur caupo a peccato.

bene librato corpore : quod autem pro στερεοῖς, quod Vulgatus legisse videtur, id est, firmamentis (pedum) seu plantis, Græc. nunc habet στέρνοις, pectoribus, nullo sensu, omnino repudiandum.

28. Negotians : mercator : a negligentia : mercatura opus sollicitum : caupo a peccatis labiorum : ars cauponaria scatens mendaciis inflato rerum pretio.

CAPUT XXVII.

Inopia, avaritia, emptio et venditio, 1, 2, 3 ; cogitationum cribratio, 5 ; cultura animorum, 6 ; ex sermone quemvis explora, 8 ; quærenda justitia : veritas : juramenta, 15 ; maledicta : infida amicitia : arcanorum proditio, 17 et seqq. ; dissimulator sibi ipsi accersit pœnam, 25 et seqq.

VERSIO VULGATA.

1. Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quærit locupletari, avertit oculum suum.

2. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum.

3. Conteretur cum delinquente delictum.

4. Si non in timore Domini tenueris te instanter, cit6 subvertetur domus tua.

5. Sicut in percussura cribri re-

SIXTINA VERSIO.

Propter indifferens multi deliquerunt : et qui quærit locupletari, avertet oculum.

In medio compaginis lapidum palus Agetur, et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum.

 

 

Si non in timore Domini tenuerit se instanter, cito subvertetur domus ejus.

In percussura cribri remanet

1. Avertit oculum : a lege, sive a malis imminentibus, quorum avaritia radix est. I Tim., vi, 10.

2. Angustiabitur peccatum, συντριϐήσεται, constringetur, firmabitur.

3. Conteretur : alia versio. Cum delinquente : abest a Græc, neque ullum habet sensum.

5. Sicut in percussura (concussione) cribri remanet pulvis : lapilli, arena, sic [141]

manebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.

6. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.

7. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.

8. Ante sermonem non laudes virum : hæc enim tentatio est hominum.

9. Si sequaris justitiam, apprehendes illam : et indues quasi poderem honoris, et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.

10. Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur.

11. Leo venationi insidiatur semper : sic peccata operantibus iniquitates.

12. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur.

13. In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem cogitantium assiduus esto.

14. Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.

15. Loquela multum jurans, horripilationem capiti statuet : et irreverentia ipsius obturatio aurium.

16. Effusio sanguinis in rixa su-

fimus ; sic quisquiliæ hominis in cogitatione ejus.

Vasa figuli probat fornax, et tentatio hominis in sermocinatione ejus.

Culturam ligni ostendit fructus ipsius ; sic verbum excogitatum, hominis cor.

 

Ante sermonem non laudes virum ; hæc enim tentatio est hominum.

Si sequaris justitiam, apprehendes : et indues illam, quasi poderem honoris.

 

 

 

 

Volatilia ad sibi similia divertent ; et veritas ad eos, qui operantur ipsam, revertetur.

Leo venationi insidiatur : sic peccata operantibus iniqua.

 

Narratio pii semper sapientia : stultus autem ut luna mutatur.

 

In medio insensatorum serva tempus : in medio autem cogitantium assiduus esto.

Narratio fatuorum odiosa ; et risus eorum in deliciis peccati.

 

Loquela multum jurantis arriget capillos ; et jurgium eorum obturatio aurium.

 

Effusio sanguinis rixa superbo-

aporia, dubitatio in cogitatu, ia ratiocinatione hominis : velut cribratione quidam bona malave consilia secernuntur.

7. Sicut rusticatio. Vide Græc, in quo tamen nonnihil desideres.

9. Poderem : illustrem vestem.

10. Veritas... qui operantur illam : tractant, meditantur, cum eaque assuescunt.

11. Leo venationi... sic peccata. Ubi consuetudinem peccandi feceris, repente tanquam ex occulto irruunt, et imparatos rapiunt.

13. In medio... serva verbum tempori : hebraismus, pro, serva tempus, sive opportunitatem, ut habet Græc, parce et cum tempus resque postulat, versare cum insipientibus : at, in medio cogitantium, intelligentium, assiduus esto.

15. Irreverentia : Græc. jurgium eorum : obturatio aurium : propter juramenta interserta. Vide seqq. [142]

perborum : et maledictio illorum auditus gravis.

17. Qui denudat arcana amici, fidem perdit : et non inveniet amicum ad animum suum.

18. Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.

19. Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.

20. Sicut enim homo qui perdit amicum suum : sic et qui perdit amicitiam proximi sui.

21. Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.

22. Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus.

23. Ultra eum non poteris colligare : et maledicti est concordatio :

24. Denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.

25. Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet :

 

26. In conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.

27. Multa audiri, et non coaequavi ei : et Dominus odiet illum.

28. Qui in altum mittit lapidem,

rum : et maledictio illorum auditus gravis.

Qui denudat arcana, fidem perdidit ; et non inveniet amicum ad animum suum.

Dilige amicum, et conjungere fide cum illo.

Si autem denudaveris absconsa illius, non persequaris post eum.

 

Sicut enim perdidit homo inimicum suum ; sic qui perdidit amicitiam proximi.

Et sicut qui dimisit avem de manu sua ; sic dimisisti proximum, et non eum capies.

 

Non illum sequaris, quoniam longe discessit ; et effugit quasi caprea de laqueo.

 

Quoniam vulnus est colligare : et maledicti est concordatio :

 

Qui autem denudavit mysteria, desperavit.

 

Annuens oculo fabricat iniqua ; et nemo ipsum removebit ab ipso.

In conspectu oculorum tuorum indulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur. Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.

Multa odivi, et non coæquavi ei ; et Dominus odiet illum.

 

Qui in altum mittit lapidem,

19. Quod si denudaveris. Vide vers. 22.

20. Qui perdit amicum : qui cædit. Sensus est proditionem arcani cædem esse amicitiæ, nec magis resurgere cæsam ac mortuam, quam amicum (aut inimicum) neci deditum. Vide autem vers. 22, 23, 24.

23. Non poteris colligare : obligare vulnus. Vide Græc, cujus sensus est, ut obligari et sanari vulnus, ita maledictum resarciri posse ; at arcani proditione rem in desperationem adduci.

25. Annuens oculo. Hac phrasi designatur artifex plura nutibus quam verbis confidens : omnis malæ rei dissimulator, de quo supra, xix, 23, et Prov., vi, 13 ; X, 10. Nemo eum abjiciet : nemo declinat ictus tam caute concinnantis dolos,

27. Non coæquavi ei quemquam ; nihil æque odi atque ipsum. [143]

super caput ejus cadet : et plaga dolosa, dolosi dividet vulnera.

29. Et qui foveam fodit, incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo : et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.

30. Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur : et non agnoscet unde adveniat illi.

31. Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.

32. Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum : dolor autem consumet illos antequam moriantur.

33. Ira et furor, utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.

super caput suum mittit : et plaga dolosa dividet vulnera.

Qui foveam fodit, incidet in eam ; et qui statuit laqueum, in eo capietur.

 

Qui facit mala, super ipsum invocentur : et non agnoscet unde adveniant sibi.

 

Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.

Laqueo capientur, qui oblectantur casu justorum ; et dolor consumet illos antequam moriantur.

Ira et furor, etiam hæc sunt abominationes, et vir peccator continens erit illorum.

28. Plaga dolosa : qui cæco ictu ferit per tenebras, sæpe seipsum vulnerat. Dividet vulnera : diducet ; forte etiam vulneribus dividet carnes.

31. Illusio et improperium : pœna insidiatos, sicut leo, insequetur illusores, etc.

33. Continens erit illorum : obnoxius.

CAPUT XXVIII.

Non ulciscendum, 1 ad 10 ; non contendendum, 10 et seqq. ; bilinguis, 15 ; lingua tertia, seu serens jurgia, 16 et seqq. ; continendæ aures et os, 28 ; sermones suos quisque purget, 29, 30.

VERSIO VULGATA.

1. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.

2. Relinque proximo tuo nocenti te : et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

3. Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam ?

4. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur ?

5. Ipse cum caro sit, reservat iram,

SIXTINA VERSIO.

Qui vindicat, a Domino inveniet vindictam ; et peccata illius servans servabit.

Remitte injuriam proximo tuo : et tunc deprecanti tibi peccata solventur.

Homo homini reservat iram ; et a Deo quærit medelam.

In hominem similem sibi non habet misericordiam ; et de peccatis suis deprecatur.

Ipse cum caro sit, reservat

2. Relinque : dimitte : Græc. remitte.

3. Homo homini : servus servo. Vide Matth., xviii, 32. [144]

et propitiationem petit a Deo ? quis exorabit pro delictis illius ?

6. Memento novissimorum, et desine inimicari :

7. Tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus.

8. Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo.

9. Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.

10. Abstine te a lite, et minues peccata..

11. Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.

12. Secundum enim ligna silvæ, sic ignis exardescit : et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.

13. Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem.

14. Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit : et si expueris super illam, extinguetur : utraque ex ore proficiscuntur.

15. Susurro et bilinguis maledictus : multos enim turbabit pacem habentes.

iram : quis propitiabit peccata illius ?

Memento novissimorum, et desine inimicari :

Tabitudinis et mortis : et permane in mandatis.

Memorare mandata ; et ne irascaris proximo,

Et testamentum Altissimi, et despice ignorantiam.

 

Abstine a lite, et minues peccata.

 

Homo enim iracundus incendet litem : et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittit calumniam.

 

Secundum materiam ignis sic exardescet : secundum virtutem hominis, iracundia illius erit : et secundum substantiam exaltabit iram suam : et secundum firmitatem rixæ exardescet.

Contentio festinata incendit ignem, et rixa festinans effundit sanguinem.

 

Si sufflaveris scintillam, exardescet : et si expueris super illam, extinguetur : et utraque ex ore tuo proficiscuntur.

 

Susurronem et bilinguem maledicere : multos enim pacem habentes perdiderunt.

7. Tabitudo... in mandatis ejus : supple, in ulciscentes : intentata scilicet mortis pœna in transgressores legis, quales illi sunt, qui non benefaciunt inimico, nec pecus quoque ejus reducunt ad eum ; ubi Tertullianus : « Quanto magis jubentur ut ipsum sibi ! » Exod., xxiii, 4, 5. Paulus etiam docet vetere lege vetitam ultionem, Rom., xii, 19, 20. Vide etiam illud Davidis ultionem detestantis de Nabalo, I Reg., xxv, 31, 33, et alia passim.

9. Despice ignorantiam : errorem : proximi te lædentis : videtur enim ignorare legem. Sic : Dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Luc., xxiii, 34.

11. Inimicitiam : Græc. calumniam.

12. Secundum virtutem : potentiam, vires. Et secundum substantiam : quo ditior, et potestate firmior, eo iratior.

13. Certamen festinatum... lis festinans : rixa suscepta levi animo.

14. Utraque ex ore : indicat rixas, vel accendi, vel extingui adstantium sermonibus. [145]

16. Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.

17. Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit.

18. Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.

19. Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis.

20. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat.

21. Flagelli plaga livorem facit : plaga autem linguæ comminuet ossa.

22. Multi ceciderunt in ore gladii : sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.

23. Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus :

24. Jugum enim illius, jugum ferreum est : et vinculum illius, vinculum æreum est.

25. Mors illius, mors nequissima :

Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem :

Et civitates munitas destruxit, et domos magnatorum subvertit.

 

 

 

Lingua tertia mulieres viriles ejecit, et privavit illas laboribus suis.

Qui attendit illi, non inveniet requiem, nec habitabit cum requie.

Flagelli plaga livorem faciet : plaga autem linguæ comminuet ossa.

Multi ceciderunt in ore gladii : pt non ut ii qui ceciderunt per linguam.

Beatus qui tectus est ab ea, qui in iracundia illius non transivit, qui non traxit jugum illius, et in vinculis illius non est ligatus.

 

Jugum enim illius, jugum ferreum est ; et vincula illius, vincula ærea.

Mors illius, mors nequissima,

16. Lingua tertia : certissima lectio, quam præter Vulgatam græci habeant codices præstantissimi. Proverbialis locutio in Chaldaica Paraphrasi frequens, ut ad Psal. c, Hebr. ci, vers. 5, et ad Psal. cxxxix, Hebr. cxl, vers. 12, linguam tertiam volunt esse eam, quæ inter duos amicos serat jurgia. Unde illi pessima quæque attribuunt, ut bella dissidiaque inter gentes ; hic, excidia civitatum, et illustrium familiarum, vers. 17, 18 ; denique conjugum divortia, vers. 19, etc. Recte autem post linguam duplicem, seu fallacem et ancipitem, vers. 15, subdit linguam tertiam, vulgi usu notam. Quod vero notat Flaminius ad Vaticani marginem annotatum esse pro τρίτην, tertiam, τριπήν, seu τετρυπημένην, perforatam, nemo non videt coniecturas esse hominum non satis cogitantium quid esset lingua τρίτη, seu tertia ; quanquam intelligi posset lingua perforata, quæ secreta non teneat : quo sensu apud Comicum :

Plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.

19. Mulieres viratas : mulieres fortes, quemadmodum Vulgata vertit xxvi, 2.

22. Non sic quasi qui : sic redundat : vide Græc. Suam : Græc. deest. Hic enim non agitur de iis qui lingua sua perierunt ; sed qui absolute malæ linguæ vulneribus, 21, 23.

23. In iracundia : qui iratam et saevientem non est expertus. [146]

et utilis potius infernus quam illa.

26. Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum : et in flamma sua non comburet justos.

27. Qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.

28. Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire, et ori tuo facito ostia, et seras.

29. Aurum tuum et argentum tuum confla : et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos :

 

30. Et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.

et utilis potius infernus quam illa.

Non obtinebit pios ; et in flamma illius non comburentur.

 

 

Qui relinquunt Dominum, incident in illam ; et exardebit in illis, et non extinguetur. Immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus perdet eos.

Ecce sepi possessionem tuam spinis.

 

Et argentum tuum et aurum tuum alliga : et verbis tuis fac jugum et stateram : et ori tuo fac ostium et vectem.

Attende, ne forte labaris in ea : ne cadas in conspectu insidiantis.

25. Quam illa : mala lingua.

26. Perseverantia : non tamen valebit semper ; nam vir linguosus non dirigetur (non firmabitur) in terra : virum injustum mala capient, etc. Psal. cxxxix, 12.

29. Aurum tuum... confla : expurga.

CAPUT XXIX.

De mutuo et fidejussione, toto capite : contra mutuo accipientes, nec solventes, 4 et seqq. ; contra recusantes dare mutuo, 10 et seqq. ; eleemosyna, 14 et seqq. ; mutuo accipiens, erro, 29.

VERSIO VULGATA.

1. Qui facit misericordiam, fœneratur proximo suo : et qui prævalet manu, mandata servat.

 

2. Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo in tempore suo.

3. Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.

SIXTINA VERSIO.

Qui facit misericordiam, fœnerabitur proximo : et qui prævalet manu sua, mandata servat.

Fœnerare proximo in tempore necessitatis illius, et rursus redde proximo in tempore.

 

Confirma verbum, et fideliter age cum illo ; et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.

1. Qui prævalet manu : qui manu est liberali. [147]

4. Multi quasi inventionem æstimaverunt fænus, et præstiterunt molestiam his, qui se adjuverunt.

5. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam :

6. Et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur :

7. Si autem potuerit reddere, adversabitur, solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem :

8. Sin autem fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis :

9. Et convicia et maledicta reddet illi : et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

10. Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt : sed fraudari gratis timuerunt.

11. Verumtamen super humilem animo fortior esto : et pro eleemosyna non trahas illum.

12. Propter mandatum assume pauperem : et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.

13. Perde pecuniam propter fra-

Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam iis qui se adjuverunt.

Donec accipiat, osculabitur manum ejus, et in pecuniis proximi humiliabit vocem :

 

Et in tempore redditionis protrahet tempus, et reddet verba acediæ, et tempus causabitur :

 

Si potuerit, vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem.

 

Sin autem, fraudavit illum pecuniis ejus, et possedit illum inimicum gratis :

Maledicta et convicia reddet illi : et pro honore reddet illi inhonorationem.

Multi propter nequitiam averterunt : fraudari gratis timuerunt.

Verumtamen super humilem longanimis esto : et pro eleemosyna non protrahas illum.

Propter mandatum assume pauperem : et secundum inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.

Perde pecuniam propter fra-

4. Multi quasi inventionem : quasi bonum inventum ac modum acquirendae rei : verti potest tanquam lucrum inexpectatum. Æstimaverunt fœnus : mutuo acceptam, nec reddendam pecuniam, vide vers. 7.

6. Verba tædii : hoc est, cunctationis. Et computabit illud : pecuniam creditam, quasi inventionem : quasi rem bene inventam, bene partam : sive existimaverunt procrastinationem illam quasi præclarum inventum.

8. Sin autem : supple, non potuerit reddere.

9. Convicia et maledicta reddet illi, loco pecuniarum.

10. Multi non causa... multi sunt qui a mutuo dando abhorrent, non causa nequitiæ : non perverso animo : sed eo quod fraudari gratis (nulla spe emolumenti, seu potius, nulla satis idonea metuendi causa) timuerunt ; quos sequentia reprehendunt. Græc. Multi per nequitiam avertunt (se a mutuo dando petentibus) : contra quod Dominus : Volenti mutuari a te, ne avertaris. Matth., v, 42.

11. Animo fortior : ne sis adeo meticulosus, neque duro animo tuo eam excusationem obtendas, quæ est versu præcedenti : quippe qui non modo mutuo dare, sed etiam ultro eleemosynam præstare jubearis (vide vers. 13). Ne trahas, ne protrahas, nec in longum ducas.

12. Propter inopiam : secundum inopiam. [148]

trem et amicum tuum : et non abscondas illam sub lapide in perditionem.

14. Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi : et proderit tibi magis quam aurum.

15. Conclude eleemosynam in corde pauperis : et hæc pro te exorabit ab omni malo.

16, 17, 18. Super scutum potentis, et super lanceam, adversus inimicum tuum pugnabit.

19. Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi.

20. Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam.

21. Repromissorem fugit peccator et immundus.

22. Bona repromissoris sibi adscribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se.

23. Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.

24. Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.

25. Viros potentes gyrans migrare fecit : et vagati sunt in gentibus alienis.

26. Peccator transgrediens manda-

trem et amicum : et non contrahat rubiginem sub lapide in perditionem.

Pone thesaurum tuum secundum præcepta Altissimi : et proderit tibi magis quam aurum.

Conclude eleemosynam in cellis tuis : et hæc eruet te ex omni malo.

Super scutum potentiæ, et super lanceam roboris, adversus inimicum pugnabit pro te.

 

Vir bonus fidejubet pro proximo : et qui perdidit verecundiam, derelinquet illum.

Gratias fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam.

 

 

Bona fidejussoris evertet peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se.

 

 

 

Fidejussio multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.

 

Viros potentes migrare fecit : et vagati sunt in gentibus alienis.

 

Peccator incidens in fide jussio-

15. Eleemosynam in corde pauperis : in sinu, latenter. Prov. xxi, 14. Græc. in cellis tuis ; suo tempore erogandam, nec alio distrahendam ; sint cellæ ejusmodi, quæ non uni tibi, sed potius pauperi fructiferæ sint.

19. Vir bonus fidem facit, fidejubet : qua sententia molliuntur et explicantur quæ passim in Proverbiis de non fidejubendo feruntur. Confusionem, verecundiam : qui inverecundi negat opem suam proximo laboranti : derelinquet illum (proximum suum) sibi... suæ inopiæ : cujus versus alia interpretatio, sed mutua et obscura, vers. 23.

21. Repromissorem : fidejussorem.

22. Sibi adscribit. Vide Græc.

23. Vir repromittit. Vide vers. 19.

24. Multos perdidit dirigentes, bene habentes : multos etiam viros bonos a recto tramite avertit, dum se fraudibus et vitiligationibus expedire satagunt. Vide vers. 26. [149]

tum Domini, incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere, incidet in judicium.

27. Recupera proximum secundum virtutem tuam : et attende tibi, ne incidas.

28. Initium vitæ hominis aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.

29. Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.

30. Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.

31. Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os.

32. Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet.

33. Transi, hospes, et orna mensam : et quæ in manu habes, ciba cæteros.

34. Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.

35. Gravia hæc homini habenti

nem, et sectans redemptiones, incidet in judicia.

 

 

Recupera proximum secundum virtutem tuam : et attende tibi, ne incidas.

Initium vitæ, aqua et panis, et vestimentum, et domus tegens turpitudinem.

Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulæ splendidæ in alienis.

 

Super minimum et magnum placeat tibi.

 

Vita nequam de domo in domum : et ubi hospitabitur, non aperiet os.

 

Hospitio suscipies, et potabis ad ingrata ; et præterea in his amara audies :

Transi, hospes, orna mensam ; et si quid in manu tua, ciba me.

 

Exi, hospes, a facie honoris : advenit mihi hospitio suscipiendus frater : opus est domo.

Gravia hæc homini habenti

26. Incidet (tanquam in barathrum) in promissionem : fidejussionem. Qui conatur multa agere ut se expediat : sive ut Græc. habet, sectans redemptiones, se a fidejussione expedire satagens : incidet in judicium : in judicia, in lites inextricabiles ; aliter : qui multis se implicat negotiis : sectans redemptiones, ἐργολαϐείας, alienas lites emens : conductorem, redemptorem, institorem agens, multaque agenda suscipiens : incidet, etc.

28. Initium vitæ : vita paucis eget : quod qui cogitaverit, non ad fœnora adigetur, quibus sibi exitium accersat. Vide vers. 35. Domus... turpitudinem, occultans quæ decentius latent.

29. In peregre : in alieno loco.

31. Vita nequam : pudenda.

32. Hospitabitur. Nec minus incommoda, aut injucunda susceptio talium hospitum, qui mendicandi consuetudine frontem perfricuerint.

33. Transi, hospes : oratio peregrini impudentis, cibos ab hospite tanquam debitum exigentis : ciba cæteros : Græc. me.

34. Exi a facie honoris : oratio excusantis ab hospite suscipiendo ; decede ab honoris loco quem concedo amicis. Necessitudine domus meæ : domo opus habeo ; hospes alius supervenit, fratris instar charus. Vide Græc.

35. Gravia hæc : hæc præcepta sunt correptio domus ; instructio, emendatio. [150]

sensum : correptio domus, et improperium fœneratoris.

sensum, increpatio domus, et improperium fœneratoris.

Improperium fœneratoris : ejus qui accipiendo fœnori, eo inopiæ redactus est, ut eversa re domoque, vagus ac profugus nullo possit loco consistere.

CAPUT XXX.

De liberis ab ineunte ætate curandis, ad 14 ; de valetudine, ad finem usque capitis : de ejus pretio, 14 ad 22 ; ad eam servandam adhibenda lætitia, 23 ; continentia, 24 ; et in cibis deiectus, 27, fugiendæ curæ : tristitia, invidia, ira, 22, 24, 2S, 26.

VERSIO VULGATA.

 

1. Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.

2. Qui docet filium suum, laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.

3. Qui docet filium suum, in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.

4. Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus : similem enim reliquit sibi post se.

5. In vita sua vidit, et lætatus est in illo : in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis.

6. Reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis, reddentem gratiam.

7. Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua : et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.

8. Equus indomitus evadit durus : et filius remissus evadet præceps.

9. Lacta filium, et paventem te fa-

SIXTINA VERSIO.

De liberis.

Qui diligit filium suum, assiduabit illi flagella, ut lætetur in novissimo suo.

 

Qui erudit filium suum, morabitur in illo, et in medio notorum in illo gloriabitur.

Qui docet filium suum, in zelum mittet inimicum ; et in medio amicorum gloriabitur in illo.

 

Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus : similem enim sibi reliquit post se.,

In vita sua vidit, et lætatus est, et in obitu suo non est contristatus.

 

 

Contra inimicos reliquit defensorem, et amicis reddentem gratiam.

Refrigerans filium, colligabit vulnera illius ; et ad omnem clamorem turbabuntur viscera sua.

Equus indomitus evadit durus : et filius remissus evadet præceps.

Lacta filium, et paventem te

1. Proximorum ostia : erro, inops, vagus.

7. Pro animabus filiorum. Vide Gr. Et super omnem vocem : omnem rumorem malum de filio : turbabuntur viscera ejus : culparum metu, et emendandi studio, quod est curare vulnus.

8. Remissus : dissolutus : remissis habenis ac stimulis. [151]

ciet : lude cum eo, et contristabit te.

10. Non corrideas illi, ne doleas : et in novissimo obstupescent dentes tui.

11. Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius.

12. Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus, dum infans est : ne forte induret, et non credat tibi ; et erit tibi dolor animæ.

13. Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.

 

 

 

14. Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis, et flagellatus malitia.

15. Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento : et corpus validum, quam census immensus.

16. Non est census super censum salutis corporis : et non est oblectamentum super cordis gaudium.

17. Melior est mors quam vita amara : et requies æterna quata languor perseverans.

18. Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulcro.

19. Quid proderit libatio idolo ?

faciet : lude cum illo, et contristabit te.

Ne corrideas illi, ne simul doleas : et in novissimo quaties dentes.

Non des illi potestatem in juventute :

 

Tunde latera illius, dum infans est : ne forte induratus, non credat tibi.

 

 

Erudi filium tuum, et operare in illo ; ne in turpitudinem tuam offendat. Et ne despicias ignorantias illius : curva cervicem ejus in juventute.

De sanitate.

Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives flagellatus in corpore suo.

Sanitas et bona habitudo melior est omni auro : et corpus validum, quam census immensus.

Non est census melior sanitate corporis : et non est oblectamentum super cordis gaudium.

Melior est mors, quam vita amara, aut languor perseverans.

 

Bona offusa ad os clausum, appositiones epularum appositæ super sepulcrum.

Quid prodest oblatio idolo ?

10. Obstupescent dentes tui : stupor dentium, pro frendore : ex ira adversus filium.

13. Ne in turpitudinem : ne turpes ejus mores tibi probro vertant.

14. Melior. Hic titulus in Gr. de valetudine, cujus pretium hic, tuendae rationes, ac morborum causas exequitur, vers. 22 ad finem. Malitia : malo corporis habitu.

17. Requies (cessatio) æterna : mors ; alia phrasi.

18. Bona : meliora : abscondita in ore clauso : sive moribundi qui jam glutire non valet, palato et gutture jam exsucco. Vide Gr. Appositiones epularum. Alludit ad antiquum morem, cujus vestigium supererat ad nostram usque ætatem in regum funeribus. [152]

nec enim manducabit, nec odorabit :

20. Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis :

21. Videns oculis, et ingemiscens, sicut spado complectens virginem et suspirans.

22. Tristitiam non des animae tuæ, et non affligas temetipsum in consilio tuo.

23. Jucunditas cordis hæc est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis : et exultatio viri est longævitas.

24. Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine : congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te.

25. Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.

26. Zelus et iracundia minuunt dies : et ante tempus senectam adducet cogitatus.

 

27. Splendidum cor, et bonum in epulis est : epulæ enim illius diligenter fiunt.

nec enim manducabit, nec odorabitur :

Sic qui persecutionem patitur a Domino.

Videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem et suspirans.

 

Non des in tristitiam animam tuam : et non affligas temetipsum in consilio tuo.

Jucunditas cordis, hæc est vita hominis : et exultatio viri est longævitas.

 

Dilige animam tuam, et consolare cor tuum : et tristitiam longe expelle a te.

 

Multos enim occidit tristitia ; et non est utilitas in ea.

Zelus et iracundia minuunt dies : et ante tempus senectam adducet cogitatus.

In Gr. Cap. xxxiii, v. 13.

Splendidum cor et bonum in epulis ciborum suorum diligentiam adhibebit.

20. Sic qui effugatur : qui finem habet : Gr. qui persecutionem patitur it Domino, immisso exitiali morbo.

21. Videns oculis, oggestos cibos, vitæque sustentandae avidus, deficit viribus.

23. Sanctitatis : forte sanitatis, de qua hic agitur, quæ tamen longe valent amplius de sanitate mentis de qua seq. vers. Gr. deest.

24. Contine : continens esto.

26. Zelus : invidia, livor. Cogitatus : Gr. cura, sollicitudo. Post hunc versum, multa habet Græcus quæ respondent Vulgatæ, cap. xxxiii, 16 et seqq. usque ad finem capitis, quo loco convenientius reponentur.

27. Splendidum cor : liberale, ingenuum : et bonum : lætum : bono habitu et sano : et hoc ad valetudinem pertinet, ut cibi non sordide, sed diligenter apteque, nec sine delectu apparentur. Hic versus in Sixtino legitur, vers. 13, cap. xxxiii, alienissimo loco, ut notabimus. [153]

CAPUT XXXI.

De divitiis curisque conjunctis et avaritia, 1 ad 12 ; de conviviis, usque ad finem : mensa divitis, ibid. ; intellige ex te ipso quæ sunt proximi, 18 ; sobrietas præsertim in vino, 22 ad finem -valetudini utilis, ibid. ; bonus et liberalis conviva, 28, 29, 41, 42.

VERSIO VULGATA.

 

1. Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.

2. Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.

3. Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis.

4. Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit.

5. Qui aurum diligit, non justificabitur : et qui insequitur consumptionem, replebitur ex ea.

6. Multi dati sunt in auri casus : et facta est in specie ipsius perditio » illorum.

7. Lignum offensionis est aurum

SIXTINA VERSIO.

In Græco Caput xxxiv.

