Liber Sapientiae
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothčque

Accueil
Remonter
Remarques
Avertissement
Liber Sapientiae
Liber Ecclesiasticus
Isaļe
Psaume  XXI
Apocalypse
Apocalypse I
Apocalypse II
Apocalypse III
Prédictions
Apocalypse IV
Apocalypse V
Apocalypse VI
Apocalypse VII
Apocalypse VIII
Apocalypse IX
Apocalypse X
Apocalypse XI
Apocalypse XII
Apocalypse XIII
Apocalypse XIV
Apocalypse XV
Apocalypse XVI
Apocalypse XVII
Apocalypse XVIII
Apocalypse XIX
Apocalypse XX
Apocalypse XXI
Apocalypse XXII
Explication

Liber Sapientię

 

PRĘFATIO IN LIBRUM  SAPIENTIĘ.

 

I.  — Quaternis liber iste Salomonis habeatur.

Librum hunc, regis Salomonis nomine, scriptum esse constat

ex his verbis: Tu elegisti me regem, populo tuo.....et dixisti me

ędificare templum in monte sancto tuo, (cap. ix, 7, 8) quem etiam multi Patres gręci, latinique Salomoni tribuunt, atque apud Gręcos Sapientia Salomonis inscribitur: qui titulus diutissime etiam apud Latinos valuit. Nam in Carthaginensi concilio III, cap. xlvii, et postea in decreto sancti Innocentii I inter Scripturas canonicas quinque Salomonis libri recensentur. Primus Gelasius in concilio Romano I, decreto de Apocryphis sic inscripsit: Salomonis libri ires, Sapientię unus, Ecclesiastici unus: quam inscriptionem latini postea secuti sunt codices. Eatenus autem Salomonis esse creditur, quod ejus sensus, non tamen compositionem aut verba contineat: neque enim tantum, ut ait Hieronymus (Pręfat. ad Heliod. ) gręcam eloquentiam redolet, verum etiam sapit sophisticen illam sanam et eruditam, quę sub Macedonum regum imperio, toto Oriente, ac pręsertim Alexandriae viguit. Deo enim visum est, hunc etiam stylum, ab hebraica licet simplicitate abhorrentem, divinis oraculis conscribendis dicari, consecrari; ut sapientia illa cœlestis, omnium hominum ac temporum sensibus et gustui sese accommodaret, quod etiam secundus Machabaicę historię liber luculenter ostendit.

II.  — De auctore et aetate libri incompertum.

De auctore libri nihil est memorię proditum, pręter illud beati Hieronymi, loco mox laudato. Nonnulli scriptorum veterum, illum esse Judęi Philonis affirmant, illius scilicet, quem Josephus (lib. I Cont. Appion. ) Demetrio Phalereo supparem memorat: neque quidquam comperimus, quo ea conjectura firmetur. De Philone vero Alexandrino, scriptis post ęram christianam TOM. ii.                                                                         1

2                                             PRĘFATIO

editis notissimo, quod nonnulli memorant confutatione non eget; adeo et ętas, et auctoritas, et ipse stylus discrepant.

De scriptionis tempore ęque incompertum. Sane Ecclesiastici liber ad ea pertinet tempora, quę Machabaicis propiora videantur, ut suo ostendemus loco. Sapientię liber nullam pręfert temporum notam, neque quidquam aliud, quam quod ante Ecclesiasticum in Scripturarum canone collocetur: quanquam Hieronymus in sua. Pręfatione testatur se vidisse codices, in quibus Sapientia sub Ecclesiastę [nomine secundum obtineret locum, Ecclesiastico Siracidœ Parabolarum titulum pręferente, addito et altero Cantico canticorum, ad Salomonis exemplum.

III. — Libri divisio in duas partes; primę partis documenta.

Sapientię liber duas habet partes. Prima est commendatio sapientię usque ad caput ix, quo capite incipit prolixissima, atque ad finem usque libri deducta precatio; qua prisca historia recolitur, atque in tuenda pia gente, ejusque hostibus ulciscendis, divinę justitię ac sapientię arcana, ab ipsa rerum origine reserantur.

Prima illa pars duo habet imprimis, quibus hujus libri divina ac prophetica commendetur auctoritas; alterum est de Christo patiente manifestissimum vaticinium, consonum Evangelistis, nec semel a veteribus memoratum (cap. ii); alterum, de increatę Sapientię nativitate ac dotibus pręclara documenta quę Salo monica illustrent, ipsi Paulo facem pręferant, ut suo notatur loco (i, vii, viii).

Huc accedunt egregia illa; mortem non a Deo, sed a peccato esse, et diaboli invidia introductam, (i, ii), et tamen usque adeo beneficentię vertere, ut cita morte eripi ab hujus vitę malis ac periculis, pars sit vel maxima divini muneris, (iv).

Quem ad locum pertinet illa perspicua, ac Veteris Testamenti conditionem propemodum supergressa, de futurę vitę bonis atque suppliciis revelatio, quę evangelicae veritati viam parare videatur, Deo ita providente, ut quo propior erat Christus, eo copiosius atque illustrius arcana cœlestia panderentur (cap. iii, v).

Insigne etiam illud de casti connubii, imo etiam de sanctę continentiae fructibus, deque imminente adulterorum soboli ul-

IN LIBRUM SAPIENTIĘ.                             3

tione (iii, iv). Neque prętermittendum id, quod est vel maximum, et ad hujus libri assequendum institutum, imprimis memorabile, nempe hunc directum esse, ac veluti inscriptum, dedicatumque regibus, optimatibus, judicibus. Unde illud initium: Diligite justitiam, qui iudicatis terram (i, 1), patefacto etiam arcano, potentes potenter tormenta passuros, et judicium durissimum his qui pręsunt fieri (vi).

IV. — Documenta secundę partis.

In illa precatione, qua divinissimi libri postrema pars continetur, primum illud: veram sapientiam quę continentię quoque nomine appelletur, Dei esse donum (viii, 21; ix, 4, 9, 10). Hinc ad finem usque libri, decursa Pentateuchi historia edocemur, qua mente, quo fructu sacra legatur historia; considerata scilicet divina sapientia, quę suis semper consulat, ulciscatur malos; quo loco hanc habemus divinę justitię, ęternęque legis regulam; per quę quis peccat, per hęc et torqueri (xi, 17); impiosque sibi esse supplicio, et convenientissimis affici pœnis: tum illud pręclarissimum; Deum parcentem omnibus, non uno semel ictu, totaque effusa ira conficere adversarios, sed lente et paulatim, ut ad pœnitentiam provocet; nec nisi contumaces suęque misericordię contemptores adigat ad interitum; quo enim potentior, eo indulgentior, nihilque praepropere aut inordinate, sed omnia mensura, pondere, numero apta disposuit (xi, xiii).

V. — Divina libri auctoritas.

His igitur, aliisque divinissimis atque altissimi spiritus documentis Sapientię liber merito a Patribus ad summum auctoritatis culmen evectus est, divinorumque voluminum canone recensitus. Jam concilii Carthaginensis III, sancti Innocentii, sancti Gelasii, Romanorum Pontificum, edita eam in rem decreta retulimus, quę sequitur et firmat Tridentina synodus, notissimo decreto de Scripturis canonicis, Sess. iv.

Pręluxerunt antiquissimi, ac primę etiam ętatis Patres, apud quos et Sapientiam et Ecclesiasticum, sacrę Scripturę titulo praenotatos passim invenias, nec leviter ac velut perfunctorie;

4                          PRĘFATIO IN LIBRUM SAPIENTIĘ.

sed asseveratione ea, quę et firmissima sit, et ad posteriora sęcula permanarit.

De canonicę Scripturę titulo, nonnihil a Latinis Gręci discrepare visi; interim quosdam libros a Gręcis divinos ac propheticos fuisse habitos, quos tamen in canonem non referrent, vel una illa Origenis ad Julium Africanum de Susanna et aliis confirmat epistola: favet ipsum Salomonis nomen, quo nonnisi divinitus inspirata volumina dignarentur.

Quod autem sanctus Hieronymus memorat (ead. Pręf. ) legi quidem ab Ecclesia hos libros « ad ędificationem plebis, non ad auctoritatem ecclesiasticorum dogmatum confirmandam: » pace summi viri dixerim, non ita Augustinus: qui ad confutandam Pelagianam hęresim, passim hunc adhibet Sapientię locum: Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. iv, 11), et illum de continentia ab uno Deo impetranda celeberrimum (viii, 24), aliosque non paucos; atque ut pariter de Ecclesiastico conficiamus, deductum ex eo libro profert egregium locum, de Libero arbitrio, pari auctoritatis commendatione cum cęteris, qui vel divinissimi et maxime canonici habeantur (S. Aug. lib. de Grat. et lib. arbitr., cap. ii, n. 3; Eccli., xv, 11).

Nec mirum, cum hinc egregios locos ipse etiam Cyprianus attulerit, et adversus Judęos, opere imprimis dogmatico, quo nonnisi receptissima, et a divino Spiritu dictata protulit; propheticum illud de Christo patiente testimonium adhibendum censuerit, ad confirmandam fidei veritatem.

His ergo permotus S. Augustinus eos, qui libri Sapientię detrectabant auctoritatem, sic castigabat (lib. de Prędest. sanctor., xiv, n. 27): « Non debuit repudiari sententia libri Sapientię, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum, tam longa annositate recitari, atque ab omnibus christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos, fideles, pœnitentes, catechumenos, cum veneratione divinę auctoritatis audiri. Ac postea, eum librum sibi anteposuerunt, etiam temporibus proximis apostolorum egregii tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere, nisi divinum testimonium, crediderunt. »

 

LIBER SAPIENTIĘ

CAPUT PRIMUM.

Judices diligant justitiam: Dominus adsciscit simplices: peccatores et simulatores repellit, 4, 5; arcana cordis penetrat: ergo a detractione et mendacio abstinendum: mors non a Deo, sed a peccato, 13, 14, 15.

1. Diligite justitiam, qui iudicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quęrite illum:

2.  Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum: apparet autem eis, qui fidem habent in illum:

3.    Perversę enim cogitationes separant a Deo: probata autem virtus corripit insipientes.

4.    Quoniam in malevolam ani-

mam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

5.  Spiritus enim sanctus disciplinę effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quę sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

6.   Benignus est enim spiritus sapientię, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum

1.   In bonitate: ut et de Deo bona omnia cogitetis, et ipsi de Deo cogitantes bona omnia sapiatis, quod magis sequenti congruit.

2.   Qui non tentant illum: tentare Deum (quod sępe vetitum in Scripturis) nihil aliud est quam diffidere Deo, nec verbis ejus, aut benignitati satis credere, nisi signa et prodigia, non sua voluntate, sed nostro arbitrio faciat; quod est contrarium ei quod subditur: Apparet autem eis, qui fidem habent in illum.

3.   Corripit insipientes: Gręc. arguit, convincit. i. Subdito peccatis: Gręc. peccato.

5.   Spiritus sanctus disciplinę: supple: magister, disciplinam inspirans; quo sensu dicitur Spiritus sapientię et intellectus, etc. Effugiet fictum: Gręc. dolum. Amat enim simplices, veraces, justos, probos; non simulatores. Corripietur, arguetur, convincetur. A superveniente iniquitate. Ubi supervenerit iniquitas, convincetur falsi is, qui spiritu disciplinę se jactabat pręditum: aut enim illum spiritum omnino non habuit, aut non habuit ea qua oportebat animi constantia.

6.   Benignus est: humanus, humanitatis amans, φιλάνθρωπος. Spiritus sapientię: ut legit S. Aug. lib. De Mend., cap. xvi, n. 31, sive, ut habet Gręc. sapientia; id est sapientia Dei, spiritus est hominum amans, quippe quos ad se tanta benignitate invitet, ut patet Prov., viii: Non liberabit maledicum a labiis suis: cum verbis suis ipse capiatur, audiatque illud a Paulo: Inexcusabilis es, 6 homo omnis qui judicas: in quo enim judicas alterum, te ipsum condemnas, Rom., ii, 1; atque

 

illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguę ejus auditor.

7.   Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum: et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.

8.  Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere; nec pręteriet illum corripiens judicium.

9.   In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.

10.    Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

11.   Custodite ergo vos a murmuratione, quę nihil prodest; et

a detractione parcite linguę, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.

12.   Nolite zelare mortem in errore vitę vestrę, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.

13.   Quoniam Deus mortem non fecit, nec lętatur in perditione vivorum.

14.   Creavit enim, ut essent omnia: et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.

15.   Justitia enim perpetua est, et immortalis.

16.   Impii autem manibus et ver-

etiam a Domino: Ex ore tuo te judico, serve nequam. Sic Psal. cxxxix, 10. Labor labiorum ipsorum (eorum elaborata ac fraudulenta consilia) operient eos, capient, comprehendent ut fossa, ut laqueus. Renum: interiorum, cogitationum, cupiditatum: hebraismus frequens. Linguę ejus auditor: verborum arcanorum licet.

