Canticum Canticorum
Précédente Accueil Remonter Suivante
Bibliothèque

Accueil
Remonter
Dédicace
Historique
Instruction
Epistola
De Psalmis
S. Hieronymi
Liber Psalmorum
Cantica
Supplenda
Liber Proverbiorum
Liber Ecclesiastes
Canticum Canticorum
Cantique

 

PRÆFATIO IN CANTICUM CANTICORUM.

 

I. — Christi cum Ecclesia, sanctisque animabus conjunctio, conjugalis amoris figura ac sacramento, adumbrata.

Verbi Dei, seu Sapientiæ divinæ, atque Ecclesiæ, sublimium-que quibus illa maxime constat animarum miram coniunctionem, miros amores Scriptura prædicat. Verbum enim illius amoris vi pertractum in terras suscepit hominem, et sublimes animas adjunxit ita sibi, ut, teste Paulo, unus cum eo sint spiritus (I Corinth., vi, 17). Ecclesiam quoque ac sublimiores animas, Verbo ad se accedenti, miram amoris rependere vicem, testantur illa Pauli : Mihi vivere Christus est, Philip., i, 21 ; et illud Davidis : Mihi autem adhærere Deo bonum est, Psalm. lxxii, 28 ; et illud : Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum, Psalm. lxxxiii, 3 ; aliaque ejusmodi. Hos ergo amores Salomon ille templi conditor, quo veram Ecclesiam adumbravit ; et pacifici nomine Christum repræsentans, de quo item, ut speciali Christi figura, dictum est : Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, II Reg., vii, 14 ; hos, inquam, amores Salomon in hoc Cantico, miris affectibus, mira varietate et concinnitate cecinit. Hujus autem Christi cum Ecclesia conjunctionis, in conjugali amore sancto illo, castoque, ac divinitus instituto, vivam expressit imaginem. Quo etiam sensu in Proverbiis : Posside sapientiam ;... dilige eam, et conservabit te :...arripe illam, et exaltabit te : glorificaberis ab ea, carneam fueris amplexatus, Prov., iv, 5, 6, 8 ; quod interpretatus ille, qui Salomonis nomine ac spiritu, librum Sapientiæ scripsit : Hanc amavi, inquit, et exquisivi a iuventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius, Sap., viii, 2 ; quare per omnia Scripturæ

[570]

volumina hæc imago diffusa est ; neque quidquam frequentius, quam sponsi et sponsæ nomine, Dei et Ecclesiæ æternam conjunctionem, amorem vehementissimum, firmam et incommutabilem fidem passim denotari. Unde etiam infidelis animæ, ad falsa numina deficientis, opprobrium, adulterii fœdæque prostitutionis infamiam, prophetæ quidem omnes, Ezechiel vero omnium copiosissime et vehementissime expressit, Ezech., xvi, xxiii. Osee etiam, famosa muliere in uxorem ducta, Os., i, 2, 3. Manavit ea similitudo ad Novum Testamentum : unde illud Ioannis Baptistæ : Qui habet sponsam, sponsus est, Joan.,iii, 29 ; et passim in Apocalypsi, Ecclesia procedit ut sponsa, Christo sponso, ornatu, amore, fide dignissima ; nuptiæque Agni celebrantur : Et spiritus et sponsa dicunt : Veni, Apoc, xxii, 17 ; eo plane more, rituque, quo se in hoc libro sponsus et sponsa mutuo invitant. Quin ipse Paulus apertis verbis docet virum et mulierem, eorum que conjugium, jam inde ab initio fuisse a Deo institutum, ut essetsacramentum... magnum... in Christo et in Ecclesia, Ephes., v, 32 ; ipsamque corporum conjunctionem assumit ad exemplum conjunctionis animæ cum Deo, sive, quod idem est, cum Verbo ac Sapientia Dei : Membra enim, inquit, sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus : propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una, ibid., 30, 31. Et iterum : Qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur ; erunt enim, inquit, duo in carne una ; qui autem adhæret Domino, unus spiritus est, I Cor., vi, 16, 17. Hæc si quis diligenter attendat, et ab opere Dei, quod est sanctum et castum, peccato inolitam fœdam concupiscentiæ labem separet, facile intelliget merito Salomonem, conjugalis amoris et consuetudinis specie, sanctam castamque Ecclesiæ, animarumque fidelium conjunctionem expressisse. Ille autem pulcherrimus atque amantissimus Ecclesiæ sponsus, et multis sæculis expectatus fuit, nec nisi multis votis expetitus, copiam sui fecit ; et postquam ad nos venit ac Verbum caro factum est, abiit ad Patrem, aliquando rediturus, ut nos ad se raperet, varioque respectu Ecclesia et ejus compos effecta est, et adhuc venturum expectat. Quod autem cum universa. Ecclesia gestum est, id quotidie geritur in fidelibus animis,

[571]

ut ad eos Christus eat redeatque per admirabiles vices, sintque animæ perfectæ quædam, quæ in altissimam contemplationem evectæ, suo quodam modo Verbo potiri videantur : quæ vota, ac suspiria, et expectantis animæ languorem, potientis fructum atque delicias, per amoris etiam humani mirificos incredibilesque motus Salomon explicanda suscipit ; nullum ut vitæ christianæ in Christum crescentis gradum prætermisisse videatur. Quo etiam factum est, ut sublimes animæ hoc Cantico semper mirum in modum delectarentur, in eoque voluptatem Domini, ubertatemque degustarent.

II. — Salomonis, ac filiæ Pharaonis casti amores, ad hujus mysterii figuram assumpti, ex Psalmo xliv, cum utriusque carminis discrimine.

Et quidem Salomon se, castosque suos erga filiam Pharaonis affectus, in exemplum profert, dumque in vera historia ea fingit, quæ flagrantissimo amori congruant, describit aptissime, sub elegantissimae fabulæ involucris, cœlestes amores, Christique et Ecclesiæ conjunctionem canit. Unde Bernardus, serm. 1 in Cant. : « Rex Salomon sapientia singularis, sublimis gloria, rebus affluens, pace securus, divinitus inspiratus, Christi et Ecclesiæ laudes, et æterni connubii cecinit sacramenta : et epithalamii carmen exultans in spiritu, jucundo composuit elogio, figurato tamen ; velans et ipse instar Moysi faciem suam, quod rari erant eo tempore, qui revelata facie gloriam istam speculari sufficerent. » Quibus verbis ut totam Salomonis Christum figurantis dignitatem, ita totam hujus carminis rationem expressit. Suavissimo Cantico præluserat ipse sanctus David Psalmi xliv, prophetico spiritu, seu quisquis ille fuit, qui eodem spiritu plenus eructavit sermonem optimum, Salomonique conjugium inituro epithalamium cecinit, eademque figura Christi et Ecclesiæ nuptias celebravit. Id tamen discrimen est, quod ille victorias, prœlia, atque heroica prosecutus est ; noster autem Salomon amoris vim, ac suavitatem carmine molliori complexus. Sed ne parum congrue, regio nomine, in amatorios sensus ac verba deflueret, majestate tantisper seposita, pastorem induit, et in idem vitæ genus Pharaonis traduxit filiam ; ac sub ea figura divinissimam fabulam lusit. Porro Judæos

[572]

delectabat innocentissimæ pariter, atque occupatissimæ pastoralis vitæ commemoratio, quam ab initio generis humani optimus quisque, ipsique Patriarchæ cæteris prætulissent ; neque illud indecorum, quod rex pastorem egerit, recordatus reges in Scripturis passim pastores appellari, patremque Davidem ab ovibus, ad Dei populum pascendum, vocatum fuisse, Psalm. lxxvii, 70, 71. Quin etiam instituto operi congruebat, ut velut e solio descendens, amatorem ageret, celebraturus eum, qui victus amore, e paterno sinu ad nostra delapsus est : neque mysterio vacat, quod Ægyptiam a se ductam canit, quæ est imago Christi, Ecclesiam ex alienigenis ac gentibus congregantis : quo etiam pertinebat illud : Audi, filia, et vide : et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum,Psalm. xliv, 11, 12. Hoc igitur Salomonici carminis institutum est.

III. — Nuptialis festivitas per septem dies : hinc hujus dramatis sive eclogæ pastoralis constitutio ; quæque personæ inducantur.

At postquam antiquos mores imitatus, pastoralem eclogam canere aggressus est, eam in septem dies divisisse videtur. Neque enim diei ac noctis passim in hoc Cantico recurrentis vices temere memoratas arbitrari nos decet. Quid enim illud semel hisque inculcatum : Adjuro vos, ne evigilare faciatis dilectam, Cant., ii, 7 ; iii, 5 ; et illud : Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, ibid., ii, 17 ; iv, 6, haud minore studio repetitum ? nonne perspicue indicant aliquot dierum ac noctium seriem ? Quid quod sponsus bis per noctem a sponsa quæritur, sponsa bis in custodum manus diversissimis circumstantiis incidit, ibid., iii, 1, 2, 3 ; v, 2, 6, 7. An hæc temere effutita, sponsaque nullo ordine dormitat aut vigilat ? quis hoc de pulcherrimo atque artificiosissimo carmine crediderit ? Aperte ergo indicat Salomon, hic distinguendos dies, eorumque initia, ubi obscurius latent, tamen esse inquirenda : neque enim omnia eodem tenore dici, artis ac variandi operis ratio sinebat. Cur autem has somni et vigiliæ, dieique ac noctium vices, ad septenum numerum revocaremus, causa in promptu fuit ; quippe quod antiquis Hebræis usitatum, ut nuptias per septem dies celebrarent : unde Laban Jacobo se delusum querenti,

[573]

propter inductam loco Rachelis Liam : Imple, inquit, hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi, Gen., xxix, 27 ; et ab ipsa origine mundi, propter requiem Domini, septem dierum circulus, multis quidem populis, ac Patriarchis maxime, eorumque posteris commendatus est. Manavit enim ad universam gentem mos, omnia fere solemnia per hebdomadam peragendi : hinc et luctus septem dierum, et festi dies fere in hunc morem compositi, maxime vero nuptialis festivitas. Sic Samson, ducta uxore Philistæa, Jud., xiv, 12, 15, 17, septem dies convivii agitabat, dieque septimo finiebatur celebritas ; et Raguel profecturum post nuptias Tobiam juniorem adjuravit, ut duas hebdomadas moraretur apud se, Tob., viii, 23 ; commorationis scilicet tempus ad hebdomadam revocans, duplicarique tantum postulans a genero, nunquam ad se postea redituro. Hujus rei constans est apud Judæos traditio, expressa imprimis a Rabbi Eliezer in sententiis Patrum, Pirce Abot, c. 16 ; adeoque hujus ritus tenaces esse memorantur, ut qui plures sponsas simul duceret, eum singulis singulas hebdomadas epulares impendere, easque cum æqualibus adolescentulis, choreis et lusibus peragere doceant. Congruum ergo Salomoni visum est, septem dierum spatio carmen nuptiale definire ; quos Dies, diligentissime, quoad fieri poterit, certis notis distinctos, in iisque vitæ perfectæ incrementa dabimus. Porro Salomon hoc carmen, majoris suavitatis ac varietatis gratia, dramaticum esse voluit. Collocutores, Sponsus, ipse Salomon et in eo delitescens Christus ; Sponsa, quæ et Ecclesia, et sublimiores animæ ; Puellæ, sponsæ comites adolescentulæ, animæ infirmiores, quæ tamen nonnullo sponsi, ac sponsæ amore teneantur : et hoc Salomon ex Psalm. xliv, ad suum carmen transtulit ; sic enim Psalmi auctor ad Salomonem : Astitit regina a dextris tuis : et : Adducentur regi virgines post eam : adducentur in templum regis, Psalm. xliv, 10, 15, 16 ; id etiam ex Hebræorum moribus, apud quos et juvenes et puellæ sponsis comites addebantur ; quod etiam in Samsonis ac Philistææ nuptiis factitatum, Jud., xiv, 11, delectique juvenes triginta numero, qui cum Samsone essent. Neque puellis deerant æquævæ virgines ; unde etiam in Evangelio decem illæ memorantur, Matth., xxv, 1 ; memorantur et amicus

[574]

sponsi, et filii sponsi, sive nuptialis festivitatis comites, Joan., iii, 29 ; Matth., ix, 15, prorsus ex antiquis ritibus. Legimus etiam apud Theocritum elegantissimum idylliurn de Menelai et Helenæ nuptiis,Epithal. Helen. Id. 18, quo multa ex priscis illis moribus etiam ad Græcos traducta reperias. Certe coævæ virgines præsto sunt ; quarum e numero selectæ duodecim, nobilissimo genere, ac Lacedæmonis decus, quæ ipso in vespere, ipso nuptiali thalamo, epithalamium canerent, festasque choreas ducerent. Has igitur haud immerito sponsæ comites dixeris, a Salomone toties memoratas. Sic interveniunt sacro dramati Sponsus, Sponsa, Chorus comitum, sive aliarum quarumcumque puellarum ; sive Hierosolymitanarum, sive etiam agrestium : chori enim variant interdum, nec unius sunt generis, neque desunt mutæ personæ, nempe amici sponsi.