Vigilia divitiarum tabefacit carnes, et cogitatus illarum aufert somnum.

Sollicitudo vigiliæ interpellabit dormitionem : et infirmitatem gravem digeret somnus.

Laboravit dives in congregatione pecuniarum, et in requie repletur deliciis suis.

Laboravit pauper in diminutione victus, et in requie indigens fit.

 

Qui aurum diligit, non justificabitur : et qui insequitur corruptionem, ipse replebitur.

Multi dati sunt in casum propter aurum : et facta est perditio ipsorum ad faciem ipsorum.

Lignum offensionis est sacrifi-

1. Vigilia honestatis : sive Græc. divitiarum : hoc est, vigilia ex sollicitudine divitiarum, amplæque et honorabilis vitæ. Porro hæc habentur in Græc., cap. xxxiv. Cogitatus : cura.

2. Cogitatus præscientia ! : cogitatio præscia futurorum malorum quæ imminent divitibus : avertit sensum : nihil tuti cogitanti relinquit. At Græc. cura vigiliæ (seu vigil) interpellat soporem : et infirmitas gravis : Græc. ægritudinem gravem eluet (allevabit) somnus.

3, 4. In requie sua : in cessatione, in fine, ut habes vers. 4. In diminutione victis : in dispergendo, sive dissipando victu, id est, opibus quibus vita sustentatur. Sensus autem utriusque sententiæ est : Alius in colligendo laborat, alius in dispergendo : ad extremum, in vitæ fine, ille laborum fructum, hic egestatem reperit : quæ et similia, si ad vera bona referas, perfectam habebis sententiam.

5. Consumptionem : Græc. qui insequitur corruptionem, ipse (ea) replebitur : corrumpetur, peribit.

6. In auri casus : Græc. in exitium propter aurum : in specie ipsius, auri scilicet. Græc. et facta est perditio ipsorum, ante faciem ipsorum, manifesta et ineluctabilis.

7. Lignum offensionis (sive idolum) est aurum sacrificantium : Græc. (aurum de quo vers. antecedente) lignum offensionis est (sive idolum) sacrificantibus ei (auro scilicet) : quod congruit loco Pauli : avaritia est idolorum servitus. Coloss., iii, 5. Deperiet. Vide Græc. [154]

sacrificantium : væ illis, qui sectantur illud : et omnis imprudens deperiet in illo.

8. Beatus dives, qui inventus est sine macula : qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.

9. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua.

10. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna : qui potuit transgredi, et non est transgressus : facere mala, et non fecit.

 

11. Ideo stabilita sunt bona illius in Domino : et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

12. Supra mensam magnam sedisti ? non aperias super illam faucem tuam prior.

13. Non dicas sic : Multa sunt, quæ super illam sunt :

14. Memento quoniam malus est oculus nequam.

15. Nequius oculo quid creatum est ? Ideo ab omni facie sua lacrymabitur. Cum viderit,

16. Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.

cantibus ei : et omnis imprudens capietur in illo.

 

Beatus dives, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit.

 

Quis est, et beatificabimus eum ? fecit enim mirabilia in populo suo.

Quis probatus est in illo, et perfectus est ? et sit in gloriationem. Quis potuit transgredi, et non est transgressus ; et facere mala, et non fecit ?

Stabilientur bona illius : et eleemosynas illius enarrabit ecclesia.

 

Supra mensam magnam sedisti ? non aperias super illam fauces, et

 

Et ne dicas : Multa quidem sunt, quæ super illam.

Memento quoniam malum est oculus nequam.

Nequius oculo quid creatum est ? Ideo ab omni facie lacrymatur.

 

Quocumque aspexerit, ne extendas manum :

9. Laudabimus : Græc. beatificabimus ; beatum prædicabimus.

10. Qui probatus est in illo : auro. Vide Græc.

12. Supra mensam magnam. Jam aggreditur de conviviis : qui sermo deducitur ad vers. 19 sequentis capitis, ac primum describit divitum avarorum magna et invisa convivia, monetque ne ciborum copiam, sed animum præbentis aspicias.

14. Oculus nequam : avarus, invidus, quasi diceret : Quid lætaris avarorum conviviis ? qui si quid parant lautius, aspicientes dolent, tibique invident, ut exponit sequens.

15. Ab omni facie lacrymabitur, sive lacrymat : ille avarus convivii instructor, plorat cibos quos ipse aspicit in mensa sua tibi administratos. Facies pro re conspectui oblata. Cum viderit : Græc. quocumque aspexerit ; quemcumque cibum velut oculis designaverit, ad eum tu

16. Ne extendas manum... et invidia : ne invidia (avari tibi invidentis cibos) contaminatus (ejusque lividis oculis reprehensus) erubescas : Græc. deest : quo sublato cum sequente planior nexus. [155]

17. Ne comprimaris in convivio.

 

18. Intellige quæ sunt proximi tui ex te ipso :

19. Utere quasi homo frugi his, quæ tibi apponuntur : ne, cum manducas multum, odio habearis.

20. Cessa prior, causa disciplinæ : et noli nimius esse, ne forte offendas.

21. Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.

22. Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum ! Et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.

23. Vigilia, cholera, tortura viro infrunito.

24. Somnus sanitatis in homine parco : dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.

25. Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome : et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.

26. Audi me, fili, et ne spernas me : et in novissimo invenies verba mea.

27. In omnibus operibus tuis esto

Et ne comprimaris cum eo in catino.

Intellige quæ sunt proximi, ex te ipso : et in omni re cogita.

Comede, ut homo, quæ tibi Sunt apposita ; et non devores, ne odio habearis.

 

Cessa prior, causa disciplinæ : et noli esse insatiabilis, ne forte offendas.

Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam.

 

Quam sufficiens est homini erudito exiguum ! et in lecto suo non laborat asthmate.

 

Somnus sanitatis in intestino moderato : surrexit prior ; et anima ipsius cum ipso.

Labor vigiliæ, et choleræ, et tortura cum viro insatiabili.

 

Et si coactus fueris in epulis, surge in medio pomorum, et requiesces.

 

Audi me, fili, et ne spernas me : et in novissimo invenies verba mea.

In omnibus operibus tuis esto

17. Ne comprimaris : Græc. ne collidas cum eo (manum de qua agitur) in catino.

18. Intellige quæ sunt proximi. Optima regula morum, quam ad mensam quo-que adhibendam docet ; si quid concupiscis, intellige et ab alio posse appeti, et largire ultro, sive dimitte cupienti. Addit Græc. et in omni re (quamvis exigua) cogita (ac te prudentem præbe).

19. Utere : Græc. comede ut homo ; ne belluæ more sis vorax.

20. Causa disciplinæ : temperantiaæ.

21. Prior illis : non tantum temperantiæ, sed etiam honoris causa.

22. Non laborabis : cruditate et crapula : Græc. asthmate.

23. Vigilia et cholera : concitata bilis : et tortura : alii, torsiones : viro infrunito : indocili, intemperanti. In Græc, vers. 23, 24, ordo commutatur.

24. In homine parco : sobrio : in ventre moderato. Græc. Dormiet usque mane : Græc. surrexit prior (surrexit matutinus, et præ aliis vigil.) Et anima illius cum ipso : vivax, suique compos.

25. Et si coactus... in edendo : Græc. in epulis surge e medio : Græc. pomorum (ac secundæ mensæ) ; evome : ex antiquæ medicinæ præceptis, atque inde inolitis moribus. Refrigerabit te : Græc. requiesces, desines. [156]

velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.

28. Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.

29. Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est.

30. Diligentes in vino noli provocare : multos enim exterminavit vinum.

31. Ignis probat ferrum durum : sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.

32. Æqua vita hominibus vinum in sobrietate : si bibas illud moderate, eris sobrius.

33. Quæ vita est ei, qui minuitur vino ?

34. Quid defraudat vitam ? Mors.

35. Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem, ab initio.

36. Exultatio animæ et cordis vinum moderate potatum.

37. Sanitas est animæ et corpori sobrius potus.

38. Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.

39. Amaritudo animæ vinum multum potatum.

 

40. Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera.

velox : et omnis infirmitas non occurret tibi.

Splendidum in panibus benedicent labia : et testimonium bonitatis illius fidele.

 

Nequissimo in pane obmurmurabit civitas : et testimonium nequitiæ illius certum.

In vino noli fortem agere : multos enim exterminavit vinum.

 

Fornax probat aciem ferri in tinctura : sic vinum corda in contentione superborum.

Æquale vitæ vinum homini, si bibas illud mensura sua.

 

Quæ vita ei, qui minuitur vino ?

 

 

Et ipsum creatum est in jocunditatem hominis.

 

Exultatio cordis, et lætitia animæ, vinum potatum in tempore, quod satis sit.

 

 

 

 

Amaritudo animæ vinum potatum multum in irritatione et contentione.

Multiplicat ebrietas furorem imprudentis in offensionem, minorans virtutem, et faciens vulnera.

28, 29. Splendidum in panibus... nequissimo in pane : panis, hebraismo noto, pro toto victu.

30. Diligentes in vino : Græc. ad potandum alacres : in vino ne esto fortis.

31. Sic vinum. Probatur in potatione quo ingenio quis sit, vino arcana resolvere.

32. Æqua vita : vinum sobrie potum æquabilem ac temperatam vitam facit. Si bibas moderate : Græc. mensura sua. Vide vers. 36, 37.

40. Ebrietatis animositas : Græc. multiplicat., etc. ; minorans virtutem ; minuens vires. [157]

41. In convivio vini non arguas proximum : et non despicias eum in jucunditate illius :

42. Verba improperii non dicas illi : et non premas illum in repetendo.

In compotatione vini non arguas proximum, et non despicias eum in jocunditate illius.

Verbum improperii ne dicas illi : et non premas illum in repetendo.

42. In repetendo : debito sive promisso.

CAPUT XXXII.

De rectoribus, ad 4 ; quasi unus ex ipsis, i ; senes loquantur : juniores magis audiant, 4 et seqq. ; domi morandum quam maxime, i 6 ; viri boni, 18, 19 ; prudentes, 23, 24 ; correptio : a quibus abstinendum viis, 25 ; caute agendum, 27.

VERSIO VULGATA.

 

 

1. Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.

2. Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :

3. Ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.

4. Loquere major natu : decet enim te

SIXTINA VERSIO.

In Græco Caput xxxv.
De Rectoribus.

Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis, quasi unus ex ipsis :

Curam illorum habe, sic conside : et omni cura tua explicita recumbe :

Ut læteris propter illos, et ornamenti gratia accipias coronam.

 

Loquere major natu (decet enim te)

1. Rectorem convivii ex symbolis ; quod antecedentibus magis congruit. Agit autem de illis conviviis gravibus, moderatisque, quæ, veterum sapientum more, optimis sermonibus condiebantur ; patet ex vers. 4 et aliis, senioribus docentibus, tacente juniorum turba, adhibita sane musica, verum ut par erat in tali convivio, gravis illa et sacra de qua xliv, 5, quæ cupiditates componeret, non accenderet ; procul autem illæ crebrae, atque ad multam noctem protractæ perpotationes ; sed quisque monebatur ut maturus domum) rediret, ibique se graviter oblectaret, 14, 15, 16, nec priusquam gratiis Deo actis discederet, vers. 17. Non igitur immerito instruitur ille rector qui his rebus præsit : quanto autem magis officio suo invigilet populorum rector ?

2. Omni cura tua explicita recumbe : rebus omnibus comparatis accumbe ad, mensam cum reliquis. In populo regendo ne quiescas, nisi officio functus.

3. Ornamentum gratiæ : vide Græc. dignitatem consequaris corrogationis : deest Græc. Forte : coronationis, et esset altera versio posterioris membri hujus versus. Coronas autem in conviviis adhibitas, etiam illud testatur : Coronemus nos rosis, Sap. ii, 8 ; quant6 ergo magis rectori quam reliquis ? [158]

5. Primum verbum, diligenti scientia, et non impedias musicam.

6. Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.

7. Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.

8. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.

9. Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

10. Adolescens loquere in tua causa vix.

11. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.

12. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.

13. In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes, non multum loquaris.

In diligenti scientia, et non impedias musica.

 

Ubi est acroama, non effundas sermonem : et importune noli sapientiam ostentare.

Sigillum carbunculi in ornamento aureo, concentus musicorum in compotatione vini.

In fabricatione aurea sigillum smaragdi, modulatio musicorum in vino jocundo.

 

 

 

Adolescens loquere, cum necessitas tibi fuerit, vix,

Si bis interrogatus fueris. In summam collige sermonem :

In paucis multa : esto quasi sciens, et simul tacens.

In medio magnatorum non agas æqualem : et alio dicente, ne multa garrias.

5. Diligenti scientia ; accurata : non impedias musicam in convivio resonantem, ut vers, 7, 8, sed qualem mox diximus, doctis temperatisque sermonibus congruentem : Græc. musica, neutro plurali : instrumenta musica, cantus, sub quibus etiam comprehendas hominum consiliorumque concentum.

6. Ubi auditus non est : ubi turba nullaque attentio dictis : contra Græc. ubi acroama est : ubi musici cantus, ne obloquare : importune noli extolli, ne intempestive sapientem agas ; Græc. ne sapientiam ostentes : ut faciunt illi qui inter cantus ut periti hujus artis, argute disserentes, obtendunt alios, cum audiendi, non dicendi sit locus. Allegorice : Ne pulchros et concinnos sermones interturbes.

7. Gemmula carbunculi : Græc. sigillum ; comparatio, sive Græc. concentus musicorum.

8. Sicut in fabricatione : in opere aureo : signum, Græc. sigillum, est smaragdi : numerus musicorum : Græc. melos, modulatio.

10. In tua causa : cum ad te sermo devenerit : quæ in conviviis quoque illis ad sapientiam institutis, observata, ad totam postea vitam transferantur.

11. Si bis : Græc. refert ad præcedentem : habeat caput : sit a certo capite, initioque deductum : melius ex Græc. κεφαλαίωσον : in summam contrahe sermonem ; addit : paucis multa ; supple : complectere.

12. In multis esto quasi inscius. Invisum et importunum hominum genus, qui omnia scire se volunt, aliosque enecant sermonibus : tu audi tacens simul et quærens : interrogans ; quippe qui doceri, quam docere malis : quod sæpe Aug. de se profitetur, præsertim epistola nona ad Mercatorem : Græc. aliter, sed eodem sensu : Esto quasi sciens : et simul tacens (nec ostentes scientiam).

13. Non præsumas : ne te æquaveris : Græc. ne te geras pro æquali, ubi sunt senes. Vide Græc. [159]

14. Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

15. Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,

16. Et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo.

17. Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.

18. Qui timet Dominum, excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.

19. Qui quærit legem, replebitur ab ea : et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea.

20. Qui timent Dominum, invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.

21. Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.

22. Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem.

Ante tonitruum festinat coruscatio' : et ante verecundum præibit gratia.

 

In hora exurge, et non sis ultimus : recurre in domum, et ne torpeas. Ibi lude :

 

Et fac cogitata : et ne pecces verbo superbo.

Et super his benedicito eum qui fecit te, et inebriantem te de bonis suis.

 

Qui timet Dominum, excipiet doctrinam : et qui mane vigilant, invenient benedictionem.

 

Qui quærit legem, replebitur ea ; et qui simulat, scandalizabitur in ea.

Qui timent Dominum, invenient judicium : et justificationes quasi lumen accendent.

Homo peccator vitat correptionem : et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.

Vir consilii non despiciet considerationem : alienus et superbus non pertimescet timorem,

14. Ante grandinem : Græc. ante tonitruum ; ante verecundiam : Græc. ante verecundum. Significat autem verecundi adolescentis dicta quadam pudoris gratia commendari : quæ gratia tam præcedere nata sit, quam tonitruum præcedit coruscatio. Pro reverentia : iteratum ex vers. 9. Græc. deest.

15. Horα surgendi : e mensa : non te trices : nec velut impeditis gressibus vacilles, aut etiam labare temulentus ; sive, ne te involvas tricis, vanisque impedimentis ; aliamque ex alia remanendi excusationem nectas. Vide Græc. Præcurre prior : Græc. recurre in domum (ne vagere) : et ne torpeas (somno aut desidia oppressus, neque ex torpore resideas domi, sed animum recolligendi studio). Illic avocare, illic lude : ibi dulces lusus, dulcia animi avocamenta quæras. En quam sobrii, quam sani ex illo convivio redeant ; unde sequitur :

16. Et age conceptiones tuas. Fac quæ vis, age ingenio tuo, dummodo a malis ac superbis dictis factisque abstineas.

17. Benedicito Dominum... inebriantem te. Ne ante discesseris quam Deo, ut vero convivii apparatori, gratias egeris ; quo fine concluditur sermo de conviviis.

19. Qui insidiose agit : Græc. simulator : hypocrita : scandalizabitur in ea : offendet in legem.

21. Comparationem : σύγκριμα : consensionem : fœda adulatione.

22. Intelligentiam : Græc. cogitationem : considerationem. Alienus, impius, infidelis : non pertimescet timorem : male securus ex inconsiderantia et animi levitate. [160]

23. Etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.

24. Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pænitebis.

25. In via, ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum :

26. Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.

27. In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ : hoc est enim conservatio mandatorum.

28. Qui credit Deo, attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur.

Etiam postquam fecit secum sine consilio.

 

Sine consilio nihil facias ; et in faciendo te non pænitebit.

In via ruinæ non eas, et non offendes in lapidosis. Non credas te viæ non explorato.

 

Et a filiis tuis cave.

 

In omni opere crede animæ tuæ : hoc est enim observatio mandatorum.

Qui credit legi, attendit mandatis : et qui confidit in Domino, non minorabitur.

23. Etiam postquam fecit eum eo. Græc. secum, id est (ex propria sententia) sine consilio : etiamsi res suas fortunæ permittat. Suis insectationibus : suis ipse consiliis capietur. Deest Græc.

25. In viti ruinæ : Græc. prœcipitii. Et non offendas : ne offendas in lapides : Græc. in lapidosis (et difficilibus itineribus) : nec credas te viæ laboriosæ, Græc. inexploratæ. Hic observa tres evitandas vias : exitiosas sive præcipites, difficiles et periculosas, inexploratas.

26, 27. Crede non liberis ac propinquis ; sed animæ tuæ, ipsi tibi : age prout recta ratio suaserit. Hoc est conservatio mandatorum, si non aliena ratione ducatis, sed tua ; sive etiam fide, ut habet Vulgata : quanquam Græc. deest.

CAPUT XXXIII.

Deum timens : legi credens, 1, 2, 3 ; irrisor, 6 ; Deus instar figuli, ut vult alios erigit, alios deprimit, 1 ad 15 ; justo tamen judicio, ibid. contrariorum sapiens ordinator, 15. Auctoris sedulitas in conquirendis sententiis, 16. Vir sapiens ne se subdat filio : non uxori ; non cuivis homini, 20 et seqq. ; dimissionem opum reservet testamento, 20, 24 ; de servis continendis, ac benevole tractandis, 25 ad finem : otiositas, 29.

VERSIO VULGATA.

 

1. Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis.

2. Sapiens non odit mandata et justitias, et non illidetur quasi in procella navis.

SIXTINA VERSIO.

In Græco Cap. xxxvi.

Timenti Dominum non occurret malum, sed in tentatione et iterum Liberabit illum.

 

Vir sapiens non odiet legem : qui autem simulat in ea, quasi in procella navis.

2. Et non illidetur : Græc. simulator (hypocrita) quasi in procella navis ; semper agitatus, nullo certo tramite. [161]

3. Homo sensatus credit legi Dei : et lex illi fidelis.

4. Qui interrogationem manifestat, parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur : et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.

5. Præcordia fatui quasi rota carri : et quasi axis versatilis cogitatus illius.

6. Equus emissarius, sic et amicus subsannator, sub omni suprasedente hinnit.

7. Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole ?

8. À Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente.

9. Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam.

10. Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra, unde creatus est Adam.

11. In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.

Homo sensatus credet legi : et lex ei fidelis,

Sicut interrogatio justorum. Para verbum, et sic audieris : colliga doctrinam, et responde.

 

 

Rota carri præcordia fatui : et quasi axis qui versatur, cogitatus illius.

Equus ad admissuram, amicus subsannator : sub omni supersedente hinnit.

Quare dies diem superat, et omne lumen diei anni a sole ?

 

À Domini scientia separati sunt :

 

 

Et immutavit tempora, et dies festos.

 

Ex ipsis exaltavit, et sanctificavit, et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo : et ex terra creatus est Adam.

In multitudine scientiæ Dominus separavit eos, et immutavit vias illorum.

3. Lex illi fidelis : addit Græc. Sicut (ostendit) interrogatio (sive probatio) justorum.

4. Qui interrogationem : Græc. Para verbum (meditare quæ dicas), et audieris.

5. Rota carri : stridens, importuna, versatilis.

6. Equus emissarius, amicus subsannator, irrisor, sub omni suprasedente, sub omni insessore hinnit, quo risum significat, æque arridet, æque illudit omnibus.

7. Quare dies diem superat ? Summa est : Quemadmodum lux omnis, dies omnis, annus omnis a sole est ; et tamen dies die, annus anno illustrior ac pulchrior (Dei enim sapientia discriminavit dies, et alios quidem in festos consecravit, alios instituit ad numerum tantum, et ad implendum mensium annorumque curriculum), ita homines ab una terra orti, disponente Deo, alii aliis clariores. Hæc summa usque ad vers. 15. Jam singula perpendamus.

7. Quare dies diem... annus annum : cum sint omnes a sole. Annos quoque aliis alios antepositos Vulgata commemorat : nec absurde ; est enim annus jubilaeus singularis inter annos dignitatis. Græc. Quare dies diem superat, et (tamen) omne lumen diei anni (seu per annum) a sole ?

8. À Domini scientia : sapientia.

9. Dies festos ipsorum : inter ipsos. Ad horam : suo tempore.

10. Magnificavit : Græc. sanctificavit.

11. In multitudine disciplinæ : doctrinæ et sapientiæ. [162]

12. Ex ipsis benedixit, et exaltavit : et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit : et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum.

13. Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.

14. Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus : sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum.

15. Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic et contra virum justum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi. Duo et duo, et unum contra unum.

16. Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.

 

17. In benedictione Dei et ipse speravi : et quasi qui vindemiat, replevi torcular.

18. Respicite quoniam non mihi

Ex ipsis benedixit, et exaltavit : et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit : ex ipsis maledixit, et humiliavit, et evertit illos a statione ipsorum.

 

Quasi lutum figuli in manu ejus :

Omnes viæ ejus secundum beneplacitum ejus. Sic homines in manu illius qui fecit eos, ad reddendum illis secundum judicium suum.

 

Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic contra pium peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo duo, unum contra unum.

 

Et ego novissimus evigilavi.

In Græco Caput xxx, v. 16.

Quasi qui colligit acinos post vindemiatores :

In benedictione Domini perveni : et quasi qui vindemiat, replevi torcular.

Respicite quoniam non mihi

12. Ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit : suo ministerio consecravit levitas et Aaronis familiam. Ex ipsis maledixit, et humiliavit : ademit sacerdotium familiæ Heli, et transtulit ab Abiathar ad Sadoc. I Reg. ii, iii ; III Reg. ii, 27, 35. Convertit illos a separatione ipsorum : abstulit honores quibus a cæteris separati erant. Græc. Avertit sive dejecit illos a statione ipsorum, sicut de Sobna dictum : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Isa. xxii, 19, quod cum flat pro imperio ac potestate summa, fit tamen recto justoque judicio, vers. 13, 14.

15. Contra malum bonum est : humana contrariis constant : neque purum bonum, malumque inest rebus : duo et duo, omnia gemina, ac velut bina procedunt : sed unum contra unum : quæque res habet adversarium, ut veluti civili bello conficere se adversa videantur ; sed Deus res temperat, et stare orbem jubet. Vide infra xlii, 25.

16. Et ego. Solent sacri sententiarum auctores harum cursum abrumpere insertis adhortationibus ad animos excitandos : maxime ubi grandiora vel utiliora prompturi sunt : sic Salomon, sic Sapientiæ auctor, ad quorum exemplum hunc sermonem instituit Ecclesiasticus. Novissimus sapientum evigilavi : posteaquam Israelitæ a colligendis majorum sententiis diutissime cessarunt. Quasi qui colligit acinos post vindemiatores. Ita, ego post Salomonem, post Agur, post alios magistros, quorum sententias Ezechiæ tempore collegerunt, Prov. xxv, 1 ; xxx, 1 vindemiæ uberrimæ collegi reliquias, haud minore copia atque illi, qui vineam primi messuerunt, vers. 17. [163]

soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.

19. Audite me, magnates, et omnes populi, et rectores ecclesiæ, auribus percipite.

20. Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua : et non dederis alii possessionem tuam : ne forte pæniteat te, et depreceris pro illis.

21. Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro.

22. Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.

23. In omnibus operibus tuis præcellens esto.

24. Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam.

 

25. Cibaria, et virga, et onus asino : panis, et disciplina, et opus servo.

26. Operatur in disciplina, et quærit requiescere : laxa manus illi, et quærit libertatem :

27. Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ.

28. Servo malevolo tortura et com-

soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.

Audite me, magnates populi ; et rectores ecclesiæ, auribus percipite.

Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua : et non dederis aliis pecunias tuas ; ne forte pæniteat te, et depreceris pro illis.

 

Dum adhuc superes, et spiratio in te, ne alienes te ipsum omni carni.

Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.

In omnibus operibus tuis præcellens esto.

Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus, distribue hæreditatem tuam.

De servis.

Pabula, et virga, et onera asino : panis, et disciplina, et opus servo.

Operare in puero, et invenies requiem : laxa manus illi, et quæret libertatem.

Jugum et lorum curvabunt collum :

 

Et servo malefico torturæ, et

20. Et mulieri : uxori. Possessionem tuam : Græc. res tuas. Et depreceris pro illis : rebus scilicet tuis in tua egestate suppliciter repetendis.

21. Non immutabit te omnis caro : Græc. Ne commutaveris te omni carni, ne te cuiquam homini vendideris, addixeris.

22. Respicere in manus : tanquam dona expectantem, atque inde suspensum.

24. In die consummationis : ex antecedentibus : serva res tuas quandiu vivis, testamento relicturus eas cui oportuerit.

25. Cibaria : in Græc. titulus : De servis. Cibaria... asino : ne tamen servos habeas pro mutis animantibus, docebit vers. 31.

26. Operatur in disciplina. : servus opere exercitus, quærit requiem tantum ; remissis autem manibus, sive otiosus, quærit libertatem sive licentiam. Græc Operare in puero sive servo (admove illum operi) : et invenies requiem. [164]

pedes : mitte illum in operationem, ne vacet :

29. Multam enim malitiam docuit otiositas.

30. In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave.

31. Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua : quasi fratrem sic eum tracta : quoniam in sanguine animæ comparasti illum.

32. Si læseris eum injuste, in fugam convertetur :

33. Et si extollens discesserit, quem quæras, et in qua via quæras illum nescis.

tormenta. Mitte illum in operationem, ne vacet.

Multam enim malitiam docuit otiositas.

In opera constitue illum, prout condecet illum. Quod si non obaudierit, aggrava pedes ejus ; et non amplifices super omnem carnem : et sine judicio nihil facias.

Si est tibi servus, sit sicut tu : quoniam in sanguine comparasti eum. Si est tibi servus, tracta eum sicut teipsum : quoniam tanquam anima tua, egebis eo.

Si afflixeris eum, et tollens aufugiat,

In qua via quæres illum ?

30. Curva illum compedibus : Græc. aggrava pedes ejus ; ne tamen plus æquo sævias, subdit : non amplifices (Græc. ne multiplices plagas, ne sis nimius) super omnem carnem : ne sis immisericors adversus omnem hominem, etiam servum.

31. Sicut anima tua : Græc. sicut tu. Quasi fratrem : Græc. sicut teipsum. In sanguine animæ : Græc. in sanguine. Alludit ad originem servitutis : primi enim servi, bello capti ; sive etiam quod empti grandi pecunia, quæ familiam tuam sic vegetat, ut sanguis ipsum corpus : sive, ut addit Græcus, tracta eum sicut teipsum, quoniam tanquam anima tua, egebis illo.

33. Si extollens discesserit : si tollens, sive rapiens aliquid, aufugerit.

CAPUT XXXIV.

Somnia : divinationes, ad 8 ; vera prævisio futurorum es lege ac promissis : ex experimentis et sapientum consilio, 8 et seqq. ; spes in Deum, 15 et seqq. Auctoris gravia pericula, 12, 13. De oblationibus, 21 et seqq. ; ex iniquo et substantia pauperum, ibid. ; oppressores pauperum, 25, 26 ; uno animo agendum, 28, 29 ; ne in peccata recidas, 30, 31.

VERSIO VULGATA.

 

1. Vana spes, et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes.

SIXTINA VERSIO.

In Græco Caput xxxi.

Vanæ spes, et mendaces viro insensato : et somnia volare faciunt imprudentes.

1. Extollunt : Græc. ad verbum : Volare faciunt (dant pennas) eodem sensu : animos addunt, facilia fingunt omnia. Alludit ad eos qui se pennatos somniant, et in sublime raptos. [165]

2. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum : sic et qui attendit ad visa mendacia :

3. Hoc secundum hoc, visio somniorum : ante faciem hominis similitudo hominis.

4. Ab immundo quid mundabitur ? et a mendace quid verum dicetur ?

5. Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est.

6. Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum :

 

7. Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.

8. Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.

9. Qui non est tentatus, quid scit ? Vir in multis expertus, cogitabit multa : et qui multa didicit, enarrabit intellectum.

10. Qui non est expertus, pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.

Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum : sic qui attendit somniis.

 

Hoc juxta hoc, visio somniorum : ante faciem similitudo faciei.

 

Ab immundo quid mundabitur ? et a falso quid verum erit ?

 

Divinationes, et auguria, et somnia vana sunt :

 

Et sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerint missa in visitatione, ne dederis ad illa cor tuum.

Multos errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.

 

Sine mendacio consummabitur lex, et sapientia ori fideli perfectio.

Vir eruditus novit multa : et qui multa expertus est, enarrabit intellectum.

 

Qui non est expertus, pauca novit : qui autem vagatus est, multiplicabit astutiam.

3. Hoc secundum hoc. Sic se habet somnium, nihil aliud est quam homini exhibita hominis similitudo mendax, atque ante faciem : tanquam in speculo : Græc. similitudo faciei.

4. À mendace : Græc. a falso, a somnio, quod nihil nisi mendacium est.

6. Sicut parturientis. Mulieres gestantes uterum, quibus, quamque vehementibus phantasiis perturbentur, notum est.

8. Sine mendacio. Quasi diceret : Recurre potius ad legem verbumque divinum, ubi incorrupta veritas, ubi per certa promissa, vera et utilis cognitio futurorum, quemadmodum Isaiæ viii, 19, 20 : Et cum dixerint : Quærite a pythonibus et a divinis... ad legem magis et ad testimonium, sive oraculum, quale a Deo vero mitti solet. Et sapientia in ore fidelis complanabitur : plana et aperta fiet. Græc. perfectio (erit) : ad perfectum deducetur. Sensus est : Si futura investiganda sunt, præter legem divinam, observari posse virorum sapientium provida consilia et praescias conjecturas, ut docent seqq.

10. Qui in multis factus est : Græc. qui multum peregrinatus est : per multas regiones :

Qui mores hominum multorum vidit, et urbes.

unde vers. 12 : Multa vidi errando : peregrinando. Multiplicat malitiam : sive ut Græc. astutiam. [166]

11. Qui tentatus non est, qualia scit ? qui implanatus est, abundabit nequitia.

12. Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.

13. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.

14. Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.

15. Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.

16. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit : quoniam ipse est spes ejus.

17. Timentis Dominum beata est anima ejus.

18. Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?

19. Oculi Domini super timentes eum, protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani,

20. Deprecatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.

 

 

 

Multa vidi in circumerratione mea : et plura verborum meorum, intellectus meus.

Sæpe usque ad mortem periclitatus sum ; et salvatus sum horum gratia.

Spiritus timentium Dominum vivet :

 

Spes enim illorum in salvantem illos.

 

Qui timet Dominum, non trepidabit, et non pavebit : quoniam ipse est spes ejus.

Timentis Dominum beata est anima :

Cui intendit ? et quis est fortitudo ejus ?

Oculi Domini super diligentes eum, protectio potentiæ, et firmamentum virtutis : tegmen ab ardore, et tegmen a meridie :

 

Custodia ab offensione, et adjutorium a casu : exaltans animam, et illuminans oculum, dans sanitatem, vitam, et benedictionem.

11. Qui tentatus... qui implanatus : gemina versio 9 et 10, cujus hic erit sensus : Qui deceptus est fit astutior, atque etiam fit nequior, animo per hominum corruptelas a sinceritate ac simplicitate deflexo.

12. Plurimas verborum consuetudines : agendique rationes : hebraica phrasi, verba pro rebus. Græc. planior : Multa vidi circumerrando (peregrinando) : et plura verborum meorum intellectus meus : quæ doceo, ea plerumque experimento vera comperi.

13. Usque ad mortem. Vide cap. li, 3 et seqq. Gratia Dei : Græc. servatus sum horum gratia : non per somnia et divinationes, de quibus ab initio capitis, sed per legem et timorem Dei, ac præcepta quæ nunc trado, sæpe ipse servatus sum.

14. Spiritus timentium Deum quæritur : Græc. vivet, ζητήσεται pro ζήσεται, vivet.

19. Protector potentiæ : sine quo nulla est potentia nostra, seu mavis, protector potens, noto hebraismo. Græc. ad verbum : Protectio opposito scuto. Firmamentum virtutis : validum, inconcussum ; umbraculum meridiani : a meridie, et quavis tentatione gravi.

20. Deprecatio : Græc. custodia ab offensione. [167]

21. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.

22. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.

23. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum : nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.

24. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.

25. Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum, homo sanguinis est.

26. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.

27. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.

28. Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ?

29. Unus orans, et unus male dicens : cujus vocem exaudiet Deus ?

30. Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum : quid proficit lavatio illius ?

31. Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ?

Immolantis ex iniquo oblatio subsannata : et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.

 

 

Oblationes impiorum non probat Altissimus : neque in multitudine sacrificiorum propitiatur peccatis.

 

Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, victimat filium in conspectu patris sui.

 

Panis egentium, vita pauperum est : qui defraudat illam, homo sanguinum est.

Qui aufert victum, occidit proximum :

 

Et qui fraudat mercedem mercenarii, effundit sanguinem.

 

Unus ædificans, et unus destruens : quid proficiunt aliud, quam labores ?

Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Dominus ?

 

Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum : quid profecit lavatione sua ?

Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum vadit, et facit eadem : orationem illius quis exaudiet, et quid profecit humiliando se ?

21. Maculata : μεμωμημένη, a μῶμος, probrum, macula. Græc. μεμωκημένη, ridicula, risu digna. Subsannationes : derisiones : injustorum, ex iniquo et rapto immolantium, Deoque illudentium.

25. Homo sanguinis : cædis reus.

26. Qui aufert in sudore, sudanti et laboranti, panem : seu panem sudore partum. 28, 29. Unus ædificans : unus orans : intellige in eadem familia, ut doceantur communi studio bene agere.

30. Qui baptizatur (lavatur) rediens a mortuo. [168]

CAPUT XXXV.

Pergit de oblationibus et precibus, toto capite ; humilium precum vis, 21 et seqq.

VERSIO VULGATA.

 

1. Qui conservat legem, multiplicat oblationem.

2. Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.

3. Et propitiationem litare sacrificii super injustitias ; et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.

4. Retribuet gratiam, qui offert similaginem : et qui facit misericordiam, offert sacrificium.

5. Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.

6. Non apparebis ante conspectum Domini vacuus.

7. Hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.

8. Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.

9. Sacrificium justi acceptum est : et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.

10. Bono animo gloriam redde Deo : et non minuas primitias manuum tuarum.

11. In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas.

SIXTINA VERSIO.

In Græco Caput xxxii.

Qui conservat legem, multiplicat oblationes.

Sacrificans salutare, qui attendit mandatis.

 

 

 

 

 

Qui retribuit gratiam, offert similaginem : et qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.

Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate ; et propitiatio, recedere ab injustitia.

 

Non apparebis ante conspectum Domini vacuus.

Hæc enim omnia propter mandatum.

Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis ejus est in conspectu Altissimi.

Sacrificium viri justi acceptum est : et memoria ejus non tradetur oblivioni.

In bono oculo glorifica Dominum ; et non minuas primitias manuum tuarum.

In omni dato hilarem fac vultum tuum : et in exultatione sanctifica decimas.

1. Qui conservat : ipsa legis observatio oblationis multiplicatio est.

2. Sacrificium salutare : Græc. sacrificans salutaris, genitivo casu : supple : oblatione, sive pro salute.

3. Et propitiationem : alteram versionem eamque planiorem vide ad vers. 5.

4. Retribuet gratiam : Græc. contra : qui retribuit gratiam (benefactori) offert similaginem.

10. Bono animo : Græc. in bono oculo, non parco, non invido. Vide vers. 12.

11. In omni dato : donatione : hilarem fac, Rom. xii, 8 ; II Cor. ix, 7. [169]

12. Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum :

13. Quoniam Dominus retribuens est : et septies tantum reddet tibi.

14. Noli offerre munera prava : non enim suscipiet illa.

15. Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.

16. Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.

17. Non despiciet preces pupilli : nec viduam, si effundat loquelam gemitus.

18. Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ?

19. À maxilla enim ascendunt usque ad cœlum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

20. Qui adorat Deum in oblectatione, suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.

21. Oratio humiliantis se, nubes penetrabit, et donec propinquet, non consolabitur : et non discedet donec Altissimus aspiciat.

22. Et Dominus non elongabit, sed judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis

Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo inventionem manus.

 

Quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.

Ne minua de munere : non enim suscipiet :

Et non attendas sacrificio injusta : quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.

Non accipiet personam in pauperem : et deprecationem læsi exaudiet.

Non despiciet preces pupilli ; nec viduam, si effundat loquelam.

 

Nonne lacrymæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio super deducentem eas ?

 

 

 

 

Qui colit, in beneplacito suscipietur : et deprecatio illius usque ad nubes attinget.

 

Oratio humiliantis se nubes penetravit ; et donec propinquet, non revocabitur ; et non discedet, donec aspiciat Altissimus.

 

Et judicabit juste, et faciet judicium, et Dominus non tardabit : et non habebit in illis pa-

12. In bono oculo : cum Deus erga te beneficus ; cum res tuas respexerit. Adinventionem manuum : dona ex iis quæ acquisiveris : quæ sub manu tua inveneris, phrasi usitata, Levit., xiv, 21 ; xxv, 26, 28, et alibi passim. Læto oculo redde inventa, sive dona.

14. Munera prava : diminuta : vide Græc. et vers. 10.

15. Gloria personæ : Græc. δόξα, opinio, respectus seu acceptio personæ.

20. Qui adorat in oblectatione. Græc. cultor (Dei), etc.

21. Oratio humiliantis se : Græc. humilis, afflicti. Donec propinquet, non consolabitur : non revocabitur, μὴ παρακληθῆ : non desistet a cursu, donec coram Deo steterit : oratio, legati instar, primum quidem, nubes penetrat : 2. non desistit donec perveniat ad Deum : 3. ubi pervenit, non discedet, donec Altissimus respiciat. Vide orationis improbæ et ad molestiam usque urgentis ingenium, Luc., xi, 7, 8 ; xviii, 5.

22. Non elongabit : Græc. non tardabit, non habebit in illis patientiam : sic [170]

patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum :

23. Et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet :

24. Donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius :

25. Donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua.

26. Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.

tientiam, quousque contribulet dorsum immisericordium.

Et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet :

Donec reddat homini secundum actus ejus, et opera hominum secundum cogitationes eorum :

 

 

Donec judicet judicium plebis suæ : et lætificabit eos misericordia sua.

Speciosa misericordia in tempore tribulationis ejus, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.

Luc., xviii, 7 : Deus autem non faciet vindictam electorum suorum... et patientiam habebit in illis ? Ut contribulet : conterat. Vide Græc.

23. Plenitudinem superborum : contumeliosorum turbam : sceptra (potentiam) iniquorum contribulet : confringat, atterat.

24. Adæ : dativo casu : videtur ex Hebr. vertisse ubi loco, homini, scribitur, Adæ ; sensusque est : Reddet hominibus et cuique homini secundum opera sua : imo secundum præsumptionem, sive ut habet Græc. secundum cogitationem illius : arcanorum testis, neque tantum operum, sed etiam cogitationum ultor.

CAPUT XXXVI.

Oratio auctoris pro populo, et sancta civitate ab inimicis et principibus vexata, ad 20 ; orat etiam pro gentibus, 4 et seqq. Aaronicæ familiæ dignitas, 17. De rebus subtili judicio discernendis, 20, ad finem : uxor pulchra et sapiens, ibid.

VERSIO VULGATA.

 

1. Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :

2. Et immitte timorem tuum super gentes, quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus, nisi tu, et enarrent magnalia tua.

SIXTINA VERSIO.

In Græco Caput xxxiii.

Miserere nostri, Domine Deus omnium, et respice.

 

 

Et immitte timorem tuum super omnes gentes.

1. Miserere. Postquam egit de oblationibus et precibus, ipse ad orandum se convertit. Deus omnium : eo quod pro gentibus quoque precaturos sit ; et congruit locus, eum de persecutione gentium sit acturus ; qua occasione de gentium conversione vaticinari videtur : quem spiritum magis magisque effundebat Deus, accedente Christi tempore, in quo benedicendæ erant gentes. Vide vers. 3, 4, 5. [171]

3. Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.

4. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis ; sic in conspectu nostro magnificaberis in eis,

5. Ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus ; quoniam non est Deus præter te, Domine.

6. Innova signa, et immuta mirabilia.

7. Glorifica manum, et brachium dextrum.

8. Excita furorem, et effunde iram.

9. Tolle adversarium, et afflige inimicum.

40. Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.

 

11. In ira flammæ devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.

12. Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius præter nos.

Extolle manum tuam super gentes alienas ; et videant potentiam tuam.

Sicut coram illis sanctificatus es in nobis ; ita coram nobis magnificeris in illis.

 

Et agnoscant te, secundum quod et nos agnovimus ; quoniam non est Deus præter te, Domine.

Innova signa, et immuta mirabilia :

Glorifica manum, et brachium dextrum :

Excita furorem, et effunde iram.

 

Aufer adversarium, et afflige inimicum.

Festina tempus, et memento juramenti : et enarrentur mirabilia tua.

In ira ignis devoretur, qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.

Contere capita principum inimicorum, dicentium : Non est præter nos.

6. Immuta, itera, mirabilia.

10. Festina tempus : accelera : quod est gravia et extrema patientium. Memento finis : rem cito deducas ad exitum : Græc. memento juramenti (pactique ac jurati cum populo tuo fœderis). Hæc ad quod tempus pertineant, per historias liquet. Sane soluta captivitate Babylonica per Cyrum, Judæi alta pace potiti sunt sub Persarum regibus, sub Alexandro Magno, sub Macedonibus ; neque unquam causa religionis invisi, nisi sub Antiocho Epiphane orta vexatione ea de qua in præfatione diximus ; et tamen hic nonnihil annotari e re erat.

11. Qui salvatur : si quis hostium incolumis ab hominibus abeat, eum tu iræ tuæ flamma corripe.

12. Principum : Syriæ, quorum regno attributi : inimicorum nostrorum se gerentium pro diis, ac supra omne numen sese efferentium ; unde sequitur ; atque dicentium : Non est alius præter nos : cui Judæi serviant ut diis ac regibus. Vide infra, li, ac præsertim vers. 7, 12, 14. Congruunt verba superba quæ passim invenias in Machabaicis : et vaticinia Danielis de Antiocho Epiphane, vii, 25 ; viii, 25 ; xi, 36, etc. Cæterum Ægypti reges Macedonici benevoli adversus Judæos fuere, et a Ptolemæo quidem Lagi filio capta Jerosolyma amplificandi imperii causa, nullo gentis odio, cum captivis benefecerit, et ad militiae honores evectis regnum tuendum tradiderit. Ptolemæus Philadelphus, ejus filius, quantum piæ genti faverit, notum, cujus quippe temporibus acciti Septuag. seniores judaica religio summo honori fuerit. Ac Ptolemæus quidem Evergetes, [172]

13. Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua : et hæreditabis eos, sicut ab initio.

14. Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum : et Israel quem coaequasti primogenito tuo.

15. Miserere civitati sanctificationis tuæ Jerusalem, civitati requiei tuæ.

16. Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.

17. Da testimonium his, qui ab initio creaturæ tuæ sunt : et suscita prædicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.

18. Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum.

19. Secundum benedictionem Aa-

Congrega omnes tribus Jacob :

In Græco Caput xxxvi, v. 16.

Et hæreditavi eos, sicut ab initio.

 

 

Miserere plebi, Domine, vocatæ in nomine tuo ; et Israel, quem primogenito assimilasti.

 

Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.

Reple Sion ad extollenda eloquia tua, et a gloria tua populum tuum.

Da testimonium iis qui ab initio creaturæ tuæ sunt ; et suscita prophetias, quæ in nomine tuo.

 

 

Da mercedem sustinentibus te : et prophetæ tui fideles inveniantur.

 

Exaudi, Domine, orationem

hujus nominis primus Philadelphi filius, multa licet comminatus, quod Onias II, consuetum tributum denegasset, a Josepho tamen Tobiæ filio Jerosolymita, usque adeo delinitus ; ut sancta gens nusquam clarior haberetur. Neque secuti reges ab ea sententia recesserunt ; nam quod de Ptolemæo Philopatore in tertio Machabaico refertur, minas potius et conatum quam persecutionem fuisse, et in Præfatione notavimus, et ad cap. l copiosior erit dicendi locus.

13. Congrega omnes tribus : persecutione dispersas. Hic in Græco insertus est vers. 27, cap. xxx, de conviviis, alienissimo loco, ut res ipsa demonstrat : ex quo liquet in Græcis potius quam in Latinis ordinem perturbatum.

14. Miserere. Continuatio hujus precationis invenitur in Græco cap. xxxvi, 16, usque ad 20. Ex quo etiam confirmatur in Græco perturbatum fuisse ordinem, cum non constet precationis illius series. Quem coœquasti, sive Græc. assimilasti, primogenito tuo : quem primogeniti honore donasti.

15. Civitati sanctificationis tuæ (in qua est templum tuum) Jerusalem. Hæc indicant vexationem, quam hic deprecatur, maxime incubuisse in Jerusalem et templum : quod revera factum sub Seleuco Philopatore et Antiocho Epiphane ejus filio, nec alias usquam. Vide Præfat.

17. Creaturæ tuæ sunt : nominandi casu : Græc. creaturis tuis ab initio : priscis temporibus : jam inde ab Abrahamo, seu mavis, ex Semo cui benedixit Dominus præ cæteris fratribus, Gen. ix, 26, 27, non sicut Chanaan, qui ab illo initio maledictus, ibid. 25. Prædicationes : an prædictiones ? Græc. Suscita prophetias Danielis, Zachariæ, Isaiæ, quoque et aliorum de Machabaicis victoriis, deque Syriæ regibus conterendis.

19. Secundum benedictionem Aaron. Postulat ut permaneat apud Israelitas [173]

ron de populo tuo ; et dirige nos in viam justitiæ : et sciant omnes qui habitant terram, quia tu es Deus conspector sæculorum.

 

20. Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior.

 

21. Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.

22. Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.

23. Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.

 

24. Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.

25. Si est lingua curationis, est et

supplicum tuorum, secundum benedictionem Aaron de populo tuo. Et scient omnes qui super terram, quia tu Dominus es Deus sæculorum.

Omnem escam manducabit venter ; est autem cibus cibo melior.

Fauces gustant cibos venationis : sic cor sensatum verba mendacia.

 

Cor pravum dabit tristitiam : et homo peritus retribuet ei.

Omnem masculum excipiet mulier : est autem filia melior filia.

Species mulieris exhilarat faciem, et super omnem concupiscentiam hominis superducit.

Si est in lingua ejus misericor-

veram ac legitimum sacerdotium : non quale erat tunc sub Antiocho Epiphane, venale, atque infandis sacerdotibus Jasoni, ac Menelao pretio prostitutum, pulso Onia III legitimo ac sanctissimo pontifice, ut habes II Mach., iv, 8, 23. Et Jason quidem Oniæ frater ac de Aaronis genere : Menelaus vero cui etiam nomen Oniæ fuisse Josephus memorat, frater Simonis Benjaminitæ, II Mach., iii, 4 ; iv, 23 ; non ergo ab Aaronis stirpe, nedum Oniæ III frater, quidquid dicat Josephus, Origin. xii, 6 ; nam quod aiunt : ideo dictum Simonis illius Benjaminitæ fratrem, quod ejus sororem duxerit, cæterum Oniæ III, et Jasonis germanum fuisse, gratis dicitur, nec historiæ sacræ congruit : si enim hujus Oniæ atque Jasonis frater fuisset, Machabaica historia non de eo sic scriberet : Misit Jason Menelaum supradicti Simonis (Benjaminitæ) fratrem : sed suum et Oniæ III, ac de Menelao, ut de Jasone diceret, quod proprium fratrem captivaverat, II Machab., iv, 23, 26, cumque iste Menelaus Oniam III etiam occiderit, quanto magis memoraret eumdem parricidam, ac proprii fratris interfectorem fuisse ! De quo tamen reticet, ibid. 34 ; neque quidquam aliud de Menelai stirpe memorat, nisi eum Simonis Benjaminitæ esse fratrem ; quo satis ostendit a sacerdotali genere alienum, uti prædiximus. Cujus etiam loco Lysimachus ejus frater pontificatum accepit, Onia III adhuc superstite, ibid. 29, quarum corruptelarum occasione, cum eas in hæc tempora incidisse demonstratum a nobis sit, Ecclesiasticus hic et infra XLV, 31, Aaronicæ familiæ dignitatem, et pontificiæ successionis ordinem commendat. De his autem, deque Josepho hic non semper audiendo, vide Præf. Atque hic precatio desinit : jam aliæ sententiæ.

20. Omnem escam... cibus cibo melior. Dicturus de rebus subtili judicio discernendis, hinc incipit ; sicut cibos a cibis, ita cogitationes a cogitationibus quodam gustu secernendas, quod sequenti congruit.

21. Fauces contingunt : guttur gustat ferinam, gustandoque discernit ab alia quavis esca ; ita et cor sensatum.

22. Homo peritus : multa expertus,

23. Omnem masculum : in mulieribus idem sexus, sed tamen delectus est virginum, in quo magis necesse est discretione uti.

24. 25. Species mulieris... si est lingua curationis : Græc. si linguæ illius [174]

mitigationis et misericordiæ : non est vir illius secundum filios hominum.

26. Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.

27. Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.

28. Quis credit ei, qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?

dia et mansuetudo ; non est vir illius secundum filios hominum.

 

Qui possidet mulierem, inchoat possessionem, adjutricem secundum se, et columnam requietis.

Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscet errans.

Quis enim credet succincto latroni erranti de civitate in civitatem ? sic homini non habenti nidum, et deflectenti ubicumque obscuraverit.

(mulieris) inest misericordia et mansuetudo, non est vir illius, etc. Sensus est : Muliebris quidem formæ cupiditas omnem aliam hominis cupiditatem supergreditur ; sed si accedet linguæ verborumque lenitas, vir ejus communi hominum conditioni eximendus. Quæ etsi intricatiora in interpretatione latina, huc tamen haud incommode trahi possunt. Lingua curationis : quæ vitia emendet verbis sapientibus, ac lenitate sanet animi ægritudinem.

26. Qui possidet... inchoat possessionem. Initium omnis bonæ possessionis est bonam mulierem possidere ; inde ordiendum ei qui dives esse vult. Adjutorium secundum illum est : simile sibi, Gen. ii, 18, congruum, suoque animo consentaneum. Columna ut requies : Græc. columna (et firmamentum) quietis.

27. Ingemiscit egens : Græc. erro, in tuto exceptus loco : ut patet ex seq.

28. Quis credit : clarius Græc. Quis credit succincto latroni exerranti de urbe in urbem ? sic (neque creditur) homini non habenti nidum (hoc est familiam) ac solventi (equum vel currum) ubicumque advesperascet, ubicumque nox oppresserit : quod Vulgatus vertit, ubicumque obscuraverit : significat autem in vulgari vita ac Veteris Testamenti conditione, viro bono habendum esse lectulum, ac fidam lectuli consortem, neque quolibet divertendum.

CAPUT XXXVII.

De veris falsisque amicis et consiliariis dignoscendis, ad 19 ; a quo petenda consilia, 17, 18 ; Deus imprimis consulendus, 19 ; ratio antecedat actus, 20 ; veri falsique sapientes, 22 et seqq. ; quisque se probet, 30, 31 ; ut a cibis, sic a voluptatibus temperandum, 32, 33, 34.

VERSIO VULGATA.

1. Omnis amicus dicet : Et ego amicitiam copulavi : sed est amicus nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem ?

SIXTINA VERSIO.

Omnis amicus dicet : Et ego cum illo amicitiam copulavi : sed est amicus solo nomine amicus.

Nonne tristitia inest usque ad

1. Est amicus solo nomine : et hoc de dignoscendis amicis ad discernendi judicium pertinet, qua de re agi diximus a superioris capitis vers. 20. [175]

2. Sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur.

3. O præsumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius ?

4. Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus : et in tempore tribulationis adversarius erit.

5. Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.

6. Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis.

7. Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.

8. Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.

9. À consiliario serva animam tuam : prius scito quæ sit illius necessitas : et ipse enim animo suo cogitabit :

10. Ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi :

11. Bona est via tua, et stet e contrario videre quid tibi eveniat.

mortem, sodalis et amicus convertens se ad inimicitiam ?

O præsumptio nequissima, unde devoluta es cooperire aridam in dolositate ?

Sodalis amico conjucundatur in oblectatione : et in tempore tribulationis contrarius erit.

Sodalis amico condolet causa ventris : contra bellum accipiet scutum.

Ne obliviscaris amici in animo tuo : et non immemor sis illius in opibus tuis.

 

 

 

Omnis consiliarius extollit consilium : sed est, qui consulit sibi ipsi.

À consiliario serva animam tuam : et scito prius quæ sit illius necessitas : etenim ipse sibi consulet :

Ne forte mittat super te sortem, et dicat tibi :

Bona est via tua : et stabit e contrario videre quid tibi eveniat.

2. Sodalis et amicus : Græc. sic nectit : Nonne tristitia intus, usque ad mortem, sodalis et amicus convertens se ad inimicitiam ?

3. 0 præsumptio : Græc. 0 cogitatio prava, unde (quo fonte) devoluta es, ut operires aridam (sive terram) dolis ? (rupto amicitiæ fœdere, ac subdolis invectis amicitiis.)

5. Condolet, sive Græc. collaborat. Contra hostem accipiet scutum : specie ut amicum tueatur, revera ut ventri suo consulat.

7. Noli consiliari. Hunc versum Græcus transtulit post 11. À zelantibus te : ab æmulis tuis.

8. Omnis consiliarius (talis) prodit consilium : Græc. planior : Omnis consiliarius effert (jactat) consilium ; sed est consiliarius in semetipsum : quod Vulg. vertit in semetipso : est qui consulat sibi.

9. À consiliario... scito quæ necessitas, sive utilitas. Ne petas consilium, nec arcana tua prodas sine necessitate. Ipse enim animo suo cogitabit : Græc. sibi considet.

10. Ne forte mittat sudem in terram : offendiculum aliquod : quod sequentibus verbis congruit : Græc. sortem super te. Grotius conjicit pro κλῆρον sortem, reponendum σκληρόν, durum quid, in quod impingas : quod Vulgatus verterit sudem. [176]

12. Cum viro irreligioso) tracta de sanctitate ; et cum injusto, de justitia ; et cum muliere de ea, quæ æmulatur ; cum timido, de bello ; cum negotiatore, de trajectione ; cum emptore, de venditione ; cum viro livido, de gratiis agendis :

13. Cum impio, de pietate : cum inhonesto, de honestate ; cum operario agrario, de omni opere :

14. Cum operario annuali, de consummatione anni ; cum servo pigro, de multa operatione ; non attendas his in omni consilio.

15. Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei,

16. Cujus anima est secundum animam tuam : et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi.

17. Cor boni consilii statue tecum : non est enim tibi aliud pluris illo.

18. Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.

Noli consiliari cum eo, qui te suspectum habet ; et a zelantibus te absconde consilium.

Cum muliere, de æmula ejus ; et cum timido, de bello ; cum negotiatore, de permutatione ; et cum emptore, de venditione ; cum invido, de gratiis reddendis ;

Et cum immisericorde, de beneficentia ; cum pigro, de omni opere ;

Et cum mercenario domestico, de consummatione ; cum servo pigro, de multa operatione : non attendas his de omni consilio.

Sed cum viro sancto assiduus esto, quem cognoveris observantem mandata :

Qui in anima sua est secundum animam tuam : et si cecideris, condolebit tibi.

 

Et consilium cordis statue : non est enim tibi fidelior ipso.

 

Anima enim viri annuntiare interdum consuevit magis, quam septem circumspectores sedentes in excelso super speculam.

12. Cum viro irreligioso : aperte excidit negatio quæ habetur in Græc ; subdit enim vers. 14 : Non attendas his in omni consilio. Sic ergo habet Græcus : Ne tractaveris cum eo qui te suspectum habeat, et ab æmulis tuis absconde consilium ; cum uxore, de œmula ejus ; cum timido, de bello : quisque enim consulet secundum ingenium ac rationes suas. Jam ad singula. Cum negotiatore, de trajectione : de convectendæ mercis pretio : Græc. de permutatione, seu rebus permutandis.

13. Cum impio, de pietate : cujus loco, Græc. cum immisericorde, de beneficentia. Cum operario agrario, de omni opere in agris faciendo, de arando, de metendo : Græc. cum pigro, de omni opere : abhorrebit enim ac dissuadebit, aut laborem pluris aestimabit.

14. Cum operario annuali : cum mercenario conducto ad certum tempus, de præstituto operi fine : Græc. cum mercenario domestico, de consummatione (sive fine operis) : is enim in longum extrahet opus, ex quo sibi lucrum pariat, aut continuandum suadebit.

15. Timorem : Græc. mandatum : Dei.

17. Cor boni consilii : sive ut habet Græc. consilium cordis statue tibi : quoad fieri potest, cape consilium ex te ipso. Pluris illo : Græc. fidelior, quod sequentia firmant.

18. Anima viri : suus cuique animus enuntiat plus quam septem [177] circumspec-

19. Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.