7. Quoniam Spiritus Domini: ex eo quod Dei Spiritus ubique sit, et omnia sua virtute contineat, recte infert exaudiri ab eo quantumvis occultas hominum voces. Unde infert seq. vers. 8: Propter quod qui loquitur iniqua, non potest latere.

9.   In cogitationibus impii interrogatio, sive inquisitio, erit: cum latentes etiam cogitationes tam Deo notę sint, quam si, inquisitione facta, responsa nostra audierit.

10.   Auris zeli, sive Dei zelantis cogitationes hominum, eisque animum attentari adhibentis, audit omnia: et tumultus murmurationum: strepitus, susurrus quamvis occultissimus: quod sequentia produnt.

12.   Nolite zelare mortem: atque ita vos gerere, quasi eam summo studio accersere cupiatis.

13.  Deus mortem non fecit. Creavit enim Deus hominem inexterminabilem: .....

invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum, infra, II, 23, 24; et: Quare moriemini, domus Israel? quia nolo mortem morientis, Ezech., xviii, 31, 32. Unde subdit:

14.   Creavit enim ille existens et existendi fons, ut essent omnia, non ut interirent: et ut salutares essent, hoc est salutiferę generationes mundi, elementa, plantę, fruges: neque est in illis medicamentum exterminii, virus mortiferum, aut quidquam generi nostro insalubre aut noxium. Si enim ab initio tellus bonarum tantum herbarum ferax, nec nisi peccantibus spinas et tribulos germinavit; quanto magis venena aberant, sive ab universa terra, degenerantibus postea seminibus, seu quod magis crediderim, a voluptatis horto quem homines incolebant; eo quod

15.   Justitia, in qua homo factus est, per sese immortalis, atque immortalitatem affert.

CAPUT II.

7

bis accersierunt illam: et ęstimantes illam amicam, defluxerunt, et sponsiones posuerunt ad illam:

quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

16. Ęstimantes illam amicam. Qui enim me oderunt, ait Sapientia diligunt mortem. Prov., viii, 36. Defluxerunt: tabuerunt, defecti sunt viribus. Sponsiones posuerunt ad illam; cum ea pactum inierunt. Unde apud Isa., xxviii, 15: Percussimus fœdus cum morte, quasi pacto fœdere nos ei habendos, possidendos sponte tradidimus; ac postea, 18: Delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit. Quoniam digni sunt, ut morti dedantur qui sunt ex parte ipsius, qui peccato commisso mortis se partibus addixerunt. Peccatum enim cum consummatum fuerit, generat mortem, Jac., i, 15; et, a quo quis superatus est, hujus et servus est. II Petr., ii, 19.

CAPUT II.

Impiorum ratiocinia: post hanc vitam nihil: utendum pręsentibus bonis: odiosum virum bonum: etiam Christum: de ipso prophetia, 18; quid his respondendum: ac primum mortem non a

Deo, 22, 23, 24.

1.  Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum tędio est tempus vite nostrę, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis:

2.   Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tanquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum.

3.   Qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer, ' et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quę fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata:

4.   Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.

5.   Umbrę enim transitus est tem-

1.  Cum tędio vita nostra. Cavendum a tędio, unde ad sensuum oblectamenta propellimur, verisque ac suis gaudiis pręoccupandus animus, juxta illud toties inculcatum: Gaudete. Non est refrigerium, Gręc. remedium, curatio in fine, et non est qui agnitus. Oratio familiaris impiis: quare ille dives apud inferos: Mitte Lazarum; et: Si quis ex mortuis ierit..., pœnitentiam agent: at Abraham: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Luc., xvi, 27, 30, 31. Nunc autem ad votorum cumulum habemus Christum a cœlo, ab inferis, ex mortuis reversum, cujus resurrectio sole clarior.

2.   Ex nihilo nati sumus: Gręc. temere, casu, nulla causa, nullo certo vitę fine: quod eodem recidit. Fumus flatus est: Gręc. fumus aut flatus est in naribus nostris: res facile evanescens, sive sit vapor spissior, sive aer tenuis. Sermo scintilla: Gręc. sermo scintilla, ad commovendum: sermo seu verbum, phrasi hebraica, pro re: sensus est: Res illa quę commovet cor nostrum, vitalemque calorem per artus diffundit, nonnisi scintilla est quę statim extinguitur, duabusque omnino rebus vanissimis vita nostra constat, flatu et igne tenui.

4. Et nomen nostrum: adeo nihil sumus, ut nec fama nostri supersit.


 

8

 

pus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.

6.   Venite ergo, et fruamur bonis quę sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter.

7.  Vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non prętereat nos flos temporis.

8.    Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.

9.   Nemo nostrum exsors sit luxurię nostrę: ubique relinquamus signa lętitię: quoniam hęc est pars nostra, et hęc est sors.

10.   Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduę, nec

veterani revereamur canos  multi temporis.

11. Sit autem fortitudo nostra lex justitię: quod enim infirmum est, inutile invenitur.

12.    Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinę nostrę.

13.   Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.

14.    Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.

15.   Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatę sunt vię ejus.

5.  Non est reversio finis nostri: a fine ac post mortem. Consignata est enim: res est sigillo clausa, quod resignare non licet, atque ineluctabili decreto firmata, qu&d jam nihil simus.

6,   Bonis quę sunt: veris bonis. Crassi homines ac sensibus dediti, pręter ea palpant, cuncta habent pro inanibus ac nullis, cum e contra, quę videntur temporalia sint, quę autem non videntur ęterna, II Cor., iv, 18; quę etiam vere sunt, ut habes infra, viii, 6. Utamur creatura tanquam in juventute: in, deest in edit. Rom., habet Complui, ipsa res sequentibus exponitur.

. 7. Flos temporis: Gręc. aeris: odoratus vapor ex vino et unguentis veluti efflorescens.

8.   Nullum pratum: et hoc ad licentiam pertinet, ut incerti ac vagi hac illicque discurrant: prata memorantur herbis virentibus lęta, choreis ac saltationibus frequentanda: Gręc. tamen deest.

9.  Nemo nostrum: nemo se temperantem modestumque faciat: quod in illo voluptatum contubernio impatientissime ferunt.

10.   Opprimamus pauperem. Recte Aug. in Psal. LVii, 10. Cum voluptas nonnisi lęta et benefica mitisque esse videatur, tamen facile prorumpere in vim ac rapinas, supplendis per scelerata compendia opibus per luxuriem exhaustis.

H. Sit fortitudo nostra lex justitię. Sic illi apud Platonem passim, justum, inane nomen; nec justitiam esse aliud quam validioris voluntatem. Quod infirmum est: virtus ac justitia, eo debilis, quod ęquo bonoque conclusa, facile pateat injurię nihil non moventium, ac per fas et nefas grassantium.

13.   Promittit...: et filium Dei se nominat: 16. gloriatur patrem.... Deum.

17. Videamus..... si sermones illius veri sint. 18. Si enim est verus  filius Dei:

20. Morte turpissima. Hic ille est locus aperte propheticus, toties a Patribus celebratus, et cum Matth., xxvii, 40, 42, 43, conferendus.

14.   In traductionem: ἐλεγχὸν, reprehensionem, confutationem, convictionem.

15.  Dissimilis est aliis... immutatę vię ejus: a vulgari hominum consuetudine abhorret. Viderint qui se satis excusatos putant, quod sequantur multitudinem.

CAPUT III.

9

16.   Tanquam nugaces ęstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et pręfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.

17.   Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quę ventura sunt illi, et sciemus quę erunt novissima illius.

18.   Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.

19.   Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.

20.   Morte turpissima condemne-

mus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius.

21.   Hęc cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum.

22.  Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitię, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.

23.   Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suę fecit illum:

24.   Invidia autem diaboli, mors introivit in orbem terrarum:

25.   Imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius.

16. Pręfert novissima justorum: hoc est, quo vel maxime justi ludibrio habeantur, quod futura expectent spretis pręsentibus. Patrem se habere Deum: Gręc. brevius, gloriatur patrem Deum.

18.   Si est verus filius Dei: Gręc, Si est ille justus filius Dei. Si est ille Christus sub justi nomine tamdiu expectatus. Isa., XLi, XLv, Li; Dan., ix.

19.   Contumelia et tormento: addamus plagis contumeliam: quod Christo factum est. Interrogemus eum: probemus, ut explicant sequentia. Reverentiam: obedientiam, tolerantiam: Gręc. ęquitatem, benignitatem.

20.   Morte turpissima: cruce scilicet, servili ac teterrimo atque ignominiosissimo supplicio. Erit enim respectus ex sermonibus illius. Viderimus inter cruciamenta quid dicat, et an sibi constet.

22.    Sacramenta Dei: mysteria sive arcana consilia. Animarum sanctarum: Gręc. irreprehensibilium.

23.   Deus creavit hominem inexterminabilem, immortalem, ut recordatione pristinę dignitatis erigat justorum animos, ne impiorum insectationibus victi jaceant. Ad imaginem similitudinis suę: Gręc. proprietatis. Deo enim proprium, ut sit per se immortalis; cętera omnia per se deficiant, nisi continuo divinae virtutis influxu sustententur. Alii codices habent, ęternitatis suę, αἰδιότητος,

pro ἰδιότητος.

24.   Invidia diaboli mors. Unde Christus: Ille homicida ab initio. Joan., viii, 44.

25.   Imitantur autem illum. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Joan., ibid.

CAPUT III.

Prosequitur adversus impios: justorum spes: gloria sempiterna: impii maledicti: eorum maledicta conjugia: maledicta soboles, eunuchi spirituales, 14.

1. Justorum autem  animę   in manu Dei sunt, et non tanget illos

tormentum mortis. 2. Visi sunt oculis insipientium

1. Tormentum mortis. Vox ultima deest Gręc.

10

 

mori: et ęstimata est afflictio exitus illorum:

3.   Et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace.

4.   Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.

5.  In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.

6.   Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos: et in tempore erit respectus illorum.

7.   Fulgebunt justi, et tanquam scintillę in arundineto discurrant.

8.   Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit

Dominus  illorum in perpetuum.

9.   Qui confidunt in illo, intelliget veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis ejus.

10.   Impii autem secundum quę cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.

H. Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.

12.    Mulieres eorum insensatę sunt, et nequissimi filii eorum.

13.    Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis, et incoinquinata, quę nescivit thorum in

2. Ęstimata est afflictio; 3. et quod h nobis est iter. Insipientes arbitrantur exitum justorum sive mortem, nihil aliud esse quam cruciatum, et profectionem a nobis, interitum, excidium: Gręc. contritionem.

5.   In paucis: in corpore, in paucorum dierum vita, vexati: in multis: in ęterna et interminabili vita: bene disponentur: Gręc. per pauca docti (sub patientię disciplina habiti ), maximis afficientur beneficiis. Non enim sunt condigna! passiones hujus temporis ad futuram gloriam; et: Momentaneum illud et leve tribulationis nostrę, supra modum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur. Rom., viii, 18; II Cor., iv, 17.

6.   Quasi holocausti hostiam accepit illos: Gręc. holocaustum hostię, sive immolationis; eodem sensu, ut perfectam oblationem, qualis est holocausti, quę tota ' Domino consecratur. In tempore erit respectus illorum: suo et idoneo tempore respiciet Deus eorum studia et labores. At Gręc. in tempore respectus illorum (quo illos respiciet Deus).

7.   Fulgebunt, et tanquam scintillę in arundineto: clara luce, in materia quę flammam facile comprehendat: discurrent: immortalem lucem circumferentes.

8.   Judicabunt nationes: teste ipso Christo, Apoc, ii, 26.

9.   Donum: seu donativum. Electis ejus. Stipendia enim peccati, mors: gratia autem Dei (donum seu donativum, et gratuita largitio qua suos impertit milites) vita ęterna. Rom. vi, 23.

11.   Vacua spes illorum. Isa., LIX, 5, 6, 7: Ova aspidum ruperunt, et telas araneę texuerunt... Telœ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia;... cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.

12.   Mulieres eorum insensatę. Impiorum familia pravis exemplis corrupta.

13.   Maledicta: execrabilis, creatura (seu progenies) eorum: pessimorum hominum pessima soboles. Felix sterilis, et incoinquinata, seu virgo, prę illis tam impie coniugatis. Tot probra, tot corruptelę sunt in conjugiis et familiis, tanta etiam in connubiali thoro flagitia, ac dehonestamenta sunt, ut sterilitas et virginitas longo spatio antecellant. Habebit fructum: pręclaram sobolem, bona opera, eorumque mercedem. In respectione, in visitatione et retributione: animarum sanctarum: deest Gręc.

CAPUT IV.

11

delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum,

14.   Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.

15.   Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quę non concidat radix sapientię.