IV. — A quibus et quo spiritu hoc Canticum legendum qualesve interpretes habuerit.

Hos igitur sponsi et sponsæ castos amores, qui ad amorem divinum, propter quem hæc scripta sunt, referre velit, is necesse est, ut humanum amorem divinumque complexus, hanc allegoriam exequatur ; neque enim aliter, quam ex eorum nexu interpretatio apta consurgat. Qua in re haud leve periculum est, ne amoris humani fluxa licet gratia deliniti sensus, animum ab excelsa sede dejiciant : neque immerito ab hoc Cantico arcebantur adolescentuli, proni ad voluptates ; teste Origene, in Proleg. utriusque operis in Cant. et Hieronymo passim, Præfatione in librum I Comment. in Ezech., etc. Procul ergo hinc illi, qui terrena sapiunt, animales, spiritum non habentes : adsint casti castæque, qui sanctum amorem spirent, Deoque, qui est charitas, adhærescant ; accedant boni sanctique interpretes, qui non se immergant carnalibus, sed qui amorum humanorum sensus, et voluptates, ut periti musici chordas, levi digito pulsent, tantum ut amoris divini suavissimum sonum eliciant ; qui, ut hoc quoque ex Canticis sumamus, caprearum cervorumque more, vix pede terram attingant, mox transiliant sensus humanos, atque ad excelsa se efferant. Tales dedit Christus Ecclesiæ suæ

[573]

Canticorum interpretes : principem omnium Origenem, de quo hæc merito Hieronymus, ejus Commentariorum fidus interpres : « Origenes cum in cæteris libris omnes vicerit, in Cantico Canticorumipse se vicit. » (Præfat. in Orig. Cant.) Hunc sequitur Philo Carpathius, quarti sæculi episcopus, quos imprimis complexus est sanctus Bernardus, quanquam ipse habuit docentem se de omnibus cœlestem unctionem. Hos maxime auctores secuti sumus ; nec prætermisimus Theodoretum, Gregorium Magnum, Aponium, Bedam, hisque accinentem sanctum Thomam Aquinatem ; neque e recentioribus Gasparem Sanctium, Societatis Jesu Theologum, aut Libertum Fromundum Lovaniensem ; quique nostro ævo ex Augustiniana familia Aloysius Legionensis, divinorum Librorum apud Salmanticenses interpres, Cantica Canticorum explanavit, pari pietatis, doctrinae et elegantiæ laude : nec defuit sanctus Ambrosius, apis instar, mellitissima oratione passim hunc librum depascens. Hos semel honoris causa appellatos, nihil necesse erit ubique nominatim adducere ; sed addere licebit, quæ sacri textus sensibus emendis congrua videbuntur. Cæterum hæc Salomonis cantio tota scatet deliciis ; ubique flores, fructus, pulcherrimarumque plantarum copia, veris amoenitas, agrorum ubertas, horti vernantes, irrigui ; aquæ, putei, fontes ; odoramenta, sive arte confecta, sive quæ sponte sua humus parturit ; ad hæc columbæ, turturum voces, mella, lac, vina liquentia ; postremo in utroque sexu formæ honestas ac venustas, casta oscula, amplexus, amores tam pudici quam blandi ; si quid horrescit, ut rupes, ferique montes, ac leonum cubilia, totum ad voluptatem, ac velut pulcherrimæ tabulæ ornatum varietatemque compositum. Quorsum ista ? nisi ut eorum specie delectati, sciamus quanto horum Dominator speciosior sit, (Sap., xiii, 3) divinique amoris Canticum ordiamur : cujus quidem Cantici, teste Gregorio, hæc ratio est, hæc vis, ut loquentes de corpore, extra corpus fiant, humanique amoris discant sermonibus, qua virtute in divinitatis amore ferveant. (Proœm. in Cant.) Non ergo praetermittendus amor humanus, sed danda opera, ut ad divinum velox sit transitus ; ne machina, quæ ponitur ut levet, ipsa magis opprimat et aggravet. (Ibid.)Hæc igitur præfati, jam aggrediamur

[576]

divinissimum librum, quem qui legerent, eos legendi fructum hunc ferre volumus, ut quoties amoris vim incredibilem irrequietamque viderint, aut nulla ex parte senserint, tantos animorum motus, indignos quocumque creato ac fluxo bono, ad verum pulchrum bonumque transferri oportere cogitent. Det autem ipse Christus, ut amatorium ac nuptiale carmen amore inflammati tractemus, accensisque lampadibus Sponsum ac Sponsam faustis vocibus prosecuti, intremus cum eis ad nuptias. Amen, amen.

[577]

 

CANTICUM CANTICORUM SALOMONIS*

 

CAPUT PRIMUM.

Osculum oris : ubera : odores : tractio : cellarium : nigra, sed formosa : ornatus : pulchritudo : lectulus : tigna : laqueria.

1. Osculetur me osculo oris sui : quia meliora sunt ubera tua vino,

* Canticum canticorum : non tam quod sit omnium longissimum, quam quod sit omnium longe præstantissimum : neque tantum inter ea cantica, quæ Salomon bene multa composuerat (fuerunt enim carmina ejus quinque et mille, III Reg., iv, 32), sed etiam inter omnia quotquot sunt cantica, cum in eo canatur præcellentissimum incarnati Dei et Ecclesiæ sacramentum, eaque quæ nunquam excidit, et virtutum omnium major est, charitas. Unde Bernardus ait, serm. 1 in Cant. ii. 8 : « Pro sui excellentia, nuptiale hoc carmen hujusmodi titulo præsignatur, ut merit6 Cantica canticorum singulariter appelletur ; sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus, rex regum, dominus dominantium.Salomonis : pacifici, quod nomen convenit principio libri, qui incipit a signo pacis ; quod est osculum. » Bern. ibid.

prima dies.

1. Osculetur me osculo. Peracto ex more nuptiali convivio, solemnique precatione facta, cujus exempla et in Genesi et in Tobiæ libro habentur, Gen., xxix, 22 23 ; Tob., vii, 15, 17, 19, sponsa castissima vesperi ad virum introducta est : ibique sumendum nuptialis hebdomadis initium, Hebræorum more, qui dies a vespera numerabant. Sponsus autem summo mane, quod passim in hoc libro videre est, amore quidem incensus, nihil tamen infractus ad mollitiem, consueta rusticanae pastoralisque vitæ officia repetiit. Interim sponsa evigilans amore tabescebat ; cumque puellæ comites frustra solatia, frustra fomenta adhiberent, desideriis votisque confecta, prorumpit in has voces : Ipse, ipse unicum solatium, atque unicus amor, ipse osculetur me osculo oris sui : osculo : Hebr. ex osculis, id est uno ex osculis ; quasi diceret : Volo quidem, congeminet et conturbet oscula ; sed interim reficiet vel unum. Oris illius pulcherrimi, suavissimi, facundissimi : quo, more amantium, totam infundat animam, et eliciat meam, Ambr. de Isaac cap. iii : Mihi enim vivere Christus est, Philip., i, 21 ; et : Vivo autem, jam non ego, Gal., ii, 20. Ecclesia igitur qua parte perfecta est, hoc est, sublimes animæ divino amore percitæ, unoque spiritu afflatæ, conjunctim et singulatim hæc dicunt, et synagoga quidem : Qui tamdiu locutus est per prophetas, ipse nunc adsit. Ecclesia vero Novi Testamenti, quam hic magis spectamus, jam nupta, jam potita, postulat, ut non per speculum et in ænigmate ac per fidem, sed ipse manifesta in luce refulgeat. Ac sublimes animæ, alii alia ; ego sacrosanctum os-

[578]

2. Fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum : ideo adolescentulae dilexerunt te.

3. Trahe me : post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua :

culum flagito, non pedum, quod pœnitentis est : sed oris, quod est sponsæ. Sponsa porro sponsi osculo perfruitur, dum verba vitæ percipit, et velut in ipso dicentis ore legit, diffusamque in labiis haurit gratiam, Psalm., xliv, 3, exclamans cum Petro : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes, Joan., vi, 69, Verba autem audit, non sonantia foris, sed intus immissa, ipso Spiritu sancto infuso, quod Patris et Filii osculum est. Hic ergo exhibetur anima justificata a peccatis, et conjugata Verbo : quæ jam conversa sit ad perfectiorem vitam et Christum experta, amplexus repetat. Ad amoris impetum pertinet statim ab osculi desiderio inchoare, nulla circuitione, ac sponso nequidem appellato. Sic Maria Magdalene ad Christum, quem hortulanum putabat : Si tu sustulisti eum, Joan., xx, 15. Ad eumdem impetum pertinet, quod ab una persona statim ad aliam transfertur oratio ; a comitibus ad sponsum, quem, amore capta, ut præsentem alloquitur, cum ait : Meliora sunt ubera tua vino : ubera tua : Hebr. amores tui, nunc et ita passim in hoc Cantico. Antiqui autem interpretes habent ubera, haud magno discrimine utriusque vocis apud Hebræos : neque abludit sensus ; ubera enim deliciæ meræ, amores meri ; quæ sponsi ubera Patres intelligunt duo testamenta amorem spirantia, promisso primum, deinde exhibita Christo. Ubera autem matrem et nutricem sonant. Quisquis ergo vult Christi hærere uberibus, atque inde lac sugere, simplice animo ad christianæ vitæ redeat infantiam. Meliora vino : sic illa apud Salomonem : Veni : inebriemur uberibus, sive amoribus, Prov., vii, 18. Inebriat Christi amor, ac mentem extra se rapit ; unde Paulus : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis, II Cor., v, 13. Et nolite inebriari vino... sed implemini Spiritu sancto, Ephes., v, 18, quam ebrietatem, in discipulis Spiritu plenis, Petrus agnoscit, Act., ii,15-17.

2. Fragantia unguentis optimis : Hebr. ad odorem unguenta tua optima ; idem iisdem verbis sponsus sponsæ dicit infra, iv, 10. Habet Christi amor omnia quibus animæ capiantur, inest gustus velut sapor vini, inest vis delectans et inebrians animas, inest fragrantia a longinquo etiam alliciens, qui verus est christianæ gratiæ fructus, ut longe licet positi, et extra nos rapti, ad Dominum trahamur, ut habet sequens versus. Christi ergo bonus odor est prædicatio Evangelii, et suavitas gratiæ. Oleum : eadem vox Hebr. quæ supra, unguentum. Nomen tuum : nam ab unctione, Messiæ seu Christi nomen : quod Evangelii prædicatione toto terrarum orbe diffusum est : et consonat illud Psalm. xliv, 8 :Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Adolescentula ! : fideles animæ in novitate vitæ ambulantes, ac spiritu, velut musto recente, plenæ.

3. Trahe me : post te curremus : cupit sponsa tam arcte alligari sponso, ut quocumque ierit pertrahatur : Neque, inquit, invitam rapies, ego enim et comites ultro sequemur, et quidem cursu, unguentorum tuorum suavitate perductae.. Trahe me, qui dixisti : Omnia traham ad me ipsum, Joan., XII, 32 ; et : Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum, ibid., vi, 44. In odorem unguentorum tuorum : deest Hebr. ; recte tamen explicationis causa ex ante dictis repetitum : Post te curremus : si traxeris. Omnis enim qui audivit et didicit, venit ad te, ibid., 45, neque quisquam sapientiæ se conjungit, nisi quem ipsa prior invitaverit, infuderitque aliquid sui. Sponsa ergo, quantumvis vehementissimo amore incitata, agnoscit se, nisi tractam, blandaque vi ductam, accedere non posse. Præclare Ambrosius ; lib. III, Ep. ii : Anima « osculata Verbum Dei, modum non capit... Cupit attrahi ut sequi possit. Propterea adolescentulae dilexerunt te : propterea certamus, sed comprehendere te non possumus : attrahe nos ut possimus currere, ut odore unguentorum tuorum, accipiamus virtutem sequendi. » Idem n. 10 de Isaac : Attrahe nos ;curremus : « Habemus enim cupiditatem se-

[579]

exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum : recti diligunt te.

4. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5. Nolite me considerare qu6d fusca sim, quia decoloravit me sol :

quendi, quam unguentorum tuorum infundit gratia. Sed quia cursus tuos æquare non possimus, attrahe nos, ut auxilio tuo fultæ, vestigiis tuis possimus insistere. Si enim tu attraxeris, curremus et nos. » En suavis prædicatio gratiæ. Trahe me : curremus : quod Ecclesia et una sit et plures omnesque animæ in eam unitatem concurrant ; tum quod sublimes animæ ut Petri, ut Pauli, valide tractae, aliis verbo et exemplo pertrahendis inserviant. Introduxit me rex in cellaria : Hebr. in cubicula sua, in secretaria, in thalamum, sive conclave intimum ; in arcanos Scripturarum sensus. Et quidem non mirum est quod amantissimus novæ sponsæ ostendat omnia : illud suavissimum, quod ad intima deduxerit beatis amplexibus fruituram ; atque id ipsa sponsa jactat ad comites, quod sublimiores animæ interdum faciunt, ut et inferiores trahi se sinant, tum etiam ex gaudii redundantia. Rex : tametsi rex Salomon hic ludit cum Sulamite regis filia sub pastoralis vitæ forma, tamen interdum majestatis signa præsertim ex persona sponsæ resumit, gratioremque familiaritatem facit ipsa majestatis recordatio. Quoties autem sponsa vocabulo regis utitur, significare videtur, animam ad divinam Christi naturam carne trangressa penetrasse ; unde hic in cubiculum, in ipsum penetrale admittitur. Exultabimus in te : statim enim ad sponsum redit. Recti diligunt te : eo sponsæ charior, quo bonis omnibus amabilior ; et merito ad Christum ; recti diligunt te : tu es enim ipsa veritas, tu rerum omnium regula et modus.

4. Nigra sum, sed formosa : aliud enim est color, aliud venustas oris ac lineamentorum membrorumque, et totius corporis apta connexio ; nigra autem sive fusca, quia perusta sole ; colore adventitio, qui facile detergatur, unde infra, vii, 2,4, candor ejus prædicatur. Sponsa autem, sponsi pulchritudine intellecta, veretur ne parum illi placeat, fateturque se decoloratam anteactæ vitæ peccatis. Excusat tamen eum colorem, quod non tam nativus sit, quam aliunde advenerit, formosæ ex opere Dei, deletisque peccatis ad primævi coloris splendorem et gratiam rediturae. Sicut tabernacula Cedar : adducit quæ et nigra placeant, ut tentoria Arabum ac præsertim Salomonis ipsius, quæ caprinis pellibus per se nigris exterius tecta, intus tamen aulæis ac tapetibus pretiosis niteant ; qua prope figura dixit Virgilius, Eclog. 10 :

Et nigræ violæ sinit, et vaccinia nigra.

nisi quod hic exempla magnificentiora protulit Salomon. Ecclesia igitur in terris peregrinata vere simillima est regiis tentoriis soli, pulveri, pluviæ expositis, adeoque extra deformibus ac nigris, intus ornatis. Sic se habet Ecclesia, verbum crucis ac stulta Dei prædicans, I Cor., i, 18, 25, quæque in mysterio abscondita est, sapientiam, ibid., ii, 7, apparentque extra ignobilia mundi, ibid., i, 28, et Paulus cujus sermo contemptibilis, ac præsentia corporis infirma, II Cor., x, 10, intus, arcana sapientiæ Dei, meritoque Salomon Psalmistæ accinit dicenti : Omnis gloria filiæ regis ab intus, Psalm. xliv, 14.

5. Nolite me considerare, quod fusca sim. Solent mulieres excusare decoloratum vultum, ejusque causam in alios refundere. Sic ista, cujus specie fideles animæ adumbrantur, coactam se dicit a fratribus alienam custodire vineam, cum delicata nec custodiret suam. Hoc autem competere videtur Ecclesiæ in pastoribus, quos ad custodiendam vineam, ipsam scilicet Ecclesiam, fraterna cogit charitas, cum se ad se ipsos custodiendos minime sufficere posse putent ; atque hinc maculæ ex necessitate conversationis humanæ ; quod sæpe Augustinus,

[580]

filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.

6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7. Si ignoras te, ô pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

Gregorius, Ivo Carnotensis vir sanctissimus, et alii deplorant, ac solitudinis desiderio suspirant. Decoloravit me sol : vehemens tentatio, meridiano ardori comparata ; unde dæmonium meridianum, Psalm. xc, 6.