20. Ante omnia opera verbum verax præcedat te : et ante omnem actum consilium stabile.

21. Verbum nequam immutabit cor : ex quo partes quatuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors : et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor., et animæ suæ inutilis est.

22. Vir peritus multos erudivit, et animæ suæ suavis est.

23. Qui sophistice loquitur, odibilis est : in omni re defraudabitur :

24. Non est illi data a Domino gratia : omni enim sapientia defraudatus est.

25. Est sapiens animæ suæ sapiens : et fructus sensus illius laudabilis.

26. Vir sapiens plebem suam eru-

Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.

Principium omnis operis verbum : et ante omnem actum, consilium.

Vestigium mutationis cordis. Quatuor partes oriuntur : bonum et malum, vita et mors : et dominatrix assidue illorum est lingua. Est vir astutus, et multorum eruditor ; et animæ propriæ inutilis est.

 

 

Est qui sapientiam ostentat in sermonibus odibilis : hic omni alimento defraudabitur.

Non est enim data illi a Domino gratia ; omni enim sapientia defraudatus est.

Est sapiens animæ suæ : et fructus sensus illius in ore fideles.

Vir sapiens plebem suam eru-

tores : Vulgata merito addit, sancti : optimus enim eris tibi consiliarius, si sanctus sis, et 'vigili adversus cupiditates animo.

19. Et in his omnibus : cum omnia ex his præceptis prudenter institueris, adhuc deprecare Altissimum.

20. Ante omnia opera : planus sensus, ut antequam quidquam agas, vera moneatis. At. Græc. initium operis verbum, seu potius ratio ; eo quod necesse sit tractare et cogitare antequam agas.

21. Verbum nequam (ab aliis prolatum alicui) immutabit cor illius : hinc enim ingenerato ejus animo suspicio : ex qua in partes quatuor sese dividit animus, atque incipit dubitare in quovis negotio, an sit bonum malumve, seu commodum an noxium : peccatum an recte factum, sive usitata phrasi, vita et mors : his enim quatuor vita humana vertitur. At Græc. vestigium mutationis cordis : sive hæc sunt quibus perspicere possis animum cujusque immutatum ; si intellexeris ex aliquo negotio aliquid cuique noxium aut commodum, recte aut male factum secuturum. Et dominatrix illorum : his rebus imperat sermo assiduus, ut facile conjectare possis quo cujusque animus inclinaturus sit, si attenderis quibuscum assidue colloquatur : hinc enim vel maxime afficitur animus.

23. Qui sophistice loquitur : qui argute, non candide : melius ex Græc. qui sapientem se facit, sapientiam ostentat. Omni re : Græc. alimento : defraudabitur : carebit, privabitur ; cujus rei causa est id quod sequitur : nempe quod invisus, et omnia callide machinari visus, sibi relinquatur.

25. Est sapiens animæ suæ, sibi ipsi utilis, non ut ille multa monens alios, animæ suæ inutilis : de quo agitur vers. 21. [178]

dit : et fructus sensus illius fideles sunt.

27. Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.

28. Vita viri in numero dierum : dies autem Israel innumerabiles sunt.

29. Sapiens in populo hæreditabit honorem, et nomen illius erit vivens in æternum.

30. Fili, in vita tua tenta animam tuam : et si fuerit nequam, non des illi potestatem :

31. Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animæ omne genus placet.

32. Noli avidus esse in omni epulatione : et non te effundas super omnem escam :

33. In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.

34. Propter crapulam multi obierunt : qui autem abstinens est, adjiciet vitam.

diet : et fructus sensus illius fideles sunt.

Vir sapiens implebitur benedictione : et beatificabunt illum omnes qui vident.

Vita viri in numero dierum : dies autem Israel innumerabiles sunt.

 

Sapiens in populo suo hæreditabit fidem : et nomen ejus vivet in æternum.

Fili, in vita tua tenta animam tuam : et vide quid malum ei, et non des ei :

Non enim omnia omnibus expediunt : et non omni animæ omnia placent.

Noli esse insatiabilis in omnibus deliciis : et non te effundas super epulas.

In multis enim escis erit labor : et insatiabilitas appropinquabit usque ad choleram.

 

Propter edacitatem multi obierunt : qui autem attendit, adjiciet vitam.

28. Vita viri : ne te ipsum respexeris tam brevis ævi futurum, sed rempublicam, quæ est immortalis ; apud quam. nomen tuum in æternum vivet, vers. 29.

30. Tenta animam tuam : quod est, nosce teipsum : et si fuerit nequam ; si in malum propendere videris, ne permitte eam sibi.

32. Usque ad choleram : torsiones ex bile et cholera ortas. Allegorice : ut nimiis epulis, ita a nimiis voluptatibus abstinendum.

CAPUT XXXVIII.

De medicis ac medicina : eaque occasione de morbis et morte, ad 25 ; pro aegro oret medicus, 14 ; mortui ut lugendi, 16 et seqq. ; et quid in funeribus cogitandum, 23, 24. Sapientia postulat otium, 25 ; qua occasione de artium occupationibus ac primum de agricultura, et aliis, 26, ad finem : dum laborant, Deum legemque recogitent, 39.

VERSIO VULGATA.

1. Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.

SIXTINA VERSIO.

Honora medicum ad necessitates, honoribus illius : nam et illum creavit Dominus.

1. Honora medicum : quod etiam complectitur mercedem honorariam, ejus arti [179]

2. À Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.

3. Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.

4. Altissimus creavit de terra medicamenta : et vir prudens non abhorrebit illa.

5. Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?

6. Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.

7. In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones confidet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus.

8. Pax enim Dei super faciem terræ.

9. Fili, in tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te.

10. Averte a delicto, et dirige manus : et ab omni delicto munda cor tuum.

11. Da suavitatem et memoriam si-

Ab Altissimo enim est medela ; et a rege accipiet donationem.

Scientia medici exaltabit caput illius ; et in conspectu magnatorum suspicietur.

Dominus creavit de terra medicamenta : et vir prudens non abhorrebit illa.

Nonne a ligno indulcata est aqua :

Ut cognosceretur virtus illius ? et ipse dedit hominibus scientiam, ut glorificaretur in mirabilibus suis.

In his curavit, et abstulit dolorem ejus. Unguentarius in his faciet misturam : et non consummabit opera sua :

 

Et pax ab illo est super faciem terræ.

Fili, in infirmitate tua non despicias ; sed ora Dominum, et ipse curabit te.

Amove delictum, et dirige manus, et ab omni peccato munda cor.

Da suavitatem odoris, et me-

curæque debitam ; quo sensu dicitur : Honora Dominum de tua substantia, Prov., iii, 9 ; atque etiam : Honora patrem et matrem, Matth., xv, 4, 5, 6.

5. Nonne a ligno : quod est documento inditas virtutes arboribus, sive natura, sive supra naturam.

6. Virtus illorum : medicamentorum de quibus vers. 4. Græc. illius : ligni, de quo vers. 5.

7. Pigmenta : Græc. misturam, et non consummabuntur : nullum finem habebunt opera ejus : tot genera condimentorum pigmentorumque sunt : Græc. non consummabo : supple, unguentarius, non ad perfectum deducet, et tamen exinde.

8. Pax Dei, favor, benevolentia : ex qua plantae salubres : Græc. pax ab illo : scilicet unguentario, et grande adjumentum vitæ humanæ, Quidam hos versus sic jungunt : Non consummabit : non cessabit unguentarius, donec ab illo pax, seu valetudo tibi sit.

9. Ora Dominum : nec sis ut Amasias qui confisus est in arte medicorum, et non in Domino. Sic docet Ecclesiasticus declinare extrema ; neque contemnere, neque pluris quam oporteat, facere artem medicam.

10. Dirige manus, opera tua fac recta. Docet unde esse debeat initium procurandi morbi, nempe a procurando peccato : quo etiam pertinet sequens.

11. Da suavitatem : da sacrificium boni odoris : memoriam : memoriale : [180] simi-

milaginis, et impingua oblationem : et da locum medico :

12. Etenim illum Dominus creavit : et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.

13. Est enim tempus, quando in manus illorum incurras :

14. Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum et sanitatem, propter conversationem illorum.

15. Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.

16. Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus, incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.

 

17. Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die : et consolare propter tristitiam :

18. Et fac luctum secundum meritum ejus, uno die, vel duobus, propter detractionem.

 

 

19. À tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.

20. In abductione permanet tristi-

moriale similaginis, et impingua oblationem : quasi non sis. Et da locum medico :

Nam et illum Dominus creavit : et non discedat a te ; nam et ipso opus est.

Est tempus, cum et in manibus eorum suavitas odoris.

Nam et ipsi Dominum deprecabuntur, ut dirigat ipsis requiem et sanationem, propter restituendam valetudinem.

Qui peccat contra eum qui fecit eum, incidat in manus medici.

 

Fili, super mortuum deduc lacrymas : et quasi dira passus, incipe ploratum : et secundum judicium ejus contege corpus illius ; et non despicias sepulturam illius.

Amarum fac ploratum : et calefac planctum ;

 

Et fac luctum secundum dignitatem ejus, uno die, vel duobus, propter detractionem : et admitte consolationem propter tristitiam.

Ex tristitia enim provenit mors : et tristitia cordis flectet virtutem.

 

In abductione transit et tristi-

laginis : in sacrificio adhiberi solitæ : impingua oblationem : Græc. addit : quasi non sis ; quasi in extremo vitæ, ac statim moriturus, nisi Deum placaveris.

13. In manus illorum incurras : ideo non contemnendus a sanis, ut fit : Græcus hic et Latinus vers. seq. docent medicum, ut ipse quoque pro ægris deprecetur, ac victimam boni odoris offerat ; sic enim remedia melius successum.

16. Secundum judicium ejus : Græc. secundum dignitatem, ut vers. 18 ; alii : pro more.

17. Propter delaturam : cum effertur corpus.

18. Propter detractionem : ne quis tibi detrahat, aut dicat parce a te celebratum solemnem luctum : et tamen consolare : passive : Funde consolabiles lacrymas.

19. À tristitia : subaudi, cave tamen nimis lugeas : eo quod a tristitia, etc. ; cooperit virtutem : velut fluctu obruit, ac demergit omnem animi vim. Flectit cervicem : sub hoc velut pondere incurvatam.

20. In abductione : abducto cadavere et sepulto, permanet tristitia : hactenus [181]

tia : et substantia inopis secundum cor ejus.

21. Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te : et memento novissimorum,

22. Noli oblivisci : neque enim est conversio-, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.

23. Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie.

24. In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.

 

25. Sapientia scribæ in tempore vacuitatis : et qui minoratur actu, sapientiam percipiet. Qua sapientia replebitur

26. Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum ?

tia : et vita pauperis secundum corda.

Ne dederis in tristitiam cor tuum : repelle eam, memor novissimorum,

Et noli oblivisci : non est enim reditus : et huic non proderis, et teipsum pessimabis.

Memento judicii ejus ; quoniam sic, ut etiam tuum : mihi heri, et tibi hodie.

In requie mortui quiescere fac memoriam ejus ; et consolationem accipe in eo, in exitu spiritus illius.

Sapientia scribæ in opportunitate otii : et qui minoratur actu suo, sapientiam percipiet.

 

Quomodo sapientia replebitur qui tenet aratrum, et gloriatur in hasta stimuli, boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum ?

permanet : παραμένει. Nunc Græc. habet : παραϐαίνει, transit, clariore sensu : transit (paulatim), tristitia : et substantia ; Græc. vita inopis secundum cor ejus : luctu levato, vita fit laetior. Alii aliter legunt et vertunt, obscurissime sensu.

21. Memento novissimorum : in aliorum funere mortem tuam cogita : hoc utile : non autem ut te luctu conficias. Alii : Memento mortis quam lugendo accersas : ex antecedentibus.

22. Noli oblivisci quæ moneo de moderando luctu : neque enim est conversio ; sive reversio mortuorum, quantumvis lugeas.

23. Memor esto : quasi nomine mortui : judicii mei : legis quam subii.

24. In requie mortui requiescere, seu cessare, fac memoriam ejus : tolle luctum indefessum ex nimia recordatione : consolare illum : quasi diceret : Adhibe solatia ægro quandiu vivit : mortuum ne plus æquo lugeas. At Græc. consolationem accipe in exitu spiritus ejus : ne te nimio luctu conficias.

25. Sapientia scribæ (doctoris) in tempore (Græc. in opportunitate) vacuitatis : otii : otium ac secessus conquirendæ sapientiæ necessaria : unde Marthæ sollicitudo increpatur, Mariæ beatissima ad pedes Domini laudatur quies. Et qui minoratur actu : qui ab actione turbulenta ac negotiis cessat, sapientiam percipiet : qua sapientia replebitur ? per interrogationem, aut, ut habet Græc. Quomodo sapientia replebitur ?

26. Qui tenet aratrum : qui totus in bobus est, nihil aliud aut cogitat, aut loquitur, vel aliis addictus est artibus quas enumerat a fers. 26 ad 35. Qui gloriatur in jaculo : stimulo ad boves agitandos : conversatur, versatur, in operibus eorum ; is ergo quomodo sapientiæ attendat ? [182]

27. Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.

28. Sic omnis faber et architectus, qui noctem tanquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.

29. Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri. Vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur :

30. Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus :

31. Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.

32. Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.

33. In brachio suo formabit lutum : et ante pedes suos curvabit virtutem suam.

34. Cor suum dabit ut consummet linitionem ; et vigilia sua mundabit fornacem.

Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.

Sic omnis faber, et architectus, qui noctem tanquam diem transigit : qui sculpunt sculpturas signaculorum, et assiduitas ejus immutare varietatem ? Cor suum dabit ad assimilandam picturam : et vigilia ejus, perficere opus.

Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et addiscens pigro ferro. Vapor ignis durabit carnes ejus, et in calore fornacis concertabit.

Vox mallei innovabit aurem ejus : et contra similitudinem vasis oculi ejus.

Cor suum dabit in consummationem operum : et vigilia ejus, ornare in perfectionem.

Sic figulus sedens ad opus suum, et convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper in opus suum ; et in numero omnis operatio ejus.

 

In brachio suo formabit lutum : et ante pedes curvabit virtutem suam.

Cor suum dabit ut consummet linitionem ; et vigilia ejus, mundare fornacem.

28. Sic omnis faber. Jam transit ad fabros, aliaque opera, in quibus omnis artifex noctem tanquam diem (laborando) transigit ; atque adeo nullum colendæ sapientiæ relinquit locum. Qui sculpit signacula sculptilia : sigillorum cælaturas. Assiduitas ejus variat ; cor suum dabit ad similitudinem. Duo enumerat quibus maxime sculptorum pictorumque constat industria : alterum, varietas operis ; alterum, exacta ad naturam rerum expressio : vide autem quam hæc totum occupent animum : assiduitas ejus... cor suum dabit.

29. Considerans opus ferri : artem exercens in rudi ferro : ἂργῳ, nondum facto. Alii vertunt : pigro, duro, nec ductili aut sequace, emollita difficili. Concertatur : Græc. concertabit : laborabit : vel igne adhibito, ferri rigorem tanquam certando vincet.

30. Vox mallei innovat aurem ejus : assiduo pulsu iterata et innovata, aurem percutit. Contra similitudinem : attentus exemplari vasis quod fabricat. Ornabit in perfectionem : opus perpoliet, et ad summum artis adducet.

32. In numero : in quodam numeroso motu. [183]

35. Omnes hi in manibus suis speraverunt : et unusquisque in arte sua sapiens est :

36. Sine his omnibus non ædificatur civitas.

37. Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.

38. Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent : neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur :

39. Sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accommodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.

Omnes in manibus suis speraverunt : et unusquisque in arte sua sapiens est.

Sine ipsis non ædificabitur civitas :

Nec inhabitabunt, nec inambulabunt : et in ecclesia non transilient ;

Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent : neque palam facient justitiam et judicium : et in parabolis non invenientur.

Sed creaturam ævi confirmabunt : et deprecatio eorum in operatione artis, tantummodo accommodantis animam suam, et conquirentis in lege Altissimi.

35. 36. Omnes hi... unusquisque : sapiens est..., sine his ; quasi diceret : Hæc quidem opera suam habent sapientiam, humanæ societati necessariam, infimi tamen ordinis, non rerum gubernaculis natam, vers. 37 et seqq., neque comparandam veræ sapientiæ, de qua cap. seq.

37. Et non inhabitabunt : orationem sic construe : Sine his artibus non ædificatur civitas, ut vers. præcedenti : et non inhabitabunt, nec inambulabunt homines in ea, civitate scilicet : urbes desertæ erunt, atque inhabitabiles : et tamen illi artifices quorum tanta præstantia est, in ecclesiam, in legitimos cœtus, non transilient : non ad eos vocabuntur, neque ulli parti reipublicæ præerunt, ut exprimit seq.

38. Testamentum judicii : leges judiciorum : et in parabolis, arcanisque sententiis conquirendis non invenientur ; neque in his adhibebunt operam.

39. Sed creaturam ævi : res mortales, ac brevi tempore duraturas stabilient ; confirmabunt : et deprecatio : neque altius eorum vota pertingent, quam ut suæ artis opera præclare exequantur. Alii, interim tamen non sunt alieni a Deo, quem inter operandum invocant. Accommodantes : legi et ipsi auscultantes : at Græc. πλὴν τοῦ ἐπιδόντος, præter eum, longe ab eo qui se totum dedit intelligendæ legi ; quæ vera et homine digna sapientia est : de qua seq. cap., uti prædictum est.

CAPUT XXXIX.

Sapiens antiquorum gesta dictaque inquirit, 1, 2, 3 ; in publicis cœtibθs clarescet, 4 ; alienas gentes peragrat, discendi et experiendi gratia, 5 ; mane vigilat orationis causa, 6, 7 ; hinc sapientia, 8 ; auctor instinctu divino actus, 16, 17 ; glorificandus Deus, 20 ; cui nihil mirabile, 25 ; opera ejus perfecta, 26 ; bona quoque malis male vertunt, 31 ; ultores spiritus, 33 ; creaturæ omnes ultrices scelerum, 35, 36 ; omnia bona præstat Dominus, sed tempore suo, 39, 40 ; ideo laudandus, 41.

VERSIO VULGATA.

1. Sapientiam omnium antiquo-

SIXTINA VERSIO.

Sapientiam omnium antiquo-

[184]

rum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.

2. Narrationem virorum nominatorum conservabit : et in versutias parabolarum simul introibit.

3. Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur.

4. In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu præsidis apparebit.

5. In terram alienigenarum gentium pertransiet : bona enim et mala in hominibus tentabit.

6. Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum : et in conspectu Altissimi deprecabitur.

7. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.

8. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum :

9. Et ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino :

10. Et ipse diriget consilium ejus et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.

11. Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.

12. Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in sæculum non delebitur.

13. Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.

14. Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia.

rum exquiret sapiens, et in prophetiis vacabit.

Narrationes virorum nominatorum conservabit ; et in versutias parabolarum simul introibit.

Occulta proverbiorum exquiret ; et in ænigmatibus parabolarum conversabitur.

In medio magnatorum ministrabit ; et in conspectu præsidis apparebit.

In terram alienigenarum gentium pertransiet : bona enim et mala in hominibus tentavit.

Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum ; et in conspectu Altissimi deprecabitur.

Et aperiet os suum in oratione : et pro delictis suis deprecabitur.

Si Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebitur.

 

Ipse tanquam imbres emittet verba sapientiæ suæ ; et in oratione confitebitur Domino.

Ipse dirigit consilium ejus et scientiam, et in absconditis ejus meditabitur.

Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.

Collaudabunt multi intelligentiam ejus : usque in sæculum non delebitur.

Non recedet memoria ejus ; et nomen ejus vivet in generationes generationum.

Sapientiam ejus enarrabunt gentes ; et laudem ejus enuntiabit ecclesia.

2. Narrationem... versutias parabolarum : contra ac de fabris dixerat, supra, 38.

4. In medio : judicibus assessor dabitur.

10. Consiliabitur : inde rerum agendarum consilia sumet : secundum illud Psalmi cxviii, 24 : Consilium meum justificationes tuæ. [185]

15. Si permanserit, nomen derelinquet plusquam mille : et si requieverit, proderit illi.

16. Adhuc consiliabor, ut enarrem : ut furore enim repletus sum.

17. In voce dicit : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum, fructificate.

18. Quasi Libanus odorem suavitatis habete.

19. Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam, et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.

20. Date nomini ejus magnificentiam : et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis. Et sic dicetis in confessione :

21. Opera Domini universa bona valde.

 

 

22. In verbo ejus stetit aqua sicut

Si permanserit, nomen derelinquet plusquam mille : et si requieverit, acquirit sibi.

Adhuc meditatus enarrabo : et tanquam plenilunium repletus sum.

Exaudite me, filii sancti, et germinate, quasi rosa plantata super rivum agri.

 

Et quasi thus odorem suavitatis emittite :

Et florete florem, quasi lilium : diffundite odorem, et collaudate canticum. Benedicite Dominum in omnibus operibus :

 

Date nomini ejus magnificencentiam : et confitemini in laudatione ejus, in canticis labiorum, et in citharis. Et sic dicetis in confessione :

 

Opera Domini universa quia bona valde : et omne præceptum in tempore suo erit ; omnia enim in tempore suo quaerentur.

In verbo ejus stetit aqua, sicut

15. Si permanserit : si vita diutina perfruatur, nomen inclytum relinquet supra mille sapientes. Et si requieverit : si interierit : sibi ipsi laboraverit, et æterna præmia conquisiverit.

16. Adhuc consiliabor : non hic hærebo : exaggerabo sermones, ad sapientum gloriam commendandam. Ut furore Domini, atque instinctu illo grandi ac prophetico repletus sum : Græc. quasi plenilunium repletus sum : plena luce fulgeo : διχομηνία : dimidiatus mensis, sive bifariam sectus, hoc est plenilunium.

17. In voce dicit : arcana illa voce qua Dominus solet in cordibus loqui, passim apud prophetas : hac ergo arcana voce Deus hæc inspiravit, quibus adhortarer pios. Obaudite me, divini fructus : divina germina a Deo pullulantia, sive ut Græc. filii sancti.

18. Quasi Libanus : sive Græc. thus.

19. Florete flores : fundite flores ; efflorescite ut lilium. Collaudate canticum : canticum laudis canite.

20. In voce labiorum... in canticis labiorum : duplex versio seu lectio, ut videtur. Voce labiorum et citharis : voce cum instrumentis musicis juncta. Notum illud, confitemini, laudate : confessio, laus.

21 Bona valde : addit Græc. et omne præceptum in tempore suo erit ; omnia enim in tempore suo quærentur : quod ultimum Vulgata habet vers. 26 : vide etiam vers. 39 ; hoc est, præcepta aptat personis, locis, temporibus, rebus, etiam elementis, ut sequens ; quo fonte manarunt veteris novæque legis discrimina.

22. Exceptoria aquarum : stante mari Rubro, ac si receptaculis teneretur. [186]

congeries : et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum.

23. Quoniam in præcepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.

24. Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.

25. À sæculo usque in sæculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus.

26. Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ? omnia enim in tempore suo quaerentur.

27. Benedictio illius quasi fluvius inundavit :

28. Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes, quæ non exquisierunt eum, hæreditabit.

29. Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra : et viæ illius viis illorum directæ sunt : sic peccatoribus offensiones in ira ejus.

30. Bona bonis creata sunt ab initio : sic nequissimis bona et mala.

31. Initium necessariæ rei vitæ ho-

congeries ; et in sermone oris illius, exceptoria aquarum.

In præcepto ipsius omne beneplacitum : et non est qui minuat salutare illius.

Opera omnis carnis coram illo : et non est abscondi ab oculis ejus.

À sæculo in sæculum respexit : et nihil est admirabile in conspectu illius.

Non est dicere : Quid est hoc ? ad quid hoc ? omnia enim ad usus ipsorum creata sunt.

Benedictio illius quasi fluvius inundavit :

Et quomodo cataclysmus aridam inebriavit : sic iram suam gentes hæreditare faciet,

 

Sicut convertit aquas in salsuginem. Viæ illius sanctis directæ : sic iniquis offensiones.

 

 

Bona bonis creata sunt ab initio : sic peccatoribus mala.

 

Principium omnis rei necessa-

23. Placor : placentia : lætum quid, ut supra, iv, 13. Græc. omne beneplacitum, omnis causa lætandi. Non est minoratio, diminutio in salute ipsius : quæ per ipsum ; vim ejus salutarem nihil imminuit.

25. Nihil est mirabile. Nota præclaram sententiam : quoniam et antecedentia et præsentia et futura mente complexus, nihil novi intuetur ; ad hæc nihil quod ejus majestate ac potestate non sit inferius.

26. Quid est hoc ? quid est istud ? Græc. ad quid istud ? omnia enim tempore suo quœrentur : requirentur : necessaria esse comperientur : Græc. omnia ad usus suos creata.

28. Cataclysmus : inundatio : sic intelligi potest : sicut diluvium sub Noe terram inundavit : sic ira ejus hæreditabit : active : hæreditare, sortiri faciet.

29. Aquas in siccitatem : terra exsucca et arida ad immittendam famem : Græc. in salsuginem : ut habes Psalm. cvi, 34. Terram fructiferam in salsuginem : in sterilitatem, agris, velut sale conspersis ; sic impii, steriles, nulla gratia, nullo fructu. Viæ illius viis illorum : Græc. planior : Viæ illius (Dei scilicet) sanctis directæ (planæ, faciles) : sic iniquis offensiones.

30. Bona bonis : bona et mala : bona pura bonis creata comparataque sunt ab initio in paradiso voluptatis : et nequissimis : Græc. peccatoribus, quanquam mala pura commentis, tamen ex benignitate per hanc vitam præparavit Deus mala et bona, vitamque quæ malorum ac bonorum temperamento constat. Vide 32, et Græc.

31. Necessariæ rei : vide frugalitatem et simplicitatem. Ferrum : ad aratra, ad malleos. [187]

minum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.

32. Hæc omnia sanctis in bona : sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.

33. Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua :

34. In tempore consummationis effundent virtutem : et furorem ejus, qui fecit illos, placabunt.

35. Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt :

36. Bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.

37. In mandatis ejus epulabuntur : et super terram in necessitatem præparabuntur : et in temporibus suis non præterient verbum.

38. Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.

riæ ad vitam hominis, aqua, ignis, et ferrum, et sal, et siligo tritici, et mel, et lac, sanguis uvæ, et oleum, et vestimentum.

Hæc omnia sanctis in bona : sic peccatoribus in mala convertentur.

Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt flagella sua :

 

Et in tempore consummationis effundent virtutem : et furorem ejus, qui fecit illos, sedabunt.

Ignis, et grando, et fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt :

Bestiarum dentes, et scorpii, et viperæ, et rhomphæa vindicans in exterminium impios.

In mandato lætabuntur ; et super terram in necessitates præparabuntur : et in temporibus suis non præterient verbum.

 

Propterea ab initio confirmatus sum, et meditatus sum, et in scriptura reliqui.

33. Qui ad vindictam creati sunt : ex eventu, posteaquam a Deo defecerunt, ad id ordinati, ut divinam vindictam et ipsi exciperent, et in alios exercerent. In furore suo : in ira qua adversus hominum genus exardescunt, ut patebit sequente vers. Confirmaverunt tormenta, flagella sua, a se incussa, gravem in ictibus firmabunt manum : hos ergo commemorat, ut doceat quorum ope, ex vers. præcedente, omnia etiam per se bona, tamen malis malo vertant.

34. In tempore consummationis : interitus, internecionis, sive in novissimis diebus ; effundent virtutem ; vim illam pestiferam : et furorem ejus, qui fecit illos, placabunt : exsatiabunt digno supplicio : melius, tantas edent strages, ut Deum inflectant ad misericordiam et veniam. Cave autem intelligas immundos spiritus, ac sempiterno supplicio destinatos, tandem placaturos Deum ; quod sensit Origenes, sed ferme unus, et ab universa Ecclesia reprobatus.

35. Ignis, grando, fames. Præter ea, quæ cum bona sint, malis malo vertunt, sunt quædam per se noxia in ultionem comparata.

36. Rhomphæa : gladius anceps versatilis.

37. In mandatis ejus epulabuntur : Græc. lætitia efferentur, creaturæ illæ ultrices : alludit ad Psalm. cxlviii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies... quæ faciunt verbum ejus. Quo etiam sensu dictum est : Vocavit Dominus famem. IV Reg. viii, 1. In necessitatem præparabuntur : in necessariam ultionem.

38. Confirmatus sum : in timore Dei : et consiliatus sum : Græc. meditatus sum ; cogitavi tristes exitus impiorum : et (hæc) scripta dimisi, scripto mandavi : horum autem summa est, id quod sequitur : [188]

39. Omnia opera Domini bona : et omne opus hora sua subministrabit.

40. Non est dicere : Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore suo comprobabuntur.

41. Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.

Omnia opera Domini bona : et omnem usum in tempore ejus subministrabunt.

Et non est dicere : Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore comprobabuntur.

Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.

39. Omne opus hora sua : tempore suo.

40. Non est dicere : Hoc illo nequius est : apta enim sunt omnia, et suis constituta finibus, atque ex horum nexu par existit decor : unde vera ratio laudandi Deum.

CAPUT XL.