16.   Filii, autem adulterorum in

inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.

17.    Et si quidem longę vitę erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.

18.  Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.

19.   Nationis enim iniquę dirę sunt consummationes.

14. Et spado: supple, beatior. Alludit ad spadones illos, de quibus Isa., LVi, 3, 4, 5, qui non operatus est per manus: nec cogitavit: qui nec opere, nec cogitatione peccavit. Dabitur illi fidei donum electum: excellens, singulare, scilicet,

nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum.....quod non peribit: Isa.,

ibid., ut jam non in sobole, ut cęteri homines, sed in bonis operibus immortalitatem consequantur. Sors in templo Dei acceptissima: Isa., ibid.: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum; ut et illud animo providisse videantur, cęlibes honoratiore loco in templo Dei sessuros, sacrarumque administros futuros.

16. Filii adulterorum in inconsummatione erunt: Gręc. inconsummati, impuri, non initiati, imperfecti abortivi instar; ut infra, iv, 4, S. Ab iniquo thoro semen, seu soboles, exterminabitur, aberit: contra ac Salomon pollicetur thoro intaminato et casto, Prov., v, 15, 16.

18.   Nec in die agnitionis; in die quo benefacta et scelera recognoscentur. Allocutionem: Gręc. solatium.

19.   Nationis: generationis, seu sobolis iniquę, inter adulteria sordesque natę: dirę sunt consummationes; diri et infausti exitus.

CAPUT IV.

Pii, clari, notique: malorum soboles instabilis: justorum beata mors, 7; beata etiam vita, etiamsi brevis, 1; senectute melior, 8, 9; cito rapi ex gratia est, 11, 14; vitę pericula, tentationes, fascinum, 12; irrisi impii et infelices, 19, 20.

1. O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.

2. Cum pręsens est, imitantur illam: et desiderant eam, cum se eduxerit: et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum pręmium vincens.

1. O quam pulchra est casta generatio: sive generatio illa bonorum operum, de qua supra, iii, 13, 14, sive post exhibitas oculis impiorum et adulterorum execratas atque incestatas domos, piorum sobolem benedictam prędicat. Prima illa interpretatio magis Gręco congruit, qui sic habet: Melior est orbitas, sive sterilitas cum virtute: supple, quam illa impiorum ampla soboles. Immortalis est enim memoria illius: sterilitatis scilicet cum virtute conjunctę: ut habes Isa., LVI.

2. Incoinquinatorum certaminum pręmium vincens: pro quo Gręc. prœlium.


 

12

 

3.    Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.

4.   Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.

5.   Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.

6.   Ex iniquis enim somniis filii qui nascuntur, testes sunt nequitię adversus parentes in interrogatione sua.

7.   Justus autem si morte pręoccupatus fuerit, in refrigerio erit.

8.   Senectus enim venerabilis est

non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,

9.  Et ętas senectutis, vita immaculata.

10.  Placens Deo actus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.

11. Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.

12.   Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentię transvertit sensum sine malitia.

13.   Consummatus in brevi, explevit tempora multa:

14.   Placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.

Sunt autem incoinquinata certamina, incruenta illa, neque ulla caede polluta, quibus voluptatem virtute et castitate dejicimus. Posset etiam pro certaminum, reponi, prœliorum: eodem ubique sensu quo illa prœlia celebrentur, quę puram, ac nulla cęde fœdam reportent lauream.

3. Spuria vitulamina: mendum: ex voce μοσκευμάτων; vertendum autem spurię, sive adulterina; propagines, plantationes: ut habet Aug. lib. 11 de Doct. Christ., cap. xii, hoc est, adulterorum soboles, non habent radices altas: ut sup. iii, 16, etc. Ambrosius tamen ex hac versione Theclam, Agnetem, Pelagiam vocat nobilia vitulamina, lib. II, Epist. vii (nunc Epist. xxxvii, n. 36).

6. Ex iniquis somniis: illicitis amplexibus, sive delectamento somni, ut infra, vii, 2, quem poeta dulcem soporem vocat. In interrogatione, sive probatione sua: data. occasione parentum se similes comprobabunt.

8. Cani autem sunt sensus hominis: sive, ut habet Gręc. canities ipsa, prudentia est hominibus; ne eam colore aut annis aestimes.

11.   Raptus est. Quem in locum Aug. lib. de Prędest. Sanct., xiv, n. 26: « Dictum est secundum pericula vitę hujus, non secundum pręscientiam Dei qui hoc pręscivit quod futurum erat, non quod futurum non erat, id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto, non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. » Quem Sapientię locum laudat etiam Cypr. lib. de Mortal. ab Augustino citatus.

12.   Fascinatio nugacitatis. En vitam humanam: fascinatio, sive fallacia, atque deceptio, stoliditas, nugacitas, pravitas, inconstantia, sive vacillatio, ῥεμϐασμὸς: hęc enim omnia gręcę voces sonant. Inconstantia concupiscentię: sensuum vagi ac mutabiles motus, unde Moses: Nec sequantur cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes, Num., XV, 39; et Paulus: Facientes voluntates carnis et cogitationum, Ephes., ii, 3.

14, 15. Populi autem... non intelligentes... quoniam gratia et misericordia. Supple, deplorabunt eorum pręproperam mortem, quos jam ęternitati maturos Deus ad se evocabat.

CAPUT V.

13

Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in pręcordiis talia:

15.   Quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.

16.  Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata, longam vitam injusti.

17.   Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.

18.  Videbunt et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit.

19.   Et erunt post hęc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.

20.   Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

16.   Longam vitam: Gręc. longęvam senectutem.

17.   Quare: Gręc. in quid; cujus rei gratia, munierit, firmaverit, illum Dominus, tot pręsidiis instruxerit, tutumque servaverit, nempe ut ęternum viveret.

19. Inflatos: Gręc. pręcipites; sine voce, mutos, frustra hiscentes, verbis non secuturis, atque, ut in somniis, delusos vanis conatibus. Commovebit illos a fundamentis; dejectos omni spe, et in ęternum alienatos a vita Dei. Ephes., iv, 18.

CAPUT V.

Piorum ab impiis discrimina post mortem: horum sera in inferno pœnitentia, 2, 6; in hac vita inanes labores, 7; inanis jactantia, 8; transitorię nullo relicto vestigio voluptates, 9, 10 et seqq.; vanę spes, 15; justorum ęterna stabilitas: Deus pro illis et contra impios armatus, 16 et seqq.; ictu certo et indeclinabili, 22.

1.   Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerant labores eorum.

2.   Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatę salutis,

3.   Dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et prę angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus

aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.

4.    Nos insensati vitam illorum ęstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore.

5.  Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

6.   Ergo erravimus a vici veritatis, et justitię lumen non luxit nobis,

1. Stabunt justi: Gręc. stabit justus. Qui abstulerunt labores eorum: alimenta, victum quantovis labore partum.

3. In similitudinem: Gręc. in parabolam; sic Jer., xxiv, 9, civitas in opprobrium et in parabolam, hoc est, assumenda in exemplum magnę calamitatis, ut Sodoma et Gomorrha, Deut., xxix, 23; Jer., xlix, l, etc.

6. Justitię lumen: sol intelligentię; Gręc. sol simpliciter. Aliis, sol justitię, de quo Malach., iv, 2. Hoc est quod ait Paulus: Tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei, per ignorantiam quę est in illis, propter caritatem cordis ipsorum. Ephes., iv, 18.

14

 

et sol intelligentię non est ortus nobis.

7.   Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.

8.   Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?

9.    Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens,

10.   Et tanquam navis, quę pertransiit fluctuantem aquam; cujus, cum pręterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinę illius in fluctibus:

11.   Aut tanquam avis, quę transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris ęrem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius:

12.   Aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum; divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius:

13.   Sic et nos nati continuo desivimus esse: et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere: in malignitate autem nostra consumpti sumus.

14.   Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt:

15.  Quoniam spes impii tanquam lanugo est, quę a vento tollitur: et tanquam spuma gracilis, quę a procella dispergitur: et tanquam fumus qui a vento diffusus est: et tanquam memoria hospitis unius diei prętereuntis.

16.    Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.

17.   Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.

18.     Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.

19.  Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum.

20.     Sumet scutum inexpugnabile, ęquitatem:

21.   Acuet autem duram iram in lanceam: et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

22.   Ibunt directe emissiones fulgurum, et tanquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.

23.   Et a petrosa ira plenę mit-

7. Lassati sumus in via iniquitatis: Gręc. lassati iniquitatis viis, sive ad satietatem pleni. Vias difficiles: Gręc. deserta avia, inaccessa, atque hęc est cęcitas, ut licet defatigati, tamen ad flagitia pertrahantur, nec possint referre pedem.

15. Tanquam lanugo: χνοῦς, florum lanugines a ventis circumlatę, quod nunc legitur: χοῦς, pulvis: eodem sensu.

18. Accipiet armaturam zelus illius: Gręc. armaturam zelum suum, ęmulationem in contemptores.

22.  Ibunt directe: Gręc. directę, εὐσοχοὶ, bene collimatę, neque aberraturę ab ictu, a sagittis comparatione ducta, ut sequentia demonstrant. Exterminabuntur, emittentur, quod tamen Gręc. deest. Ad certum locum: ad scopum.

23.  Et a petrosa ira: Dei scilicet, petrosa autem, lapidante, instar machinę saxa jacientis: πετροϐόλου. Alludit ad eos locos, in quibus Deus in hostes saxis

CAPUT VI.

15

tentur grandines: excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.

24. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tanquam turbo venti di-

videt illos: et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.

et grandinibus pluit. Exod., ix, 18; Jos., x, 11. Aqua maris, et flumina: venturi judicii signa. Pressura gentium prę confusione sonitus maris et fluctuum, Luc. xxi, 25.

24. Spiritus virtutis: ventus vehemens. Ad eremum: ad solitudinem, ad vastitatem.

CAPUT VI.

Omnis potestas a Deo: gravi rationi reddendę obnoxia, 4, 5; potentes potenter cruciandi, 6, 7, 9; nulla acceptio personarum: justa juste: sapientia quam expetenda, tam obvia est omnibus, 13, 14; vere regnare quid sit? 22, 23.

1. Melior est sapientia quam vires: et vir prudens quam fortis.

2.   Audite ergo, reges, et intelligite: discite, judices finium terrę.

3.   Prębete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum:

4.   Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur:

5. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis, nec custodistis legem justitię, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.

6.    Horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum, his qui pręsunt, fiet.

7.  Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur.

8.   Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et ęqualiter cura est illi de omnibus.

9.   Fortioribus autem fortior instat cruciatio.

10.   Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.

11. Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur: et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.

12.   Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam.

13.   Clara est, et quę nunquam marcescit, sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quęrunt illam.

14.   Pręoccupat qui se concupis-

1. Melior est: deest Gręc. Similis sententia Eccl., ix, 18.

4. Interrogabit opera vestra: non adulatores vestros: interrogabit autem, probabit, ad normam exiget, non ad hominum opiniones.

8. Non subtrahet judicio personam: non enim est acceptio personarum apud Deum. Rom. ii, H.

11. Justa juste: ex Deut., xvi, 20, juste quod justum est persequeris: Gręc. sancte sancta.

13. Facile videtur: de his et seqq. vide Prov., ii, viii, etc.

16                                 

cunt, ut  illis se prior ostendat.

15.  Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit: assidentem enim illam foribus suis inveniet.

16.   Cogitare ergo de illa, sensus est consummatus; et qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.

17.   Quoniam dignos seipsa circuit quęrens, et in viis ostendit se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis.

18.  Initium enim illius verissima est disciplinę concupiscentia.

19.   Cura ergo disciplinę, dilectio est; et dilectio, custodia legum illius est: custoditio autem legum, consummatio incorruptionis est:

20.   Incorruptio autem facit esse proximum Deo.

21.    Concupiscentia itaque sapientię deducit ad regnum perpetuum.

22.   Si ergo delectamini sedibus et sceptris, 6 reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.

23.    Diligite lumen sapientię, omnes qui pręestis populis.

24.   Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam: et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non pręteribo veritatem:

24. Neque cum invidia tabescente iter habebo: quoniam talis homo non erit particeps sapientię.

26.   Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum: et rex sapiens stabilimentum populi est.

27.  Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.

19. Dilectio, custodia legum. Rom., xiii, 8: Qui enim diligit proximum, legem implevit: quod egregie exequitur Augustinus tract. 87. in Joan.; De mor. Eccl. cath., cap. xv, n. 25, et alibi passim.

24. Facta sit. Vide vii, 25, 26.

CAPUT VII.

Regum et vulgi ęqua nativitas: tam infirma, tam misera, 1 et seqq.; in una sapientia opes, 14, ac vera scientia: ibid et seqq.; ęternę sapientię dotes, 22, 23, 24; nativitas, 25, 26; vis, 27; lux et pulchritudo, 29, 30.

1.   Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro.