6. Indica mihi. : Hic incipit intervenire sponsus, velut dilectæ sponsæ citatus suspiriis et clamoribus ; exoriturque blandum utrinque colloquium ; et illa confestim : Indica mihi : quasi diceret : Tardus advenis ; at si venire te pigebat : Indica mihi... ubi pascas, ubi cubes : ipsa enim ultro accurram. In meridie : non me ardor meridianus a te insequendo prohibebit. Indica ergo mihi quam umbram refrigerando pecori seligere soleas, ad quas aquas pascas gregem. Sic anima fidelis Deum pastorem quærens ait : Dominus regit me... super aquam refectionis educavit me... virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt, Psalm. xxii, 1, 2, 4. Et boni pastoris vocem oves audiunt, eumque sequuntur, et ingrediuntur, et egrediuntur, et pascua inveniunt, Joan., x, 3, 4, 9. Anima ergo Christum quærens ab ipso petit, ut indicet ubi requiescat, ne post philosophos, aut sapientes hujus sæculi, aut post pseudoprophetas et hæreticos, similitudine quadam delusa aberret ; neque enim sponsum, nisi ipso indicante, invenerit. Ne vagari incipiam : Hebr. quid enim ero, quasi declinans ad greges sodalium tuorum ? quod concitatius est : vult enim sponsa statim ac facile invenire sponsum non ab aliis, etiam sodalibus, aut qui sodalitii titulo glorientur, ubi soleat esse, percontari.

7. Si ignoras te : Hebr, Si ignoras tu, abi post vestigia gregum : atqui hoc erat ipsum quod sponsa verebatur, ne de grege in gregem vagari oporteret. Hic ergo videtur subirasci sponsus, quod ignoret sponsa ubi ipse versari soleat : quid enim ? an amantem nescire oportet, ubi dilectus consuescat ? sane amans et scire et. sciri vult. Itaque ignoranti, ambigua, nec satis ad se inveniendum profutura respondet : Egredere ipsa quo vis ; neque enim te docebo : et abi post vestigia gregum : quære ipsa locum, et vagis gregum insiste vestigiis : quin etiam ipsa pasce hædos tuos : gregem tuum tibi habe si velis : juxta tabernacula pastorum : cum aliis versare pastoribus : non enim me invenies. Sic ergo sponsæ irascitur, qua reprehensione docta ac facta diligentior, rogantibus puellis quo ille declinant, locum ipsa indicat, v, 17 ; vi, 1. Pulcherrima : pulchra quidem, sed parum sponsi studiosa. Itaque Patres uno ore hic volunt increpatam sponsam ; sponsumque indignatum respondisse, ut siquidem ipsum ignoraret, egrederetur quo vellet, nec jam ut antea manifestam viam, sed cæca et errabunda gregum vestigia sectaretur et pasceret, non agnos sed hædos, carnales sensus scilicet, eosque qui a sinistris sunt greges, sequereturque non gregem unum, ac pastorem unum, sed greges multos et pastores ; quod evenire solet iis, qui sua negligentia nesciant, aut etiam obliti sint, ubi sponsus pascat. Si ignoras te : sic legunt et Septuag., quo loco monent Patres mala multa eventura sponsæ, si seipsam ignoraverit, et ad cujus similitudinem facta esset, et a quibus peccatis liberata, et ad quam destinata felicitatem.

8. Equitatui meo : Hebr. equœ meæ, pulcherrimæ equæ, et quidem suæ, quam præ cæteris diligat : qua comparatione illustrat formæ dignitatem ; equæ ejus scilicet, quæ non indomita indocilisque lasciviat, sed quæ jam jugi patiens, aptetur currui ; atque ut ille dicit, munia comparis æquare possit. Unde et ipsum conjugii συζυγίας ; nomen. Sane apud Theocritum elegantissimo idyllio, quοd

[581]

9. Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis : collum tuum sicut monilia.

10. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

11. Dum esset rex in accubitu

jam in præfatione memoravimus, Thessalico equo formosissimo, et jam currui apto Helena Menelao conjuncta comparatur. Idyl. 18. Atque ut ad sacros libros revertamur, Apoc, xix, 11, equus albus super quem in Apocalypsi sedet Verbum Dei, significat beatas animas, quæ dorsum suum curvaverunt, ut suscipiant talem sessorem super se : ut quocumque ipse voluerit, flectat eas, et ad omnia ducantur et reducantur voluntate sessoris. Origenes hic, Hom. ii,Pharaonis : Ægypti meminit, unde optimi equi adducerentur ; alludit et ad sponsam ex beatissima et opulentissima regione deductam. Ex hoc versu incipiunt ἀμοιϐαία, alterni seu reciprοci sermones, fere ex comparationibus : quæ nota in eclogis, semperque alia ex aliis clariora.

9. Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis : ita Septuag. læves, decoræ, atque ex ipso candore subrubræ visæ : faciem ejus laudat, et genarum rubore succenditur. « Pulchritudo quippe mulierum in genis dicitur esse quam maxima, » Origenes, hom. i. Collum tuum ut monilia : ex Septuag. collum tuum etiam nudum, ac sine ullo decore per se pulchrum, sibique est ornamentum : ibid. elegantissimum : tamen Hebr. aliter : Pulchræ sunt genæ tuæ in gemmis(pendentibus circum et e capillatum defluentibus) : collum tuum in monilibus. Sponsam laudat, quod nativæ speciei congrua ornamenta aptare noverit. Spirituali ac vero sensu : Liga (legem Dei) in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo, Prov., vi, 21 ; ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo, ibid., i, 9.

10. Murenulas aureas ' : ornamenti genus : eadem vox quæ supra per turturem vertitur. Murenulas aureas : vermiculatas argento : quas antiqui interpretes aurum tortile, argenteis clavis seu virgulis interstinctum vertunt. Gregorio, inauris : ad similitudinem pisciculi qui captus se in circulum vertat. Hieronymo autem hujus interpretationis auctori, murenula quid esset, ipse melius exponet ; aurum scilicet colli, quod quidem murenulam vulgus vocat, quo scilicet metallo in virgulas lentescente, quædam ordinis flexuosi catena contexitur, Ep. xv ad Marc. Recentiores addunt, collucentes gemmas. Utcumque est, sponsus significat, quandoquidem dilectæ hujusmodi ornamenta cordi sint, sibi quoque ac sodalibus voluptati futurum, ut ei compingant talia : faciemus, inquit, tibi. Spirituali sensu : Ego et qui verbum meum ministrant, variis te dotibus ornabimus, mixto charitatis auro cum argenti, sacrique eloquii, virtutumque omnium gemmis. Quale ornamentum sanctis animabus apparabat Paulus colligens fructus spiritus, quales sunt : charitas, gaudium, pax, etc. Gal., v, 22, 23. Quanto autem studio animas, sponsas sibi destinatas Deus exornet, his verbis docet apud Ezechielem, xvi, 11 et seqq. : Ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum ; et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. Sponsus amantissimus in sponsa nihil inornatum relinquit : et dona donis cumulant : habenti ab enim dabitur et abundit. Luc., xix, 26.

11. Dum esset rex... nardus mea : tam exquisita, tam odorata erat. Sponsa enim jactat suam in conquirendis odoramentis quibus rex delectetur industriam, et illa quidem sponsi laudaverat fragrantiam, qua pertracta ad ipsum curreret, vers. 2, 3 ; nunc autem sponsum eadem arte conciliat. Christus quoque et nos trahit nominis sui fama, ac dulcedine, et a nobis trahitur odore virtutum. Neque enim tantum Christo, sed etiam piis animabus sua odoramenta sunt,quæ sunt orationes sanctorum, Apoc, v, 8 ; viii, 4, castusque verbi amor sponsum ad animam invitans, ut in eam cum Patre veniat et maneat, Joan., xiv, 23. Antiqui etiam sancti suavissimis votis Christum venturum advocantes, assidueque clamantes : Rorate, cœli, desuper ; eum in Patris sinu recubantem, ideoque hic regem appellatum,

[582]

suo, nardus mea dedit odorem suum.

12. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.

13. Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.

14. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.

15. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus :

16. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

ad se exciverunt, Isa., xlv, 8, quo impletum est illud : Et deliciæ meæ esse cum filiis hominum, Prov., viii, 31.

12. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi. Per myrrham mortuis corporibus impendi solitam Patres intelligunt Christi mortem ac sepulturam, iisque inhærentem pœnitentiam christianam ; quam myrrham offeramus cum Magis illis, primis e gentili populo Christi cultoribus. Inter ubera mea : puellæ delicata odoratos fasciculos apponunt pectori : mihi unus ille fasciculus sponsus est ; semper ante oculos, ipsique pectori infixus, hoc est, principali cordis, in quo Ecclesia Christum, vel anima verbum Dei desiderii sui vinculis alligatum tenet et adstrictum. Origen., Hom. ii. Ubera. « Decebat in carmine nuptiali mammas potius appellari quam pectus. » Idem, ibid., n. 5, p. 18.

13. Botrus cypri : Hebr. Copher : non e Cypro insula, sed arboris cujusdam odoriferæ fructus. Cyprus odoramenti genus Plinio memoratum lib. XII, cap. xxiv, Theodoreto notum, infra iv, 13, ubi iterum hujus mentio. In vineis Engaddi. Hier. de Loc. Hebr., Engaddi in campis Jerichuntinis, usque hodie vicus praegrandis Iudæorum juxta mare Mortuum, unde et opobalsamum venit, quas vineas Engaddi Salomon nuncupat. Balsamum autem et gustu et odoratu suavissimum, ut sponsa in dilecto delicias omnes reposuisse videatur. Botrus autem cypri, non idem est fructus cum illo qui nascitur in Engaddi vineis : sic ergo supplendum ex hebraicae phraseos ingenio : Botrus cyprii ; Botrus in Engaddi vineis, etc.

14. Oculi tui columbarum : columbæ oculi, amoris, suavitatis ac modestiæ pleni. Laudata Christo columbæ simplicitas procul omni fictione et simulatione ; laudatus oculus simplex qui recta videat ; non ille eruendus, qui videat ad concupiscendum, et nos scandalizet, Matth., x, 16 ; vi, 22 ; v, 28, 29.

15. Ecce tu pulcher es... et decorus. Aliud enim est pulchrum, aliud ipsum decens, cujus maxima vis est. Amor est pulchri desiderium, et in ipso quies ; unde sponsa tota est in sponsi pulchritudine commendanda. Hanc pulchritudinem Augustinus paucis comprehendit, in Psalm. xliv, n. 3 : « Nobis credentibus ubique sponsus pulcher occurrat.....pulcher in cœlo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher invitans ad vitam, pulcher non curans mortem, pulcher deponens animam, pulcher recipiens, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro. »

16. Lectulus noster floridus : en deliciæ ; jam magnificentia : tigna cedrina : laquearia cypressina : Hebr. abiegna, quibus magnifica domus et ampla describitur, qualem decebat esse Salomonis. Neque hæc dedecebant pastorem eum, qui, Abrahæ patriarcharumque more, dives pecorum et auri, nihilo tamen secius eorum exemplo, rusticana opera exerceret. Laboremus et nos contignare domum, Origen., Armisque fulcire nos verbi divini præsidiis. Tigna robori, laquearia ornamento. S. Thom. Eidem, lectulus, pax Ecclesiæ post persecutiones.

[583]

CAPUT II.

Flos campi : lilium inter spinas : sub umbra : cella vinaria : languor : amplexus : somnus : vox dilecti : capreæ hinnulique pernicitas : cancelli : fenestræ : paries. Grata post hiemem veris amoenitas : flores : tempus putationis : vox turturis : vulpeculae : dilecti ac dilectæ consensio.

1. Ego flos campi, et lilium convallium.

2. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3. Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi : et fructus ejus dulcis gutturi meo.

4. Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.

5. Fulcite me floribus, stipate

1. Ego flos. Eo quod statim dixerit : Lectutus noster floridus, i, 15, imo, inquit, nos ipsi sumus recentes odorantesque flosculi. Ego flos campi : se floribus sponsa comparat, qui in campis atque convallibus, non in cultioribus hortis nascantur ; et castarum animarum modestiam ac simplicitatem exprimit.

2. Sicut lilium. Cum se lilium appellet sponsa, resumit sponsus ; lilium quidem eam esse, sed inter spinas, mediisque in sentibus crescentem, comitesque utcumque formosas, spinarum instar esse, si cum ipsa conferantur : demonstraturque simul fidelis animæ pura charitas inter mundi aspera, sollicitudines, illecebras, item ac fallaces divitias, quas etiam spinas Christus appellat, Matth., iii, 22.

3. Sicut malus : sicut arbores fructiferæ et cultæ inter silvestres et steriles. Sub umbra illius... et fructus ejus : tanquam arboris scilicet quæ et umbra delectet et fructu. Sub umbra autem, siquidem in principio non possumus cum Verbo proprium conferre sermonem ; verum, ut ita dicam, quadam majestatis illius umbra perfruimur. Origen. Umbra etiam tutela, protectio : Sub umbra alarum tuarum, Psalm. xvi, 8. Indicat sane optatis se potitam amoribus et amplexibus ; ea ratione qua supervenit Spiritus sanctus in Mariam, et obumbrante Altissimi virtute Verbum illa concepit : quo etiam spiritu influente fideles animæ fœcundantur. Allusum etiam ad uxoris copulandæ ritum, de quo Ruth, iii, 9 : Expande, inquit ad Booz, pallium tuum super famulam tuam. Sub umbra illius... sedi : acquievi, cum audivi dicentem : Venite ad me, qui laboratis, Matth., xi, 28.

4. In cellam vinariam : ad verbum : in domum vini : in deliciarum sedem : quo introducti sunt illi quibus Christus enarrabat Scripturas, seque ipsum in illis ; cum dicerent : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? Luc., xxiv, 27, 32. Vinum in locis mundis et ornatis, cum oleo aliisque liquoribus veteres recondebant. Qualis erat Ulyssis apotheca in edito cœnaculo, ubi testas vino et oleo plenas cum auro, argento et veste asservabat, Odyss., β. 237, ubi etiam thalamus erat nuptialis. Ordinavit in me charitatem : Hebr. vexillum ejus super me charitas, amorem suum super me professus est, quasi vexillis expansis. Septuag. et post eos Vulgata, ordinavit : unde Origenes, Augustinus et alii Patres passim intelligunt de charitate, quæ a Deo ad proximum suo ordine graduque descendit : quæ Justus Orgelit. paucis complexus : hæc est ordinata charitas, ut diligat proximum propter Deum ; sic vero diligat, ut semetipsum abneget propter illum. Bernardus ad discretionem refert, qua in cella vinaria haustum ferventioris amoris poculum temperetur, serm. 49 in Cant., n. 4, 5 et seq.