Jugum grave super filios Adam, a vers. 1 ad 12 ; mors inevitabilis, 12 ; impiorum inanes divitiæ, 13 ; liberalitas, 14, 17 ; vita sibi sufficiens, 18 ; quid cui anteponendum, 19, ad 27 ; timor Domini omnibus antecellit, 26 et seqq. ; ne mendices, 29 ad finem.

VERSIO VULGATA.

1. Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ, in matrem omnium.

2. Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio expectationis, et dies finitionis :

3. À residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere :

SIXTINA VERSIO.

Occupatio magna creata est omni homini, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem in sepultura in matrem omnium.

Cogitationes eorum, et timorem cordis, consideratio expectationis, dies finitionis.

À residente super thronum in gloria, et usque ad humiliatum in terra et cinere :

1. Occupatio magna : afflictio. Grave jugum : de quo jugo, sive onere miseris mortalibus imposito, hæc ponit : primum, quod incubet per totam vitam a natali ad sepulturam, vers. 1 ; secundum, quod sit repositum in curis, timoribus, vanis spebus, reliquis animi perturbationibus, vers. 2, 4, 5 et seqq., atque innumeris calamitatibus, vers. 9, 10 ; tertium, quod æque omnes premat, summos, infimos, medios, cujuscumque status homines, vers. 3 et seqq. ; qua de re præclare Aug. Contra Jul., vi, 10, n. 31, in fine : « Parvulos intuere quot et quanta mala patiantur ; in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant ; deinde jam grandes etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat ; tentat dolor aut labor, ut frangat ; tentat mæror, ut sternat ; tentat typhus (superbia) ut extollat : et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur jugum super filios Adam ? quod jugum non fuisset, nisi delicti originalis meritum præcessisset. »

2. Cogitationes. Quatuor hæc commemorat, quæ hominum genus maxime exagitent, curæ, metus, fallaces spes, postque labores tantos, mors. Adinventio expectationis : Græc. cogitatio expectationis : spei ludibria, quæ vel maxime homines distendunt et excruciant, quibus addendum id quod sequitur vers. 4. [189]

4. Ab eo, qui utitur hyacintho, et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio.

5. Et in tempore refectionis in cubili somnus noctis, immutat scientiam ejus.

6. Modicum tanquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus

7. Conturbatus est in visu cordis sui, tanquam qui evaserit in die belli. In tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem :

8. Cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.

9. Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella.

10. Super iniquos creata sunt hæc omnia : et propter illos factus est cataclysmus.

11. Omnia quæ de terra sunt, in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.

12. Omne munus et iniquitas de-

Ab eo qui portat hyacinthum, et coronam, et usque ad eum qui operitur lino crudo, furor, et zelus, et tumultus, et fluctuatio, et timor mortis, et iracundia perseverans, et contentio :

Et in tempore refectionis in cubili somnus noctis, immutat cognitionem ejus.

Modicum tanquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die speculae.

Conturbatus est in visu cordis sui tanquam qui evasit a facie belli : in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum terrorem.

 

Cum omni carne ab homine usque ad pecus : et super peccatores septupla.

Ad hæc, mors et sanguis, et contentio et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagellum.

Super peccatores creata sunt hæc omnia : et propter illos factus est cataclysmus.

Omnia, quæ de terra sunt, in terram revertuntur, et ab aquis in mare reflectunt.

Omne munus et iniquitas dele-

5. In cubili somnus, qui nec curæ expers, tot turbida insomnia terrent et exagitant, immutat scientiam, cogitationes, ejus : nova visa, atque aliam cogitandi et imaginandi rationem inducit.

6. Modicum tanquam nihil in requie : somnus initio ad momentum quietus. Et ab eo, ex illo, post illud minutum quietis tempus. Quasi in die respectus : Græc. specula, homo quasi in specula vigil collocatus, omnigena visa ac monstra perspicit.

7. Tanquam qui evaserit : fugibundus, vix ab hoste securus, cum omnia in tuto sint ; miraturque experrectus tantopere exagitatum se, nulla timendi causa.

8. Cum omni carne : cum omni animante : supple, hæc sunt.

9. Ad hæc mors : etiam violenta fuso sanguine : contentio, bellum : contritio et flagella, morbi, ipsa pestis.

10. Super iniquos : ergo ab initio hæc non erant : cataclysmus : diluvium. Hactenus de gravi jugo : nunc aliæ sententiæ.

11. Omnia : ut omnes aquæ in mare, ita terrena omnia in terram.

12. Omne munus : omnis in judiciis corruptela. Et iniquitas delebitur : nullo fructu corruet : fides autem non ita, et in sæculum stabit. [190]

lebitur : et fides in sæculum stabit.

13. Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur : et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.

14. In aperiendo manus suas, lætabitur : sic prævaricatores in consummatione tabescent.

lo. Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundæ super cacumen petræ sonant.

16. Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.

17. Gratia sicut paradisus in benedictionibus : et misericordia in sæculum permanet.

18. Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur : et in ea invenies thesaurum.

bitur : et fides in sæculum stabit.

 

Substantiæ injustorum sicut fluvius exsiccabuntur ; et sicut tonitruum magnum in pluvia personabit :

In aperiendo ipsam manus suas, lætabitur : sic prævaricatores in consummationem deficient.

Nepotes impiorum non multiplicant ramos ; et radices immundæ super duram petram.

 

Achi super omnem aquam, et oram fluminis, ante omne fœnum evelletur.

Gratia, sicut paradisus, in benedictionibus : et misericordia in sæculum permanet.

Vita sufficientis sibi operarii condulcabitur ; et super utraque, qui invenit thesaurum.

13. Substantiæ : res, pecuniæ iniustorum sicut fluvius, sicut torrens decurrant, siccabuntur : et sicut tonitruum magnum per pluviam inani ac nihil profuturo per nubes murmure personabunt : in divitum jactantia nihil nisi sonitus ac strepitus.

14. Sicut in aperiendo inopi manus suas lætabitur, prospere aget (vir bonus) : ita e contrario, prævaricatores, etc.

15. Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, sicut nec radices immundæ, plantæ infrugiferæ, illætabiles, quæ sunt super cacumen petræ : seu super duram petram, qua voce terminatur Græc. Vulgatus addit, sonant, hoc est, illæ plantæ ventis agitatæ, inanem tantum sonitum edunt, nulla stirpe, nullo fructu ; sonant autem, ex vers. seq. ἄχει, pro quod Vulgatus interpres legisse videtur ἤχει, seu potius, ἠχοῦσι, sonant.

16. Super aquam viriditas. Opponit siccitati plantæ super petram arescentis, virides herbas super aquam crescentes ; iisque virum bonum latenter comparat. Herba autem illa viridis ad oram fluminis, ante omne fœnum maturescet, atque adeo prima omnium, evelletur, secabitur, demetetur : ἄχει, varie legunt et interpretantur ; Grotio Ægyptia vos, significans illa virentia quæ Nilo exundante oriri soleant.

17. Gratia, seu collatum beneficium, sicut paradisus, sicut hortus irriguus, amoenus ac pomifer.

18. Vita... condulcabitur : quam vitæ laborisque sibi sufficientis dulcedinem sentiebat Paulus, dicens : Argentum et aurum, aut vestem nullius concupivi... quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ : quo nihil beatius, dicente Domino : Beatius est magis dare, quam accipere. Act., xx. 33, 35. Et in ea invenies thesaurum : inexhaustam scilicet bonorum copiam, ac beneficentiæ fontem. Græc. non ita commode : super utraque est (super illam sufficientiam, et super illam dulcedinem) qui invenit thesaurum, nullo sensu, nisi verum illum thesaurum intelligas, de quo scribitur : Thesaurus desiderabilis... in habitaculo justi. Prov., xxi, 20, et, Sapientia infinitus thesaurus est hominibus. Sap., vii, 14. [191]

19. Filii, et ædificatio civitatis confirmabit nomen, et super hæc, mulier immaculata computabitur.

 

20. Vinum et musica lætificant cor : et super utraque, dilectio sapientiæ.

21. Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque, lingua suavis.

22. Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus, et super hæc, virides sationes.

23. Amicus et sodalis in tempore convenientes : et super utrosque, mulier cum viro.

24. Fratres in adjutorium in tempore tribulationis, et super eos, misericordia liberabit.

25. Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque, consilium beneplacitum.

26. Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc, timor Domini.

 

27. Non est in timore Domini minoratio, et non est in eo inquirere adjutorium.

28. Timor Domini sicut paradisus

Filii et ædificatio civitatis confirmant nomen : et super utraque, mulier immaculata computatur.

Vinum et musica lætificant cor : et super utraque, dilectio sapientiæ.

Tibia et psalterium jucundam faciunt melodiam : et super utraque, lingua suavis.

Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super utraque, viriditatem sationis.

Amicus et sodalis in tempore occurrentes : et super utraque, mulier cum viro.

Fratres et adjutorium in tempore tribulationis : et super utraque, eleemosyna liberabit.

Aurum et argentum statuent pedem : et super utraque, consilium beneplacet.

 

Facultates et fortitudo exaltabunt cor : et super utraque, timor Domini.

Non est timori Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium.

Timor Domini sicut paradisus

19. Filii... confirmabit nomen : immortale faciet. Et super hæc, mulier immaculata : plus illa honoris viro conciliat castitate ac prudentia ; sic Manasses Juditha uxore habetur nobilis ; Iudith, viii, 2 ; sic Ruth Moabitidis gloria commendatur Booz : Ruth, ii, iii ; illustrat familias fortis illius mulieris virtus : Surrexerunt enim filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam. Prov., xxxi, 28. Animadverte autem, lector, sequentes versus ad 27. ejusdem figuræ esse.

22. Gratiam, venustatem et speciem (pulchritudinem) ; et super hæc, virides sationes : revirescunt enim quotannis arbores ; vultus gratia immedicabiliter deflorescit.

23. Convenientes : Græc. occurrentes : supple, jucunda res est.

24. Misericordia, sive eleemosyna.

25. Aurum et argentum constitutio pedum ; Græc. constabilient pedem, faciunt ut firmo consistas gradu : super utrumque, consilium beneplacitum est : Græc. consilium placet :

26. Et virtutes : Græc. robur.

27. Minoratio : damnum : et non est in eo : quem si habueris, nullum aliud auxilium desideraveris. [192]

benedictionis : et super omnem gloriam operuerunt illum.

29. Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas : melius est enim mori, quam indigere.

30. Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis.

31. Vir autem disciplinatus, et eruditus custodiet se.

32. In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.

benedictionis : et super omnem gloriam operuerunt illum.

Fili, vitam mendicationis ne vivas : melius est mori, quam mendicare.

Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in computatione vitæ : contaminabit animam suam in cibis alienis.

Vir autem sciens et disciplinatus custodiet se.

In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre ejus ignis ardebit.

28. Super omnem gloriam : veste induerunt (homines) super omnem aliam vestem inclyta.

29. Fili... ne indigeas ; Græc. vitam mendicitatis (seu mendici) ne vixeris.

Quam indigere : Græc. mendicare, propter inertiam, et vagandi necessitatem, atque inde orta flagitia ac dedecora.

30. Vir respiciens... non est vita ejus in cogitatione victus : Græc. non est vita ejus in computatione vitæ : ejusmodi vivendi ratio non est reputanda pro vita.

31. Custodiet se ab ejusmodi vita.

32. In ore imprudentis, impudentis, ἀναιδοῦς : condulcabitur, dulcis erit inopia : Græc. mendicatio ; inverecunda licet ac turpis. Et in ventre ejus : sæpe laborabit fame.

CAPUT XLI.

De morte, ad 8 ; cui amara aut optanda, i et seqq. Soboles et nomen quale, 8 ad 15 ; nomini consulendum, plusquam vitæ, 15 ; bona et mala verecundia, 19, ad finem : de quibus erubescendum, ibid.

VERSIO VULGATA.

1. O mors, quam amara est memoria tua, homini pacem habenti in substantiis suis ;

2. Viro quieto, et cujus viæ directe sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum !

3. O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,

4. Defecto ætate, et cui de omni-

SIXTINA VERSIO.

O mors, quam amara est memoria tua, homini pacem habenti in substantiis suis ;

Quieto, et prospere agenti in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum !

O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,

Defecto ætate, et cui cura est

3. Bonum est judicium tuum : decretoria sententia de morte.

4. Defecto ætate : Græc. extrema ætate, decrepito ; cui de omnibus cura est : curis exercita, neque certi quidquam habenti. Incredibili ; tanta virium [193] diffiden-

bus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam !

5. Noli metuere judicium mortis. Memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni :

6. Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ? sive decem, sive centum, sive mille anni.

7. Non est enim in inferno accusatio vitæ.

8. Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.

9. Filiorum peccatorum periet hæreditas : et cum semine illorum assiduitas opprobrii.

10. De patre impio queruntur filii : quoniam propter illum sunt in opprobrio.

11. Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini altissimi.

12. Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.

13. Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem.

14. Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur.

de omnibus, et diffidenti, et qui perdidit patientiam !

Noli metuere judicium mortis. Memento priorum te, et novissimorum : hoc judicium a Domino omni carni.

Et quid renues in beneplacito Altissimi ? sive decem, sive centum, sive mille anni :

 

Non est in inferno accusatio vitæ.

Filii abominabiles fiunt filii peccatorum, et qui conversantur parœciis impiorum.

 

Filiorum peccatorum periet hæreditas : et cum semine illorum erit assiduitas improperii.

De patre impio querentur filii : quoniam propter illum in opprobrio erunt.

Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Dei altissimi.

 

Et si nati fueritis, ad maledictionem nascemini : et, si mortui fueritis, in maledictionem separabimini.

Omnia quæ de terra sunt, in terram revertentur : sic impii a maledicto in perditionem.

Luctus hominum in cordibus ipsorum : nomen autem peccatorum non bonum delebitur.

tia, ut nec se ipse sustentet, et malis victus fatiscat : sive incredulo, nec in Deum fidenti.

6. Quid superveniet : quasi diceret : Age, dic quæ tibi eventura sint ex decretis Dei, quantovis vivas tempore ? Græc. Quid renues in beneplacito Altissimi ? quid est quod eludere ac declinare possis ?

7. Non enim est in inferno accusatio, sive redargutio vitæ ; hoc est, neque ante mortem evadere poteris quæ Deus decreverit, vers. præcedente ; neque post mortem anteacta mutare, reprehendere, aut emendare dabitur : omnino eventura sunt tibi quæcumque Deus dixerit.

12. In maledictione nascemini. Bonum enim erat ei, si natus non fuisset homo ille. Matth., xxvi, 24. Pars vestra, sors vestra.

13. À maledicto in perditionem : propter peccata maledicti, ac denique addicti supplicio.

24. Luctus hominum. Lugetur in impiis non tantum perditum corpus, sed etiam nomen extinctum. [194]

15. Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni.

16. Bonæ vitæ numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in ævum.

17. Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?

18. Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

19. Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo.

20. Non est enim bonum omnem reverentiam observare : et non omnia omnibus bene placent in fide.

21. Erubescite a patre et a matre, de fornicatione : et a præsidente et a potente, de mendacio :

22. À principe et a judice, de delicto : a synagoga et plebe, de iniquitate :

23. À socio et amico, de injustitia : et de loco, in quo habitas,

Curam habe de nomine. Hoc enim magis permanet tibi, quam mille magni thesauri auri.

Bonæ vitæ numerus dierum : et bonum nomen permanet in ævum.

 

Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia autem abscondita, et thesaurus occultus, quæ utilitas in utrisque ?

Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

 

Igitur revereamini in verbo meo.

 

Non est enim bonum omnem reverentiam observare : et non omnia omnibus in fide placent.

 

Erubescite a patre et matre, de fornicatione : et a præsidente et potente, de mendacio :

À judice et principe, de delicto : a synagoga et plebe, de iniquitate :

À socio et amico, de injustitia : et a loco, in quo habitas,

19. Verumtamen reveremini : verecundamini in his quæ jam edisseram. De rebus verendis dicturus, hæc præmonet.

20. Non est enim bonum : sive, ut habet Græc. neque enim quæ vis verecundia bona est. Et non omnia omnibus bene placent in fide. Non omnia omnibus æqua fide probanda et excipienda sunt ; discrimen enim est personarum et rerum. Hæc itaque sunt quæ ex utroque capite merito erubescatis.

21. À patre... de fornicatione : quod reverentia paterni maternique nominis, castæque institutionis domi susceptae, lædatur per intemperantiam. À præsidente, de mendacio : quod est indicium pessimæ indolis, præsertim erga præsides ac magistratus, quibus nihil magis debetur quam veritas, qua et scelerum ultio, et ratio æquitatis, et universæ reipublicæ administratio nititur.

22. À principe et a judice, de delicto : turpe est enim coram eo delinquere qui ultor est scelerum. Jam a præsidibus sive gubernatoribus et a judicibus, aliisque magistratibus transit ad populum : a cujus synagoga, sive cœtu publico, erubescendum est maxime de iniquitate sive injustitia et calumnia, quæ adversus plebem sunt invidiosissima.

23. À socio et amico, de injustitia : qua vel maxime amicitia et societas humana solvitur : de loco in quo habitas, 24, de furto : probro enim tibi vertit indisciplinatum famulitium, ac domus patens latrociniis. De veritate Dei et testamento : hoc est, si a domo tua Dei abest veritas ; lex exulat. De discubitu in panibus : Græc. de impingendis cubitis (mensæ) in panibus (inter cibos) qui [195] cor-

24. De furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :

25. À salutantibus de silentio : a respectu mulieris fornicariæ : et ab aversione vultus cognati.

26. Ne avertas faciem a proximo tuo : et ab auferendo partem, et non restituendo.

27. Ne respicias mulierem alieni viri ; et ne scruteris ancillam ejus : neque steteris ad lectum ejus.

28. Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes.

De furto : et a veritate Dei et testamenti : a fixione cubiti in panibus, ab obfuscatione accepti et dati :

Et a salutantibus de silentio : ab aspectu mulieris fornicariæ : et ab aversione vultus cognati :

Ab ablatione partis et dationis :

 

 

À consideratione mulieris conjugata ; a sollicitatione ancillæ ejus : et ne steteris super lectum ejus.

Ab amicis de sermonibus improperii : et postquam dederis, ne improperes.

poris situs indecorus, et ventri deditum monstrat. Et ab obfuscatione : si in computo dati et accepti rationem involvas quo fraudi facias locum.

25. À salutantibus de silentio. Fastuosum enim, salutantes nec alloquio dignari. À respectu... ab aversione vultus cognati. Nihil turpius quam, si vel in impudicam mulierem intendas oculos, vel a cognato quamvis inope avertas per superbiam aut immisericordiam.

26. Ab auferendo, furando, subtrahendo partem, sortem sive rem alicujus : Græc. ab auferenda parte et dono ; atque universim re proximi, sive hæreditate sive donatione acceperit.

27. Ne scruteris, sollicites, aut circumvenias ancillam ejus : super lectum ejus : fœminino casu : Græc. ancillæ.

CAPUT XLII.

Pergit de verecundia, sive erubescentia, ejusque causis, 1 ad 12 ; diligentia ad rem tuendam, 6, 7 ; curandae filiæ, 9 et seqq. ; mulieres, 12 et seqq. Incipit collaudare Deum, lo ad finem. Omnia plena ejus gloria, 16 ; omnia novit, etiam corda hominum et res futuras, 18 et seqq. ; opera ejus inenarrabilia : immutabilis, omnipotens, cui omnia obediunt, 24.

VERSIO VULGATA.

1. Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum : ne pro his omni-

SIXTINA VERSIO.

Ab iteratione, et sermone auditus, et a revelationibus sermonum absconditorum : et eris verecundus vere, et inveniens gratiam coram omni homine : ne

1. Et eris vere sine confusione. Græc. Et eris verecundus vere ; non falsa illa, quam dixi, verecundia. Ne pro his omnibus, quæ sequuntur, confundaris : primum in accipiendo personam ; est enim in ea re falsus pudor. Item. [196]

bus confundaris, et ne accipias personam, ut delinquas.

2. De lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium.

3. De verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,

4. De æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,

5. De corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.

6. Super mulierem nequam bonum est signum.

7. Ubi manus multæ sunt, claude ; et quodcumque trades, numera et appende : datum vero et acceptum omne describe.

8. De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus : et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.

9. Filia patris abscondita, est vigilia, et sollicitudo ejus aufert som-

pro his confundaris, et ne accipias personam, ut delinquas.

De lege Altissimi, et testamento, et de judicio, justificando impium :

De verbo socii, et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum :

 

De exacta ratione stateræ et ponderum : de acquisitione multorum et paucorum :

De indifferenti venditione et mercatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.

Super mulierem nequam bonum est sigillum.

Et ubi manus multæ sunt, claude. Quodcumque tradideris, in numero et pondere : et datio et acceptio, omnibus in scriptura.

De disciplina insensati et stulti, et decrepiti litigantis cum adolescentibus. Et eris eruditus vere, et probatus in conspectu omnis viventis.

Filia patri abscondita, vigilia ; et sollicitudo ejus aufert som-

2. De lege observanda : testamento, fœdere : judicio : rei judicatæ auctoritate justificare : ut justifices prævaricatores. Cave etiam de sequentibus erubescas.

3. De verbo sociorum et viatorum : de tuendis sociis ac peregrinis sive 'de servandis pactis circa societatem, ac peregrinationes mercaturæ gratia. De datione : de partiunda hæreditate inter amicos, qui fidei tuæ se commiserint.

4. De æqualitate, de acquisitione, sive possessione multorum et paucorum : de rerum pretio ex mercium quantitate. Jam ad qualitatem.

5. De corruptione : sive alteratione specierum, vini puta, frumenti : Vulgatus legit διαφτόρου, quod corruptum sonat : Græc. ἁδιαφόρου, de indifferenti venditione : melius διαφόρου, ut alii codices, hoc est, de diversα venditione, sive de natura mercium, rerumque pretiis, sanguinare : cruentare flagris : supple, ne confundaris, ex vers. I.

6. Super..., bonum est signum : adversus uxorem malam ac rapacem, opus est sigillo ad res obsignandas et claudendas.

8. De disciplinα : de eruditione ; turpe est enim docere indociles et stultos ; continuatio est dictorum vers. 5, sive ordo perturbatus a scriptoribus : seu vers. 6 et 7. per parenthesin interserti. De tuendis senioribus, qui judicantur ab adolescentibus : quod rebus turpissimis merito annumerandum.

9. Filia patris abscondita, sive virgo : alma, hebraice : est vigilia : causa vigilandi. Has causas quinque commemorat : 1. Ne florem ætatis innupta prætereat, quod turpe habetur, I Cor., vii. 36. Altera, ne viro tradita, ei odio sit : [197]

num, ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata, odibilis fiat :

 

10. Ne quando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur : ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.

11. Super filiam luxuriosam confirma custodiam : ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.

12. Omni homini noli intendere in specie : et in medio mulierum noli commorari :

13. De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.

 

14. Melior est enim iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

15. Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.

16. Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.

17. Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ

num : in juventute sua, ne forte fiat superadulta et cum viro commorata, ne forte odio habeatur :

In virginitate, ne forte polluatur, et in paternis suis gravida inveniatur : cum viro manens ne forte transgrediatur, et cum cohabitaverit, ne forte sit sterilis.

Super filia non avertente se confirma custodiam : ne quando faciat te gaudium inimicis, fabulam in civitate, et vocatum populi ; et confundat te in multitudine plurimorum.

Omni homini noli intendere in speciem : et in medio mulierum noli considere.

De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris.

Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

 

Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi, enarrabo : in sermonibus Domini opera ejus.

Sol illuminans per omnia respexit : et gloria ejus plenum est opus ejus.

Nonne indidit sanotis Dominus enarrare omnia mirabilia ejus,

3. Ne virgo delinquat, familiæque probro sit : 4. Ne nupta adulteretur : 5. Ne sterilis flat. Ne adulta efficiatur, superadulta, I Cor., vii. 36.

11. Super filiam luxuriosam... ne quando faciat... a detractione : propter detractionem : et objectione, accusatione plebis, quæ tibi turpissima quæque objiciat et imputet. Hæc quidem in Latinis. Græc. autem : ne quando te faciat gaudium, eia. nominatum, seu potius accusatum a populo, eumque quem adducat in exemplum malæ rei.

12. Omni homini : cave inter homines id optimum ducas, quod est pulcherrimum : Alioqui muliebris species te facillime caperet.

13. Iniquitas viri. Clarus sensus : at Græc. de vestimento, etc. et a muliere, nequitia mulieris : quam sponte innascitur vesti tinea, tam facile nequitia mulieri.

14. Mulier benefaciens : sive prona et facilis ministra voluptatum, unde subdit : confundens in opprobrium.

14. Memor ero. Libri conclusio qua Deum et magnos viros laudat, ut in Præfatione diximus. In sermonibus Domini opera ejus : in Scripturis sanctis, ut docent sequentia ; Deus enim ipse suam nobis gloriam enarravit. [198]

confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua ?

18. Abyssum, et cor hominum investigavit : et in astutia eorum excogitavit.

19. Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.

20. Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.

21. Magnalia sapientiæ suæ decoravit qui est ante sæculum, et usque in sæculum, neque adjectum est.

22. Neque minuitur, et non eget alicujus consilio.

23. Quam desiderabilia omnia opera ejus, et tanquam scintilla, quæ est considerare !

24. Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.

 

25. Omnia duplicia, unum contra

quæ confirmavit Dominus omnipotens, ut firmaretur in gloria ipsius universum ?

Abyssum et cor investigavit : et in astutiis eorum meditatus est.

 

Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi : annuntians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt ; et revelans vestigia occultorum.

Non præteriit illum omnis cogitatus : non abscondit se ab eo ullus sermo.

Magnalia sapientiæ suæ decoravit, et quatenus est ante sæculum, et in sæculum : neque adjectum est ei,

Neque imminutum, et non eguit aliquo consiliario.

Quam desiderabilia omnia opera ejus, et tanquam scintillæ, est considerare !

Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum in omnibus necessitatibus, et omnia obediunt.

Omnia duplicia, unum contra

18. In astutia eorum excogitavit : astutissima quæque et occultissima humanas mentis inspexit.

19. In signum ævi : infra, xliii. 6. Luna... in tempore suo ostensio temporis et signum ævi. Alludit ad illud Geneseos, 1, 14. Fiant luminaria... et sint in signa et tempora, et dies, et annos. Vidit ergo Deus a se instituta signa temporum ; atque omne inde decurrens ævum, simulque et quod fuit et quod futurum est : revelans non modo manifesta signa, verum etiam minutissima quæque vestigia occultorum : imo nihil occultum : ex vers. seq.

21. Qui est ante sæculum : eo quod sit æternus, et omnia sive antecedentia sive futura simul mente complectatur, ideo : neque adjectum est, 22, neque minuitur opus ejus ; ac statim opera sua ad perfectum perduxit sine monitore, sine consilio.

23. Et tanquam scintilla. Operum Dei non magnitudinem totam, aut lucem sed scintillam tantum mortales perspicere possumus ; et tamen intelligimus res esse considerata dignissimas. Job, xxvi, 14. Græc. et scintillæ instar : alia lectio : sicut scintillas, est (licet) considerare : alia lectio ; usque ad scintillam ; etiam minutissima digna sunt quæ consideres.

24. Et in omni necessitate : quotiescumque opus est.

25. Omnia duplicia ; seu gemina sunt : neque tantum fecit diem, verum etiam noctem ; neque tantum solem qui diei præesset, verum etiam lunam quæ nocti ; [199]

unum, et non fecit quidquam deesse.

26. Uniuscujusque confirmavit bona. Et quis satiabitur, videns gloriam ejus ?

unum : et non fecit quidquam deficiens.

Unum unius confirmavit bona : et quis satiabitur, videns gloriam ejus ?

neque tantum æstum, verum etiam frigus ; neque tantum mare, verum etiam aridam : vide xxxiii, 15. Neque fecit quidquam deesse : hinc fit, ut rerum universitas perfecta sit, Græc. neque deficiat quidquam. Omnia enim suis instructa sunt commodis ; unde subdit :

26. Uniuscujusque confirmavit bona : unicuique propria stabili ordine attribuit.

CAPUT XLIII.

Continuatio laudum Dei : ab operibus : cœlo : sole : stellis : cæteris, toto capite : super opera sua magnus : omni laude major, 29, 30, 33 et seqq.

VERSIO VULGATA.

1. Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cœli in visione gloriæ.

2. Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.

3. In meridiano exurit terram : et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? Fornacem custodiens in operibus ardoris :

 

4. Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos.

5. Magnus Dominus, qui fecit il-

SIXTINA VERSIO.

Gloriatio altitudinis, firmamentum puritatis, species cœli in visione gloriæ.

Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.

In meridiano suo exsiccat regionem : et in conspectu ardoris ejus quis sustinebit ? Fornacem sufflans in operibus ardoris :

Tripliciter sol exurens montes, vapores igneos insufflans ; et refulgens radiis obfuscat oculos.

 

Magnus Dominus, qui fecit il-

1. Altitudinis firmamentum : excelsum firmamentum sive cœlum pulchritudo ejus est. Ea res est in qua maxime elucescat pulchritudo operum Dei, vel templum ejus est, ac domicilium ; ea phrasi qua templum in Scripturis passim appellatur decor. Species cœli : forma cœli visu præclara. Græc. Gloria altitudinis, firmamentum puritatis, species cœli ; quibus commendatur cœli pulchritudo, quod sit excelsum, quod purum et incorruptum ac limpidæ lucis fons, quod illustre ac splendidum.