2.   Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.

3.  Et ego natus accepi commu-

nem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.

4.   In involumentis nutritus sum, et curis magnis.

5.   Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.

6.   Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.

7.  Propter hoc optavi, et datus

1. Qui prior factus, seu fictus est: πρωτοπλάστου. 3. Plorans: Gręc. ęque plorans.


 

CAPUT VII.

17

est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientię:

8.    Et pręposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.

9.    Nec comparavi illi lapidem pretiosum.: quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tanquam lutum ęstimabitur argentum in conspectu illius.

10.   Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inextinguibile est lumen illius.

11. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius.

12.   Et lętatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam, quoniam horum omnium mater est.

13.   Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.

14.   Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitię Dei, propter disciplinę dona commendati.

15.   Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et pręsumere digna horum, quę mihi dantur: quoniam ipse sapientię dux est, et sapientium emendator.

16.   In manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia et disciplina.

17.   Ipse enim dedit mihi horum, quę sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum.

18.  Initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,

19.   Anni cursus, et stellarum dispositiones,

20.   Naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum:

21.  Et quęcumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia:

22.   Est enim in illa spiritus intelligentię, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, in-

10.  Super salutem: valetudinem: et speciem: egregiam formam quę duo hominibus jucundissima.

11.   Honestas: decor, gloria.

12.  Antecedebat: vię ac vitę dux. Ignorabam: anteaquam me studio addicerem sapientię. Sic sapientissimi quique ab ignorantia ordiuntur.

15. Mihi autem dedit Deus: Gręc. det Deus, ex sententia: secundum optata. Et pręsumere: animo, cogitatione: Gręc. cogitare.

17.   Ut sciam: quantum homini fas est. Alioquin hęc omnia humano ingenio inaccessa Ecclesiastes passim docet.

18.   Initium, consummationem, medietatem temporum: eorum nexum.

20.   Cogitationes hominum: sive ratiocinationes, opiniones: nisi mavis ipsam ratiocinandi artem. Nota autem bestiis iras, vim ventis, hominibus cogitationes rationesque attributas.

21.   Omnium enim artifex docuit me sapientia. Jam exemplo Salomonis erigit oculos ad illam sapientiam creatricem, de qua Prov., viii, 22.

22.   Est enim in illa spiritus. Jam inde ab initio sapientiam vocat spiritum. Unicus, multiplex: quod uno consilio, viaque simplice omnia deinde in numeros evolvantur. Mobilis, εὐκινητὸς, impiger, efficax, in agendo promptus. Disertus: pro quo in Gręc. τρανὸς, splendidus, luculentus. Gręc. certus: perspicuus, ma-

TOM. II.                                                                                 2

18

 

coinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,

23.   Humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus; intelligibilis, mundus, subtilis.

24.  Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.

25.   "Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quędam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.

26.  Candor est enim lucis ęternę,

et speculum sine macula, Dei majestatis, et imago bonitatis illius.

27.   Et cum sit una, omnia potest: et in se permanens omnia innovat: et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.

28.   Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.

29.  Est enim hęc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior:

30.   Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.

nifestus. Suavis: Gręc. innoxius. Bonum amans: ęqui bonique studiosus. Acutus: penetrantissimus, cui nihil impervium, unde quem nihil vetat: nihil arcet: ad omnia expeditus. Benefaciens: Gręc. beneficus.

23.   Humanus: humanitatis amans. Certus: additum ad stabilitatem vel securitatem, Omnem habens virtutem, omnia prospiciens: Gręc. omnipotens, omniscius, sive omnium inspector. Qui capiat omnes spiritus: intelligibilis; Gręc. permeans omnes spiritus intelligentes, mundos seu castos, subtilissimos: omnium spirituum ponderator, scrutator, Prov., xvi, 2.

24.   Mobilior: expeditior, actuosior. Propter munditiam: simplicitatem, immixtam puritatem, quam etiam philosophi, duce Aristotele, actum vocant purissimum.

23, 26. Vapor est... emanatio... candor seu splendor, speculum, imago. En Verbi incorrupta generatio, atque indeminutus, ęternus, et omnis mutationis expers ex paterna substantia ac luce processus; quę secutus Paulus, Christum imaginem Dei invisibilem prędicat, in quo omnia condita et creata sint, visibilia ęque ac invisibilia, nec minus Angeli cujuscumque ordinis sint, quam homines. II Cor., iv, 4; Col., i, 15, 16, 17. Item Hebr., i, 3, eumdem Christum splendorem gloriae Dei, ejusque substantię characterem vocat; atque hęc omnia, infectam, increatam, et tamen procedentem demonstrant Sapientiam; cęterum in nobis quodammodo factam, cum ejus illustratione sapientes facti sumus. Supra, vi, 24.

CAPUT VIII.

Prosequitur sapientię dotes: fortis, suavis, 1; amanda, ducenda seu sponsanda, 2, 3; homines facit providos, 8; dulcis convicta, 9, 16; gubernata, 14, 15. Bona indoles, 19, 20. Continentia ab uno Deo expectanda et petenda.

1. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

2. Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quęsivi sponsam mihi eam assumere, et ama-

CAPUT VIII.

19

tor   factus   sum    formę   illius.

3.  Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam.

4.    Doctrix enim est disciplinę Dei, et electrix operum illius.

5.   Et si divitię appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quę operatur omnia ?

6.  Si autem sensus operatur, quis horum, quę sunt, magis quam illa est artifex ?

7.  Et si justitiam quis diligit: labores hujus magnas habent virtutes; sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8.    Et si multitudinem scientię desiderat quis: scit pręterita et de futuris ęstimat: scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sęculorum.

9.   Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam   mecum  communicabit   de

bonis, et erit allocutio cogitationis et tędii mei.

10. Habebo propter hanc, claritatem ad turbas, et honorem apud seniores, juvenis.

11. Et auctus inveniar in judicio et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:

12.   Tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

13.    Pręterea habebo per hanc, immortalitatem: et memoriam ęternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.

14.   Disponam populos: et nationes mihi erunt subditę.

15.  Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis.

16.    Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tędium convictus illius, sed lętitiam et gaudium.

17.    Hęc  cogitans apud me, et

3.   Generositatem (splendorem generis) illius, suam, glorificat: commendat ipsa sapientia. Contubernium; ex eo quod consociet Deo. Dilexit illam, et in sinu suo genitam, et ad homines postea propagatam.

4.   Doctrix... est: Gręc. initiatrix, seu quę homines initiet ad sacrę disciplinę mysteria. Electrix: quod alii legunt; εὐρετὶς, inventrix, quod et ipsa rerum ordinem invenerit, et invenire nos faciat.

5,  6, 7, 8. Si divitię. Seu divitias diligas, seu prudentia, virtutesque pręvaleant, sapientia omnia continentur. 6. Horum, quę sunt: verorum honorum, contra quam arbitrantur impii. Sap., ii, 6.

7.   Labores hujus magnas habent virtutes: Gręc. labores hujus (opera a sapientia elaborata) sunt virtutes.

8.  Scit pręterita, et de futuris ęstimat: Gręc. novit et pręterita et futura conjectari, hoc est, ut arbitror, futura ex pręteritis. Versutias sermonum: ratiocinationum strophas. Dissolutiones argumentorum: Gręc. ęnigmatum. Signa et monstra scit antequam fiant: quales coniectores volebat Christus cum diceret: Faciens ergo cœli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire ? Matth., xvi, 4; et illud: Ab arbore autem fici discite parabolam, etc. Matth., XXIV, 32, 33.

9.  Allocutio cogitationis: Gręc. curarum solatium. ii. Tacentem me sustinebunt: ex Job, xxix, 8, 9.

20                                   

commemorans in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientię.

18. Et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelę illius sapientia, et pręclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quęrens, ut mihi illam assumerem.

19.   Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.

20.  Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.

21.  Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientię, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis pręcordiis meis:

18.   Honestas sine defectione; Gręco. opes inexhaustę, in coexercitatione conversationis illius: in frequentandis ejus colloquiis. Pręclaritas: nominis claritudo.

19.  Puer ingeniosus: Gręc. bona indole. Sortitus sum animam bonam: decreta Dei sorti cuidam etiam Apostolus comparat, Ephes., i, 11, quod horum nulla causa humana inveniri possit, sortesque Deus temperet. Prov., xvi, 33.

20.   Cum essem magis bonus: Gręc. magis autem (hoc est, seu potius) cum essem bonus, veni ad corpus: non quod esset bonus antequam veniret ad corpus; absurdum enim, cum de toto, uti se habet, loquatur homine, conjuncta jam corpore, neque quod corpus illud in iniquitatibus, humano more conceptum, atque immundo concretum semine, prorsus intaminatam esset tum cum infusa est anima; sed quod puer bonę indolis, bonamque sortitus animam, eo facile devenerit, ut corpus etiam incorruptum servaret a pravis libidinibus. Quanquam nec illud defugerim, quin anima e Dei manibus, seu potius ex oris ejus afflatu ad castum corpus suo quodam modo venisse dicatur, ut tamen bonum illud, castumque non absolute, sed comparate et vulgari hominum more sumatur: quod firmatur sequentibus.

21.   Et ut scivi. Ne tamen crederemus bonam indolem, temperatumque corpus ad continentiam as sequendam sufficere: docet nos unde vera continentia habeatur: Dei quippe dono: quod urget Augustinus de Grat. et lib. arb., c. iv, n. 8; de Bon. persev., xvii, n. 43, etc. Memoratu autem dignum videtur sequenti prece, quę ad finem usque libri deducitur, nihil haberi speciale de continentia: sed cum de sapientia ubique agatur, qua homo vere continens, suique compos efficitur, datur intelligi, sapientię nomine, comprehensam etiam continentiam.

CAPUT IX.

Incipit oratio ad finem usque libri producenda, (. Hominis creatio: imperium, 2, 3. Petit sapientiam a Deo mittendam, 4; operum Dei rectricem, 9; adjutricem regum, 10 et seqq. sine hac homines imperiti et imbecilli, 15 et seqq.

1.   Deus patrum meorum, et Domine misericordię, qui fecisti omnia verbo tuo,

2.   Et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturę, quę a te facta est,

3.   Ut disponat orbem terrarum in ęquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet:

4.  Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis:

4. Sedium tuarum assistricem: de qua Prov., viii, 27.

CAPUT X.                                                   21

5.  Quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillę tuę, homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.

6.   Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.

7.   Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum:

8.  Et dixisti me ędificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuę altare, similitudinem tabernaculi sancti tui, quod pręparasti ab initio:

9.   Et tecum sapientia tua, quę novit opera tua, quę et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in pręceptis tuis.

10.   Mitte illam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuas, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te:

11. Scit enim illa omnia et intelligit: et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.

12.   Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.

13.   Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus?

14.  Cogitationes enim mortalium timidę, et incertę providentię nostrę.

15.   Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

16.   Et difficile aestimamus quę in terra sunt, et quę in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quę autem in cœlis sunt, quis investigabit?

17. Sensum autem tuum quis sciet? nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis:

18.   Et sic correctos sint semitę eorum, qui sunt in terris, et quę tibi placent didicerint homines.

19.   Nam per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.

S. Minor ad intellectum judicii et legum. Ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum, et servus tuus in medio est populi... infiniti, etc., ut ipse Salomon, III Reg., iii, 7, 8.

S. Similitudinem... quod pręparasti ab initio: in deserto scilicet, Exod., xxvi, ad cujus formam templum extructum est.

»5. Sensum multa cogitantem: mentem multa curantem: πολυφροντίδα.

CAPUT X.

Sapientia claret ab initio mundi in tuendis hominibus: Adamo, 1, 2; Noe, 5; Abrahamo, 6; Jacobo, 10; Josepho, 13; tota Hebręorum gente, 15 et seqq.; maris Rubri transitus, 18; Cainus insipiens, 3; diluvium, 4.

1. Hęc illum, qui primus formatas est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,

2. Et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.

2. Continendi omnia: dominandi, regendi.

22

 

3.   Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.

4.   Propter quem, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.

5.   Hęc, et in consensu nequitię cum se nationes contulissent, scivit justum et conservavit sine querela. Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.

6.  Hęc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim:

7.  Quibus in testimonium nequitię fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animę memoria stans figmentum salis.

8.   Sapientiam enim prętereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientię suę reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quę peccaverunt, nec latere potuissent.

9.   Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit.

10.    Hęc profugum irę fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

11. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.

12.   Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

13.    Hęc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam,

14. Et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem ęternam.

3. Injustus: Cain.

i. Propter quem: Cainum ejusque impiam sobolem; quę filios Dei initis connubiis pervertit. Gen., vi, 2.

5.   In consensu nequitię: Chaldęis, vicinisque gentibus in idololatriam consentientibus. Scivit: Gręc. agnovit: ab aliis separavit: invenit. Justum; Abrahamum: in filii (Isaaci quem immolaturus erat) misericordia) fortem custodivit.