5. Fulcite me : In hanc igitur cellam introducta, tantique amoris recordatione permota, amore ipso deficit, fulcirique petit floribus : Hebr. lagenis, vini scilicet potione. Stipate me malis : iis scilicet quorum odore et succo languida recreetur,

[584]

me malis : quia amore langueo.

6. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexantur me.

7. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8. Vox dilecti mei, ecce iste ve-

ut citreis, granatis, etc. Quibus designantur amori deficienti adhibita a Christo solatia, quæ nos sensibilis devotionis vocamus. His abundat anima in ipsis vitæ perfectioris initiis, eaque undecumque conquirit.

6. Læva ejus sub capite meo : sic per dulcia colloquia, aliasque blanditias tandem labente die ad castos amplexus sponsa perducitur : lævamque sustentantis, dexteram amplexantis et protegentis agnoscit ; quo divinæ gratiæ adumbratur virtus sustentans, ac fovens et delectans. Verbum autem, velut in animæ sinu, requiescit, cum eam requiescere facit a perturbationibus, ut cum Davide canat : In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam, tu, Domine, singulariter in spe constituisti me, Psalm. iv, 9, 10. Qui animæ in Christum defluentis, in eoque acquiescentis beatissimus somnus est ; de quo iterum infra, v, 2, atque is primæ diei finis.

secunda dies.

7. Adjuro vos. Manifestum alterius diei initium : jam jam evigilatura sponsa. Suavissimo somno captam relinquit sponsus : quem interrumpi vetat, quiescentique prospicit, ipse ad consueta opera profecturus. Filiæ Jerusalem, ne evigilare faciatis dilectam. Solebant canere duplex epithalamium : alterum ad vesperam sponsis quieturis, alterum matutinum sponsa e cubili processura, ut ad faustos cantus et obdormiscere et expergisci videretur. Hujus rei testes adducimus toties ex Theocrito, Idyl. 18, citatas virgines Menelao et Helenæ gratulantes : quæ quidem ad crepusculum decantato epithalamio spondent se redituras ad auroram, ubi primus cantor (gallus), versicolorem cervicem erigens, velut canendi signum dederit. Ergo virgines jam adstantes et brevi canituras monet sponsus, ne dilectam excitent quoadusque ipsa velit. Per capreas, per oblectamenta vestra, per capreas et feras quas assidue insectamini : quibus significat eas esse venatrices. Palaestinis enim virginibus idem videtur, qui, vicinis Tyriis, mos fuisse gestare pharetram, etc, Æneid., I. Libet hic observare priscos mores, si quis eorum commemoratione delectatur ; ut puellæ quoque ac virgines operibus, vigiliis, venatu assiduo exercitæ, procul a nostrorum temporum mollitie ac desidia viverent. Spirituali sensu : habet Christus ut piscatores, ita et venatores suos, de quibus propheta : Mittam eis multos venatores,Jerem., xvi, 16. Sic prohibet ne fideles animæ, quæ alios Christo venantur et capiunt, ipsam sublimem animam divino amore et alta contemplatione defixam, in eaque suavissime quiescentem, ad actuosam vitam revocent, quoad ipsa divino spiritu acta, eo se sponte conferat. Quo loco Bernardus, serm. 52, n. 6 : « Novit sponsus... satis propria charitate matrem sollicitari de profectibus filiarum,... proptereaque secure discretioni ejus credendam censuit hanc dispensationem. » Gregor. : « Quiescentem sponsam carnales qui sunt in Ecclesia importune excitant, » quia ejus vitam a vulgatis laboribus abstinentem, inutilem existimant. Capreæ et hinnuli, quorum hic passim mentio, fidelium animarum sunt imagines ; quod statim tacta terra resultent, saltibusque potius quam gressibus ferantur : capreæ acutissimo visu feruntur : quippe δορκάδες dictæ, ἁπὸ τοῦ δορκεῖν, videre. Phil. Carp. Dilectam : amorem, charitatem ; Hebr. et Septuag., sponsam ipsam, amores meos, delicias meas ; im6 amorem ipsum.

8. Vox dilecti mei. Hæc et similia videtur primum sponsa secum ipsa loqui, ut fit in magnis affectibus ; postea autem, tanquam votis vocatus et suspiriis, ipse intervenire sponsus. Illa ergo, ut sponsum semper somniabat, eum audire se putat evigilans ; quin etiam videre citatis ad se passibus properantem, jam montes,

[585]

nit saliens in montibus, transiliens colles :

9. Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per cancellos.

10. En dilectus meus loquitur mihi : Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

11. Jam enim hyems transiit, imber abiit, et recessit.

12. Flores apparuerunt in terra nostra : tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra :

13. Ficus protulit grossos suos : vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :

jam colles transilientem more caprearum atque hinnulorum, jam proximum : et revera sponsus ad auroram egressus, ut vidimus, sed brevi reversus aderat amoris impatientia.

9. Capreæ, hinnuloque : blanda vocabula, quibus sponsus et sponsa vicissim se compellant ; unde illud in Prov., v, 19 : Cerva charissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient in omni tempore : in amore ejus (casto illo et conjugali) delectare jugiter : quæ blanditiæ, ex venandi studio juvenibus puellisque communi, profectæ esse videntur : hic autem velocitatem sponsi occurrentis exprimunt. En ipse stat post parietem : paries inter nos et Christum, mortalitatis conditio : paries, lex vetus Christi morte vacuata, ut solutis inimicitiis, gentes cum populo Dei in unam Ecclesiam coalescerent, Ephes., ii, 15, 16 : paries, iniquitates quæ inter nos et Deum dividunt, et abscondunt faciem ejus a nobis, ne exaudiat, Isa., lix, 2 ; etiam ne vox penetret ad nos : paries, creaturæ post quas stat ipse Deus per eas loquens, ac si fas dicere, paries, ipsa Christi caro oppansa divinitati, per quam dulce sonat, vimque suam exerit. Prospiciens per fenestras... per cancellos : non intrare ausus, ne dormientem excitaret ; cum tamen velut amore victus, statim alloqui incipiat. Præclare Ambros. in Psalm. cxviii, oct. 6, n. 18 : Sponsus « tanquam lascivienti ludens amore, quia velit pertentare sensus amantis, sæpe egressus ut quæreretur a sponsa, sæpe regressus ut invitaretur ad oscula, adstans post parietem, prospiciens per fenestras, eminens super retia (seu cancellos), ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se sponsam vocaret, ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amorisque vim mutuis adolerent (accenderentque) sermonibus. »

10. Surge, propera. II Tim., iv, 2 : Prædica verbum : insta opportune, importune. Properato opus, nec segnes conatus patitur aut spiritus efficacia, aut animarum periculum. Surge : de quiete contemplationis in qua me unum cogitas, et veni ad excitandos desides animos. Columba : deest hic Hebr. ; sumptum ex Septuag. habetur infra 14.

11. Hyems : persecutiones, tentationes.

12. Flores : rus invitat ipsa veris amoenitas. Tempus putationis advenit : age, pariter arripiamus cultellos mundandis ac putandis arboribus et vineis. Spirituali sensu, sectio, remissio peccatorum est, moderatio affectuum, Origen., hom. ii in Cant. « Vox turturis : ejus avis quæ semper in montium jugis et arborum verticibus commoratur, » n. 12, pag. 22, vox scilicet sublimium animarum, procul ab hominum consortio degentium. Vox turturis : fidissimæ, castissimæque amantis, nec post unum amatorem, alterum admittentis unquam. Apon. Item, vox turturis ingemiscentis potius ac veluti suspirantis, quam aliquid resonantis ; quod nobis quoque solitarie agentibus inspiret pios gemitus, et ad unum Christum blanda suspiria.

13. Ficus protulit grossos. Ab arbore fici discite parabolam, Matth., xxiv, 32. A proventu ramorum, foliorum, nodorum, fructuum, piarum animarum progres-

[586]

14. Columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15. Capite nobis vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.

16. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascit (a) inter lilia,

17. Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere : similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

sus cognoscite. Origen. Vineæ florentes : si flores erumpunt, erit et uva : si odor, erit et sapor : ita et in piis animabus : idem.

14. Columba mea : columbæ similis illi solitariæ, quæ in foraminibus petræ, seu rupis, trepida latitat : aut in caverna maceriæ, in hiatibus sicci muri, sive interrupti et labentis. Age, erumpe e tuis latebris. Ostende mihi faciem tuam : sonet vox tua : si aperire non vis, ostende te saltem, dignare vel verbulo, amantique ac dolenti aliquid solatii impertire : sic amans vel exiguum quid a dilecta volente ferre velit ; neque aliter, suo more Christus.

15. Capite nobis vulpes : posteaquam sponsa tam blande invitata consurgit, jam ad puellas sponsæ comites se convertit sponsus, easque cum ipsa simul invitat ad insectandas vineæ insidiantes vulpeculas. Hæc igitur, inter oblectamenta rustica, secunda dies desinit, peragratisque campis, ac venatu defatigata sponsa domum anteit, multum adhortata sponsum ut nulla mora veniat ; negat enim, aut sibi sine sponso, aut ipsi sine sponsa fas esse vivere ; unde sequitur :

16. Dilectus meus mihi, et ego illi ; quod repetit infra vi, 2 et vii, 10, quale illud Apoc, iii, 20 : Cœnabo cum illo, et ipse mecum. Qui pascit, qui agit oves inter lilia : alii, pascitur : nam ipse quoque pascitur, reficitque se in locis amoenissimis : hoc etiam iterat infra vi, 2, sponsum semper videns floribus, et omni veris amœnitate circumdatum. Pulchre Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 2 : « Pauci possunt dicere : Dilectus meus mihi, et ego illi : ille dicit, qui adhæret Deo totis sensibus, et aliud cogitare non noverit : non ille, cui non satis est Dei Filius, in quo sunt omnia : non ille, qui jussus omnia vendere, contristatus est : ille dicit, qui potest dicere : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. »Matth., xix, 22, 27.

17. Donec aspiret dies : donec redeat dies, cujus initio et aura lenis afflare solet et umbræ diffugere. De qua aura Anchises apud poetam, Æneid., v :

Et me sævus equis Oriens afflavit anhelis.

Inclinentur umbræ : Hebr. fugiant. Similis esto capreæ hinnuloque cervorum, qui versantur super montes Bether : Adrichomio, in Benjamin montes nemorosos, repletosque plantis aromaticis, quibus cervi et capreæ maxime delectentur. His ergo tam vegetis, tam velocibus rediturum sponsum aequiparari postulat. Ergo summa est : Revertere ad me, capreis hinnulisque velocior, quieturus mecum, donec te dies revocet ad consuetos labores.

His autem adumbratur sublimis anima, sopitis sensibus, altissima intus quiete potita, sponsique intus alloquentis incitata vocibus. Atque is prout vult spirat, venit, elabitur, appropinquat, accelerat, abit, revocatur ; per cancellos prospicit et fenestras, quia hujus vitæ tempore non plena luce se infundit, hortaturque sponsam et provocat, non sedere intrinsecus segnem, sed exire ad se foras, et conari ut, non jam per fenestras et cancellos, se procedens foras facie ad faciem, videat eum. Origen. hom. in in Cant. Ver post hiemem : gratia post peccata per pœnitentiam : ibi in floribus certa spes fructuum, virtutemque primitiæ,

[587]

(a) Var. : La Vulgate porte pascitur, mais Bossuet, comme on le voit dans la note, parait tenir à pascit, ainsi qu'on le verra encore au chapitre vi, 2.

animasque diligenter excultae suavis odor et sponso gratissimus. Hac igitur secunda die, grata vitæ novitas ; et recentiore adhuc conversione hiemis transacta} commemoratio, et in ampla licet virtutum copia, tamen comparatione futurorum proventuum, flores potius quam fructus, tempusque putationis, ac multa resecanda ; quodque eodem alia sub figura recidit, captura vulpium pusillarum. Sunt enim maligni spiritus, Origen. Hom. iv, vulpes illæ pusillæ, quæ per foveas et occulta insidiantur vineis, ubi primum germen ostenderint, nec sinunt eas ad florem pervenire ; sive etiam pravæ cupiditates, quæ dum adhuc parvæ sunt, capi jubentur ; tunc enim facile perimuntur ; allidendique ad petram parvuli Babylonis, neque permittendum ut crescant. Huic aliisque Patribus accinit Bernardus. Sponsus saliens in montibus, transiliens colles, est Christus præteriens angelos, ac semen Abrahæ apprehendens, Origen. Hom. iii, idem : Christus animæ laboranti Scripturarum ænigmata intus exponens, sponsus est loquens ille quidem, sed tamen adhuc post parietem delitescens, mox per fenestras et cancellos aspiciens pleniore jam luce. Qui cum magis ac magis appropinquare coeperit, et illuminare quæ obscura sunt ; tunc eum videt anima salientem supra montes et colles, excelsae scilicet intelligentiæ sensus suggerentem. Rursus hiems, tempus passionis Christi ; ver, Ecclesia nascens ;tempus putationis, martyrum ætas, qua Ecclesia succisa crevit ; vinearum florentium odor, Ecclesiarum recentium fama ubique diffusa ; vox turturis, vox Ecclesiæ Christo discedente desolatæ, ejusque desiderio laborantis ; tum suaves gemitus pœnitentis animæ ; vulpeculœ, hæretici Ecclesiam devastantes, qui primum per insidias sese insinuant infanda astutia, mox aperte grassantur, vix ut comprimi possint, nisi principiis obstes : dolosum animal, nec mansuescere solitum. Apon. Bern. Thom.

Duobus his diebus licet intueri crescentem amorem. In primo sponsa quantumcumque ardens, sponsumque confidenter invitans, nonnihil tamen suæ formæ diffidit, ac veretur ne pulcherrimo sponso fastidio sit : blanditias adhuc quærit : necdum satis novit ubi recubet sponsus, aut eum satis subtiliter a sodalibus discernit. Secunda vero die, sponsus statim atque discessit, citato gressu, et quidem non vocatus redit, sponsamque ultro, omni sermonis suavitate, omni objecta ruris amœnitate, vocat ad loca solitaria, ubi secum assidue versetur ; invitat etiam ut capiat vulpeculas, inolitasque labes abstergat. Quæ omnia ad animæ purgationem, primumque christianæ vitæ perfectioris gradum pertinere videntur : positis interim beatæ contemplationis initiis, in illo sopore animæ, Verbi inter amplexus suaviter quiescentis.

CAPUT III.

Lectulus ; quæsivi nec inveni : circuire : vigiles : odoramenta : lectus : custodia : ferculum : diadema Salomonis.

1. In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.

2. Surgam, et circuibo civitatem :

tertia dies.

1. In lectulo meo. Hic sponsa ad altiorem statum provehenda, incipit exerceri desideriis et curis : postquam enim tertiæ diei initio in lectulo sponsum expectans, ne sera quidem nocte advenisse sentit, angitur, eumque moræ impatiens, quærit. Per noctes : plurali numero, qui sæpe pro singulari ponitur. An quod expectanti nox longa, nec jam una esse videatur ?