2. Sol in aspectu annuntians : sol oriens ut primum aspicitur, ac velut e carcere exit curriculum peracturus, annuntiat Dei gloriam, sive lætitiam mortalibus. In exitu : post noctis tenebras. Vas admirabile : instrumentum, σκεῦος, machina admirabilis : hic oriens, jam meridies.

3. Fornacem custodiens : imo, Græc. sufflans, ac velut follem accendens faber ferrarius, est ia operibus ardoris : ingentem ardorem excitat : ita

4. Tripliciter : triplo seu multo magis sol ; quippe qui exurat montes. Radios igneos. Vide Græc. [200]

lum, et in sermonibus ejus festinavit iter.

6. Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.

7. À luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione.

8. Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.

9. Vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose.

10. Species cœli, gloria stellarum, mundum illuminans, in excelsis Dominus.

11. In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.

12. Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo.

13. Gyravit cœlum in circuitu gloriæ suæ, manus Excelsi aperuerunt illum.

14. Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui.

lum : et in sermonibus ejus festinavit iter.

Et luna in omnibus in tempore suo, ostensionem temporum, et signum ævi.

À luna signum diei festi : luminare quod minuitur super consummationem.

Mensis secundum nomen ejus est : crescens mirabiliter mutatione.

Vas castrorum in celsitudine, in firmamento cœli resplendens.

 

Species cœli, gloria stellarum, ornatus illuminans, in excelsis Dominus'.

In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.

Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in fulgore suo.

Gyravit cœlum in circuitu gloriæ : manus Excelsi aperuerunt illum.

Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes judicii sui.

5. In sermonibus ejus : Dei, ipso jubente : festinavit iter ; ad occasum praecipitat.

7. À luna signum diei festi : neomeniæ. Luminare : cujus ea natura est, ut postquam ad perfectum venit, statim deficere incipiat.

8. Mensis secundum nomen ejus est : prout luna alia et alia nominatur crescens Seu decrescens, ita processus mensis agnoscitur. In consummatione ; donec perfecta sit, plenoque orbe luceat. Græc. crescens mirabiliter ; mira incrementa capiens in mutatione : seu, crescens mirabiliter variatur.

9. Vas (instrumentum, sive opus) castrorum in excelsis. Hinc stellarum exercitus passim apud Prophetas ; quæque sua in specula ac statione collocatur, velut metatis, non in terra, sed in excelso, castris.

10. Species cœli : pulchritudo cœli, stellarum gloria mundus illustris, testatur in excelsis esse Dominum omnia collustrantem.

11. In verbis Sancti (Dei) stabunt ad judicium : secundum judicium, sive lege et ordine suo. In vigiliis suis : in specula et statione sua : sicut Baruch, iii, 34, 35. Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis... vocatæ sunt, et dixerunt Adsumus.

13. Gyravit cœlum : accusativo casu, Deus velut ducto circino descripsit cœlum in orbem : aperuerunt : Græc. extenderunt.

14. Coruscationes judicii sui : testes. [201]

15. Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.

16. In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.

17. In conspectu ejus commovebuntur montes : et in voluntate ejus aspirabit Notus.

18. Vox tonitrui ejus verberabit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus :

19. Et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem : et sicut locusta demergens descensus ejus.

20. Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.

21. Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fiet tanquam cacumina tribuli.

 

22. Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis.

23. Et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.

Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nubes sicut aves.

In magnitudine sua confortavit nubes : et confracti sunt lapides grandinis.

Et in aspectibus ejus commovebuntur montes : in voluntate spirabit Notus.

Vox tonitrui ejus parturire fecit terram : et tempestas Aquilonis, et vortex spiritus.

Sicut aves deorsum volantes, dispergit nivem : et sicut locusta divertens descensus ejus.

 

Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus : et super imbrem ejus expavescet cor.

Et pruinam sicut salem effundit super terram : et cum congelaverit, fit cacumina tributorum.

Frigidus ventus Aquilo flabit, et gelabit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquæ requiescet, et tanquam loricam induet aqua.

Devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut ignis.

15. Aperti sunt thesauri : venti velut ex thesauro Dei producti : Psal. cxxxiv, 7, quibus circummactæ nubes evolaverunt.

16. Confracti sunt lapides grandinis, velut excisa rupe, hinc inde sparguntur.

18. Vox, sonitus, tonitrui ejus verberabit terram : Græc. parturire fecit, concussit, commovit, ut dolores parientem. Congregatio, Græc. vortex spiritus : ventorum turbines,

19. Et sicut avis... aspergit nivem, ita ut sit sicut avis deponens ad sedendum, declinans ad insidendum terræ. Græc. Sicut aves deorsum volitantes, spargit nivem. Et sicut locusta demergens : in terram devoluta. Græc. Sicut locusta divertens descensus ejus : nix tanta copia cadit, quanta locustarum ex alio loco in alium divertentium nubes, ut fit in plagis mundi ferventioribus.

20. Super imbrem ejus : Dei : expavescet cor : tanquam redituro diluvio.

21. Gelu ; Græc. pruinam, sicut salem : (quæ pruina) concreta fiet (sicut) cacumina tribuli : in aculeorum formam. Hæc quidem de pruina : jam ad aquas congelatas.

22. Gelavit, concrevit crystallus ab aqua... sicut lorica induet se aquis : imo ut habet Græc. tanquam lorica induetur aqua : aquarum mollities, glacie velut lorica tecta, ab omni ictu tuta est.

23. Et devorabit montes : posset intelligi de vento Borea, de quo vers. 22, [202]

24. Medicina omnium in festinatione nebulæ : et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.

25. In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, et plantavit in illa Dominus insulas.

26. Qui navigant mare, enarrent pericula ejus : et audientes auribus nostris admirabimur.

27. Illic præclara opera et mirabilia : varia bestiarum genera et omnium pecorum, et creatura belluarum.

28. Propter ipsum confirmatus est itineris finis : et in sermone ejus composita sunt omnia.

29. Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum, ipse est in omnibus.

30. Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim Omnipotens super omnia opera sua.

31. Terribilis Dominus, et magnus

Medicina omnium in festinatione nebula ; ros obvians ab ardore exhilarabit.

 

Cogitatione sua pacavit abyssum : et plantavit eam Jesus.

 

 

Qui enavigant mare, enarrant pericula ejus : et audientes auribus nostris admiramur.

Et illic incredibilia et admirabilia opera. varietas omnis animalis, creatura cetorum.

 

Per ipsum prosper processus, finis ejus : et in verbo ejus composita sunt.

Multa dicemus, et non assequemur : et consummatio sermonum ipse est in omnibus.

Glorificantes quo valebimus ? ipse enim est magnus super omnia opera sua.

 

Terribilis Dominus, et magnus

qui immissi glacie, exsiccatisque herbis, exuret desertum : notum illud ;

— Boreæ penetrabile frigus adurit.

sed sequentia vetant : melius a frigore ad æstum transit. Devorabit montes, Deus, per æstivos ardores.

24. Medicina omnium : hujus æstus omnia exsiccantis et consumemus remedium, seu refrigerium est, nebula roscidæ instar nubis subito diffusa. Et ros obvians, humilem, quietum efficiet eum : æstum, ardorem. Græc. planior, ab æstu exhilarabit, recreabit, refrigerabit ; supple, terram.

25. In sermone ejus siluit ventus. Dixit, et stetit spiritus procellæ... et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. Psalm. cvi, 25, 29. Plantavit, fixit in illa, abysso, mari, Dominus insulas : circumfrementibus licet fluctibus, stabiles. Græc. plantavit eam Jesus : nullo sensu : Ἰησοῦς, Jesus, pro νήσους, insulas.

26. Qui navigant mare : allusum ad illud Psal. cvi, 23, 24. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini.

27. Creatura belluarum : Græc. cetorum.

28. Propter ipsum : per ipsum Deum scilicet confirmatus est : prospere processit itineris per mare finis : exitus, Græc. Per ipsum (Deum) felix processus viæ finis est ejus : hoc est, per ipsum, iter per mare prospero exitu desinit.

29. Consummatio sermonum : Græc. summa sermonum (atque) universum ipse est, Deus scilicet : sic Eccl., xii, 13.

30. Gloriantes ad quid valebimus ? Quid proficiemus, quantumvis recte dicendi gloria efferamur, cum ipse non tantum sermones nostros, sed etiam sua opera antecedat ? Quod congruit 32, 33, 34. [203]

vehementer ; et mirabilis potentia ipsius.

Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis : excedet enim et adhuc.

 

 

 

 

Et exaltantes illum, abundate in virtute : ne laboretis ; non enim comprehendetis.

Quis vidit eum, et enarrabit ? et quis magnificat eum, sicut est ?

 

Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus.

Omnia enim fecit Dominus : et piis dedit sapientiam.

vehementer ; et mirabilis potentia ipsius.

32. Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis : supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus.

33. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.

34. Exaltantes eum, replemini virtute. Ne laboretis ; non enim comprehendetis.

35. Quis videbit eum, et enarrabit ? et quis magnificabit eum, sicut est ab initio ?

36. Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus.

37. Omnia autem Dominus fecit : et pie agentibus dedit sapientiam.

33. Benedicentes : altera versio præcedentis.

CAPUT XLIV.

Incipit laus virorum illustrium, Enoch ; Noe ; Abraham : promissiones : Isaac : Jacob.

VERSIO VULGATA.

 

1. Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.

2. Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a sæculo.

3. Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute, et prudentia

SIXTINA VERSIO.

Patrum Hymnus.

Laudemus nunc viros gloriosos, et parentes nostros generatione.

 

Multam gloriam creavit Dominus, magnificentiam suam a sæculo.

Dominantes in regnis suis, et viri nominati in potentia, consi-

1. Laudemus viros gloriosos. In his laudibus duo maxime advertenda sunt. Primum, ut quemque signet proprio charactere paucis. Alterum, ut per viros illustres quos laudandos suscepit, brevem totius populi contexat historiam. Quos autem imprimis laudandos seligat, exponet vers. 6, 3 et 4. In generatione sua : ætate, vita.

3. In potestatibus : Græc. in regnis suis. Nuntiantes in prophetis : Græc. in prophetiis, annuntiantes autem, supple, futura. En ergo quos laudandos suscipiat ; prophetas, et populi duces ; atque hos inter pontifices, qui principes [204]

sua præditi : nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum,

4. Et imperantes in præsenti populo, et virtute prudentiæ populis sanctissima verba.

5. In peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum.

 

6. Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes : pacificantes in domibus suis.

7. Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus.

8. Qui de illis nati sunt, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum :

9. Et sunt quorum non est memoria : perierunt quasi qui non fuerint : et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.

10. Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt :

11. Cum semine eorum permanent bona,

12. Hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum :

13. Et filii eorum propter illos usque in æternum manent : semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.

14. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt : et nomen eorum vivit in generationem et generationem.

15. Sapientiam ipsorum narrent

liantes in intellectu suo, annuntiantes in prophetiis :

 

Rectores populi in consiliis, et intellectu litteraturæ populi :

 

Sapientes sermones in disciplina eorum : requirentes modos musicos, narrantes carmina in Scriptura.

Homines divites subministrati in fortitudine, pacem habentes in habitationibus suis.

Omnes isti in generationibus gloriam adepti sunt ; et in diebus ipsorum gloriatio.

 

Sunt eorum qui reliquerunt nomen ad enarrandum laudes :

 

Et sunt quorum non est memoria, et perierunt quasi qui non fuerint : et nati sunt quasi non nati, et filii eorum post eos.

 

Sed hi viri misericordiæ, quorum justitiæ non sunt traditæ oblivioni.

Cum semine eorum permanebit bona hæreditas, nepotes eorum :

In testamentis stetit semen eorum.

 

Et filii eorum propter illos : usque in æternum manebit semen eorum ; et gloria illorum non delebitur.

Corpus ipsorum in pace sepultum est : et nomen eorum vivit in generationes.

 

Sapientiam ipsorum narrabunt

populi vocabantur. Unde non modo Aaronem, verum etiam Phineen, Jesum filium Josedec, postremo Simonem sua ætate nobilem.

4. Imperantes in præsenti populo : Græc. rectores populi in consiliis, et virtute prudentiæ : sensus obscurus et suspensus, neque Græcus clarior. Summa ex utroque textu conflata, laudandos esse eos qui populo erudito (lege Domini) prudentia sua præeant.

5. Modos musicos : sacra cantica, in cœtu populi præcinenda, puta Psalmos, aliaque ejusmodi carmina, quod etiam ad prophetiam pertinet.

12. In testamentis, in fœdere cum Abramidis pacto. [205]

populi, et laudem eorum nuntiet Ecclesia.

16. Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus pœnitentiam.

17. Noe inventus est perfectus, justus : et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

18. Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium.

19. Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.

20. Abraham magnus pater multitudinis gentium : et non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.

21. In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

22. Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terræ cumulum.

 

23. Et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.

24. Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus.

25. Benedictionem omnium gen-

populi, et laudem annuntiat Ecclesia.

Enoch placuit Domino, et translatus est, exemplum pœnitentiæ generationibus.

Noe inventus est perfectus justus : in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.

Ideo fuerunt reliquiæ ipsi terræ : ideo factum est diluvium.

Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleretur diluvio omnis caro.

Abraham magnus pater multitudinis gentium : et non est inventus similis in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo :

Et in carne sua stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.

Ideo in jurejurando statuit illi benedicere gentes in semine ipsius, multiplicare illum quasi terræ cumulum,

Et sicut stellas exaltare semen illius, et hæreditatem dare illis a mari usque ad mare, et a flumine usque ad extremum terræ.

Et in Isaac statuit ita, propter Abraham patrem ejus,

Benedictionem omnium homi-

16. Henoch. Primus omnium propter pietatem donatus a Deo, et ad cœlum translatus, qui etiam a Juda apostolo prophetasse memoretur, Judæ, 14 ; reservatos denique ad finem sæculi, ut cum Elia prophetico fungatur officio : nempe Ut det gentibus pœnitentiam : ex antiqua hebraici et christiani populi traditione. Græc. exemplum pœnitentiæ generationibus, ætatibus secuturis vix ullo sensu, cum nec peccatum ejus, nec pœnitentia memoretur. Ad hunc redit, xlix, 16.

17. Reconciliatio : commutatio ; Græc. compensatio, sceleribus gentis humanæ hujus virtute pensatis.

18. Ideo dimissum est reliquum terræ : relictæ orbi terrarum reliquiæ, unde genus humanum resurgeret : Græc. obscurior.

19. Testamenta sæculi : pactum sempiternum.

21. In carne ejus... testamentum. Alludit ad illud Gen., xvii, 13 : Eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum ; circumcisionis sacramento.

22. Ideo jurejurando. Vide Græc. Terræ cumulum : arenam innumerabilem.

23. À mari usque ad mare : ex Psal. LXXI, 8. [206]

tium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.

26. Agnovit eum in benedictionibus suis ; et dedit illi hæreditatem : et divisit illi partem in tribubus duodecim.

27. Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

num, et testamentum, et requievit super caput Jacob.

 

Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi in hæreditate : et divisit partes ejus : in tribus partitus est duodecim.

Et eduxit ex eo virum misericordiæ, invenientem gratiam in oculis omnis carnis.

27. Homines misericordiæ : Græc. singulari numero virum misericordia : Moysen, de quo cap. seq.

CAPUT XLV.

Moyses, Aaron : sacerdotium, Aaroni et filiis : Dathan, Abiron, Core, Phinees.

VERSIO VULGATA.

1. Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est.

2. Similem illum fecit in gloria sanctorum ; et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.

3. Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam.

 

4. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.

5. Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.

6. Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel.

7. Excelsum fecit Aaron fratrem

SIXTINA VERSIO.

Dilectum a Deo et hominibus Moysen, cujus memoria in benedictionibus est.

Similem illum fecit gloriæ sanctorum, et magnificavit eum in timoribus inimicorum : et in verbis ejus signa cessare fecit.

Glorificavit eum in conspectu regum : mandavit illi ad populum suum : et ostendit illi gloriam suam.

In fide et lenitate ipsius sanctum fecit, elegit eum ex omni carne.

 

Auditam fecit ei vocem suam : et induxit illum in caliginem.

Et dedit illi coram præcepta legem vitæ et scientiæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel.

Excelsum fecit Aaron sanctum

1. Dilectus : Græc. dilectum Moysen, ex ultima voce præcedentis.

2. Monstra placavit : Græc. signa cessare fecit : ea quæ a magis fiebant, sive etiam, ea quæ faciebat Deus, postquam Ægyptii ad pœnitentiam verti videbantur. Exod. viii, 8, 29. Magis enim videbatur flagella Dei habere in potestate, qui non modo immittere, sed etiam coercere poterat. [207]

ejus, et similem sibi de tribu Levi :

8. Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis : et beatificavit illum in gloria,

9. Et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis.

10. Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei : et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro,

11. Dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo, in memoriam filiis gentis suæ.

12. Stolam sanctam, auro, et hyacintho, et purpura, opus textile, viri sapientis, judicio et veritate præditi :

13. Torto cocco opus artificis, gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis in memoriam secundum numerum tribuum Israel.

 

14. Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, et desideria oculorum ornata.

similem illi fratrem ejus, de tribu Levi.

Statuit ei testamentum sæculi, et dedit illi sacerdotium populi : beatificavit illum in decore.

 

Et circumcinxit eum stola gloriæ. Induit eum consummatione gloriationis, et confirmavit eum vasis virtutis.

Femoralia, et poderem, et humerale : et circumdedit eum malis punicis aureis, tintinnabulis plurimis in gyro,

Ad sonandum vocem in gressibus suis, ad faciendum audiri sonitum in templo, in memoriam filiis populi sui.

Stola sancta auro, et hyacintho, et purpura, opere variatoris, rationali judicii, manifestationibus veritatis.

Torta cocco, opere artificis, lapidibus pretiosis sculpturæ sigilli, in ligatura auri opere lapidarii in memoriam in scriptura sculpta secundum numerum tribuum Israel :

Coronam auream super mitram, efformationem signaculi sanctitatis, gloriam honoris : opus virtutis, desideria oculorum ornata, pulchra.

9. Stolam gloriæ : Græc. perfectionem gloriæ. In vasis : instrumentis : virtutis : roboris : pretiosis, locupletissimis.

10. Circumpedes et femoralia : Græc. Femoralia et poderem ; vestem amplissimam, quam interpres circumpedes vertisse videtur, quod ad pedes usque pertingeret.

12. Opus... sapientis : Græc. variatoris : pictoris egregii. Judicio et veritate præditi. Græc. Rationali judicii, manifestationibus sive signis veritatis, quippe qui insculptum Doctrina et. veritas : qua de re, Exod., xxviii, 35 ; Levit., viii, 8.

13. Torto cocco opus artificis : opus artificiose contextum : gemmis, figuratis : Cælatis, in ligatura auri, vinctis auro, inclusis : de quibus lapidibus Exod., xxviii.

14. Corona aurea : lamina illa aurea, de qua Exod., xxviii, 36. Expressa, sive impressa signo sanctitatis : quippe cui insculptum erat : Sanctum Domino, ibid. Gloria, seu gloriatione honoris : id est, honestissima ac magnificentissima : cum nihil sit gloriosius quam præferre insculptum fronti nomen Dei sanctum ; quod eat opus virtutis, ac roboris, locupletissimum, ut supra, vers. 9 ; sive etiam [208] cæla-

15. Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.

16. Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus.

17. Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie.

 

18. Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto.

19. Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus sicut dies cœli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.

20. Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo :

21. Et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum, docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel.

22. Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.

23. Vidit Dominus Deus, et non placuit illi : et consumpti sunt in impetu iracundiæ.

24. Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.

 

25. Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem : et primitias frugum terræ divisit illi.

26. Panem ipsis in primis paravit in satietatem : nam et sacrificia Do-

Ante ipsum non fuerunt talia usque in sæculum :

Non est indutus alienigena, sed filii ejus soli, et nepotes ejus per omne tempus.

 

Sacrificia ipsius fient holocarpomata quotidie assidue bis.

Implevit Moyses manus, et unxit illum oleo sancto.

Factum est illi in testamentum æternum, et in semine ejus in diebus cœli, ministrare ei simul, et sacerdotio fungi, et benedicere populum ejus in nomine ejus.

 

Ipsum elegit ex omni vivente, offerre oblationem Domino, incensum, et bonum odorem in memoriam, placare pro populo suo.

Dedit illum in mandatis suis, potestatem in testamentis judiciorum, docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel.

Contra eum steterunt alieni, et zelaverunt eum in deserto : homines qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in furore et ira.

 

Vidit Dominus, et non placuit illi : et consumpti sunt in impetu iracundiæ.

Fecit illis monstra, ad consumendum in igne flammæ suæ.

Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem. Primitias primitivorum divisit illis.

Panem in primis paravit satietatem : nam et sacrificia Domini

tura difficili in præduro lapide. Et desideria oculorum ornata : res per se visu pulchræ, ac mirum in modum ornatæ.

17. Quotidie : addit Græc. jugiter, bis, pro ritu jugis sacrificii mane et vespere imperati, Num., xxviii, 34.

18. Complevit Moyses manus : sanguine victimæ, more solemni, Levit., viii, 24.

19. Glorificare populum suum : Græc. benedicere ritu solemni.

21. Potestatem in testamentis : id est, potestatem interpretandæ legis. [209]

mini edent, quæ dedit illi et semini ejus.

27. Cæterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente : ipse est enim pars ejus, et hæreditas.

28. Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,

29. Et stare in reverentia gentis : in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israel.

30. Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum.

31. Et testamentum David regi filio Jessæ de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus : ut daret sapientiam in

edent, quæ dedit et ei, et semini ejus.

Cæterum in terra populi non hæreditabit : et pars non est illi in populo. Ipse enim pars tua, hæreditas.

Et Phinees filius Eleazari tertius est in gloria, in zelando eum in timore Domini.

Et stando in versione populi, in bonitate alacritatis animæ suæ : et placavit pro Israel.

Ideo statutum est illi testamentum pacis, præsidem sanctorum, et populo suo, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in sæcula.

Et testamentum Davidi filio ex tribu Juda : hæreditas regis, filii ex filio solo : hæreditas Aaron et

27. In terra gentes : pro gentis : mendo manifesto : Græc. in terra populi : quod tribui Leviticæ in terra Chananæa nulla sors attributa est. Ipse enim (Deus) est pars ejus : ex decreto legis, Num., xviii, 20 ; Deuter., x, 8, 9.

28. Phinees... tertius in gloria : in honore pontificali, post patrem Eleazarum, et avum Aaronem.

29. Stare in reverentia gentis : Græc. εὐτροπῆ, reverentia pro ἐντροπῇ inversione, seu mutatione populi, cum populus a timore Dei, ad licentiam et libidines verteretur. Placuit Deo pro Israel : Græc. placavit pro Israel ; nota Phinees historia.

30. Principem sanctorum : id est, sacrorum præsidem.

31. Et testamentum David. Cur hic mentio anticipata Davidis, cujus laus suo loco infra describitur, xlvii, Græca declarant : quæ sic habent ad verbum : Et testamentum seu pactum Davidi (supple, statuit, quod vers. præced. ), filio ex tribu Juda : hæreditas regis, filii ex filio solo : hæreditas Aaron et semini ipsius : quæ omnia satis licet perturbata, indicant ut regnum hæreditarium Davidis familiæ, ita hæreditarium sacerdotium Aaronis filiis attributum. Ut daret sapientiam. Hæc et quæ sequuntur in Græco quoque confusa, ad verbum sic habent : Det vobis sapientiam in corde vestro, ad judicandum populum ejus in justitia, ut non aboleantur bona ipsorum, et gloriam eorum in generationes eorum. Sic quæ de Aaronis familia prædicavit,, conclusit voto facto, ut populi res sub sacerdotum Aaronitarum regimine fauste procederet ; quale votum rationi temporis accommodatissimum fuit, cum sacerdotes non jam circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo, et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ, etc., ut scriptum est II Machab., iv, 14. Quo fiebat ut fœdato sacerdotio, sancta plebs non jam, ut solebat, sacerdotes pontificemque observaret, sed principes magistratusque gentium, magno religionis periculo : nec absimile vero jam tum inter, initia tantæ corruptelæ insurrexisse Mathathiæ zelum, atque in eum ejusque liberos, sanctamque Asmonæorum gentem respici cœptum. Vide xxxvi, vers. 19. [210]

cor nostrum, judicare gentem suam in justitia : ne abolerentur bona ipsorum, et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.

semini ejus. Det vobis sapientiam in corde vestro, judicare populum suum in justitia : ne aboleantur bona ipsorum : et gloria eorum in generationes eorum.

CAPUT XLVI.

Josue, Caleb, Samuel, Saul.

VERSIO VULGATA.

1. Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,

2. Maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israel.

3. Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas !

 

4. Quis ante illum sic restitit ? Nam hostes ipse Dominus perduxit.

5. Annon in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo ?

6. Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.

7. Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios,

8. Ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo Potentis :

SIXTINA VERSIO.

Fortis in bellis Jesus Nave, et successor Moysi in prophetiis, qui fuit secundum nomen suum,

 

Magnus in salutem electorum ejus, expugnare insurgentes hostes, ut hæreditaret Israel.

 

Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et declinando rhomphæam contra civitates !

Quis ante illum sic stetit ? Nam hostes ipse Dominus perduxit.

 

Annon in manu ejus retrocessit sol, et una dies facta est quasi duæ ?

Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique. Et audivit eos magnus Dominus, in saxis grandinis virtutis fortis :

 

 

Erupit contra gentem bellum, et in descensu perdidit contrarios,

 

Ut cognoscant gentes integram armaturam eorum, quia coram Domino bellum ejus. Etenim secutus est post Potentem :

1. In prophetis : Græc. in prophetiis : in prophetico munere. Magnus secundum nomen suum, quod est, Jesus, Salvator : quod sequens explicat.

2. Ut consequeretur hæreditatem : Græc. ut hæreditaret Israel ; active, ut sæpe jam, id est, ut Israelitis in hæreditatem inductis, terram partiretur.

3. Tollendo manus suas : ad feriendos hostes.

4. Ipse Dominus perduxit ; in manus ejus tradidit.

6. In saxis grandinis : Josue, x, 11.

8. Secutus est a tergo potentis : Deum ducem secutus est. [211]

9. Et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.

10. Et ipsi duo constituti, a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.

11. Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum ; et semen ipsius obtinuit hæreditatem :

12. Ut viderent omnes filii Israel, quia bonum est obsequi sancto Deo.

13. Et Judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor : qui non aversi sunt a Domino,

14. Ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,

15. Et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

16. Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.

Et in diebus Moysi fecit misericordiam ipse et Caleb filius Jephone, stare contra inimicum, prohibere populum a peccato, et sedare murmur malitiæ.

Et ipsi, cum duo essent, salvati sunt e sexcentis millibus, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.

 

Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terræ locum : et semen ejus obtinuit hæreditatem :

Ut viderent omnes filii Israel, quia bonum est obsequi Domino.

 

Et Judices singuli suo nomine, quorumcumque cor non est fornicatum, et quicumque non sunt aversi a Domino ;

Sit memoria eorum in benedictionibus : ossa eorum pullulent de loco suo,

Et nomen eorum restauratum, glorificatis ipsis in filiis.

 

 

Dilectus a Domino suo Samuel, propheta Domini, constituit regnum, et unxit principes super gentem suam.

9. Misericordiam fecit : noto hebraismo, recte, pieque egit : misericordes, pii. idem Ipse et Caleb : auctores populo capessendæ terræ.

11. Ipsi Caleb fortitudinem : Josue, xiv, 10, 11.

13. Et Judices singuli. Intellige eos qui a Deo constituti, non Abimelechum Gedeonis filium, qui caesis fratribus tyrannidem arripuit, nec modesto judicis contentus titulo, regium sibi nomen attribuit, Judic., ix, 5, 6. Cæteri ergo omnes hic ut Deo probati, et universæ genti honori habiti, memorantur.

14. Ossa eorum pullulent : formula bene apprecandi mortuis, ut patet xlix, 12, quasi diceret : Eorum memoria reflorescat Alludit autem ad consuetudinem collocandi sepulchra in amoenis et virentibus locis, puta hortis, IV Reg., xxi, 18, 26. Christi quoque monumento in horto quodam posito : Joan., xix, 41. Credo ad commendandam piorum perennem et semper virentem memoriam, ac spem resurrectionis : qui horti cum virescerent, ipsa ossa de loco suo, id est, de sepulchro veluti germinare, et suo quodam modo reviviscere videbantur.

16. Renovavit imperium. Græc. constituit regnum. I Reg., viii, IX, x. Unxit principes : Saülem et Davidem : Ibid., ix, xvi. [212]

17. In lege Domini congregationem judicavit : et vidit Deus Jacob, et in fide sua probatus est propheta,

18. Et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.

19. Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.

20. Et intonuit de cœlo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :

21. Et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim :

22. Et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini, et Christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit : et non accusavit illum homo.

23. Et post hæc dormivit ; et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ, et exaltavit vocem suam de terra in prophetia delere impietatem gentis.

In lege Domini iudicavit synagogam : et visitavit Dominus Jacob. In fide sua probatus est propheta,

Et cognitus est in fide sua fidelis visionis.

Et invocavit Dominum potentem, in oppugnando hostes suos undique in oblatione agni lactentis.

Et intonuit de cœlo Dominus ; et in sonitu magno auditam fecit vocem suam.

Et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim.

 

Et ante tempus dormitionis sæculi contestatus est in conspectu Domini, et Christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit : et non accusavit eum homo.