6.   Justum: Lot. Gen., xix.

7.   Et incredibilis animę: incredulę, uxoris Lot. Ibid.

10.   Hęc profugum (Gręc. ac velut exulem, ) irę (ab ira) fratris (Esaü) justum (Jacobum). Regnum Dei. Angelos scilicet ascendentes et descendentes, scalęque ad cœlos pertingentis cacumini innitentem Deum. Gen., xxviii, 12, 13. Scientiam sanctorum: dedit ei nosse angelos, et cum eis scire Deum et cœlum, et domum Dei, Bethel sive locum in quo Deus coleretur. Ibid., 17.

11.   In fraude circumvenientium illum: Labanis, ejusque familię, ibid., xxix, xxx, XXXI.

12.   Certamen forte: cum angelo, ibid., xxxii. Potentior est sapientia: Gręc. pietas.

13.   Venditum a fratribus justum Josephum: Gręc. a peccato: ab adulterio cum uxore Putipharis, ibid., xxxix.

14.   Sceptrum (sive administrationem) regni. Qui maculaverunt: Gręc. reprehenderant.

CAPUT XI.

23

15.   Hęc populum justum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quę illum deprimebant.

16.   Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.

17.   Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem:

18.   Transtulit illos per mare Ru-

brum, et transvexit illos per aquam nimiam.

19.   Inimicos autem illorum demersit in mare, ' et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum.

20.   Et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter.

21.    Quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.

15.  Populum justum: Hebręum. Semen sine querela: sive Gręc. irreprehensibile.

16.   Servi Dei, Mosis.

17.   In viti mirabili: per mare Rubrum. In velamento diei, Gręc. die, et in luce: per columnam nubis nocte rutilantem. Exod., xii, xiii, etc.

19. Ab altitudine inferorum: sive Gręc. de profundo abyssi (maris). Eduxit illos: Israelitas.

21. Os mutorum... infantium: Maria, et cum ea omnis sexus, omnis ętas magnificentissimo carmine Dominum celebrabat.

CAPUT XI.

Moyses, 1; via populi in deserto, 2; victorię, 3; pręstita de cœlo auxilia, 4; quę pœnę sunt Ęgyptiis, ea piis sunt gratię, 5, 6 et seqq.; animadversiones paternę ad probandum: judicia ad puniendum, 9, 10, 11; Ęgyptii bestiarum cultores per bestias puniti, 16, 18 et seqq.; per quę quis peccat, per hęc et torquetur, 17; Dei inexhausta nec toleranda vis, 22, 23; benignitas parcens omnibus, 24 et seqq.

1.   Direxit opera eorum in manibus prophetę sancti.

2.   Iter fecerunt per deserta, quę non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.

3.   Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.

4.   Sitierunt, et invocaverunt te,

et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.

5.   Per quę enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, lętati sunt;

6.    Per  hęc, cum   illis   dees-

1.   Prophetę sancti: Mosis.

2.   Casas, seu Gręc. tabernacula.

5, 6. Per quę... passi sunt: per hęc: quod supplicio Ęgyptiis, id Israelitis gratię vertit. Ęgyptii enim tetra vexati siti, aquis in cruorem versis; Isręlitę a pessimo sitis cruciatu refecti refotique. Cętera interserta, ab his verbis, a defectione, ad finem usque versus 5. Quanquam huic loco aptissima, in hodierno gręco desunt ab uberiore codice repetita. His autem et seqq. auctor duo agit, Primum, ut quę tentamento piis, ea exitio impiis futura sint; tum illud vel

24

 

sent, bene  cum illis  actum est.

7.   Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.

8.  Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,

9.   Ostendens per sitim quę tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.

10.    Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.

H. Hos quidem tanquam pater monens probasti: illos autem tanquam durus rex interrogans condemnasti.

12.  Absentes enim et pręsentes similiter torquebantur.

13.   Duplex enim illos acceperat tędium, et gemitus cum memoria pręteritorum.

14.   Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.

15.   Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non si-

maxime impios convenientissimis torqueri suppliciis, ut patebit vers. 8, 16, 17 et seqq.

7.    Sempiterni fluminis: perennis: humanum sanguinem dedisti: Gręc. immundo sanguine turbati.

8.   Qui cum minuerentur in traductione: Gręc. Ad convictionem, confutationem, redargutionem: sed hęc in latina interpretatione abrupta et pendentia, sic habent in Gręc. a vers. 7: Nam cum (Ęgyptii Israelitarum inimici) pro jugi flumine, sanguine immundo conturbati essent, in redargutionem pręcepti de occidendis parvulis (Hebręorum, de quo Exod., I, 16) dedisti ipsis (Israelitis scilicet) abundantem aquam insperate, hoc est, illi quidem turbati, aqua repente versa in sanguinem; hi autem pręter spem, aquarum copia recreati. Ait autem id contigisse Ęgyptiis, in redargutionem pręcepti de occidendis infantibus; ut qui sanguinem innocentem fudissent, sanguine potarentur: quemadmodum in Apoc, xvi, 6: Quia sanguinem sanctorum... effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere; digni enim sunt.

9.  Per sitim quę tunc fuit: in deserto scilicet.

10.   Cum tentati sunt..... disciplinam accipientes: quasi virga emendati, didicerunt sitim ipsis probationi, impiis supplicio fuisse, quod fuse declarant sequentia.

11. Interrogans (ac velut quęstione habita) condemnasti: Gręc. interrogasti, convicisti.

12. Absentes enim Ęgyptii, et pręsentes Hebręi similiter eadem siti torquebantur. 13 Duplex enim illos Ęgyptios, acceperat tędium: seu Gręc. molestia, cum ad eos perlata esset fama ejus sitis, qua Israelitae in deserto laborassent, duplici: cruciatu affecti sunt. Primum quidem ex memoria pręteritorum, atque horrendas illius sitis quam perpessi essent, aquis in sanguinem versis: iterum autem, qu&d viderent Israelitas inimicos ex eodem incommodo tanta benignitate refectos, invidia tabescebant; atque hoc postremum est quod habent seqq.

14.   Cum enim audirent Ęgyptii per sua tormenta, per sitim, bene secum agi: Gręc. bene cum illis agi, id est, cum Hebręis: commemorati sunt Dominum: ejus recordati sunt; sive, ut habet Gręc. senserunt Dominum, alios probantem, alios punientem: admirantes in finem exitus: Gręc. deest.

15.   Quem enim (populum Dei) in expositione puerorum projiciendorum in flumen, Exod., i, 22, projectum deriserunt: repudiaverunt; eumdem Dei populum,

CAPUT XI.

25

militer justis sitientes.

16.   Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam:

17.   Ut scirent quia per quę peccat quis, per hęc et torquetur.

18.   Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quę creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones.

19.   Aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes:

20.   Quarum non solum lęsura

poterat illos exterminare, sed  et aspectus per timorem occidere.

21.   Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuę: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.

22.   Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet?

23.   Quoniam tanquam momentum staterę, sic est ante te orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, quę descendit in terram.

24.   Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.

25.   Diligis enim omnia quę sunt,

in finem eventus, mirati sunt non similiter justis sitienties: διψήσαντες, siti affecti, aoristo pręteriti vim habente. Viderunt se non eodem eventu sitisse ac justos.

16. Pro cogitationibus: demonstrare pergit, quomodo Deus congruis quemque suppliciis puniat, ut habes ad vers. 5; bestias supervacuas, non tantum arietes, boves, sed etiam inutiles, serpentes, insecta alia.

18. Ex materiα invisa: Gręc. informi. Alludit ad locum Gen., I, 2. Terra autem erat inanis et vacua: cum tamen prius creasset illam informem materiam, ut habes vers. 1. In principio creavit Deus cœlum et terram.

21.   Uno spiritu: uno flatu tuo: aut persecutionem passi ab ipsis factis suis; urgente scelerum conscientia, quę illos respirare non sineret: sive, ut habet Gręc. ab ipso judicio, ab ipsa ultrice scelerum divina justitia. Sed omnia in mensurii. Ducta similitudine a venditionibus, in quibus omnia traduntur certa mensura, ut agri jugera, frumentum, vinum, oleum; certo numero, ut tot oves, tot calcei, tot tunicę; certo pondere, ut metalla et alia. Sic Dei sapientia modum et ordinem rebus imponens, dat omnia numerato, capillos etiam, ac minutissima quęque mensurate. Mensuram enim bonam et confertam, et coagitatam... dabunt in sinum vestrum. Luc., vi, 38. Ad pondus; novit enim quam levi momento tribulationes, quam gravi et ęterno pondere gloriam pręstet, II Cor., iv, 17. Quę et universim valent, et hic speciatim. Omnia enim hęc in mensura disposuisti, hoc est, non agis cęco impetu, aut vires immoderatas effundis; quę altera fuit ratio, cur Deus minuta animalia immitteret, ne statim uno ictu conficeret impios, et daretur pœnitentię ac misericordię locus, ut habes infra xii, 2, 10.

22.  Multum enim valere, tibi soli supererat semper: soli, deest Gręc. Quidquid egeris, quantascumque vires effuderis, adhuc tibi superest infinita et inexhausta potentia.

24.  Misereris omnium, quia omnia potes. En exemplum, ut qu6 magis viribus, eo magis clementia pręvaleas: quod repetit xii, 16.

25.  Diligis omnia quę sunt. Duabus de causis, et quod dederis ut essent, et quod cum sint, conserves: recte Aug. de Verb. Apost., xi. « Non enim fecit, et deserit,

26

 

et nihil odisti eorum quę fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.

26. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?

aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?

27. Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.

non enim curavit facere, et non curat custodire: » et paulo post: « Utique non potest non curare quos fecit; quod pertinet ad sequentem. »

26. Quod a te vocatum non esset. Necesse est ut quę sunt, jugi Dei influxu ab ipso nihilo evocentur.

CAPUT XII.

Deus lente et paulatim punit, et ad pœnitentiam expectat, 1, 2 et seqq.; Chananęi ab initio maledicti, 11 et seqq.; Dei supremum nullique rationi obnoxium imperium, 13; punit malos: nec tamen toto impetu, nec statim uno ictu, 15, 20; nam mavult parcere, 16; Dei inimici puniti per ea quę colunt, 23, 24 et seqq.

1.   O quam bonus, et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !

2.    Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia, credant in te, Domine.

3.   Illos enim antiquos inhabitatores terrę sanctę tuę, quos exhorruisti,

4.   Quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina, et sacrificia injusta,

5.   Et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,

6.   Et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,

7.   Ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quę tibi omnium charior est terra.

8.   Sed et his tanquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.

9.    Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sęvis, aut verbo duro simul exterminare:

10.  Sed partibus judicans, dabas locum pœnitentię, non ignorans

1.   O quam bonus: Gręc. incorruptus.

2.   Partibus corripis: paulatim, ut infra, 10, partibus judicans: singillatim, paulatim; quomodo etiam vertit vers. 8. Admonens alloqueris; Gręc. commemorans admones.

3.  Antiquos inhabitatores: Philistęos, et alias impias gentes.

4.   Sacrificia injusta: Gręc. sacra impia, τελετὰς ἀνοσίους.

5.  A medio sacramento tuo: quod maxime abhorret a mediis sacris tuis, in quibus a sanguine vel maxime abstinetur.

6.  Et auctores horum scelerum: animarum inauxiliatarum: liberorum, quos immisericorditer immolabant.

7.   Ut dignam puerorum (pueris seu filiis Dei) perciperent peregrinationem: migrationem sive migrandi locum, coloniam.

8.   Vespas: crabrones. Exod., xxiii, 28; Deut., vii, 20; Jos., xxiv, 12.


 

CAPUT XII.

27

quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.

11. Semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.

12.   Quis enim dicet tibi: Quid fecisti ? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti ?

13.  Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.

14.   Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.

15.   Cum ergo sis justus, juste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum ęstimas a tua virtute.

16.   Virtus enim tua justitię initium est: et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis.

17.    Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.

18.  Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.

19.  Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum, et bonę spei fecisti filios tuos: quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentię.

20.    Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quę possent mutari a malitia;

21.   Cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?

22.   Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.

23.   Unde et illis, qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hęc quę coluerunt, dedisti summa tormenta.

24.    Etenim in erroris vita diutius erraverunt, deos ęstimantes

id. Naturalis malitia: ab ipso genere, pravisque majorum institutis insita. Quoniam non poterat mutari: Gręc. quoniam non immutaretur, eo quod viderentur inemendabiles.

11. Semen maledictum: in Chanaan Philistęorum parente. Gen., ix, 25.

16.   Virtus tua ( sive Gręc. potentia) ęqua est, ac justitię fons.

17.   Virtutem enim ostendis: cum vinci te putant, tunc exurgis victor. Horum qui te nesciunt: Gręc. in his qui sciunt, utrumque verum: nempe, et scientibus et nescientibus ęque invictam exhiberi Dei potentiam. Traducis: confundis.