2. Circuibo civitatem. Me miseram, quæ potita Verbo, et ad ejus thalamum

[588]

per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea : quæsivi illum, et non inveni.

3. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea, vidistis ?

4. Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ.

5. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

6. Quæ est ista, quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?

7. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel :

recto tramite intromissa per excelsissimas contemplationis vias, nunc circuire cogor, ac per vicos plateasque oberrare amens, avia, sine duce ! Sic sæpe piæ ac sublimes animæ desolatæ ad tempus relinquuntur ; sed quo magis recedere sponsus videtur, eo vigilantius latentem, ac veluti fugientem investigare oportet. Per vicos et plateas quæram : cœlum terramque peragrabo, ut dilecti vestigia relegam, eumque reposcam ab omnibus creaturis.

3. Vigiles qui custodiunt : Hebr. custodes qui circumeunt civitatem. En Ecclesiæ pastores, eorumque officium designatum. Num quem diligit : quasi vero omnes tenere oporteret quid cogitet ipsa. Bern., serm. 79 in Cant., n. 1.

4. In domum matris meæ, et in cubiculum genitricis meæ : ejusdem materni cubiculi mentio iterum infra viii, 2. Certus quidem erat antiquos thalamo lectoque geniali destinatus in ædibus locus, ac nepotibus sacer. Sic Isaac Rebeccam introduxit in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem, Gen., xxiv, 67. Vel ergo matrem sponsi suam vocaverit, vel proverbiali locutione maternum vocaverit thalamum nuptialem, quanquam aliud postulare videntur hæc verba : In cubiculum genitricis meæ ; Hebr. ejus quæ me concepit. Nec absurdum, posteaquam filia Pharaonis traducta est Jerosolymam, etiam insecutam matrem, cui unica et unice dilecta fuisse memoratur vi, 8, aut aufugientem sponsum a sponsa deductam ad parentem clarissimam, ejus quoque fideliori sollicitudine asservandum domi. Hæc etiam juxta litteram in Maria Magdalena, quæ Ecclesiæ typum tenuit, impleta sunt, Joan., xx, 1, 2, 13, 17, quæ surgit e lectulo cum adhuc tenebræ essent, quæsitura Christum ; nec invento, hac illacque discurrit, a tumulo ad apostolos, ab apostolis rursus ad tumulum, videtque non ipsum, sed angelos, custodes Ecclesiæ datos ; ac dum quaquaversus circumspicit, ipsum Jesum intuetur nondum tamen tua specie, parique cum sponsa amoris impetu quærit : Domine, si tu sustulisti eum, Joan., xx, 15. Denique intuetur coram, tenuitque pedes ejus increpante licet Christo, neque dimisit unquam, quæ in eum resurgentem credidit, fidemque resurrectionis afflictæ Ecclesiæ prima tradidit. Hæc fere Beda, lib. III in Cant.

5. Adjuro vos. Transacta nocte surgit sponsus, sponsamque sopitam relinquens, eadem comitibus præcipit quæ supra ii, 7.

6. Quæ est ista. Jam surrexerat, jam ornata et unguentis delibuta, relicto thalamo procedebat, per desertum : per agros ubi sponsum inveniret ; quam chorus comitum admiratur. Virgula fumi : alii, columna, ex Hebr.

7. En lectulum Salomonis. Ne me admiremini, sed sponsum Salomonem, regalemque qua stipatur cohortem, ædiumque et supellectilis magnificentiam. Jam ergo adest Salomon a sponsa requisitus, atque ultro accurrens. Adest autem non jam pastorali habitu, sed ut Salomon, regia majestate verendus, diademate redimite, et solito satellitio clarus, quasi sponsæ ostentans regiæ custodiæ dignitatem

[589]

8. Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos.

9. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani.

10. Columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum : media charitate constravit propter filias Jerusalem :

11. Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.

et robur. Nec absimilis locus de Davide insidente cathedram, fortissimorum stipante caterva, II Reg., xxiii, 8.

8. Propter timores nocturnos : eam in rem maxime comparati ; quanquam etiam die aderant ad apparatus magnificentiam.

9. Ferculum : Hebr. Apirion, quod alii lectum genialem exponunt, quasi a fœcunditate dictum ; alii, lecticam gestatoriam, quod huic pompae magis convenit. De lignis Libani : de odoratis illis, atque incorruptis cedris.

10. Reclinatorium... ascensum : Hebr. stratum, sive stragulam auream, integumentum sive cœlum, ex purpura. Media : neutro plurali, ea quæ media sunt, Septuag. id quod intus. Charitate constravit : medium ejus stratum est amor ; Hebr. in medio ipse amor, Salomon scilicet collocatus, qua figura sponsa quoque vocatur amor, supra ii, 7 ; iii, 5. Propter filias Jerusalem : hæc omnia fecit, ut se puellis mirabilem exhiberet, his enim maxime delectantur.

11. Egredimini,... filiæ. Palam igitur apparente Salomone, totaque gloria coruscante, hortatur sponsa comites ad admirandam novi sponsi magnificentiam, matrisque in eo adornando studium. Diademate : et sponso et sponsæ etiam privatis coronæ imponebantur, teste Rabbi Eliezer, Pirce-Aboth, cap. xvi.

His adumbratur Ecclesia, sive ejus optima pars sublimis anima, quæ jam adulta viribus probatur et exercetur. Neque tamen despondet animum, sed exsurgit, totamque circuit Ecclesiam, imo universum orbem, ubique occurrentibus, uti prædictum est, sponsi vestigiis : quærentem inveniunt Ecclesiæ pastores, quibus maxime auctoribus, dilectum erat inventura ; neque tamen iis hæret, sed pertransit, paululum tamen ; neque enim aut ab ipsis expectat omnia, aut omnino declinat : statimque invenit sponsum. Ipse enim occultus illabitur, quem statim atque irradiat complectitur sponsa, quod in ipso genitricis Ecclesiæ sanctuario cum ipso conquiescat. Hoc autem designat sacra mysteria, intimos Scripturarum sensus, et arcana divinæ sapientiæ animæ se infundentis. Unguenta, sponsæ bona opera et exempla. Locus ille quo de Salomone loquitur, ex illis est in quibus, persona pastorali tantisper omissa ad propriam redeunt ; neque immerito. Nempe ut significent post sollicitudines, et quærendi laborem ac perseverantiam, apparere sponsum, manifesta in gloria, jam Salomonem, jam Regem, jam Christum et Deum. Quare sub Salomonis figura commemorat sublimia Christi mysteria, ejus nempe invictam fortitudinem, apostolosque et doctores undique circumstantes, et regiam magnificentiam ascendentis in cœlos, totamque Ecclesiam illustrantis. Quo statu, occultam hactenus divinitatem exerit, dicitque : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra, Matth., xxviii, 18 ; estque gloria et honore coronatus, Hebr., ii, 9 ; et in capite ejus diademata multa, Apoc, xix, 12. Die desponsationis ejus : Aponio : quo immaculatus immaculatæ conjungitur, suique que corporis et sanguinis tactu immaculatam efficit Ecclesiam.

[590]

CAPUT IV.

Oculi columbarum : occulta sponsæ : capilli : dentes : duo ubera : tota pulchra : cordis vulnera : in uno crine : soror et sponsa : favus : lac : hortus conclusus : odoramenta : fons : puteus : aquilo : venti.

1. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderant de monte Galaad.

2. Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas :

3. Sicut vitta coccinea, labia tua : et eloquium tuum, dulce. Sicut

1. Quam pulchra es. Meminerimus jam adstare Salomonem, atque ab ostentato splendore ad amores, blanditiasque conversum. Absque eo quod intrinsecus latet : Hebr. absque occultis tuis, mihi tantum, tibique notis ; quæ verba repetit infra 3, et vi, 6 ; Septuag. ἔκτος τῆς σιωπησέως σου, præter silentium tuum ; sive, ut antiqua Vulgata vertebat, apud Ambrosium passim, et Hieronymum, Isa., xlvii, 2, præter taciturnitatem tuam, præter tacenda in te. Significat autem singulares animi dotes, et in ipso corpore, imo vero in ipso vultu, ia ipsis oculis, in genis, labellis reliquisque de quibus hic agitur, præter ea quæ ab omnibus collaudantur, multa aliis indeprensa, occultam videlicet gratiam, venustumque illud et decens, quod verbis exprimi nequeat ; certe amantes in dilectæ dotibus detegendis perspicaces esse se volunt. Nam quod hic alii alia suspicantur, etsi verba non repugnant, nec abhorret Hieronymus, a consequentia sermonis alienissimum est. Quidam ex Hebr. vertunt, præter cincinnos tuos ; quοd ex comis defluentibus, genis accedat gratia : non tamen tanta illa, ut tanto affectu bis terque ingeminanda videatur. Atque omnino arcana illa sponso dulcissima, sacroque occultanda silentio, spectant ad mysticos sensus infra commodius reserandos. Sicut greges caprarum : caput ipsum sponsæ comparat monti eminus viso, ut infra vii, 5, capillos gregi caprarum, tum propter nigredinem et nitorem, tum qu6d pecora in montis cacumine gregatim incedentia, eminus prospicientibus fluctuare videantur. De monte Galaad : altissimo, pinguissimo.

2. Sicut greges tonsarum : quod albi dentes, quod æquales, et sibi cohærentes. Omnes gemellis fœtibus : hæc ad ornatum reddita, ut res subjiciatur oculis ; neque in comparationibus, sive in allegoriis, ac parabolis omnia minutatim excuti et aptari necesse est, dum summa ipsa conveniat. Cæterum hæc ut pleraque, quæ litterali sensu vix ullam habent congruentiam, spiritualiter intellecta, illustriores habent sensus infra memorandos. De comparationibus tamen illis sublimioribus, gregum, montium, turrium, civitatum, quæ deinceps passim occurrunt, hæc ad litteram semel admonere sufficiat, eas amoris indoli imprimis convenire : cum enim amantes, ex amoris vehementia, in se mutuo excelsius aliquid atque humana forma augustius videre videantur ; hinc fit, ut omnia, quæ usquam sunt decora et splendida, sive etiam jucunda, conquirant, atque ad exprimendam eam, quam ardent, pulchritudinem congerant ; neque refugiunt illa quæ a vulgari sermone abhorreant, propter eam quam animo informaverint, rei amatae imaginem : quam cum verbis assequi se posse desperent, nimirum per ardua et quodammodo absurda praecipitant, quod etiam magis congruit Orientalium ferventioribus ingeniis.

3. Sicut gramen mali punici : propter figuram et colorem.

[591]

fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.

4. Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

5. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

6. Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.

7. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

8. Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni : coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

9. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

10. Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11. Favus distillans labia tua,. sponsa, mel et lac sub lingua tua,

4. Sicut turris : collum altum et erectum. Cum propugnaculis : humeris scilicet. Nam sponsa vere formosa, non juncea, ut ait ille apud Comicum, gracilique statura, nec decore modo, sed quadam etiam majestate conspicua. Mille clypei : ex monilium figura. Omnis armatura fortium : tanquam ad sponsam amantium munera, ut devictorum ducum arma, appensa sint.

5. Sicut duo hinnuli : an propter teneritudinem ? an etiam quod geminorum animalculorum more, spirare sub veste, ac velut micare viderentur ? an potius, quod a tactu abhorreant, feri, atque uni sponso tractabiles ? quo sponsæ formosissimæ severa et inaccessa castitas commendatur. Utcumque est, has amantium blanditias, in pudico conjugalique amore, et a nobis indicari, et levissimo pede transiliri oportebat, ne quid excideret quod litteræ tangeret elegantiam.Qui pascuntur in liliis : propter pectoris candorem.

6. Donec aspiret dies : donec illucescat. Vadam ad montem myrrhæ : ad sponsam ipsam, odores suavissimos efflantem, infra 10, 11, 14, 16. Memor lamentorum quæ sponsum quærendo per noctem sponsa profuderat, spondet non discessurum, usque ad lucem futuram.

8. Veni... coronaberis : undecumque veneris, sive de Libano, sive de monte Hermon, locis omni ubertate et amœnitate conspicuis, sive de locis horrentibus, ferarumque latibulis ; quamcumque ludendo et venando, sive etiam peregrinando, Israelitici agri partem peragraveris, grata et jucunda venies, tibique flores decerpemus, et coronas nectemus. Alii : omitte montes quos incolebas aut peragrabas, atque hic consiste mecum. Coronaberis : alii ex Hebr.respice, hoc est, tantum respice : læta erunt omnia, undecumque aspexeris.

9. Vulnerasti cor meum ; Septuag. elegantissime : Cor abstulisti nobis : ἐκκαρδιώσας ἡμᾶς, ut habent nonnulli codices apud Flam. Ambrosius in Psalm. cxviii, serm. 16, n. 19, cor meum cepisti ; et alibi ; corde nos cepisti, quo exponit illud : defecit anima mea : defecerunt oculi mei : quod est, in id unumquodcumque migrare quod diligit. Simili phrasi, Prov., vii, 10, iidem Septuag. de muliere blandiente, quæ facit juvenum avolare corda. Uno oculo : uno aspecta : tanta vis inest. Uno crine colli tui : vel uno in collum delapso ; adeo te omnia decent : Hebr. uno torque ; uno ornamento imposito. Non multis ornamentis eges : placet ipsa simplicitas.

10. Mammæ : ubera : Hebr. amores, eadem vox utrobique et eadem quæ supra I, 1. Pulchriora : Hebr. meliores, amores scilicet, et odor unguentorum. Idem de sponso supra, i, 2.

11. Favus distillans. Sic Menelai apud Homerum melle dulcior fluebat oratio.

[592]

et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12. Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13. Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo :

14. Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.

15. Fons hortorum : puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.

16. Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

12. Hortus conclusus : post formæ pulchritudinem, suavitatemque sermonis, nunc integritatem, castitatemque commendat. Fons signatus : sic illud : Bibe aquam de cisterna) tuti... et : Habeto eas solus, Prov., v, 15, 17.

13. Emissiones : propagines : ex te omnia grata et pulchra proveniunt. Ex te clara soboles orbem illustratura : quale illud : Pro fratribus tuis, nati sunt tibi filii, Psalm. xliv, 17. Cypri seu cyperi cum nardo : omnigena odoramenta, ut supra i, 13, de quibus, si tantum est operæ pretium, vide Theodoretum hic lib. III in Cant.

14. Lignis Libani : Hebr. arboribus thuriferis.

15. Fons hortorum : unde scilicet hortus irriguus. Ejusmodi ergo horto uberrimo, atque odoratissimo sponsam comparat.

16. Perfla hortum meum : sponsam scilicet. Et fluant aromata : odor diffundatur flatu.

CAPUT V.