Et postquam dormivit, prophetavit, et ostendit regi finem ejus : et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere iniquitatem populi.

17. Vidit, inspexit, Deus Jacob : τὸν Ἰακὼϐ, Jacobum, accusandi casu. Israelitis providit per tantum prophetam, tantumque judicem.

18. Et cognitus.... fidelis : addit Græc. visionis, certus videndi : seu certa et vera videns ; quippe cum omnia ejus vaticinia de Heli et Saüle impleta sint. I Reg. iii, iv, xv. Vidit Deum lucis : tum, cum illi tam certa visa missa sunt, variant editiones ; legunt enim alii : Vidit Deus lucis : de quo scriptum est : Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est, Dan., ii, 22.

19. In oppugnando : I Reg., vii, 9.

22. Ante tempus : I Reg., xii, 5.

23. Et notum fecit regi : Saüli. De terra : apparitio Samuelis : I Reg., xxviii, 13. etc. Impietatem gentis : Saulem ipsum impium, nec Deo obsequentem.

CAPUT XLVII.

Nathan, David, Salomon, Roboam, Ieroboam.

VERSIO VULGATA.

1. Post hæc surrexit Nathan propheta in diebus David.

SIXTINA VERSIO.

Et post hoc surrexit Nathan prophetare in diebus David.

1. Post hæc... Nathan. Seriem prophetarum editurus, a Samuele pergit ad [213]

2. Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel.

3. Cum leonibus lusit, quasi cum agnis : et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium in juventute sua.

4. Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente ?

5. In tollendo manum, saxo fundæ dejecit exultationem Goliæ :

6. Nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ.

7. Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ :

8. Contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios, usque in hodiernum diem : contrivit cornu ipsorum usque in æternum.

9. In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriæ.

10. De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum, qui fecit illum : et dedit illi contra inimicos potentiam :

11. Et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.

12. Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ : ut lauda-

Quasi adeps separatus a salutari ; sic David a filiis Israel.

Cum leonibus lusit, quasi cum agnis, et in ursis, sicut in agnis ovium.

 

In juventute sua, numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente ?

In tollendo manum in saxo fundæ, et dejiciendo exultationem Goliae.

Nam invocavit Dominum altissimum : et dedit in dextera ejus robur, tollere hominem fortem in bello, exaltare cornu gentis suæ.

Sic in decem millibus glorificavit eum, et laudavit eum in benedictionibus Domini, in afferendo illi coronam gloriæ.

Contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios : usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.

 

In omni opere suo dedit confessionem Sancto excelso, verbo gloriæ :

In omni corde suo laudavit, et dilexit eum qui fecit ipsum.

 

 

Et stare fecit cantores contra altare, et ex sono eorum dulces fecit modos.

Dedit in celebritatibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem ; in laudando ip-

Nathan, quo prophetante, res Davidis. Is enim est, quo auctore, de templo et regia successione promissa suscepit, et pœnitentiam egit, et Salomonem unxit : II Reg., vii, xii ; III Reg., i.

2. Et quasi adeps separatus a carne. Comparatio ducta a ritu sacrificiorum. Adeps pars optima sacrificii, ac Domino separata, ita David. Græc. separatus a salutari, a victima pro salute, Levit., iii, 3, eodem sensu. De reliquis vide I et II Reg.

11. Stare fecit cantores : ordinavit levitici ordinis officia. I Paral., xxiii et seqq. [214]

rent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.

13. Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus : et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israel.

14. Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum.

15. Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua !

16. Et impletus es, quasi flumen, sapientia : et terram retexit anima tua.

17. Et replesti in comparationibus ænigmata : ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.

18. In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus miratæ sunt terræ,

19. Et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel.

20. Collegisti quasi aurichalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum,

21. Et inclinasti femora tua mulie-

sos nomen sanctum ejus, et a mane personando sanctitatem.

 

Dominus abstulit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus : et dedit illi testamentum regum, et thronum gloriæ in Israel.

Cum hoc surrexit filius sciens, et propter illum habitavit in latitudine.

Salomon regnavit in diebus pacis, cui Deus requiem dedit in circuitu ; ut conderet domum in nomine ejus, et pararet sanctitatem in sempiternum.

Quam sapiens fuisti in juventute tua : et impletus es ; quasi flumen, intellectu ! Terram contexit anima tua.

 

Et replesti in parabolis ænigmatum. Ad insulas longe pervenit nomen tuum ; et dilectus fuisti in pace tua.

 

In cantilenis et proverbiis et parabolis et interpretationibus, te miratæ sunt terræ.

 

In nomine Domini Dei, cui cognomen est Deus Israel,

Collegisti quasi stannum, auram ; et ut plumbum multiplicasti argentum.

Inclinasti femora tua mulieri-

13. Purgavit peccata : II Reg., xii, 13. Testamentum regni, legem de regno ejus domui dando in hæreditatem. II Reg., vii, 12 et seqq.

15. Eruditus es in juventute tuti. Converso sermone ad Salomonem ; qui a Deo doctus puer, et ab initio regni, III Reg., iii, et jam inde ab ortu vidit David parentem de templo assidue cogitantem, II Reg., vii, xxiv.

16. Terram retexit. Græc. contexit : anima tua ; quod explicatur vers. 17, 18. Replevit enim terram proverbiis, parabolis, sive comparationibus, id est, similitudinibus, ænigmatibus, canticis, cujus quippe parabolæ ad tria millia fuerint, carmina autem ad quinque millia, III Reg., iv, 31, 32 ; x, 24. De Salomonis autem longe lateque, et usque ad insulas, hoc est, phrasi hebraica, ad extrema terrarum divulgato nomine ; habes III Reg., iv, 31, 34 ; tum cap. x, 1, 11, 22.

20. Collegisti... aurum. De auri argentique copia : III Reg., x, 14, 20 ;. II Paral., ix, 13, 27, etc.

21. Potestatem habuisti in corpore tuo : quasi accepta licentia eo utendi pro [215]

ribus : potestatem habuisti in corpore tuo :

22. Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam :

 

23. Ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.

24. Deus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui : et semen ejus, qui diligit Dominum, non corrumpet.

25. Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe.

26. Et finem habuit Salomon cum patribus suis.

27. Et dereliquit post se, de semine suo, gentis stultitiam,

28. Et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo :

29. Et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim : et plurima redundaverunt peccata ipsorum.

30. Valde averterunt illos a terra sua.

31. Et quæsivit omnes nequitias,

bus, et subjugatus es in corpore tuo.

Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iram super filios tuos : et compunctus sum super stultitia tua.

Ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet regnum inobediens.

Dominus autem non derelinquet misericordiam suam, et non corrumpet opera sua, nec delebit electi nepotes ; et semen ejus, qui ipsum dilexit, non tollet.

 

Et dedit reliquias Jacob, et Davidi ex ipso radicem.

Et requievit Salomon cum patribus :

Et reliquit post se, de semine suo, gentis stultitiam,

Et imminutum prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio suo :

Et Hieroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccati ipsi Ephraim. Et redundaverunt peccata ipsorum valde ;

Ut averteret eos a terra.

 

Et quaesiverunt omnem nequi-

libidine, vel ex Græc. perdomitus es, sub jugum missus es in corpore tuo, muliebribus illecebris victus.

22, Inducere iracundiam : ita ut induceretur. Et incitari stultitiam tuam : stultum amorem mulierum. Græc. compunctus sum, attonitus sum, etc.

23. Ex Ephraim : ex Jeroboam Ephraimitico, atque ex decem tribubus, quæ sæpe Ephraim vocarentur : imperare imperium durum : Græc. inciperet (exurgeret) imperium inobediens, sive perduelle.

25. Dedit reliquum : reliquias Jacob et David : τῴ Ἰακὼϐ, τῷ Δανίδι : dativo casu : de ipsa stirpe : Salomonis.

26. Finem habuit : dormivit, Græc. requievit : III Reg., xi, 43.

29. Qui peccare fecit Israel. Quo elogio semper designatur in Scripturis, ut videre est passim libris Reg. iii et iv.

30. À terra : promissa, ex qua translati sunt in Assyriam propter peccata sua, quorum initium fuit illa secessio a Juda, auctore Jeroboamo, IV Reg., xvii, 4, 21, etc.

31. Quæsivit omnes nequitias. Vide Græc. in Latinis defensio pro ultione ; ut in [216]

usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.

tiam, donec vindicta veniret super eos.

illo Pauli, Rom., xii, 19, non vosmetipsos defendentes : Græc. ulciscentes. Ab omnibus peccatis : Græc. deest.

CAPUT XLVIII.

Elias, Elisæus, Ezechias, Isaias propheta magnus, 25 ; eo duce liberati, 23 ; Vis precum, 22.

VERSIO VULGATA.

1. Et surrexit Elias propheta quasi ignis : et verbum ipsius quasi facula ardebat.

2. Qui induxit in illos famem, et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere præcepta Domini.

3. Verbo Domini continuit cœlum, et dejecit de cœlo ignem ter :

4. Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi ?

5. Qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei.

6. Qui dejecisti reges ad perniciem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo.

7. Qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis.

8. Qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te.

9. Qui receptus es in turbine ignis,

SIXTINA VERSIO.

Et surrexit Elias propheta quasi ignis : et verbum illius quasi facula ardebat.

Qui induxit in illos famem : et zelo suo paucos fecit eos.

 

 

In verbo Domini continuit cœlum : deduxit sic ter ignem.

 

Quam glorificatus fuisti, Elias, in mirabilibus tuis ! et quis similis tibi, ut glorietur ?

Qui suscitasti cadaver a morte et ab inferis, in verbo Altissimi.

 

Qui dejecisti reges in perniciem, et gloriosos de lecto suo.

 

 

Qui audis in Sina correptionem, et in Choreb judicia vindictæ.

Qui ungis reges in retributionem, et prophetas successores post teipsum.

Qui assumptus es in turbine

1. Quasi ignis... quasi facula : propter ardentem zelum : unde igne raptus in cœlum. De rebus autem Eliae, III Reg., xvii et seqq.

7. In Sina... in Horeb : quod est jugum montis Sina : III Reg., xix, 8. Defensionis : ultionis. Vide xlvii, 31. Quæ autem judicia, quas ultiones, Elias, instar alterius Moysi, in Sina audierit, vide III Reg., xix, 17.

8. Qui ungis reges : III Reg., xix, 15, 16. Ad pœnitentiam : Græc. in retributionem, sive rependendas vices, peccatis scilicet, quo ad pœnitentiam provocentur, Et prophetas... successores : ibid. [217]

in curru equorum igneorum.

 

10. Qui scriptus es in judiciis temporum lenire iracundiam Domini : conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.

 

11. Beati sunt, qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.

12. Nam nos vita vivimus tantum : post mortem autem non erit tale nomen nostrum.

13. Elias quidem in turbine tectus est, et in Elisæo completus est spiritus ejus. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum.

14. Nec superavit illum verbum aliquod ; et mortuum prophetavit corpus ejus.

15. In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.

16. In omnibus istis non pænituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram :

17. Et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.

18. Quidam ipsorum fecerunt quod

ignis, in curru equorum igneorum.

Qui descriptus es in correptionibus ad tempora lenire iram ante furorem, et conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.

Beati, qui te viderunt, et qui in amicitia decorati sunt.

Nam et nos vita vivemus.

 

 

Elias, qui in turbine tectus est : et Elisæus impletus est spiritu illius. Et in diebus suis non est commotus a principe : et non subjugavit eum quisquam.

Non superavit illum aliquod verbum, et in dormitione prophetavit cor ejus.

Et in vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia opera ejus.

In omnibus his non pænituit populus, et non recesserunt a peccatis, usque dum direpti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram.

Et relicta est gens perpauca, et princeps domui David.

Quidam sane ipsorum fecerunt

10. Qui scriptus es. Vide etiam Græc. Hæc subdens post Eliæ raptum in cœlum, satis indicat Eliæ officium nondum esse completum, reservarique eum ad leniendam destinato tempore Dei iracundiam ; quod partim impletum in Joanne Baptista quem Elias figurabat, partim implendum Elia adventuro ante secundum Christi adventum, ex antiquissima Hebræorum Christianorumque doctrina, qua de re, Præfatione in Apocalypsim, diximus. Conferendus autem hic locus cum illo de Enoch, supra, xliv, 16. Cor patrum ad filios : juxta Malac, iv, 6.

13. In Elisæo spiritus ejus : qua de re et aliis Elisæi gestis, IV Reg., ii, et seqq.

14. Nec superavit : nec res ulla super illum fuit ; verbum pro re, sæpe notato hebraismo. Mortuum prophetavit : miraculo edito, ac suscitata mortuo : IV Reg., xiii, 21.

16. Non pænituit : non sunt emendatæ decem tribus, tot miraculis et oraculis monitæ.

17. Gens perpauca. Solebant in illis migrationibus paucissimos relinquere ad colendos agros, et opificia necessaria ; itaque paucissimi ex decem tribubus in terra sua relicti. IV Reg., xvii, xxiv. Princeps in domo David. Dejectis regibus, nullus jam, nisi in ea domo, principatus.

18. Quidam ipsorum : principum e Davidis familia. [218]

placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.

19. Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.

20. In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos, et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.

21. Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerant quasi parturientes mulieres.

22. Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas, extulerunt ad cœlum : et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum.

23. Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.

24. Dejecit castra Assyriorum : et contrivit illos angelus Domini :

25. Nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.

26. In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.

27. Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Usque in sempiternum

quod placeret : quidam autem multa commiserunt peccata.

Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medio ipsorum Gog : fodit ferro rupem, et ædificavit puteos ad aquas.

 

In diebus ipsius ascendit Nacherim, et misit Rabsacem, et promovit. Et promovit manus ejus in Sion : et jactavit se in superbia sua.

 

Tunc commota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes.

Et invocaverunt Dominum misericordem, expandentes manus suas ad eum. Et Sanctus de cœlo cito exaudivit eos,

 

 

Et redemit eos in manu Esaiæ.

 

 

 

 

Percussit castra Assyriorum : et contrivit eos angelus ejus.

Nam fecit Ezechias quod placuit Domino, et fortiter fuit in viis David patris sui, quas mandavit Esaias propheta magnus, et fidelis in visione ipsius.

In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.

Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Usque in sempiternum

19. Munivit civitatem... induxit... aquam. II Paral., xxxii, 5.

21. Quasi parturientes. IV Reg., xix, 3.

22. Invocaverunt Dominum : Ezechias et Isaias, IV Reg., xix, 15 ; II Paral., xxxii, 20.

23. Purgavit eos : Græc. liberavit : in manu Isaiæ : eo duce, orante et prophetante, IV Reg., xix, 15.

25. In conspectu Dei : Græc. in visis a Deo missis.

27, 28. Spiritu magno, forti, excelso : vidit ultima : extrema calamitatum et imminens excidium urbi, sive etiam ultima, a temporibus suis remotissima : quod sequenti congruit. Usque in sempiternum ostendit : quæ longo post tempore eventura erant, puta de Cyro et aliis ; quæ etiam in æternum duratura, de Christo, [219]

28. Ostendit futura et abscondita, antequam evenirent.

Ostendit futura et abscondita antequam ipsa evenirent.

ejusque Ecclesia. Quæ etsi aliis prophetis conveniant, Isaiæ tamen speciatim tribuuntur, quo nemo plura, remotiora, clariora ac luculentiora vidit.

CAPUT XLIX.

Josias, Jeremias, Ezechiel, duodecim Prophetæ, Zorobabel, Jesus filius Josedec, Nehemias, Enoch, Joseph, Seth et Sem.

VERSIO VULGATA.

1. Memoria Josiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii.

2. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.

3. Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis.

4. Et gubernavit ad Dominum cor ipsius : et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.

5. Præter David, et Ezechiam, et Josiam, omnes peccatum commiserunt :

6. Nam reliquerunt legem Altissimi

SIXTINA VERSIO.

Memoria Josiæ in compositionem incensi, facta opere unguentarii.

In omni ore quasi mel indulcabitur, et ut musica in convivio vini.

Ipse directus est in conversione populi, et abstulit abominationes iniquitatis.

Direxit ad Dominum cor suum : in diebus iniquorum corroboravit pietatem.

Præter David et Ezechiam, et Josiam, omnes delictum deliquerunt.

Nam reliquerant legem Altis-

1, 2. In compositionem... in omni ore : et hujus præ cæteris, suavis memoria, propter admirabilem pietatem atque innocentiam, quod octo annos natus, Deum colere cœperit, neque unquam destiterit, IV Reg., xxii, xxiii ; neque quisquam similis illi fuisse memoratur, aut pari luctu defletus, ab ipso Jeremia editis lamentationibus. II Paral., xxxv, 24, 25.

3. Directus divinitus : Græc. ipse prosperi egit, etc. Tulit abominationes, etiam excelsa quæ ædificaverat Salomon, prætermissa Ezechiæ aliisque piis regibus. IV Reg., xxiii, 13.

4. Cor ipsius : suum ; in diebus peccatorum : cum iniquitas per tot prava exempla usque adeo invalesceret, ut Deus jam plebi non esset placatus, nec propter tantam Josiæ pietatem. IV Reg., xxiii, 26.

5. Præter David, et Ezechiam : atqui nec Ezechias prorsus irreprehensus ; sicut scriptum est : Attamen in legatione principum Babylonis,... dereliquit eum Deus, etc. II Par. xxxii, 31 ; imo acriter increpatus ab Isaia, IV Reg., xx, 16. Ergo intelligendum videtur hos tres reges tantum fuisse qui nihil commiserint contra cultum Dei, cum de ipso Asa et ejusdem filio Josaphat tam piis memoretur, excelsa non abstulit. III Reg., xv, 14 ; xxii, 44. Addamus tres illos reges non peccasse ullum grande peccatum directe contra legem : nam peccata Davidis tot eluta lacrymis, coram Deo pro infectis ac nullis habentur, ad commendandam vim pœnitentiæ. [220]

reges Juda, et contempserunt timorem Dei.

7. Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti.

8. Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ.

9. Nam male tractaverunt illum, qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare.

10. Ezechiel qui vidit conspectum gloriæ, quam ostendit illi in curru Cherubim.

11. Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.

12. Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo : nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis.

simi : reges Juda defecerunt.

 

Dederunt enim cornu suum aliis, et gloriam suam alienæ genti.

 

Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiæ.

Nam male tractaverunt illum : et ipse in utero consecratus est propheta, eradicare, et affligere, et perdere, similiter ædificare et plantare.

Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ, quam ostendit illi in curru Cherubim.

Nam commemoratus est inimicorum in imbre, et benefacere illis qui dirigunt vias.

Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo. Consolatus est autem Jacob, et redemit eos in fide spei.

6. Reges Juda : horum pars maxima.

7. Dederunt regnum suum : Deum per sua peccata perpulerunt ut daret.

8. Incenderunt : alieni : de quibus vers. præced. IV Reg., xxv, 9. In manu Jeremiæ : id vaticinante Jeremia.

9. À ventre matris : Jerem., i, 5. Evertere : ibid., 10, ut evellas et destruas, etc.

10. Ezechiel qui vidit conspectum gloriæ : ejusdem Ezech., i ; ex quo viso omnis ejus prophetia pendet, ibid., viii, 2 ; x, 1, 2, etc.

11. In imbre : comminatus procellam, et imbrem inundantem, et lapides grandes ad dissipandos falsorum prophetarum conatus. Ezech., xiii, ii, 13. Benefacere illis qui : nec tantum impiis minas, sed bene agentibus ac pœnitentibus fausta promissa protulit ; xviii, xxvii, xxxiv, 23, præsertim vero xl et seqq.

12. Et duodecim prophetarum. Ex his patet, jam tum, ut Isaiam, Jeremiam, Ezechielem seorsum, xlviii, 23 ; xlix, 9, 10 ; ita duodecim prophetas simul, singularem librum fecisse ; quod recte notavit noster Daniel Huetius vir eruditissimus, nunc Abrincensis episcopus. De Daniele autem hic tacitum, quod Hebræi non solerent recensere eum inter prophetas ; quippe qui non propheticam, sed satrapicam, ut aiunt, vitam egerit, sed inter hagiographos, referente Hieronymo, et ita Scripturam ordinante in suo canone quem docti Benedicturi adornant : quo loco iidem Hebræi post Job, Davidis, Salomonis, et alios haud minus divinitus inspiratos libros reponunt. Sane Daniel apud Ezechielem non semel, xiv, 14 ; xxviii, 3 ; ejus autem liber inter Scripturas memoratur ante Christum, I Mach., ii, 59, 60, temporibus Ecclesiastico proximis, ut diximus. Ossa pullulent : de hac formula vide xlvi, 14. Corroboraverunt Jacob : redemerunt se ; Græc. eos, Deo tribuit : per prophetas scilicet, eodem sensu : In fide virtutis' : Dei virtute freta. Græc. in fide spei : spe certa fide nixa. [221]

13. Quomodo amplificemus Zorobabel ? nam et ipse quasi signum in dextera manu.

14. Sic et Jesum filium Iosedec ? Qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.

15. Et Nehemias in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.

16. Nemo natus est in terra qualis Henoch : nam et ipse receptus est a terra.

17. Neque ut Ioseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi :

18. Et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt.

19. Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt : et super omnem animam in origine Adam.

Quomodo amplificemus Zorobabel ? Nam et ipse quasi signaculum in dextra manu.

Sic Jesus filius Iosedec. Qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt populum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam.

Et Nehemiæ memoria in multum tempus, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, et erexit sola domorum nostrarum.

Nemo creatus est, qualis Enoch, talis in terra : nam et ipse assumptus est a terra.

Neque sicut Joseph natus est vir princeps fratrum, stabilimentum populi.

 

Et ossa ipsius visitata sunt.

 

Sem et Seth apud homines gloriam adepti sunt. Et super omne animal in creatione Adam.

13. Quomodo amplificemus : Græc. magnificemus : Zorobabel.

14. Jesum filium Josedec, 15, et Nehemias. Nulla hic Esdrae mentio. Quod tantum commemoret prophetas et populi duces ; quo etiam nomine veniunt sacrorum præsides, ut diximus, ad xliv, 3, 4 ; sane Esdras scribæ, sive doctoris, non prophetæ nomine insignitus : Zorobabel autem dux gentis. Quasi signum in dextera manu, res conjunctissima, lectissima, diligentissime custodita : ab Aggæo repetitum, ii, 24 ; ubi de Zorobabele dicitur : Ponam te, quasi signaculum, quia te elegi. Quo sensu in Canticis, viii, 6 : Pone me ut signaculum super brachium tuum. De Jesu filio Josedec summo sacerdote et de Nehemia notum, ex Aggæo, II, 24. Zacharia, vi, 11 ; primo et secundo Esdræ.

16. Qualis Henoch. Redit ad eum, a quo exorsus est, xliv, 16, tantum virum, ut ortum licet a terra, terra tamen non caperet ; eique conjungit velut extra ordinem Josephum, Seth et Sem.

17. Qui natus est homo princeps : a nativitate destinatus : sed Græc. aliter ac simplicius.

18. Ossa ipsius visitata sunt : translata sunt ab Ægypto, quemadmodum ipse præceperat. Gen., l, 23, 24 ; Exod., xiii, 19. Post mortem prophetaverunt : impleta sunt de ejus ossibus vaticinia, quæ ipse vivus ediderat. Ibid.

19. Seth et Sem : Seth a quo ortus Noe et piorum progenies, ii scilicet qui ante diluvium filii Dei vocabantur. Gen., vi, 2, 4. Ideo conjunctus cum Sem, qui et ipse a diluvio origo piæ gentis, Abrahami et Abramidarum parens, a Deo præ cæteris fratribus benedictus. Gen., ix, 26, 27. Super omnem animam : ideo præ cæteris Adami filiis clari et excelsi habentur. Adam autem nonnisi in filiis memoratur, neque alia ulla laude donatur : quippe peccati, ut generis humani, auctor. [222]

CAPUT L.

Simon Oniæ filius, ejus oratio : adhortatio ad orandum : duæ gentes invisae ; tertia nec dicenda gens : libri auctor.

VERSIO VULGATA.

1. Simon Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.

2. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex ædificatio et excelsi parietes templi.

3. In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum.

4. Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione.

SIXTINA VERSIO.

Simon Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.

Et ab ipso fundata est altitudo duplicis, reparatio excelsa ambitus templi.

In diebus ipsius imminutum est receptaculum, æs quasi maris perimetrum.

Curam gerens populi sui a casu, et fortificans civitatem ad obsidendum.

1. Simon. Duos pontifices hujus nominis fuisse in Præfatione diximus : Simon I justus, Seleuco Nicanore Syriæ, Ptolemæo Lagi filio Ægypti regibus, in ipsis imperii Macedonici initiis, floruit : cujus nepos Simon II, post Eleazarum ac Manassen patruos et Oniam II, parentem octoginta fere annis, postquam avus coeperat, Antiocho Magno ac Ptolemæo Philopatore Syriæ et Ægypti regibus, viginti annos præfuit. Hunc miris extollit laudibus, recente viri memoria ; ad conciliandam quoque gratiam Oniæ III, ejus filio viro maximo, ex paternarum virtutum ac beneficiorum commemoratione, adversus intrusos nefarios sacerdotes Jasonem, Menelaum, Lysimachum, a quibus ille sacerdotio exutus, ut in eadem Præfatione dictum. In vita sua : in diebus suis. Sic de mortuis loqui solent. Idem, vers. 3 ; vide Præfat. Suffulsit, Græc. sarcivit : domum : templum.

2. Fundata est : fulta est, supra, xx, 19. Duplex ædificatio. Duplex murus in ambitu templi ad muniendum locum. Græc. ab ipso fundata est altitudo duplicis, διπλῆς, supple, ὑποτειχήσεως, substructionis, muri (quod est) munimentum excelsum ambitus templi. Horum autem et aliorum operum, vers. 3, 5, nulla præterquam hic, memoria. Templum sub hæc tempora, munimenti instar fuisse videas in Machabaicis passim.

3. Putei aquarum : Græc. imminutum est aquarum receptaculum : ( sive plurali numero, imminuta receptacula) æs quasi maris ambitus, id est, aquarum receptacula (putei, aquæductus, cætera ejusmodi ad lavandi et potandi usum), cum antea imminuta essent, hujus pontificis tempore facta sunt ut mare illud æreum amplissimum, in templo collocatum, III Reg. vii, 23 ; II Paral. iv, 2. Alia lectio indicat mare illud æneum factum esse tripliciter majus.

4. Liberavit eam a perditione. Qui Ptolemæum Philopatorem Ægypti regem, negato a Judæis sanctuarii aditu, extrema intentantem, ac prope jam saevientem, precibus ad Deum fusis sacro loco prohibuit, quo initio regis victoria tumidi fracta superbia, mutataque mens in melius, non modo salvis Judæis et ab omni vi tutis, verum etiam oppressis, qui eos ad vincula cædemque poscerent. Scriptum III Mach. antiquo sane libro, licet non canonico, cap. i, ii, vi, vii. Græc. brevius : qui curam gessit populi sui a casu, sive ab excidio (liberandi). [223]

5. Qui prævaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis : et ingressum domus et atrii amplificavit.

6. Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena in diebus suis lucet.

7. Et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.

8. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis.

Quam glorificatus est in conversatione populi, in egressu domus velamenti ?

 

 

Quasi stella matutina in medio nubis : quasi luna plena in diebus.

Quasi sol refulgens super templum Altissimi : et

Quasi arcus refulgens inter nubes gloriæ : quasi flos rosarum in diebus vernis, quasi lilia super transitus aquæ : quasi germen Libani in diebus æstatis :

5. Qui prævaluit : Græc. qui munivit civitatem ad obsidendum : (si obsideri contingeret :) quo etiam quidam referunt antecedentia, nempe Simonem populo cavisse ab excidio ; eo quod munimentis additis, urbem difficiliorem oppugnata fecerit. Sed aliud postulant ipsæ Simonis res ; ipsaque verborum vis ; quibus gens non a futuro ac remoto, sed ab imminente exitio liberata fuisse videatur ; ex similibus locis li, 3, et aliis : præsertim si attenderis ad antiquam lectionem quam Vulgata secuta sit, cujus vel maximam haberi oportere rationem, in aliis quoque locis haud paucis vidimus. In conversatione gentis : conversionem intellexit, pro quo proclive librariis conversationem reponere, ut supra xviii, 24. Quid autem est Simoni obtigisse gloriam : in conversione gentis ? nisi eum claruisse cum res populi e tranquillo statu in trepidum ac turbidum verterentur, qua in conversione Simonem illustrem habitum etiam sequentia demonstrabunt. Alioquin certum est Simoni obvenisse gloriam ex conversatione gentis, quam dicto audientem, et legi obsequentem semper habuerit. Græc. ἐν περιστροφῇ λαοῦ, quod etiam verti potest : in circumstantia populi : qua interpretatione ista pars versus in Græc. sic habebit : Quam glorificatus est in multitudine populi circumstantis, in egressu domus velamenti, id est, cum stato die ex Levit., xvi, 15, sanctuarium ingressus, ex velamento domus templi, id est, ex ipso adyto, rursus exiret ad multitudinem ! cui sequentia congruunt.