18.   Cum tranquillitate; Gręc. ęquitate, benignitate: ἐπιεικεία: cum magna reverentia: Gręc. moderatione, indulgentia.

20. Cum tanta cruciasti attentione: addit Gręc. parcimonia, indigentia; quasi tibi non suppeteret ulciscendi copia.

23.   Per hęc quę coluerunt: Gręc. per proprias abominationes; per animalia quę abominabili cultu prosequebantur, ut supra, xi, 16.

24.  Deos ęstimantes hęc, quę in animalibus (inter animantes ) sunt supervacua: reptilia, et cętera quę nulli utilitati sunt: ut ibid., xi, 16.

28                                    

hęc, quę in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.

25.  Propter hoc tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.

26.   Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.

27. In quibus enim patientes indignabuntur, per hęc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur, videntes illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.

25.  Judicium in irrisum dedisti. Mures enim, ranas, muscas immittere, nihil aliud esse videbatur, quam ludibrium.

26.   Qui autem his pœnarum veluti ludibriis, in hac vita emendati non sunt, his post vitam seria et gravia impinges supplicia.

27.  In quibus enim: sensus: cum enim exscinderentur per eos quos putabant deos, tandem agnoverunt verum, quem antea negabant, Deum: agnoverunt autem inviti, ac simulate, aut eorum ritu de quibus sępe dicitur: Et scietis quia ego sum Dominus percutiens. Ezech., vi, 9, et alibi passim. Vi adacti, nec tamen resipiscentes, sed potius blasphemantes agnoscetis Deum. Vide Apoc., xvi, 9, 10, 11.

CAPUT  XIII.

Ex creaturis aestimandus Deus, 1; unde vani creaturarum, 2 et seqq., ac idolorum cultores,

10 et seqq.

1.  Vani autem sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, et de his, quę videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.

2.   Sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.

3.    Quorum si specie delectati,

deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est, speciei enim generator hęc omnia constituit.

i. Aut si virtutem, et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hęc fecit, fortior est illis:

5.   A magnitudine enim speciei et creaturę, cognoscibiliter poterit creator horum videri:

6.   Sed tamen adhuc in his mi-

1.   Vani omnes homines: Gręc. addit: natura, errore molito ex patribus, et ab ipsa velut nativitate indito, ut supra, xii, 10. Scientia seu cognitio Dei.

2.   Spiritum. Notum illud, Spiritus intus alit, etc. Aut nimiam aquam. Non deerant qui omnia ex aquis orta ferrent, quod inde rebus semina ac succis planas, animantes, homines, ipsa etiam tellus aleretur.

. 3. Specie, seu Gręc. pulchritudine. Speciei generator. Gręc. addit primus, quod sit fons pulchritudinis, adeoque omnium pulcherrimus.

5.   Cognoscibiliter: verti oportebat, per proportionem, ἀναλόγος: comparatis rerum rationibus.

6.   In his minor est querela. Et tamen tolerabilius errant, qui stellas aliasque

CAPUT XIII.

29

nor est querela. Et hi enim fortasse erant, Deum quęrentes, et volentes invenire.

7.   Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quę videntur.

8.   Iterum autem nec his debet ignosci.

9.  Si enim tantum potuerunt scire, ut possent ęstimare sęculum: quomod6 hujus dominum non facilius invenerunt?

10.   Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquę.

11.   Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem cor-ticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitę,

12.    Reliquiis autem ejus operis ad pręparationem escę abutatur:

13.  Et reliquum horum, quod ad

nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suę artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,

14.  Aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quę in illo est, perliniens:

15.   Et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro.

16.    Ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium.

17.   Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens, inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est:

18.  Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat:

19.   Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.

insignes creaturas pro Deo habent; videntur enim quęrendo Deum defecti viribus, ac inquisitionis labore defatigati, hęsisse in rebus pulcherrimis, vers. S, 6, 7, et quanquam sunt inexcusabiles, vers. 8, 9, longe errant infelicius, nec vivis, sed mortuis accensendi, qui, ea quę fabricant idola, deos colunt.

10.   Artis inventionem: quam Paulus vocabat sculpturam artis et cogitationis hominum. Act., xvii, 29. Opus manus antiquę: et hoc statuis conciliabat cultum, quod ab antiquo factę, velut obliterata fabricę memoria.

11.   Lignum rectum: Gręc. bene mobile, tractabile: sive, ut recte hic Nobilius, quod bene obediat manui artificis. Hęc autem et seqq. desumpta ex Isa., xliv, 12.

13.   Vorticibus plenum: nodosum, compactis scilicet ad juncturas ramorum nodis. Per vacuitatem suam: Gręc. per otium, ut habet.

14.  Rubicundum: ut vivere ac vigere videatur.

30

 

CAPUT XIV.

Idolorum cultus, 1, 8; navigatio comparata ad avaritiam, vitę tamen utilis, et a Deo instituta; sculpturę origo, qua homines abusi in adulationem et idololatriam: idololatrię mala, 23 et seqq.

1.  Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.

2.  Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.

3.   Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,

4.  Ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.

5.   Sed ut non essent vacua sapientię tuę opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.

6.   Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sęculo   semen   nativitatis, quę

manu   tua    erat   gubernata.

7.   Benedictum est enim lignum, per quod fit justitia.

8.  Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est.

9.   Similiter autem odio sunt Deo, impius et impietas ejus.

10.   Etenim quod factum est, cum illo qui fecit, tormenta patietur.

11.   Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturę Dei in odium factę sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.

12.    Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum, corruptio vitę est.

13.   Neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.

5.   Ut non essent vacua sapientię tum opera: ne maris tam vasta moles inutilis haberetur, eam quoque hominibus frequentandam tradidisti.

6.   Gigantes: portentosum genus hominum, de quo Gen., vi, 4. Spes orbis terrarum. Noe et ejus familia.

7.  Benedictum... lignum per quod fit justitia: in figuram ligni quo liberati sumus: Ambros. in Psal. cxviii. Benedictum lignum (arca scilicet) quod fit per justitiam (Deo jubente); maledictum autem lignum quod fit per manus hominum (ad colendum), ut habet vers. seq.

9. Odio sunt Deo, impius et impietas ejus: impium opus quod fabricat; idolum.

11.   In idolis nationum non erit respectus: melius Gręc. erit respectus; in idola erit inquisitio et ultio, negatione sublata, nam idola contrita sunt. Creaturę Dei: Gręc. in creatura Dei (in ipso opificio inter Dei creaturas) in odium factę sunt. Gręc. facta sunt, idola scilicet.

12.   Initium fornicationis, sive idololatrię ex ipsa sculpturę arte repetendum, cujus refert originem.

13.   Neque enim, ut sidera et tellus, aliaque Dei opera, idola erant ab initio, neque durabunt in perpetuum, fragili scilicet compacta materia, seu quod recens

CAPUT XIV.

31

14. Supervacuitas enim hominum hęc advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus.

lb. Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

16.  Deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine, hic error tanquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.

17.   Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tanquam pręsentem colerent sua sollicitudine.

18.    Provexit autem ad horum culturam, et hos qui ignorabant, artificis eximia diligentia.

19.   Ille enim volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte

sua, ut  similitudinem in melius figuraret.

20.    Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc Deum ęstimaverunt.

21.   Et hęc fuit vitę humanę deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.

22.   Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam; sed et in magno viventes inscientię bello, tot et tam magna mala pacem appellant.

23.   Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insanię plenas vigilias habentes.

24.   Neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat:

25.   Et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,

26.  Dei immemoratio, animarum

inducta per gloriam supervacuam, postea obsolescant, ac tandem destruenda sint, ut Prophetę testantur passim, quod congruit seq. 14. Supervacuitas: Gręc. vanitate hominum invecta sunt (idola).

20.  Deum ęstimaverunt: σέϐασμα, numen, rem colendam, idolum.

21.  Affectui: Gręc. calamitati; gravibus effectibus ex orbitate ortis: ex vers. 15.

22.   Dei scientiam, sive cognitionem in magno viventes inscientię bello: magnis coortis per inscientiam de natura atque ortu deorum dissensionibus. Pacem appellant: sic enim de Judęis loquebantur, quasi neglectis idolis, ruptoque humani generis fœdere, universarum concordiam nationum sua dissensione violarent. Esth., xiii, 4; 1 Mach., i, 43.

23.   Obscura sacrificia: Gręc. occulta (et foeda) mysteria. Insanas) sive obscœnas) vigilias: Gręc. epulas.

24.   Neque vitam. En usque ad vers. 29, fœdi idololatrię fructus; qua de re Paulus, Rom., i, 24, 28, 29, etc.

25.   Turbatio: turbę, seditiones. Tumultus bonorum: exagitatio.

26.  Dei immemoratio: Gręc. oblivio, gratię oblivio, sive immemor beneficiorum animus. Nativitatis immutatio: immutata progenies; suppressi aut suppositi partus. Nuptiarum inconstantia: per divortia, sive inordinatio; Gręc. nulla conjugalis thori reverentia.

32

 

inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitię.

27.   Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.

28.   Aut enim dum lętantur, insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.

29.   Dum enim confidunt in ido-

lis, quę sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.

30.    Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.

31.   Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna perambulat semper injustorum pręvaricationem.

27.   Et finis. Omnia flagitia per caecitatem mentis in idololatriam ac Dei oblivionem desinunt.

28.  Dum lętantur, insaniunt. Insana lętitia elati, atque ab arce dejecti, id quo delectantur, pro Deo habent; quod idololatris familiare est.

30.   Contemnentes justitiam: Gręc. sanctitatem.

31.   Non enim juratorum (eorum per quos juratur) virtus, sed peccantium pœna: Gręc. judicium: perambulat: Gręc. insurgit: super injustorum pręvaricationem. Haud minus pejerant qui per idola fallunt: non idolorum virtute, sed suo judicio convicti pręvaricationis, in id quod habent instar numinis.

CAPUT XV.

Piorum gratulatio, quod ab idolis puri: prosequitur de idololatria ac sculpturę abusu: cultus

animalium.

1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.

2.   Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.

3.   Nosse enim te, consummata justitia est: et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.

4.   Non enim in errorem induxit nos hominum malę artis excogi-

tatio, nec umbra picturę labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,

5.   Cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuę imaginis effigiem sine anima.

6.  Malorum amatores, digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.

7.   Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quę munda sunt

2. Et si non peccaverimus: Gręc. non autem peccabimus, ut qui sciamus nos censeri tuos.

4.  Malę artis: sculpturę scilicet; per eventum et abusum malę.

5.   Dat concupiscentiam: illicit ad nefarios cultus: Gręc. aliter. Effigiem sine anima: sine halitu: prorsus inanimem.

6. In talibus: diis.

CAPUT XV.

33

in usum vasa, et similiter quę his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.

8.  Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animę debitum quam habebat.

9.    Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est: sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et ęrarios imitatur, et gloriam pręfert, quoniam res supervacuas fingit.

10.   Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus:

11.    Quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quę operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.

12.    Sed et ęstimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitę compositam ad lucrum, et oportere undecumque, etiam ex malo, acquirere.

13.   Hic enim scit se super omnes

delinquere, qui ex terrę materia fragilia vasa, et sculptilia fingit.

14. Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animę, superbi sunt inimici populi tui, et imperantes illi:

15. Quoniam omnia idola nationum deos ęstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.

16.   Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere.

17.   Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse, his quos colit: quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem nunquam.

18.    Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.

19.   Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem ejus.

8.  Ille qui paulo ante. Ille fecit deum ex eodem luto, ex quo ipse recens compactus, in lutum resolvetur, repetita anima quam habebat.

9.   Sed cura est illi. Nihil memor figulus, neque molesti operis, neque brevis ęvi, ęmulatur aurifices, et glorię ducit, quod ęque ac illi res supervacuas; Gręc. imagines, adulterina fingit: idola scilicet et deos.

12. Ęstimaverunt Actores idolorum lusum esse vitam, ac per ludibria et jocos transigendam, compositaque omnia ad lucrum: et oportere etiam ex malo, ac etiam ex idolorum fabrica pecuniam corradere, ut ille in Actis, xix, 25: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio.

14. Supra modum animę: Gręc. super animam infantis; supra quam liceat animę quantumvis infirmę, puta infantis. Superbi: deest Gręc. jungendum seqq.

16. Homo enim. En gradus, ut Deus per se vivens et immortalis, viventes quidem sui imagines, sed tamen mortales faciat; homo autem mortalis, mutuato a Deo spiritu, fingat mortuas.

18. Animalia miserrima colunt: Gręci inimicissima, nocentissima; reptilia, serpentes. Insensata enim: sensu carentia, id est, statuę, comparata his (Gręc. aliis), scilicet animantibus, quantumvis deterrimis, illis deteriora sunt.

TOM. II.                                                                                  3

34                                   

CAPUT XVI.