Hortus fructuum : sponsi convivium : somnus corde vigili : vox dilecti pulsantis : sponsæ cunctatio : sponsi fuga : iterum circuitio ad quærendum : custodes : sponsa cæsa, nudata : dilecti pulchritudo : candidus : rubicundus : quæremus tecum.

1. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis : comedi favum cum melle

1. Veniat. Si hortus sum tuus, ut memoras, veniat dilectus meus, neque abscedat unquam. Resumit sponsus : Equidem veni : prima persona præteriti temporis : Hebr. venio. Messui myrrham, meam : demeto montem illum myrrhæ de quo supra iv, 6. Comedi favum : comedo : tanquam diceret : Venio equidem, sed post cœnam amicis jam paratam. Sunt tamen qui de vero horto simplicius intelligunt, in quo amicis paret. Vide autem quam inemptas et simplices dapes.Inebriamini, charissimi : notum in Scriptura, inebriari quid sit, hoc est, læta inter pocula, dulcesque sermones, hilare nec immodestum agitare convivium. Hic certe ad cœnam et vesperam tertii diei finis ; ac sponsa discedit, seque somno tradit, ut habet vers. seq. Neque liberiori, et ad multam noctem protractæ inter juvenes cœnæ, sobria et pudica mulier interesse narratur.

Jam ut ad veros sensus animum erigamus, Christus sponsam purgatam cupiditatibus et tentamentis exercitam, totam pulchram et sine macula esse proclamat, iv, 7, quippe quam gloriosam sibi sponsam exhibeat, non habentem maculam aut rugam... sed ut sit sancta et immaculata, Ephes., v, 27. Unde apud Ezechielem, xvi, 13, 14 : Decora facta es vehementer nimis... perfecta eras in decore meo,

[593]

meo, bibi vinum meum cum lacte meo : comedite, amici, et bibite, et

quem posueram super te, dicit Dominus Deus : itaque ejus forma rapitur, eique suavissime invitanti se tradit, amatque et laudat impense, quam infudit ipse pulchritudinem, delectaturque opere suo. Testatur autem non modo voluptate perfusam, sed miris etiam excruciatam curis, quod eam non de locis modo uberibus, amœnisque, sed etiam asperis evocat, ferarumque cubilibus, iv, 8. Refertur quoque ad persecutiones. Philo Carpathius et alii, leones intelligant reges persecutores ; pardos, hæreticos variis maculis errorum ac vitiorum inspersos. Hi ergo pias animas vexant : quæ vexatio, emolumenta est ; attestante Isaia, xxviii, 19. Sola vexatio intellectum dabit. Huc etiam pertinet illud : Surge, aquilo, iv, 16. Quo significat irruentes, ventorum instar, curarum et tentationum turbines, effecturos ut latius virtutum odor diffundatur. Idem evenit Ecclesiæ flantibus ventis, saevientibus scilicet persecutoribus, cum victoriis martyrum claresceret, fieretque id quod ait Paulus, Philip., i, 12 : Quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii, ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio. Sic martyriorum fama, velut a quatuor ventis, electi vocabantur, implebaturque illud : Surge, aquilo, et veni, auster, et perfla hortum, et fluant aromata ejus : quod ex omnibus mundi partibus odor sanctæ religionis adolesceret, ut ait S. Ambrosius, lib. I De Virginit. De unguentis autem hic et alibi sæpe memoratis, S. Bernardus, serm. 10, 12, ut sponso, ita et sponsæ unguenta sua assignat. Unguentum scilicet pedum, quod est pœnitentiæ, Luc., vii, 38, unguentum effusum in caput, quod est pietatis in Deum, ex recordatione beneficiorum ejus, Matth., xxvi, 7 ; denique unguentum Christi sepulti, quo totum illius corpus perungitur, Joan., xix, 39, 43, quod est fraternæ charitatis, eoque omnia Christi membra condiuntur. Partes autem corporis studiosissime descriptae, iv et v, sic ad animam referri possunt, ut oculus quidem sit prudentia, Tectaque et simplex animi intentio : unde, Si oculus tuus fuerit simplex, etc, Matth., vi, 22, et propterea columbinus dicitur. Labia, verbi prædicatio, qua nihil est pulchrius aut dulcius ; unde illud : Sicut vittæ coccineæ, labia tua : eloquium tuum dulce, iv, 3, ac postea 11 : Favus distillans labia tua, sponsa. Favus, Ecclesiæ prædicantis oratio ex propheticorum apostolicorumque librorum, velut florum, libatione, seu potius depastione collecta : ubera, ipsissima charitas lac parvulis ministrans, iv, 5, dentes, Ecclesiæ filii firmiores quibus non jam lacte opus sit, sed solido cibo, vers. 2, quo respectu ascendunt de lavacro, velut oves per baptismum lotæ, nec steriles, quippe bonorum operum feraces, ac geminæ charitatis fructibus comitatæ. Per dentes, alii prædicatores intelligunt, qui in persona Petri jubentur comedere immunda, et incorporare Ecclesiæ, Act., x, cujus rei gratia matribus ovibus meriti comparentur. Capilli, vers. 1, multitudo fidelium eam ob rem gregi amplissimo, ac pinguissimo comparata, Greg. Apon. Thom. Genæ rubore suffusæ ad verecundiam referuntur : cervix jugo Domini destinata ad obedientiam : corporis habitus sublimis et erectus, designat animum sapientem quæ sursum sunt : unde illud : Sicut turris David collum tuum, iv, 4, quod turris in editis montibus posita, non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet, Ambr. in Psalm. cxviii, serm. 4, n. 5. Turris autem hæc munitissima : primum, quod sit David bellicosissimi regis ; tum quod ædificata cum propugnaculis ; denique quod ad eam appensa arma fortium quos Ecclesia dejecit. Idem ibid. Jam tacenda sponsæ, iv, 1, 3, eæ virtutes sunt, quas humilitate contegat et verecundia, ut verum sit illud, Psalm. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. Placent ergo sponso, quæ ipsa sponsa profert exempla virtutum ; multo ver6 magis, quæ hominum subtrahit aspectibus. Hinc illa occulta toties commendata, iv, 1, 3 ; vi, 6 ; amatque ipse sponsus, et ad cellam vinariam intimaque conclavia sponsam deducere, ii, 4, et ab ipsa deduci ad secretiora cubicula, iii, 4 ; viii, 2, verumque illud : Intra in cubiculum... ora in abscondito, Matth.,

[594]

inebriamini, charissimi.

2. Ego dormio, et cor meum vigilat : vox dilecti mei pulsantis : Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea : quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium :

3. Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos ?

4. Dilectus meus misit manum suam per foramen : et venter meus intremuit ad tactum ejus.

5. Surrexi, ut aperirem dilecto

vi, 6, occultaque omnia sponso intus spectanti gratiora. Quare imprimis solitudo delectat, vii, 11, 12, petræque foramina, ii, 14, et cubilia ferarum, iv, 8, quo etiam spectat illud : Hortus conclusus, fons signatus, ibid., 12. En occlusa omnia ut uni sponso pateant ; non multiloquium, non conventus ; sed secessus, umbræ, alta ubique silentia.

Ecclesia vere est hortus ille conclusus, ac fons signatus, quo nullus error ; sublimis quoque anima, quam nulla prava penetret cupiditas ; ac vera illa Jerusalem civitas sancta, qua nullus incedat incircumcisus et immundus, Isa.,lii, 1, tum hujus horti mira fœcunditas, fructusque toto orbe diffusi, vers. 13, quæ fœcunditas Ecclesiæ maxime tribuitur ; propter sublimes animas Deum gemitibus exorantes, atque impetrato spiritu Ecclesiam fœcundantes, ut August. passim. Aquæ, doctrina salutaris ; vers. 15, nunc puteo abscondita, propter profunditatem : nunc cum impetu fluens a Libano, propter cœlestem verbi efficaciam, S. Thom.

Vestimenta sponsæ, bona sunt opera : attestante Joanne, Apoc, xix, 7, 8 : Venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se : et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido : byssinum enim justificationes sunt sanctorum : unde Isaias de imperfectis operibus : Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis, Isa., lix, 6.

De convivio autem dominico, quo suos convivas pascit ; v, 1, deque ejus rationabili et sine dolo lacte, quod innocentes animæ concupiscant ; I Petr., ii, 2, deque optimo vino et ebrietate spirituali, ac mentis excessu, per se omnes intelligunt. Neque omittendum bonum convivam Christum, non tantum pascere, sed etiam pasci. Habet enim cibum suum de quo dicit : Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus, quod est salus hominum, Joan., iv, 34. Nostra ergo salute pascitur ; nos in se trajicit et in corpus suum coagmentat : hoc est, mel ejus, inquit Ambrosius, lib. III De Virg., quod diversarum virtutum concretum floribus, illarum apum quæ sapientiam prædicant, consono opere congregatum, sancta Ecclesia in favis condit, ut cibus Christi sit. Item mel, Christi doctrina salutaris, ros cœli purissimus, mera suavitas.

quarta dies.

2. Ego dormio. Quartæ diei initio sponsa recepta in thalamum, et quiescens sopitis sensibus, tamen animo est ad sponsum arrecto, unde ad primum ejus pulsum evigilat : sponsus ex hortis, cœna cum amicis facta, nocte intempesta adest tardior ; unde ipsa tanquam subindignans aperire cunctatur. Ipse quoque iratus aufugit : nec desint iræ, quas amor ut excitare, ita sedare possit unus, suavius post iras redintegrata gratia. Hæc summa hujus diei ; jam ad singula. Aperi mihi, soror mea : sic sponsa, viii, 1. Quis mihi det te fratrem meum : amor verus omnibus necessitudinum vinculis delectatur. Quia caput meum plenum est rore : ne tantum amore, sed etiam misericordia compellatur ad aperiendum ; tum ut statim rure profectus, non quoquam diversatus videatur.

3. Expoliavi me tunica... Lavi pedes meos : delicatae sponsæ colorata excusatio ; sed sanctis animabus magno documento futura.

4. Manum... per foramen : Septuag. de prospectu, de fenestra, quasi irrupturus. Melius, per foramen seræ, quasi aperturus digito. Ut claves, ita seræ multum a

[595]

meo : manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

6. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo : at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est : quæsivi, 'et non inveni illum : vocavi, et non respondit mihi.

7. Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem : percusserunt me, et vulneraverunt me : tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

8. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

9. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?

10. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

11. Caput ejus aurum optimum : comæ ejus sicut elate palmarum, nigræ quasi corvus.

12. Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.

nostris distabant, ingensque erat apertura, clavesque humeris gestabantur, Isa., xxii, 22. Venter meus intremuit ad tactum ejus : pulsantis fores, aditumque tentantis : interiora mea commota sunt super eo : Hebr. et Septuag. ad ejus præsentiam. 5, 6. Manus meæ stillaverunt myrrham : delicatissimis unguentis perfusæ cubabant, cubili etiam his asperso : aspersi enim cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo, Prov., vii, 17. Digiti mei... myrrha probatissima... Pessulum ostii : Septuag. Digiti mei myrrham plenam super manus pessuli, scilicet effuderunt : Hebr. myrrha transeunte super manubrio pessuli. Aperui dilecto meo : hoc est, pessulus ipse unctus est myrrha, qua perfusæ erant manus, nec enim extersi digitos, tanta erat festinatio. Anima mea liquefacta est : egressa est : Hebr. et Septuag. Rapit me totam, et in sui amorem ac desiderium transfert. Ambr. Dum locutus est : ostendit se non sponsi neglectu, sed desidia quadam et indignatione cunctatam, sive quodam ejus probandi studio.

7. Invenerunt me custodes. Iterum per plateas discurrit quærens, ut supra, iii, 2, sed pejus habita est a custodibus per noctis tenebras, ac licentiam militarem, demonstratque se nullum periculum fugisse, ut dilectum inveniret.Pallium : Septuag. theristrum : Philoni Carpathio, capitis velamentum : Ambr. De Isaac., vi, n. 55, pallium quo caput obnuberet.

8. Adjuro vos. Cæsa, spoliata, non tamen plagas, sed amoris vim sentit ; idque unum solatio est, si dilectus sciat amari se, quem nuntium ad eum perferendum quibusvis obviis mandat. Si inveneritis, nuntiate : alii cum Septuag. ex Hebr. sic vertunt : Si inveneritis dilectum, quid annuntiabitis ei ? (nempe id) quod amore langueo ; quod ego illa sum amore vulnerata : flagrantissime et elegantissime.

9. Dilectus... ex dilecto : Hebr. præ dilecto, dilectissimus.

10. Dilectus meus. Sponsa vehementissimis motibus abripi solita, hic primum et semel sponsum studiose describere aggreditur, puellarum interrogatione provocata. Electus ex millibus : Hebr. ex myriadibus, insignis illæ formæ præstantia, qui etiam inter millia facile dignosci possit.

11. Caput ejus aurum : quodcumque pulchrum et pretiosum est, aurum dicitur. Comæ :elatœ palmarum :Hebr. cincinni ejus crispi ;aliter : acervi : thalthalim :Græc. ἐλάται, arborum genus, sive abies, seu palma ; aut potius recens palmarum germen : unde hæc vox, elatœ, quæ græca est in Vulg. invecta : additum, palmarum, ad designandam arborem. Beda hic ex Plin. lib. XII, cap.28. Comæ autem comparantur arborum ramis, ea translatione, qua frondescentes rami arborum comae dicuntur.

12. Oculi ejus sicut columbæ : sicut oculi columbarum aquæ lacte sunt lotæ : tam candida ?, tam nitentes, ut lacte lotæ videantur : qualium oculi pulcherrimi

[596]

13. Genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia distillantia myrrham primam.

14. Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.

15. Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.

16. Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis : talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

17. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quæremus eum tecum.

et suavissimi esse solent. Juxta fluenta : Hebr. juxta plenitudines, pulcherrimæ, habitantes in locis uberrimis et irriguis.

13. Areolæ aromatum consitæ : Hebr. ut areolæ aromatis, ut flores odoriferi, id est, ut areolæ consitæ floribus et plantis odoriferis. Unguenta e comis in genas defluentia notat : Lilia : sunt lilia quædam purpurea : his labia comparantur, propter mollem flexum, quo se lilii calix aperit, et spiritus suavitatem ; unde myrrham primam, seu præcellentissimam stillare dicuntur.

14. Manus illius tornatiles aureæ : Hebr. circuli aurei, propter teretes digitos omni auro pretiosiores. Plenæ hyacinthis : gemmis violaceis : tharsisim : manus levissimæ efflorescentibus venulis. Venter ejus, Hebr. interiora,quibus pectus etiam designatur ; unde, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Joan., vii, 38. Eburneus : Hebr. candor eboris. Distinctus sapphiris : e summa aut ex tenui veste, pectoris candor apparet inter lapillos ipsi vesti intextos.