6. Quasi stella matutina. Pontificem ex adyti velo, ac templo prodeuntem convenientissime comparat lucifero inter nebulas exorienti, ac velut noctis vela rumpenti ; cæterisque rebus splendidis postea referendis, vers. 7 et seqq. Conicere autem datur, Simonem unum præ cæteris, quorum meminissent pontificibus, insigni decore sacris operatum, specie sacerdotio digna. Sane commemorat præ cæteris cæremoniis ingressum in adytum, quod solus pontifex eo honore polleret. Nec absurdum Simonem in ea cæremonia clariorem visum cæteris, quod is sacri adyti religionem, ac pontificiam prærogativam magnifice defenderit a Ptolemæi conatibus, ut vidimus. Quæ quidem, recentissima memoria, enarrata iis qui viderant, afficere solent animos tanti splendoris dignitatisque memores.

7. Quasi sol : Græc. quasi sol refulgens supra templum Altissimi : supra cœlum quæ est Dei sedes, ipso templo repræsentata.

8. Quasi arcus refulgens. Hæc et sequentia pertinent ad commendandas pontificias vestes, colorum varietate, ac splendore gemmarum. Quasi thus redolens, 9. Quasi thus ardens. Pontifices, quod Deo thymiama adolerent, arcamque et tabernaculum et altare, aliaque templi utensilia oleo perlinirent, prodibant et ipsi odoratissimo vapore ac liquore perfusi. Exod. xxx, 30. [224]

9. Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne.

10. Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso.

11. Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis.

12. In ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum.

13. In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram. Et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano :

Quasi ignis et thus super focum :

 

Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso :

Quasi oliva pullulans fructus, et quasi cypressus exaltata in nubibus. In accipiendo ipsum stolam gloriæ, et induendo consummationem gloriationis :

In ascensu altaris sancti gloriam dedit amictui sanctitatis.

 

In accipiendo autem membra de manibus sacerdotum, et ipse stans juxta focum aræ, circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in Libano :

11. Quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem. Quod pontifex erecto corpore, sacra etiam tiara venerandus, propter habitus majestatem, cæteris quoque mortalibus major ac procerior haberetur. Stolam gloriæ : splendidam, illustrem. In consummatione, sive perfectione virtutis : Græc. gloriationis, decoris, magnificentiæ.

12. In ascensu. Mirum videri possit Ecclesiasticum Simonis pontificis gesta prædicantem, totis undecim versibus, ab hoc scilicet usque ad 24, nihil aliud agere, quam ut sacrificii, nec omnis, sed pacifici, sive eucharistici ac salutaris, quorum idem usus, studiose describat cæremonias a quovis pontifice, imo etiam a quovis sacerdote per pontificis absentiam sacris præsidente, peragi solitas. Alio ergo spectat : nempe ad illud insigne miraculum de quo ad vers. 4 ; quo sane miraculo vel maxime constat Simonis hujus laus. Sane qua die illud evenit, Ptolemæus Philopator in ipsis Jerosolymis, in ipso templi loco, pro ingente reportata de Syris victoria, eucharistiam sacrificium offerebat, Simone pontifice sacra peragente. Quibus expletis omnibusque ordine gestis, rex ad ipsum templum accessit, sacrisque ritibus, ac loci majestate, ministeriorumque ordine stupefactus, non modo sanctum locum, quo solis sacerdotibus, verum etiam Sancta sanctorum, quo soli pontifici, idque semel in anno penetrare fas erat, ingredi voluit. III Machab., i. Cumque nullis precibus aut adhortationibus flecteretur, Simon pontifex, sacris ut erat indutus vestibus, conversus ad templum, fudit orationem eam, quæ habetur ibid., cap. ii ; cujus vim mirabilem ex eodem capite statim memoravimus, ad vers. scilicet 4. Tantæ ergo celebritatis, rerumque in ea gestarum memor Ecclesiasticus, solemnissimi sacrificii ordinem exequitur ad vers. 23 ; quo loco post sacra iteratam sancti pontificis precationem, ejusque vim celebrat ; eo denique exemplo populum hortatur, ut piis precibus Deum inflectat ad misericordiam, vers. 24 et seqq. Summa hæc : jam ad singula. In ascensu altaris sancti : cum sublimis pontifex clivum altaris inscenderet, totum ambitum illustravit ex circumfulgentia sacræ vestis ; quo ab initio describere incipit sacrificii ritum, non tamen alterius quam pacifici, ut supra memoravimus, ac diligentissime observari volumus.

13. In accipiendo partes : μέρη, Græc. μέλη : membra, eodem sensu. In pacificis enim sacrificiis non tota victima, sed ejus pars aliqua, membrum aliquod, renes, pectus, jecur, adeps, cætera in Levitico designata, vel cedebant in partem Aaronis, hoc est, pontificis, seu quicumque sacro præerat, vel ab eo igni tradebantur : [225]

14. Sic circa illum steterunt quasi rami palmæ, et omnes filii Aaron in gloria sua.

15. Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, coram omni synagoga Israel : et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem Excelsi regis.

16. Porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvæ.

17. Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi.

18. Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt, et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.

19. Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.

20. Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.

21. Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum per-

Et circumdederunt illum quasi rami palmarum, et omnes filii Aaron in gloria sua.

Et oblatio Domini in manibus ipsorum coram omni ecclesia Israel ; et consummatione fungens super aras ad ornandum oblationem Excelsi omnipotentis,

 

Porrexit manum suam super libatorium, et libavit de sanguine uvæ :

Effudit ad fundamenta altaris odorem suavitatis Excelso omnium regi.

Tunc exclamaverunt filii Aaron : in tubis ductilibus sonuerunt : auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Altissimo.

 

Tunc omnis populus simul properavit ; et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum suum omnipotentem, Deum excelsum.

Et laudaverunt psallentes in vocibus suis : in magna domo dulce factum est melos.

 

Et rogavit populus Dominum excelsum in prece ante miseri-

quarum rerum gratia a singulis sacerdotibus sacrorum præsidi deferebantur in manus. Levit., vii, 29 et seq. ; ix, 48 et seq. Circa illum corona fratrum : sacerdotum : ex eadem Aaronis stirpe, ut vera. seqq.

14. Quasi rami palmæ, seu quasi palmæ ramosæ, in gloria sua : in ornatu suo, in sacris vestibus.

15. Et consummatione fungens : Græc. et ministerium perfecte implens (pontifex) : in ara : Græc. super aras : ἐπί βωμῶν : aræ enim nomine veniebant non modο altare illud insigne, in quo holocausta, adeps, et cætera hujusmodi cremabantur, verum etiam mensæ ad quas victimæ offerri, et immolari, seu cædi solebant : ad has igitur aras pontifex ministrabat, cum ab una ad aliam, victimæ, adeps, et cætera, sanguis etiam in pateris deferretur, in Exodo et Levitico passim. Amplificare oblationem, ad amplificandam ; Græc. ad ornandam, id est, caste ac decore celebrandam oblationem :

16. Porrexit manum suam : quo loco ad libationes, versu deinde 17, ad suffitus venit, quæ est pars vel pulcherrima sacræ actionis. Excelso principi : excelso omnium regi : παμϐασιλεῖ.

18. In tubis productilibus : ex ductili materia factis. Sacerdotum autem erat clangere tubis, super pacificis quoque victimis, Num., x. 20. Amplificaverunt : magnificarunt ; Græc. laudaverunt. [226]

fectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt.

 

22. Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari :

23. Et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei.

 

24. Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terret, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam :

cordem, usque dum perfectus est honor Domini, et ministerium ejus perfecerunt.

Tunc descendens manus suas extulit in omnem ecclesiam filiorum Israel dare benedictionem Domino in labiis suis, et in nomine ipsius gloriari.

Et iteravit in adoratione, ad ostendendum benedictionem ab Altissimo.

Et nunc benedicite Deum omnes, qui magna facit ubique, qui exaltat dies nostros ab utero, et facit nobiscum secundum misericordiam suam.

22. Tunc, peractis omnibus, perfectοque honore Dei ac munere, sive ministerio, Græc. vers. præced. : pontifex descendens ab altari, manus suas extulit, extendit ad benedicendum populum. Levit., ix, 22 ; Num., vi, 27 ; quo fine dimittebatur cœtus, ibid.

23. Et iteravit orationem suam. Manifeste spectat ad orationem eam, quam, Philopatore jam in templum irruente, Simon effuderat ; signanter enim dictum II Machab., i, 9, 10, 11, absoluto sacrificio id factum : cum rex ab ipso loco in quo sacra spectabat, jam accederet ad templum, ejusque optimam dispositionem admiratus, vi pararet ingressum. Igitur iteravit Simon orationem suam : novis rebus coortis de integro orare cœpit, idque flexis genibus, et manus decenter extendens, ibid., ii, 1. Volens ostendere virtutem Dei : sive ut habet Græc. benedictionem a Deo territuro impium regem, ne infanda coepta perageret. Jam ergo totius hujus loci a vers. 12 sibi constat sensus, et absque his quidem nulla causa suberat, cur Ecclesiasticus pacifici sacrificii ritus omnes et singula officia sacerdotalia, tanquam eximias ac proprias Simonis res, tanta diligentia et copia referret ; quæ sane laudatio perquam frigida et inanis esset. Nunc res tota claruit, certaque præsto est ratio, cur omissis aliis sacrificiis, pro peccato scilicet atque holocaustis, eucharistia tantum describenda susceperit ; quippe cum Simoni nostro talia sacra, in hac temporum necessitudine, peragenda contigerint : quæ adhuc recentia et vulgo notissima clarius ac distinctius designari nihil attinebat : nec aliter res notæ in aliis Scripturæ locis, præsertim in Psalmis referuntur. In Græc. pro, iteravit orationem, legimus, iteravit in adoratione. Orare, adorare, ac venerari et græce et latine passim pro ipsa oratione habentur.

24. Et nunc orate. In Simonis oratione tanta vis fuit, ut rex confestim flagellatus a Deo, atque instar arundinis agitatus, et prostratus in terram, re infecta reportaretur domum, II Machab., i, 16-18, et quidem nullius fuso sanguine ; quo nihil mirabilius, cum plebs in necem rueret potius quam violari sineret sacri loci religionem, ipse rex fureret, et ausurus extrema videretur. Neque minus efficax fuit deprecatio, cum idem rex nondum remissa ira, Judæos Alexandrinos elephantis prædæ daturus, iisdem Judæis ad exemplum Jerosolymitarum ac Simonis orantibus, perculsus amentia a proposito destitit, multaque ac magna beneficia in piam gentem contulit, ibid., 5-7. Merito ergo Ecclesiasticus his commemoratis addit : et nunc, tanto exemplo docti, quanta sit virtus Dei, vers. [227]

25. Det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos ;

26. Credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis.

27. Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens, quam oderim :

28. Qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus, qui habitat in Sichimis.

29. Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus filius Sirach Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.

30. Beatus, qui in istis versatur bonis : qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.

31. Si enim hæc fecerit, ad omnia

Det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel secundum dies sæculi.

 

Fidelem faciendo nobiscum misericordiam suam ; et in diebus ejus liberet nos.

Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens :

 

Qui sedent in monte Samariæ, Philisthim, et stultus populus qui habitat in Sichimis.

Doctrinam intellectus et scientiæ scripsi in codice isto, Jesus filius Sirach Hierosolymita, qui diffudit sapientiam de corde suo.

 

Beatus qui in istis versabitur : et qui posuerit illa in corde suo, sapiens erit.

Si enim hæc fecerit, ad omnia

præced., et quid precatio possit, orate Deum omnium pro pace et incolumitate populi : hic et seqq.

25. Fieri pacem : vexationibus quæ nunc instant, ex cap. xxxvi, in melius versis.

26. Credere Israel : ita ut credat Israel.

27, 28. Duas gentes... tertia non gens... qui sedent in monte Seir : Idumæi, Esaü sive Edom posteri, perpetui jam inde ab initio Israelitarum hostes, et tunc quoque infensissimi : I Mach., v, 3, etc. Pro monte Seir in Scripturis noto, atque Esau posteris attributo, Græc. in monte Samariæ ; quæ pessima ac prorsus reficienda lectio, cum de Samaritanis mox agatur. Philisthiin : qui hostili semper animo, certissimumque fugatis hostibus perfugium. I Mach., iii, 24. Stultus populus in Sichimis : Samaritanus cujus caput Sichem : stultus revera populus, imperitus, qui licet legis gnarus, tamen a præscriptis legis veroque cultu ac populo Dei secesserit : idea invisa gens, nec gentis nomine appellanda, quippe quæ nec suis ipsa stet legibus. Quantum autem per hæc tempora Judæis nocuerit, testantur omnes historiæ.

29. Doctrinam. Hæc et quæ sunt in seq. capite, Hugo Grotius a nepote addita putat avi auctoris scriptis ; quo argumento, quave conjectura, non dixerim, cum nullam afferat. Cæterum hæc immerito rejici in nepotem facile evicero, cum nihil sit quod non avo conveniat. Jesus filius Sirach Jerosolymita. Sic antiqui nomen, parentem, patriam inserebant libris ; nec refert, an in capite, an in clausula. Quin etiam Ecclesiastes posteaquam in ipso initio nomen posuit, in extremo sic scribit : Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, etc. Eccle., xii, 9. quod iste videtur imitatus.

30. Beatus, qui in his versatur bonis : Græc. simpliciter : Beatus qui in his versatur. Sic scriptores divinitus inspirati solent commendare doctrinam suam, imo non suam, sed Dei, uti in Præfatione cap. ult. memoravimus : sic ipse Salomon passim, sic iste, supra, cap. xxxiii, 17-19 ; xxxix, 16 et seqq. ; sic sequente capite, 19, 22, 23, 30, 31, etc. [228]

valebit : quia lux Dei vestigium ejus est.

valebit : quia lux Domini vestigium ejus.

31. Lux Dei vestigium ejus est : qui scilicet hæc fecerit : divino lumine signata sunt vestigia quæ sectetur.

CAPUT LI.

À morte liberatus, Deo agit gratias : populum adhortatur ad sectandam exemplo et ductu suo sapientiam : danti sapientiam dat gloriam, 23 ; modicum laboranti magna obvenit requies, 35 ; operanti ante tempus merces datur in tempore, 38.

VERSIO VULGATA.

1. Oratio Jesu filii Sirach : Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.

2. Confitebor nomini tuo : quoniam adjutor et protector factus es mihi :

3. Et liberasti cor meum a perditione, a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium, et in conspectu adstantium factus es mihi adjutor.

SIXTINA VERSIO.

Oratio Jesu filii Sirach.

Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.

Confitebor nomini tuo : quoniam protector et adjutor factus es mihi.

Et liberasti corpus meum a perditione, et a laqueo calumniae linguæ, a labiis operantium mendacium : et in conspectu adstantium factus es mihi adjutor.

1. Oratio seu precatio Jesu filii Sirach : ejus procul dubio cujus est liber totus, ut ipsa testatur inscriptio. Hoc caput quidam codices non habent, additumque omnino est libri clausulæ illi quam vidimus : supra, l, 29. Cæterum ejusmodi addi solere ab ipsis auctoribus, neque ulla ratio vetat, et e contra probat vel Joan. cap. xxi, additum post clausulam cap. xx, 30, 31 ; neque quidquam est quod non ipsi auctori congruat, ut mox videbimus. Confitebor tibi : collaudabo, concelebrabo te.

3. Liberasti a perditione, a certissima nece, quod ipsi auctori non semel contigisse ipse testatur, xxxiv, 13. Congruunt tempora, cum sub Onia III quo pontifice Siracidem scripsisse ostendimus, homicidia flerent, II Mach., iv, 3, sub Seleuco quidem Philopatore : quanto magis autem sub Antiocho Epiphane ejus filio, quo rege ipse Onias per proditionem a Menelao cæsus est : ibid., 34. À laqueo linguæ iniquæ : Græc. a laqueo calumniæ. À labiis operantium mendacium. Qualis fuerit Simon ille Benjaminites, qui sanctum pontificem adortus calumniis, provisorem gentis audebat insidiatorem regni dicere : ibid., i, 2, quibus calumniis et hic et similes in Ecclesiasticum quoque sævire potuerint. Hic autem observandum Siracidem nusquam hic commemorare causam religionis, aut odium gentis, eo quod in hujus vexationis initiis, Judæorum hostes nondum apertas inimicitias professi adversus Judæos, Simonis, hujus Benjaminitæ, Jasonis, Menelai, Lysimachi et aliorum Judæorum opera uterentur ; atque odio gentis ac religionis, læsæ majestatis crimen obtenderent ; quale persecutionis genus sub Juliano Apostata Christiani quoque experti sunt. Sic ergo ipse Siracides ad extremum vitæ deductus est periculum. In conspectu adstantium : accusantium, adversantium : ἀντισηκότων, quod habent quidam codices. [229]

4. Et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui a rugientibus, præparatis ad escam,

5. De manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me :

6. À pressura flammæ, quæ circumdedit me, et in medio ignis non sum æstuatus :

7. De altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta :

8. Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum,

9. Et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.

10. Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret : respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

11. Memoratus sum misericordiæ tuæ, Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt :

12. Quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium.

13. Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum.

 

14. Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in

Et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ et nominis tui, a rugitibus præparatorum ad escam,

De manu quærentium animam meam : de multis tribulationibus, quas habui :

 

À suffocatione flammæ in circuitu, et de medio ignis, ubi non sum æstuatus :

Ab altitudine ventris inferni, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii regi, calumnia linguæ injustæ,

Appropinquavit usque ad mortem anima mea :

Et vita mea erat appropinquans inferno deorsum.

Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret : respiciens ad adjutorium hominum, et non erat.

Et memoratus sum misericordiæ tuæ, Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo :

Quoniam eruis sustinentes te, et salvas eos de manu gentium.

 

Et exaltavi super terram supplicationem meam, et pro mortis liberatione deprecatus sum.

Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me

4, 6. À rugientibus... a pressura flammæ... in medio ignis : similitudines, quibus designatur calumniae vis, et extremum vitæ discrimen.

7. De altitudine ventris inferi : sive inferni, de profundissimo sepulchro, sive etiam carcere : quo sensu Jeremias : Lapsa est in lacum vita mea : et posuerunt lapidem super me : Thren., iii, 33 ; et Psal. lxxxvii, 7. Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. À rege iniquo : Antiocho Epiphane, ut videtur, jam in sanctos sævire aggresso. À verbo mendacii : Græc. regi (dicto, ad regem clam seu palam allato : et a) calumnia, etc.

9. Et vita mea appropinquans. Vide præcedentem.

12. De manibus gentium : sive etiam superborum, de quibus vers. 14 ; indicat autem vexationem jam a gentilibus cœptam.

14. Invocavi Dominum patrem Domini mei. Nil mirum invocari Dominum patrem Domini, cum ad id sufficiat legisse vel illud Davidicum : Dixit Dominus Domino meo ; et in eodem Psalmo illud : Ante luciferum genui te : quod per [230] ea-

die tribulationis meæ, et in tempore superborum sine adjutorio.

in diebus tribulationis, in tempore superborum destitutionis.

dem tempora a Septuag. quoque proditum ; ut cætera omittamus, tot ac tanta testimonia de Filio Dei, ex quibus Ecclesiasticus tantus vir, tam in Scripturis versatus, ne quid dicam amplius, Domini sui Dominum eumdemque patrem, et agnoscere et invocare potuit. Ita interpretes passim : ita catholici ; ita alii, Drusius, cæteri. At Grotius decretorie : « Christiani illud κυρὶου hic addidere : Jesum scripsisse, crede : Invocavi Dominum patrem meum. » En dictata magistri, et oracula tanquam de tripode. Quid igitur ? adeone absurdum est et a Scripturarum sensu alienum, de Filio Dei dicere, ut sicubi scriptum in antiquis scriptis videas, statim incuses flagitium adulteræ manus, tuoque judicio piam vocem eradas ? Atqui tam vulgare apud Judæos Christum futurum Dei Filium, ut non alio magis nomine appellarent ; quin ipse pontifex ita adjuraret : Tu es Christus Filius Dei, Matth., xxvi, 63 ? et ille apud Joannem i, 49, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel : ut eas voces, Christus, Dei Filius, rex Israel, aliasque similes pro una eademque sumerent, passim in Evangeliis : neque unquam objecerunt Christo, quod Christum Dei Filium, sed quod se Christum, adeoque Dei Filium faceret ; queis liquet tam tritam, tam pervulgatam fuisse eam appellationem, quam ipsius Christi : unde autem pervulgatam, nisi ab ipsis patribus ad universam gentem permanasset ? Et mirum videbitur si Ecclesiasticus propheticis oraculis eruditus, pias voces noverit ? quid quod ipse prædicat primogenitam Dei sapientiam, xxiv, 5 ; hoc est, post Salomonem, ipsum Dei filium ? quid quod in Sapientia legerat : Si est verus filius Dei... liberabit eum, ii, 18 ; nisi hæc quoque a Christianis obtrusa fuerint ; tanquam non licuerit ante Christum christiane dicere, falsumque sit Paulinum illud, fide, utique venturi ac passuri Christi, omnia gesta esse ab antiquis sanctis. Heb., xi, etc. Quid quod illud Grotianum, Invocavi Dominum patrem meum, vix ac ne vix quidem, quantum equidem commemini, in Scripturis reperias ? Sane de Davide dictum a Deo est : Ipse invocabit me : Pater meus es tu : Psal. lxxxviii, 27 ; sed speciali causa, sed in persona Christi, sed ea vocatione qua sequente versu additum, Et ego primogenitum ponam illum : nec ideo permissum passim : nec ab ipso Davide usquam usurpatum in toto Psalmorum opere : doctique omnino sumus, Deum patrem nostrum, communi adoptionis titulo, non proprie ac singulatim quosque patrem suum dicere, quo ritu apud Prophetam : Tu pater noster, et Abraham nescivit nos, etc, Isa., lxii, 16 ; ac signanter Christus : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum : Joan., xx, 17, ut si exquisite loqui volumus, solus ille Deum Κυρίος Patrem suum ; solus ille singulariter se dicat Dei filium qui talis natus est. Neque tamen patrem meum dici, absolute ac præcise refugimus ; tantum indicamus non videri consuetudinis Scripturarum : quod hic satis est. Cave ergo admittas illud censorium : Tu crede a Christiano intersertam vocem ; cum ego potiori jure dixerim : Tu ne moveas patrum terminos, neque animum induxeris sacros libros a Christianis violatos, nullo ejus interpolationis exemplo ; neque ipse palato tuo tantum tribuas, ut ejus arbitriis antiquas lectiones præsertim in tanta re sollicites ; neque absurdum credito, si Ecclesiasticus pro justitia tot ac tanta perpessus æque ac cæteri sancti, jam tum respexerit in auctorem fidei nostræ et consummatorem Jesum, ejusque patrem, ac Mosis exemplo improperium Christi, potiores duxerit divitias regum potestate atque opibus : Hebr., xi, 26 ; xii, 2. Hæc quidem a nobis dicta sint, non studio lacessendi doctissimi viri Hugonis Grotii, quem ipsi laudemus in grammaticis, in historicis, sæpe etiam in moralibus ; multa quoque putemus emendaturum fuisse, si, quod animo propositum habuisse credimus, totum se catholicis partibus addixisset, neque ejus labores excussum imus ex eruditorum manibus ; denique id tantum volumus, ut eum adjutorem non ducem, non magistrum habeant. In tempore superborum : quod est sæpe [231]

15. Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea.

16. Et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.

17. Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.

18. Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.

19. Ante templum postulabam pro illa, et usque in novissimis inquiram eam. Et effloruit tanquam præcox uva,

20. Lætatum est cor meum in ea. Ambulavit pes meus iter rectum ; a juventute mea investigabam eam.

21. Inclinavi modice aurem meam, et excepi illam.

22. Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea.

23. Danti mihi sapientiam, dabo gloriam.

24. Consiliatus sum enim ut facerem illam : zelatus sum bonum, et non confundar.

25. Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.

26. Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi.

Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo in confessione. Et exaudita est oratio mea.

 

Salvasti enim me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.

Propterea confitebor, ' et laudem dicam tibi, et benedicam nomen Domini.

Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.

Ante templum postulabam pro illa : et usque in novissima inquiram eam. Ex flore tanquam maturescentis uvæ,

Lætatum est cor meum in ea : ascendit pes meus in rectitudine, a juventute mea investigavi eam.

 

Inclinavi modice aurem meam, et excepi :

Et multam inveni mihi doctrinam : profectus est mihi factus in ea.

Danti mihi sapientiam dabo gloriam.

Consiliatus sum enim, ut facerem illam : et zelatus sum bonum et non confundar.

Colluctata est anima mea in illa, et in factione famis diligenter egi.

Manus meas extendi in altum, et ignorantias ejus luxi.

 

impiorum ; vel ut vers. 16, de tempore iniquo : hoc est iniquo piis sanctisque ; quod idem est, ac supra de manibus gentium : vers. 12.

18. Cum adhuc junior. Hic Ecclesiasticus exemplo suo docet quibus artibus sapientiam pares : nempe si ab ineunte ætate, si docili animo, si multo labore, adhibita quoque precatione quæsieris, tum acceptam Deo retuleris. Priusquam oberrarem : peregrinarer, quod fecisse se refert conquirendæ sapientiæ gratia : xxxiv, 9, 10, 11, 12.

21. Inclinavi modice : parumper, quod ipsa sapientia ultro se inferat, ubi primum intendere cœperis. Vide 35.

24. Consiliatus sum, cogitavi, consilium cepi, ut xxxix, 16 ; facerem (exercerent) illam : facere sapientiam, ex ejus præceptis vitam instituere, facere sapienter

25. In faciendo eam ; Græc. in Sixtino codice vix ullum habet sensum : aliu : codex perspicue : in actione mea diligens fui.

26. Insipientiam (Græc. ignorantias) illius luxi : deplorandos duxi qui eam ignorarent. [232]

27. Animam meam direxi ad illam : et in agnitione inveni eam.

28. Possedi cum ipsa cor ab initio : propter hoc non derelinquar.

29. Venter meus conturbatus est quærendo illam : propterea bonam possidebo possessionem.

30. Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam : et in ipsa laudabo eum.

31. Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.

32. Quid adhuc retardatis ? et quid dicitis in his ? animæ vestræ sitiunt vehementer.

33. Aperui os meum, et locutus sum : Comparate vobis sine argento ;

34. Et collum vestrum subjicite jugo, et suscipiat anima vestra disciplinam : in proximo est enim invenire eam.

35. Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.

36. Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.

37. Lætetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius.

38. Operamini opus vestrum ante tempus : et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.

Animam meam direxi ad illam :

 

 

Cor acquisivi cum eis ab initio, et in purificatione inveni eam. Propter hoc non derelinquar.

Et venter meus conturbatus est quærendo eam. Propterea bonam possedi possessionem.

Dedit Dominus linguam mihi mercedem meam : et in ea laudabo eum.

Appropiate ad me, indocti, et commoramini in domo disciplinæ.

Quid tardatis in his, et animæ vestræ sitiunt vehementer ?

 

Aperui os meum, et locutus sum : comparate vobis sine argento.

Collum vestrum subjicite jugo : et suscipiat anima vestra disciplinam : in proximo est invenire eam.

Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.

Acquirite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.

Lætetur anima vestra in misericordia ejus : et non confundamini in laude ipsius.

Operamini opus vestrum ante tempus : et dabit mercedem vestram in tempore suo.

30. Dedit mihi Dominus ; eleganter Grotius : Deus mihi eloquentiam dedit, præmium studiorum meorum (ac laborum fructum).

36. In (seu cum) multo numero... et copiosum aurum : disciplina, industria, sapientia cum sit provida, sedula, moderata, una cum cæteris bonis etiam divitias parat.

38. Operamini ante tempus : Paulus, Galat., vi, 9, Bonum facientes non deficiamus ; tempore enim suo metemus non deficientes. Quo præceptorum fine discimus sapientiam de qua toto libro agitur, non sermonibus, non sententiis, sed operibus contineri, eoque collimare totam.

FIN DE L'ECCLÉSIASTIQUE

 


 

[1] Multorum nobis : vide Græc.

[2] Non solum ipsos loquentes : docentes sive voce, sive scripto.

[3] Extraneos : ab Israelitica republica, sive a sapientiæ studiis, necesse est sapientum dicta recolentes, et ipsos in dicendo et scribendo doctiores fieri.

[4] Ad legitimam vitam ; ex legis placitis componendam.

[5] Veniam habere : dare.

[6] Sequentes imaginem sapientiæ : Græc. deest. Sensus est, sententiis inhærentem, in verborum compositione nonnunquam defecisse.

[7] Deficiunt verba hebraica : non eamdem vim habent.

[8] Ipsa lex et prophetæ. Hæc indicant non modo legem, verum etiam prophetas, aliosque sacros libros jam in græcum versos : ac de lege quidem constat, cum Septuag. interpretes longe antea prodiissent Eleazaro pontifice, Ptolemæo Philadelpho rege.

[9] Non parvam... quando inter se dicuntur : conferuntur.

[10] Ptolemæi Evergetis. Vide præf. num. xiii.

[11] Multa vigilia attuli doctrinam : Græc, multam vigiliam et doctrinam attuli.

[12] Ad illa quæ : Græc. ad hoc ut ad finem ducens, etc.

[13] Et illis qui volunt : Græc. interserit. Iis qui in parœcia, in vicinis locis : melius, in peregrinatione : Judæis in exteras regiones longe lateque dispersis ac sæpe peregrinantibus ; quemadmodum ipse auctor xxxiv, 12 ; li, 18. Hunc ergo librum peregre agentibus comparabat, ne a patriis legitimisque ritibus ad gentium mores deficerent.

Précédente Accueil Suivante