Bestiarum cultores per bestias puniti: eę quoque immissę in Hebręos, sed dispari eventu: serpens ęneus, 7; animadversio in Ęgyptios per ignem grandini mistum, et famem consumptis frugibus, 19; manna populo Dei pręstitum, ejusque mirabilia, 20 et seqq.; vis illa hominum altrix, non escarum natura, sed verbo et voluntate Dei constat, 21, 26.

1.   Propter hęc, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.

2.  Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:

3.   Ut illi quidem concupiscentes escam, propterea quę illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.

i. Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.

5. Etenim cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.

6.   Sed non in perpetuum ira tua permansit: sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuę.

7.   Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem.

8.   In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui liberas ab omni malo.

9.  Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animę illorum; quia digni erant ab hujusmodi exterminari.

10.   Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

11. In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio.

1.   Per similia passi sunt: per bestias bestiarum cultores.

2.  Pro quibus tormentis: cum idolorum cultores ulciscereris per bestias, qua8 colebant; e contra plebem tuam alebas per bestias. Data ortygometra, coturnice, dedisti concupiscentiam delectamenti: rem quam delectabiliter appetebant. Novum saporem: peregrinum, insuetum.

3.   Ut illi quidem: idololatrę, Ęgyptii, ranis aliisque animantibus etiam inter cibos ebullientibus. Exod., viii, 3. Etiam a necessaria concupiscentia averterentur, ingenerato fastidio per eorum animalium deformitatem, ut habet Gręc. Hi autem, Hebręi ad extremam inopiam redacti, novam gustaverunt escam. Summa: animantium genere, ut vis, uteris, sive ad ultionem, sive ad beneficium.

5.  Etenim cum illis: Hebręis: aliud exemplum; immissis serpentibus in Hebręos, statim datum serpentis ęnei remedium. Num., xxi, 6, etc.

6.   Signum salutis: serpentem ęneum. Ad commemorationem mandati legis tuę, quo tibi fidere jubebantur.

7.   Qui conversus est: ad illum ęneum serpentem.

CAPUT XVI.

35

12.   Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

13.   Tu es enim, Domine, qui vitę et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis.

14.   Homo autem occidit quidem per malitiam: et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quę recepta est:

15.   Sed tuam manum effugere impossibile est.

16.   Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.

17.   Quod enim mirabile erat, in aqua, quę omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum.

18.  Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quę ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes, scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.

19.   Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquę terrę nationem exterminaret.

20.   Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cœlo pręstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

21.   Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

22.   Nix autem et glacies sustine-

12. Malagma: unguentum dolorem emolliens ac mitigans.

16.   Novis aquis, grandinibus, pluviis: per ignem: redit ad plagas Ęgyptiacas, et grandinem igne mistam. Exod., ix, 23, 24. Novis aquis: sive liquefacta, ut solet, grandine: sive etiam, ut fit, pluviis grandini inistis: quibus pergit demonstrare creaturas omnes etiam inanimas Deo ultori obsequi.

17.   Quod enim mirabile: παραδοξότατων: maxime incredibile.

18.  Mansuetabatur ignis, ne comburerentur... animalia: locustę, quas postea grassari oportebat. Exod., x, 6. Quę missa erant: jam terrę gremio fota, et suo tempore eruptura: quanquam ex Gręc. verti posset, missa sunt.

19.   Ut iniquę terrę nationem exterminaret; germina, fruges: γεννήματα, ut vers. 22, κάρπους, fructus. Interpres autem nationem pro nativitate posuit, ut xviii, 12; xix, 10, hoc est, pro natis frugibus, ut infra, vers. 26, quanquam et frugum illa consumptio omnino instituta erat ad exscindendam gentem. Summa autem: ignem nunc repressis, nunc exertis viribus, prout jubebatur, in creatoris potestate fuisse.

20.   Pro quibus: pro consumptis frugibus, filiis tuis manna prębuisti, cujus miram vim docet. Omnis saporis suavitatem: atqui, Num., xi, 7, manna erat saporis instar panis oleati. Sed alius est nativus sapor, alius quem fidei multiformis gratia tribuebat; quod iste vel a Dei spiritu, vel a populi Dei traditione didicit; unde et Paulus, ea quę in arca erant, Hebr., ix. i. Quem locum si conferas cum III Reg., viii, 9, et II Paral., v, 10, huic similem reperies. Vide etiam infra, xix, 7.

21.   Substantia enim tua: Gręc. ὐπόστασις. Non manna tot per se effecta pręstabat; sed Dei fœcunda substantia ex quacumque re quidquid vult elicit.

22.   Nix autem et glacies: aliud oppositum; nivem quidem et glaciem, seu grandinem, immissas Ęgyptiis, non resolvebat ignis immistus: manna autem concretum, cujusdam instar nivis aut grandinis, ad primos solis radios liquesce-

36                                    

bant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.

23.   Hic autem iterum, ut nutrirentur justi, etiam suę virtutis oblitus est.

24.    Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.

25.  Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratię tuę deserviebat, ad volunta-

tem eorum, qui a te desiderabant:

26.   Ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat.

27.   Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:

28.  Ut notum omnibus esset, quoniam oportet pręvenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.

29.   Ingrati enim spes tanquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tanquam aqua supervacua.

bat. Exod., xvi, 21. De mannae autem specie vide Exod., xvi, 14; Num., xi, 7. 23. Hic autem, ignis: salis radii prorsus ignea vi. Vide infra, xix, 20.

25.   Gratię tuę: gratia hic significat beneficam et altricem omnium Dei potentiam.

26.   Sed sermo tuus: vis tua.,

27.   Quod enim: grando et manna cum cognatae naturę sint, tam dissimilia passę; ut hęc exiguo radio liquesceret, illa nec immisto quidem igne solveretur, ut supra, 16, 17.

28.  Pręvenire solem: ad colligendum manna, priusquam sole oriente liquesceret; simul ad laudandum largitorem Deum.

29.   Ingrati enim: tardi ad Dei laudes.

CAPUT XVII.

Tenebrę Ęgyptiacę occultorum peccatorum vindices, 3; derisę magorum artes: impii tanquam caeco carcere conclusi, 4, 15; pavor • horrenda nos, superventuras ęternę noctis imago: impii sibi graves, dirumque supplicium, 20.

1.   Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatę animę erraverunt.

2.   Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanc-

tę, vinculis tenebrarum et longę noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuę providentię jacuerunt.

3. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso obli-

1.   Propter hoc: quod non nossent profunda consilia tua, falsa spe delusi, superbiebant, ut habent seqq.

2.   Dum enim: dum latere se putant Deum, veras in latebras conjecti sunt per Ęgyptiacas illas tenebras, de quibus Exod., x, 21. Tenebroso oblivionis velamento, tanquam sole oblito solitam lucem emittere, dispersi sunt: quique in suas conclusi domos, nullo hominum cœtu. Spectris conturbati: qu6d et tantę nocti, et territae conscientię congruebat.

CAPUT XVII.

37

vionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.

4. Neque enim quę continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personę tristes illis apparentes pavorem illis pręstabant.

5.   Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prębere, nec siderum limpidę flammę illuminare poterant illam noctem horrendam.

6.   Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus: et timore perculsi illius, quę non videbatur, faciei, ęstimabant deteriora esse quę videbantur:

7. Et magicę artis appositi erant derisus, et sapientię glorię correptio cum contumelia.

8.  Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.

9.   Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium, et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.

10.   Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim pręsumit sęva, perturbata conscientia.

11.  Nihil enim est timor, nisi proditio cogitationis auxiliorum.

12.   Et dum ab intus minor est expectatio, majorem computat inscientiam ejus causę, de qua tormentum pręstat.

i. Spelunca: domus propria, qua pedem efferre propter horrendas tenebras non auderent. Unde domus instar carceris, ipsi sine ferro, tenebris velut vinculis tenebantur, supra, vers. 2, infra, vers. 15, 16, 17. Quę omnia pertinent ad interpretationem hujus textus quo scribitur: Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat. Exod., x, 23.

6.   Subitaneus ignis: Gręc. pyra, rogus. Credibile est accensos ingentes rogos discutiendis tenebris subito apparuisse per Ęgyptum totam: sed hęc terrori erant, cum lucem non darent. Timore perculsi: cum obscurę pallentesque facies terrilarent, etiam quę videbant, habebant pro horribilioribus spectris.

7.   Magicę artis: Gręc. magica artis jacebant ludibria: (in magis nullum pręsidium, ut in aliis aliquot plagis Ęgyptiacis ). Et sapientię glorię correptio (erat) cum contumelia: qui sapientia illa magica gloriabantur, contumeliose corripiebantur.

9.   Etsi nihil illos: etsi nihil erat monstri quod territaret. Etiam aerem negantes se videre: adeo exanimati metu, ut nec respirare se crederent; videre autem, pro quolibet sensu sumitur. Alii, negantes videre, recusantes vertunt, occlusis oculis, ne, quę undique ingruebant territamenta, aspicerent.

10.   Cum sit timida: ex Gręc. istud exsculpseris: malitia enim proprio judicio condemnata terri9cum quid testificatur sibi. Complutensis legit: Formidolosa res est proprio teste ( conscientia scilicet) damnata malitia. Pręsumit sęva, perturbata conscientia: Gręc. ( malitia) pręsumit sęva perturbata per conscientiam, sive conscientia in ablativo casu.

11.   Proditio cogitationis auxiliorum. Gręc. proditio, sive consiliorum defectio quę a cogitatione. Inde oritur timor, quod ipsa mens, velut prodita destitutaque, neo de auxilio cogitat.

12.   Dum ab intus minor: quo cuique minus in se pręsidii est, eo magis latere putat pręsentem tormentorum causam: quod est calamitosissimum, cum pars aliqua sit solatii, mali scire originem.

38

 

13.    Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,

14.  Aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animę deficiebant traductione: subitaneus enim illis, et insperatus timor supervenerat.

15.   Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere, sine ferro reclusus.

16.   Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius pręoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem.

17.   Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus

sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquę decurrentis nimium,

18.   Aut sonus validus pręcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos prę timore.

19.   Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.

20.   Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quę superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

13.   Impotentem noctem: ineluctabilem. Alii, intolerabilem, evitata sive tolerata impossibilem; et ab infimis, et ab altissimis: duplex versio. Tota sententia in Gręc: Illi autem qui ( per) inevitabilem ( sive intolerabilem ) noctem, et ab inevitabilis (sive intolerabilis) inferni speluncis supervenientem, eumdem somnum (ęque irrequietum, ęque turbulentum) dormiebant: aliquando, etc., horrenda nox quę ab altissimis inferi, ab ipso velut tartaro immissa videbatur.

14.   Animę deficiebant traductione: Gręc. traditione, sive deliquio quo laborabant prę metu.

15.   Si quisquam decidisset: erigere se non audebat, ne periculosius offenderet: custodiebatur. Vide vers. 4.

16.   Si enim rusticus: quocumque loco deprehensi, ac tenebris pręoccupati erant, eo constricti tenebantur.

17,   18. Sive spiritus... aut sonus validus: quocumque sonitu, seu leni, seu gravi, atque etiam suavi territabantur, exaggerato per tenebras metu.

20. Gravis nox, imago tenebrarum, quę superventura illis erat: in inferno scilicet, ut passim in Scripturis. Ipsi sibi erant graviores tenebris: caecitate mentis graviores tenebras intus circumferentes.

CAPUT XVIII.

Hebręis clara lux: columna vię dux, per noctem solis instar, 3; digni tenebris Ęgyptii lucis ac veritatis hostes, 4; primogenitorum quoque cędes merito illata, 5; Phase, 6, 9; mortes undique et horrendi clamores per alta noctis silentia, 10, 11, 14, 15, 16; tantę ultioni additi visus congrui per somnia, 17 et seqq., ut causam supplicii, sed frustra recognoscerent, 18, 19; mors quoque immissa piis; sed prompta per Aaronem placatio, 21 et seqq.

1. Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horam quidem vocem

audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem

1. Et horum quidem vocem audiebant: Ęgyptii, vicinis scilicet constituti lo-

CAPUT XVIII.

39

passi   erant, magnificabant  te:

2.   Et qui ante lęsi erant, quia non lędebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant.

3.   Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotę vię, et solem sine lęsura boni hospitii pręstitisti.

i. Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sęculo dari.

5. Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito

filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.

6.  Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderant, animęquiores essent.

7.   Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.

5. Sicut enim lęsisti adversarios: sic et nos provocans magnificasti.

9. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitię legem in concordia disposuerunt:

cis: sive Israelitas, quocumque pergerent, lux sua sequebatur; quod innuere videtur, Exod., x, 23. Magnificabant te; te deest in Gręc, recte suppletum, ut videtur.