15. Crura : quatenus infra vestem patebant. Columnæ marmoreæ : propter candorem et firmitatem. Super bases aureas : calceamenta scilicet auro intertexta, Per Libanum et cedros, staturæ proceritas et dignitas designatur.

16. Guttur illius suavissimum : mellita oratione, halitu, vocis suavitate. Totus desiderabilis : Hebr. et Sept. totus desideria, quasi diceret : Quid singula commemorem, aut singula membra describam ? totus est desiderabilis, totus est amor. S. Thom.

CAPUT VI.

Descendit in hortum : dilecti ac dilectæ consensio : sponsa decora : terribilis : ejus forma : reginæ, concubinæ, adolescentiæ : una perfecta : ut aurora : ut luna : ut sol : hortus nucum : nescivi : revertere : Sulamitis.

1. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascit inter lilia.

3. Pulchra es, amica mea, sua-

1. Descendit in hortum suum, quo matutinus ire solebat, vel quo se prædixerat iturum, ut pascatur in hortis : alii : pascat : ut ad hortos greges agat, et ad valles liliis abundantes. Quam elegans autem, dum pascuntur greges, ipsum legere flores, ad sponsam deferendos ?

2. Ego dilecto meo : quocumque loco sit, et ego illum, et ille me cogitat.

3. Pulchra es. Jam sponsus adest et loquitur. Suavis et decora : Hebr. pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Jerusalem. Thersa est urbs regia antiqua sub Chananæis, Jos., xii, 24, quæ Jeroboami et insequentium Israelis regum sedes fuit, III Reg., xiv, 17 ; xv, 33, etc, sub Salomone quoque nobilis. Sensus est : Non ita Thersa Ephraimitis, Judæis urbibus Jerusalem, ut tu cunctis mulieribus antecellis. Sunt qui memorent sponsarum, more urbium, turritas coronas,

[597]

vis, et decora sicut Jerusalem : terribilis ut castrorum acies ordinata.

4. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad.

5. Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

6. Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

7. Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.

8. Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genitrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt : reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

ad quas hic allusum ; nec absurdum puellas urbibus comparari, quæ ipsæ passim in Scriptura puellis comparentur ; unde filiæ Judæ, et apud Græcos, metropoles. Memorat autem urbes celeberrimas, atque amœnissimas. Terribilis ut castrorum acies : ut necesse sit a te perdomari corda omnium. Eadem vis formæ muliebris in malam partem exprimitur his verbis : Multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea, Prov., vii, 25, 26.

4. Me avolare fecerunt : Hebr. me mihi surripuerunt, invaluerunt. Fortiores me sunt, ut nec ego ferre possim. Capilli tui : hæc cum duobus sequentibus versibus repetuntur ex iv, 1, 2, 3 : iterare enim juvat, quæ maxime affecerunt animum.

7. Sexaginta sunt reginæ : reginæ principum filiæ erant, concubinæ ancillæ, adolescentulae quæ ministrabant in regia, nondum thori honore dignæ. Ait ergo Salomon : Cum tot illæ sint quas ad magnificentiam habeat, unam tamen antecellere omnibus, unam esse quam diligat. Habuit autem postea longe plures, nempe reginas septingentas, et concubinas trecentas, diciturque multas adamasse ; sed primam, filiam Pharaonis, quam initio regni duxit, cuique regiam extruxit, III Reg., xi, 1, 3 ; ibid., iii, 1 ; vii, 8.

8. Una est columba mea : cum tot ac tantæ sint, una est quam vel aspectu cognoscas, adeo omnes et forma et decore vincit. Sic apud Theocritum elegantissimo illo de Helena, Idil. xviii, canunt selectæ virgines : Adsumus quater sexaginta coævæ virgines, flos puellarum pulcherrimus ; at nullam sine labe compereris, si cum Helena comparentur, ut ipsa comparatione cum formosis etiam fœminis sponsæ pulchritudo magis elucescat. Una est matris suæ, jam inde a parvula præ cæteris chara : quod ad commendationem formæ pertinet, matribus filiarum egregia specie imprimis delectari solitis. Viderunt eam filiæ : reginæ et concubinæ. Tam pulchra est, ut a mulieribus, et ab ipsis æmulis laudem extorqueat, quæ tanta laus est, ut in ea sponsus merito conquiescat. Neque adhuc sponsam, aut uberius laudavit, aut amavit ardentius, incensus piis, quibus illa per noctem se excruciaverat, curis ; sic iræ in amorem desinunt. Hic quarti diei finis, cujus hæc series : sponsa nocte intempesta domo exsilit ; adolescentulis mane occurrit, tum sponsum reperit ; miris ejus afficitur laudibus usque ad vers. 9, quem ad sequentem diem aptius referemus.

Jam ad veros sensus. Anima iterum exercetur, sed vehementius, ac durius, quam tertia die, supra iii ; non solum enim exercetur, sed etiam castigatur tardius aperiens ; docetque sponsus statim atque pulsat, aperiendum esse, cum ipse statim transiturus sit, nisi aperias. Unde sic præmonet : Ego quos amo, arguo et castigo.....tum continuo : Ecce sto ad ostium et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, Apoc, iii, 19, 20. It enim, reditque raptim, arrectamque vult animam, neque somnolentam, sed quæ vere dicat cum sponsa : Ego dormio, et cor meum vigilat, v, 2 ; sin autem velut in lecto languescat, fit illud vers. 6 : Quæsivi et non inveni : quem ad locum

[598]

Ambrosius in Psalm. cxviii (serm. xxii, n. 32) : « Ego te quæsivi, sed invenire non possum, nisi tu volueris inveniri : et tu quidem vis inveniri, sed vis diu quæri, vis diligentius indagari :... non vis ut te dormiens quærat : non vis ut te jacens investiget. » Ergo amantem licet, cunctantem tamen nactus abit, nec vocanti respondet ; nempe ut desiderium crescat, ut probetur affectus, ut exerceatur amoris negotium. Bern. Serm. lxxv. Hinc ergo sponsa facta cupidior, mox sese ad requirendum tota aviditate dedit : idem ibid. ; nec tamen statim invenit, ut supra iii : crescenti enim amori gravior exercitatio incumbebat ; invenitque custodes, pastores Ecclesiæ scilicet, qui percutiant, qui vulnerent, qui spolient ; sive bonos et peritos, qui vulnerent iis vulneribus, quæ osculis præferuntur, Prov., xxvii, 6 ; hoc est, qui desidem et cunctantem acriter reprehendant, et quodammodo spolient, v, 7 ; id est, qui nudam collocent ante oculos suos, ut suas ipsa culpas agnoscat ; sive bonos sed imperitos, a quibus gravissima patiatur ; sive etiam malos, quibus offendatur magis. Sic et sponsi fuga, et ministrorum ejus opera vehementissime cruciatur. Unum interim solatium est, inclamare sponsum, et ab iis qui occurrant, requirere. Ipsa autem exercitatione surgit illa perfectior, ac sui amoris testificatione alios ad quærendum instigat, vers. 17.

De sponsæ autem cunctationibus atque excusationibus, vers. 3, Augustinus aliique Patres passim pedum lotionem revocant ad minutiora peccata : congruuntque Domini verba, Joan., xiii, 10 : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Observant magnas animas in contemplatione quiescentes, metuere interdum, ne ad exteriora vel leviter delapsæ, inquinentur ; neque tamen cunctandum, præcipiente sponso ; neque prætermittendum illud, sanctas animas, infusam sibi reveritas gratiam, mira diligentia cavere a peccatis. Expoliavi me tunica mea : exui veterem hominem ; quomodo induam illum ? quo sensu Paulus, Rom., vi, 3 : Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ? Sponsus digitos immittens foramini seræ, vers. 4, Christus est per gratiam aditum quærens, animasque interiora commovens. Sponsus lilia colligens, vi, 1, et ubique liliis delectatus, idem Christus est, electos suos quorum innocentia et castitate delectatur, in unum coagmentans. Quod autem anima exercitata et castigata perfectior evadat, duo docent. Primum quod et sponsum cognoscat, et laudet impensius, et aliis innotescere faciat, toto cap. v. Alterum quod ipsi magis cognita sit, hoc est, magis amata, magisque laudata, cap. vi, sicut scriptum est : Novi te ex nomine, invenisti gratiam coram me, Exod., xxxiii, 12., 17. Jam verba sponsæ sponsum collaudantis intelligamus, v, 10. Candidus, propter divinitatem : Candor est enim lucis æternæ, Sap., vii, 26. Rubicundus, propter incarnationis, passionisque mysteria ; quippe qui habeat rubrum vestimentum, Isa., lxiii, 2 ; vestitusque sit veste aspersa sanguine, Apoc, xix, 13. Caput ejus aurum optimum, v, 11, ipsa divinitas est. Caput enim Christi Deus, I Cor., xi, 3, thesaurique sapientiæ et scientiæ absconditi : et omni auro pretiosior sapientia, Job, xxviii, et caput omnium Christi præceptorum, charitas ; aurum illud ignitum, quod ab ipso emere animæ tepidæ jubentur, Apoc, iii, 18. Capilli, velamen capitis, humanitas tegens divinitatem, nigri quidem, dum versatur inter homines : oculique mansuetudine columbini. Cæterum, translato ad Patris gloriam, orbemque judicaturo, capilli candidi, tanquam lana alba, et oculi, tanquam flamma ignis, Apoc, i, 14. Manus tornatiles, Cant., v, 14, sunt opera omnia apte concinneque facta. Crura firma, quod stabili gradu stet, hostesque conculcet : item, v, 15, sive ut ait Ambros. : crura ejus columnæ marmoreæ super bases aureas, quod solus Christus inambulet animis et gradiatur in mente sanctorum, in quibus, velut aureis basibus, fundamentisque pretiosis, solidata vestigia verbi cœlestis hæserunt. In ore verba vitæ, totusque ipse est amor, v, 16. Hæc Patres, ex quibus intelligi cætera facile possunt. Sic ergo sponsa sponsum cognoscit. Ad eam notitiam pertinet, quod scit ubi agat, ubi pascat, vi, 1, non id sibi iudicari petit, ut antea i, 6. Jam sponsus, cap. iv, collaudatam sponsam, in hoc cap. vi, iterum laudat, sed impensius et

[599]

9. Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

magnificentius cum formæ venustati, ac dignitati addat hic robur invictum postea |uam scilicet exercitata prœliis, et affecta vulneribus, vi denique spoliata' non minus agit fortiter institutumque persequitur, cap. v, 7, 8. Itaque non modo pulcherrimis et celeberrimis urbibus eam comparat, præsertim Jerusalem in se Ordinatæ, ac certa pace fundatæ, sed etiam exercitui, quod sit hostibus formidabitis, vi, 3, atque ad laudum cumulum appellatur nunc primum una etperfecta, vers. 8.

Jam de Ecclesia quæ hic perfectissime adumbratur pulchrum illud comitum, v, 9 : Qua is est dilectus tuus ? nemini enim notus sponsus, nisi monstrante Ecclesia. Unde subdunt, vers. 17 : Quo abiit dilectus tuus... et quæremus eum tecum ; ut cum doctrina sponsi latere, et velut in longinquum declinasse videtur, cum sponsa, cum Ecclesia eam quærant, non ipsæ solitariæ, ne per avia exerrent, atque hæreticis prædæ sint. Ecclesia autem facile dignoscitur insigni pulchritudine : urbs conspicua, et supra montem posita, Matth., v, 14 ; exercitus ordinatissimus, Cant., vi, 3, ducibus notissimis adversus hæreticos et impios egregie instructa. Est autem simul urbs et sponsa, sicut scriptum est de Jerusalem nova : unaque simul et perfecta, Apoc, xxi, 2, 9, 11.

Reginæ, concubinæ, adolescentulae, Cant., vi, 7, varii sunt ordines animarum incipientium, proficientium, perfectarum : et inter perfectas eminent insigniores quædam, quæ quasi jam in cœlis cum sponso versari videantur, ipsisque præcellentissimis animabus miraculo sint, de quibus hic dicitur : Una est columba mea : quibus etiam competit illud supra ex Ezech., xvi, 13, memoratum : Et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum : supra omnes reginas eminentissima : quippe quæ cæteris et verbo et exemplo præsis. Hæc autem, vel maxime conveniunt Ecclesiæ catholicæ, quam aliæ sectæ, etiam æmulæ et invidae, laudare cogantur, vi veritatis victæ.

Quod sponsus dicat : Caput meum plenum est rore, intellige verba gratiæ quibus animæ irrigentur, qua de re præclare Ambrosius, lib. de Virg., cap. xii, n. 70 : « Caput tuum Christus est, qui plenus est semper, nec liberalitatibus exhauritur suis, aut diuturna deficit largitate. » Quod autem Christus ab aspectu sponsæ avolet, vers. 4, Patres interpretantur, ab ipsis qui curiosius inspiciant, ipsa sua altitudine effugere : Scrutator enim majestatis opprimetur a gloria,Prov., xxv, 27. Cæterum ubi sponsus dicit : Averte oculos tuos, recordari oportet Jacob Deo prævalentis, Gen., xxxii, 28 ; ac Moysi, cui dicitur : Dimitte me, Exod., xxxii, 10 ; Jeremiæ etiam qui sæpius veretur orare pro populo ; sanctarumque animarum quæ veluti Deo vim inferant, quibus etiam dicat sponsus : « Averte oculos tuos illos humiles ac supplices et vim inferentes, quia fortiores me sunt, juxta Hebr., quæ vis Deo grata est. » Tertull., Apolog.

quinta dies.

9. Quæ est ista ? Sic sponsam domo mane progredientem, ac primum apparentem adolescentulae salutare et admirari solent, supra iii, 6 ; infra viii, 5. Quare merito hic initium quintæ diei collocamus, nulla licet facta noctis mentione ad variandam eclogam. Quasi aurora consurgens : consurgens deest Hebr., et hoc tempus designat domo procedentis et quasi exorientis, ut auroræ illucescenti comparetur, quod poetis etiam cæteris usitatum, ut Q. Catulo de Roscio,noto epigrammate, Theocrito de Helena, et aliis. Pulchra ut luna : crescit comparatio de aurora ad lunam. Electa ut sol : soli sponsa comparatur, ut sol sponso thalamo egredienti, Psalm. xviii, 6. Quæ igitur mane pulcherrima apparent, aurora, luna sæpe, mox sol oriens luce purissima, prodeuntis sponsæ pulchritudinem ac splendorem exprimunt. Terribilis ut castrorum acies : vide supra vers. 3.