2.   Quia non lędebantur. Cessatum enim a vexandis Hebręis, quod inimici nec se commovere possent. Et ut esset differentia, donum (sive gratiam); Gręc. petebant: Hebręi tanto prę Ęgyptiis discrimine habiti, magni beneficii loco petebant, ut tale discrimen pios inter et impios stabile permaneret. In Gręc. hi duo versus ad Ęgyptios referri videntur, ut et magnificarent Hebręos tam dira a se passos, nunc autem ab omni malo liberos, et gratias haberent ipsis, quod lęsi vicem non redderent, et ut porro pergerent benignitate et clementia differre ab Ęgyptiis, supplicabant. Porro διενεχθῆναι, alii aliter vertunt; vulgati interpretis sensus verior.

3.  Propter quod: Gręc. pro quibus, ἀντὶ ὧν: harum tenebrarum loco Deus in deserto suis pręstitit, ut ardentem columnam diu noctuque haberent ducem ignotę vię, Exod., xiii, 21; speciatim autem per noctem, solis cujusdam instar, sicut scriptum est: Et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Psal. Lxxvii, 14. Item: Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem, civ, 39. Solem sine lęsura. Solem elegantissime appellat columnam ipsam quę tam limpidam lucem ministraret; solem autem sine lęsura (sive innoxium ) quod non perureret, imo per diem a solis ardore protegeret; solem etiam boni hospitii. Gręc. pręclarę peregrinationis: supple, ducem. Gręca sic habent: Flammatam columnam ducem quidem ignotę vię; solem vero innoxium pręclarę peregrinationis ( ducem seu comitem) pręstitisti.

4.   Per quos incipiebat... legis lumen. Jam fœdere constituto, ac tradita unius Dei fide, sabbati observantia, circumcisionis signaculo, Phase etiam apud Ęgyptios instituto: de quo etiam vers. 9.

5.  Uno exposito filio et liberato: Moyse. In traductionem, convictionem illorum, ut supra, ii, 14.

6.   Illa nox ante cognita: prędicta Israelitis, Exod., xii, xiii.

6. Absconse sacrificabant: celebrato Phase, ibid. Justitię legem: Gręc. divinitatis legem, unius Dei colendi ritum: cui legi initiabantur pręcipua solemnitate instituta, ibid. Bona et mala recepturos justos, supple, canebant; patrum etiam, Patriarcharum qui ęque bona et mala experti, sed tandem liberati, decantantes laudes.


 

40

 

similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.

10. Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.

11. Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.

12.    Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant: quoniam uno momento, quę erat pręclarior natio illorum, exterminata est.

13.   De omnibus enim non credentes propter veneficia, tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.

14.  Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,

lb. Omnipotens sermo tuus de cœlo a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,

16.   Gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cœlum attingebat stans in terra.

17.  Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.

18.   Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis.

i 9. Visiones enim, quę illos turbaverunt, hęc pręmonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.

20.  Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua.

21.   Properans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suę scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit irę, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.

22.   Vicit autem turbas, non in virtute corporis, nec armaturę potentia, sed verbo illum qui se vexa-

10. Inconveniens inimicorum vox. Gręc. dissonans, quippe flebilis.

12.   Uno nomine sive genere mortis: ęqua omnium caede. Natio: Gręc. nativitas, ut supra, xvi, 19, primogeniti spes et decus gentis.

13.   De omnibus non credentes: Ęgyptii per omnia increduli Deo, decepti scilicet propter veneficia, per incantamenta et magicas artes Dei imitatrices: tunc primum cum fuit exterminium ac cędes primogenitorum, obmutescente omni magorum jactantia, spoponderunt Hebręos populum Dei esse: Gręc. confessi sunt populum Dei esse filium: ut habetur Osee, xi, 1: Ex Ęgypto vocavi filium meum.

16. Insimulatum: minime fictum: ἀνυποκριτὸν.

20.   Tentatio, experimentum, mortis: a morte quoque tentati Israelitae, potiusquam dejecti, ut infra 25, clarius explicatur, interveniente placatione per Aaronem, Num., xvi, 47.

21.  Homo sine querela: inculpatus: Aaron: suę servitutis scutum, sive sui ministerii, λειτουργίας, arma. Gręc. nempe thuribulum, incensum, preces: quę arma sacerdotum. Finem necessitati: Gręc. calamitati.

22.   Vicit autem turbas: Gręc. turbam, seditiosum vulgus in ordinem coegit, sive etiam vicit turbam, seditionem, tumultum: illum qui se vexabat: populum in se insurgentem, et sibi sacerdotium invidentem, Core et Abiron sectatores. Num., ibid.

CAPUT XIX.

41

habebat, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta: et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.

25. His autem cessit qui exterminabat, et hęc extimuit: erat enim sola tentatio irę sufficiens.

bat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans.

23.   Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam, quę ad vivos ducebat viam.

24.   In veste enim poderis quam

23.   Interstitit: stetit inter mortuos et viventes, Num., xvi, 48.

24.   In veste poderis: vestis talaris, magnifica ac sacra, qua etiam Christus induitur, Apoc, i, 13. Totus erat orbis terrarum, sanctę vestis textura ac magnificentia designatus, ut passim Hebręi docent. Parentum magnalia: Gręc. gloria. In quatuor ordinibus lapidum: ut habes Exod., xxviii, 17. Notum de nomine duodecim patriarcharum totidem lapidibus insculpta. Ibid., 21. Unde pontifex populi habitus mediator, quod nomina filiorum Israel, duodecim scilicet tribuum, coram Deo portet super pectus suum. Ibid., 29. Magnificentia tua in diademate: in lamina illa ex auro purissimo, cui inscriptum erat, Sanctum Domino. Ibid., 36.

25. His cessit qui exterminabat: angelus divini mandati executor: hęc extimuit: Gręc. reveritus, extimuerunt: seditiosi cives.

CAPUT XIX.

Impiorum cęcitas, 1, 2, 3; adactorum ad pœnas digna necessitas, 4; creaturarum immutata natura et indoles, 6, 7, 18, 19, 20; elementa fidium instar disposita, Deo pulsanti subsunt, 17; relato obiter Benjaminitarum flagitia et inhospitalitas, 13 et seqq.

1.   Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit: pręsciebat enim et futura illorum:

2.   Quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine pręmisissent illos, consequebantur illos pœnitentia acti.

3.   Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscien-

tię, et quos rogantes projecerant, hos tanquam fugitivos persequebantur:

4.   Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, quę acciderant commemorationem amittebant, ut quę deerant tormentis repleret punitio:

5.   Et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.

6.   Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, de-

4. Digna necessitas: Gręc. pœna scelerum inevitabilis: oblivionem injiciebat (inducebat), gravis illa scilicet instantis pœnę necessitas excaecabat animos: indurabat, et pręteritarum plagarum auferebat memoriam. Exod., viii, ix, x, xi. Ut quę deerant tormentis: Gręc. ut eam quę tormentis (adhuc) deerat, adimpleant pœnam; hoc est enim quod dixerat: Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. Exod., ix, 16; Rom., ix, 17.

6. Omnis creatura ad suum genus (Gręc. in suo genere) refigurabatur: omnes

42

 

serviens tuis pręceptis, ut pueri tui custodirentur illęsi.

7.     Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua, quę ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio:

8.   Per quem omnis natio transivit, quę tegehatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.

9.   Tanquam enim equi depaverunt escam, et tanquam agni exultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.

10.  Memores enim erant adhuc eorum, quę in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit

fluvius multitudinem ranarum. H. Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.

12.   In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quę ante facta erant, argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias.

13.    Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.

14.   Et non solum hęc, sed et alius   quidam  respectus  illorum

creaturę, ignis, aquę, nubes, maria, veluti refectae et instauratę, novas formas naturasque induebant; stabant aquarum moles; per mare iter latum, et alia quę postea inculcat, vers. 20.

7. Nubes castra eorum obumbrabat: nubes enim illa efformata in columnam, cum tabernaculum operiret, Num., ix, 15, 16; totis deinde castris se diffundebat, ac protegebat populum, juxta illud: Expandit nubem in protectionem eorum, Psal. civ, 39, unde Paulus ait, sub nube fuisse. Quę sane ad Davidem et Paulum, vel traditione, vel Spiritu sancto dictante, perlata sunt. Ex aqua... terra: patefacta terra, quę antea sub profundo latebat. Campus germinans, algosus: Gręc. viridis herbę ferax; unde fama apud Ęthiopes, diviso mari, fundum viridis coloris apparuisse. Diod., lib. III.

9.   Tanquam equi (laeti et exultantes in pinguibus pascuis) depaverunt escam: Gręc. pascebant. Tanquam agni: allusum ad Psal. cxiv, 4, 6: Colles sicut agni ovium.

10.   Pro natione: Gręc. nativitate, ut supra, xvi, 19.

11.   Novam creaturam avium: coturnices.

12.   In allocutione (Gręc. in solatium) desiderii; Gręc. deest. Et vexationes, ultiones, peccatoribus supervenerunt: quod fastidito manna carnes concupiverint, et seditiose poposcerant, Num., xi. Non sine illis, quę ante facta erant, argumentis (non sine pręviis signis sive portentis) per vim fulminum. Docet intervenisse tonitrua, quod indicare videtur furor Domini concitatus in populum. Num., xi, 33,

13.   Etenim detestabiliorem (forte, quam gentes) inhospitalitatem instituerunt (supple, Israelitę). Quędam hic deesse videntur ad rerum seriem; memorat autem fœdum Benjaminitarum facinus in Gabaa adversus levitam, de quo Jud., Xix. Ignotos non recipiebant: Jud., xix, 15, Nullus eos recipere voluit hospitio. Ibid., 18. In servitutem redigebant: velut servis abutebantur ad foedas libidines, ut illi levitę contigit.

14.   Alius respectus: alia ulciscendi causa; quia non mod6 inviti recipiebant extraneos, verum etiam eos.

CAPUT XIX.

43

erat: quoniam inviti recipiebant extraneos.

15.   Qui autem cum lętitia receperunt hos, qui eisdem usi erant justitiis, sęvissimis afflixerunt doloribus.

16.    Percussi sunt autem caecitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quęrebat.

17.   In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde ęstimari ex ipso visu certo potest.

18.  Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quęcumque erant natantia, in terram transibant.

19.   Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturę obliviscebatur.

20.   Flammę e contrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quę facile dissolvebatur, sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.

15.   Qui cum lętitia receperunt: puta bonum illum senem, qui leviten eisdem utentem justitiis, sub eadem Moysi lege viventem exceperat, vers. 20; sęvis afflixerunt doloribus, usque adeo ut filiam opprimendam offerre cogeretur, vers. 24.

16.   Percussi sunt autem cęcitate: mentis quidem, ad exemplum eorum, quibus Angeli apud Sodomos cęcitatem immisere. Gen., xix, 11.

17.   In se enim. Hic etiam nonnulla sive exciderunt, sive transposita sunt. In se elementa dum convertuntur. Dum redundat, et in Gręc. deest. Convertuntur. Gręc. ad verbum, elementa in se harmoniam (sive concentum consensumque) mutantia, hoc est, in alias veluti formas naturasque conversa, ut habes vers. 6. Sicut in organo qualitatis sonus immutatur: Gręc. Sicut in psalterio, soni (nominativo plurali) modulationis nomen mutant; et omnia suum sonum custodiunt. Gręcus ad elementa refert, semper manentia in sono; quę neque in Gręco, neque apud interpretem satis expedita sunt, et aliquid omnino in ipso textu labis; sensus autem est: Quam facile in organo musico, intensis remissisve fidibus, permanente sono, soni tamen modulus inflectitur ac mutatur tam facile, Deo varie velut digitis elementa pulsante, ab iisdem naturis tanquam diversos sonos, ita diversos effectus elici: quod et seqq. firmant. Unde ęstimari: Gręc. quod quidem liquido ęstimari potest es ipso rerum gestarum visu, hoc est, quod explorari potest ex ipsis majorum nostrorum commemoratis historiis.

18.   Agrestia enim (sive Gręc. terrestria) in aquatica convertebantur: quę videntur spectare ad diluvium quo tempore natantia, natatilia, pisces, transibant in terram.

19.   Ignis in aqua, ut dictum est supra, xvi, 17, 18, 19.

20.   Flammę e contrario: vide xvi, 18, nec dissolverunt (seu Gręc. dissolvebant) illam: vide ibid. 22, 27. Gręc. nec dissolvebant facile dissolubile glaciale genus ambrosiœ escę, hoc est, ex ejusdem capitis xvi, 22, 27, flammę non dissolvebant nivem, sive grandinem et glaciem, cognatę licet naturę cum manna, quod exiguo solis radio tabescebat. In omnibus enim: summa dictorum a cap. xvi ad finem, Deum innumerabilibus ostentis ac miraculis effecisse ut populus Israeliticus supra omnes populos clarus, et a Deo dilectus, neque ulla injuria violandus a gentibus habeatur; quo totus collimabat liber, ut mox etiam videbimus.

Précédente Accueil Suivante