[600]

10. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

11. Nescivi : anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.

12. Revertere, revertere, Sulamitis : revertere, revertere, ut intueamur te.

10. Descendi in hortum. Hic sponsus : Profectus, inquit, eram in hortum, curaturus arbores ; consistere non potui, coactus sum ad sponsam quam citissime regredi. Hortum nucum. Vidimus alium sponsi hortum, qui erat florum et aromatum ; propter quem pascebat oves inter lilia, supra vi, 1. Hic hortus fructuum est, ubi nuces, poma, vinea, mala punica.

11. Nescivi : nihil videbam amore turbatus. Anima mea conturbavit me : Hebr. Anima mea posuit me quadrigas Aminadab. Curriculo reversus sum, quasi citatissimis quadrigis invectus : quales videntur fuisse Aminadab equis velocibus nobilis, sive ille peritus auriga. Alii vertunt : quadrigas populi mei nobilis ; quales scilicet nobilissimi habere solent.

12. Revertere. Alia parte discedentem sponsam, nec absente sponso ferentem hominum conspectus, puellæ revocant, ejus aspectu delectatae. Sulamitis : Pacifica : nomen femininum eadem origine et notione ac Salomon, ad ejus uxorem designandam, quæ jam ut dilectissima nota esset. Aquila vertit pacificam, teste Theodor. hic, qui legit ut nos, Sulamitem ; non Sunamitem, ut Græcum hodiernum, nullo sensu.

CAPUT VII.

Sponsæ pulchri gressus, juncturæ, umbilicus, ubera, caput : assimilata palmæ : dilecti et dilectæ consensio : mane surgamus : poma nova et vetera.

1. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, lilia principis ! Juncturæ femorum tuorum, sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.

2. Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis.

1. Quid videbis : Hebr. videbitis, ad puellas. Audito enim sponsæ nomine, exsilit sponsus, et ad eas conversus. Quid in ea, inquit, videbitis nisi læta omnia ut in choris, composita ut in castris ? Quam pulchri : sponso accinere videtur puellarum chorus. Pulchri gressus tui : id est, gratus accessus, ut pulchri pedes evangelizantium patena. Atque etiam laudantur pedes calceamentis ornati. Filia principis- : Theodor. ducis, ex Symm. Pharaonis. Juncturæ femorum : qui parte genibus committuntur ; quæ commissura exquisitissimi est operis. Alii ex Hebr. moduli ambitus femorum, qui sub veste tenui vento agitata et corpori applicita, appareant. Sicut monilia : id est affabre facta, apte tornata.

2. Umbilicus tuus. Hac minutissimarum etiam corporis partium enumeratione, docet Gregorius commendari misericordiam Dei, quod egregius artifex in praestantissimo opere nihil negligenter egisse videatur. Greg. proœm. in Cant.Si autem tanta fuit cura elaborandi corporis, quanto magis in anima quam diligit nihil inornati reliquit ? Sed hæc ac spiritualem sensum ; nunc ad litteram. Umbilicus, trans vestem subtilem, etiam in quibusdam antiquis statuis, studiose signatus visitur. Porro Orientales totum corpus, ac præsertim umbilicum, etiam valetudinis causa, unguentis perfundebant ; unde crateri tornato et pleno comparatur. Crater tornatilis : tornatile dicitur in hoc Cantico id quod affabre elaboratum videtur, ut supra v, 14, manus illius tornatiles. Nunquam indigens, semper plenus, poculis, Hebr. potione ; mixtura, unguenti compositione quod

[601]

Septuag.-

Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.

3. Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreæ.

4. Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, ! quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum.

5. Caput tuum ut Carmelus, et comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.

6. Quam pulchra es, et quam decora, charissima, in deliciis !

7. Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.

8. Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus : et

vertunt κράμα ; quod idem est ac κράσις, potio mixta ; unde crateris nomen. Igitur, commendato etiam umbilico, nihil praetermittitur, ut sponsa ad unguem, ut aiunt, perfecta appareat. Sicut acervus tritici : propter figuram et ubertatem. Vallatus liliis : ejus candorem ex reliquo corpore æstimant : omnia florida. Hæc autem laudantur in femina liberius a puellis, cum quibus et lavari potuerit ; quæque una pulchritudinis admiratione teneantur, non ullo alio sensu : sic scriptor decoro servit.

3. Duo ubera ; supra iv, 5.

4. Collum tuum sicut turris eburnea : figura, rectitudine, candore. Oculi tui : oculi tui fontibus splendidissimis splendidiores. Ain. Hebr. et oculum et fontem significat : Hesebon civitas regia, Jos., xiii, 17, in cujus porta duo perlucidi fontes fuisse memorantur. Filiæ multitudinis. Batth-rabbim : nomen urbis ac portæ ad eam urbem. Nasus tuus sicut turris Libani : cum caput monti comparetur, versu seq. recte nasus turri eminus prominenti : nasus autem altos spiritus, et formæ dignitatem exprimit.

5. Caput tuum (Hebr. et septuag. super te) ut Carmelus ; ut Carmelus e campis ; ita caput tuum ex humeris exsurgit, montis instar editi, floribus ac ramis virentibus coronati. Vittas indicat capitis, ac florum coronas. Comæ sicut purpura : purpuræ comas comparat, non colore, sex textura : et vox, argaman, purpura, a texendo deducta. Septuag. Plexus capitis tui purpura. Purpura regis : exquisitissimas texturæ ; nec absurdum comas purpuræ comparari, propter intextos purpureos flores ; purpureas vittas. Purpura... vincta canalibus : Hebr. in purpurariorum canalibus alligata, ut bis tingatur, comæ capitis tui ut purpura ; rex vinctus in tignis. Septuag. congruunt nisi quod pro tignis habent : rex vinctus in transcursibus, quod hebraicæ radici congruit : rex vinctus in crinium plexibus, nodisque ; ac vittis hinc inde circa caput currentibus : quod scilicet supra iv, 9, dixerit : vulnerasti : sive surripuisti cor meum in uno crine colli tui : in tignis autem juxta Hebr. intelligi potest, quod ut tigna in laquearibus, sic nodi crinium, vittæque summo capite se protendant ; sive alludit ad quemdam nectendæ capillaturæ ritum a tignis appellatum alicujus similitudinis causa, qualia bene multa sunt in ornamentis muliebribus.

6. Quam pulchra es. Hic sponsus loquitur, ut vers. 8 satis indicat. Charissima, charitas, amor meus, ut supra ii ; 7 ; in, 5. In deliciis : voces mollissimæ, ac tenerrimi affectus ; dum enim canunt comites, sponsus in dilecta defixus, et hoc intuitu et earum cantibus inardescit, inclamatque istud flagrantissimo amore : Quam pulchra es !

7. Statura tua assimilata est palmæ : eo quod sit procera et recta. Ubera tua botris : vineæ quæ palmæ adhæreat, ex vers. seq.

8. Dixi : Ascendam in palmam : irruam in amplexus. Apprehendam fructus ejus : Hebr. ramos, palmites, tenebo implicitam : addit : ubera, ora, fontesque omnes dulcedinum. Sic ipse in Proverbiis, v, 18, 19 : Lætare cum muliere adolescentiæ tuæ... ubera ejus inebrient te... in amore ejus delectare jugiter : quæ præcipiebat ut ab amore adulteræ averteret ; unde subdit : Quare seduceris, fili

[602]

erunt ubera tua sicut botri vineæ : et odor oris tui sicut malorum.

9. Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

mi, ab aliena ? ut hoc quoque ad bonos mores pertinere suo modo videatur, apud antiquum certe populum, cum nunc altiora moneat Paulus : nempe ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint... et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur, I Cor., vii, 29,31.

9. Guttur tuum ; 6 sponsa, vox tua, eloquium tuum, dignum dilecto meo : Hebr. vadens amico meo directe, eadem locutio in Proverbiis, xxiii, 31, ubi Vulgata habet ; ingreditur blande, vinum facile et jucunde potabile amico meo cuilibet : eadem vos, Dodi, supra v, 1, ubi Vulgata habet : charissimi : ne quis de solo sponso eam intelligat. Labiisque et dentibus : Hebr. loquens labiis dormientis : sermo tuus, o sponsa, mihi tam suavis est, quam suave esse solet amico meo optimum vinum, quo epoto dormitantis instar, somnolenta et incondita loquitur : sic se sponsæ intuitu ac blanditiis in eumdem morem ebrium esse significat.

10. Ego dilecto meo : sponsi respondet votis. Ad me conversio ejus : Hebr. appetitus ejus, cupido : sicut in Gen., iii, 16 de prima muliere : ubi Vulgata vertit : sub viri potestate eris : eadem ubique vox, Thesuca : id quod Græci πόθον ἤμερον, φιλότητα nominant : Homerus et Theocritus passim. Summa : Pendemus alter ab altero, invicem ardescimus casto et conjugali amore vehementissimo ; nec requies, nisi fruamur optatis amplexibus. Quo fine quintum diem claudunt : ut supra ii, 6 ; infra viii, 3, novumque exoritur rerum ac sermonum initium.

Jam ut ad altiora et cœlestia, his quasi gressibus, provehamur, sublimis anima non tantum sponso, sed etiam adolescentulis miraculo est, et quidem laudare coeperant supra iii, 6, procedentem vaporis instar thuris odoratissimi. Nunc undique splendescentem altiori carmine concelebrant, ut auroram, ut lunam, ut solem, ut castrorum terribilem hostibus aciem galeis et scutis percutiente sole fulgentibus, vi, 9, vocaturque Sulamitis ex ipsius Salomonis deducto nomine, vi, 12 ; vii, 1, ac pulchritudo ejus mirifice commendatur, ut quæ sit perfectissima in minutissimis quoque partibus, vii, 1, 2, erectoque in cœlum, instar turris ac montis : habitu : 4, 5. Hæc maxime congruunt Ecclesiæ, Christi nomine nuncupatae ac vere pacificæ, quæ electos omnes unitate sua ac pace complectitur ; in ea igitur sunt chori, ut scriptum est : Sicut lætantium omnium habitatio est in te ; Psalm. lxxxvi, 7, annorumque terror, verbum Dei scilicet, quo percutiuntur impii. Eamdem ad se adventantem novi populi consalutant. Quam pulchri sunt gressus tui, vii, 1. Quam pulchri pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! Isa., lii, 7 ; Rom., x, 15, beatamque proclamant, quod cœlesti unctione perfusa, in Christi nomen transeat, ac numeris omnibus absoluta sit. Unde illa studiosa enumeratio partium quam vidimus, ne omisso quidem umbilico ac ventre, femorurnque juncturis : v, 1, 2. Præcisus umbilicus justificationem a peccato significat ; sicut scriptum est : Radix tua... de terra Chanaan : et... in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, Ezech. xvi, 3, 4. Sensus ergo : ut præcisum umbilicum corpori, ita præcisa peccata, Ecclesiæ decori vertere ; multamque gratiam, ut mixturæ optimæ plenitudinem loco peccati induci : juxta illud : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia, Rom., v, 20, Neque obscurum, ventrem acervum tritici appellari, propter Ecclesiæ feracitatem : vallatum autem esse liliis, propter candorem castitatis, eo quod Ecclesia tam casta quam fœcunda sit. Hanc qui amat, vestibus quoque ejus et calceis (ibidem) filiæque regis fimbriis, ipsisque adeo ritibus ac cæremoniis delectatur, mira undique veritatis luce perfusis, et agnoscit ubique, et per omnia pulchram, in qua ubique sit Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum est, Ephes., iv, 16 ; sed maxime in juncturis, ibid.,qua parte membra

[603]

11. Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

12. Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica : ibi dabo tibi ubera mea.

13. Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

cohærent, atque coaptantur sicut addit Paulus : Per omnem iuncturam subministrationis... augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate. Duo horti sponsi, alter florum, alter fructuum, vi, 1,10, designare videntur in Scripturis quæque oblectent animum, quæque nutriant. Hortum nucum interpretatur Ambrosius eum, in quo fructus est propheticae lectionis et sacerdotalis gratiæ, quæ amara in tentationibus, dura in laboribus, in virtutibus interioribus fructuosa est, lib. III de Virg. Augustinus autem passim figura nucum significat arcanos Scripturæ sensus, qui nonnisi effracto nucleo extundi possint. Christus autem cum interdum a sponsa secedere videatur, tamen ultro redit, quasi amoris impatientia victus, v, 1, eique arctissimis amplexibus adhæret, vers. 8. Quid sit autem Christo, amare, ac frui castis animabus, agnoscet qui intelligit illud : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum, Prov., viii, 31. ; et illud : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te miserans, Jerem., xxxi, 3 ; et illud : Convertimini... quia ego vir vester, ibid., iii, 14 ; illud denique : Et vidi te : et ecce tempus tuum tempus amantium : et expandi amictum meum super te... et facta es mihi, Ezech., xvi, 8. Quod quidem quid est aliud, quam uxorem duxi te, et potitus sum tui ? Addamus illud Pauli : Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo, II Cor., xi, 2. Fruitur etiam Christus piis animabus per verbi dispensatores, cum eorum obedientia delectati, dicunt : Ita frater : ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino, Philem., 20, et alia sexcenta. Per guttur sponsæ optimo vino comparatum, sermo Ecclesiæ, id est, prædicatio Evangelii, quod ipso novo vino et generoso Christus comparat, Luc., v, 37.

sexta dies.

11. Veni, dilecte mi, egrediamur. Significat receptos domum, sed ubi illuxisset statim egressuros, initio scilicet sextæ diei. Egrediamur in agrum. Novum id ac singulare hac die, quod non sponsus ut antea solus domo profectus, postea experrectam sponsam ad agros invitet, ut supra ii, 10, sed ipsa sponsa sponsum ; quasi pertæsa urbium turbæque, ac solitudinis amans ubi eum liberius amplexetur. Commoremur. Novum vitæ genus instituunt : Non enim, inquit, jam ambulemus per agros ; sed commoremur deinceps, ac pernoctemus.

12. Mane surgamus ad vineas. Mature surgamus, ut ruris amœnitate perfruamur. Ibi dabo tibi ubera mea. Amores meos, ut supra. Liberior scilicet, ipsaque amœnitate ruris, atque aurae suavitate, hortorumque silentio et arborum umbris incensa in amorem.

13. Mandragoræ : quæ odorata radice celebrantur. In portis nostris : Hebr. ad ostia, pro foribus omne fructuum genus, nec longe exquirendi. Cum scilicet non in urbe jam, sed in ipsis hortis agrisque versabimur. Nova et vetera.His ingens copia designatur, sicut scriptum est : Comedetis vetustissima veterum, Levit., xxvi, 10, et alibi : Profert de thesauro suo nova et vetera, Matth., xiii, 52. Servavi tibi : in tanta copia, adhibita quoque diligentia et delectus : gratiora futura sponso, quæ sponsa ipsa selegerit, ac sponso reposuerit.

[604]

CAPUT VIII.

Oscula palam : in domum matris : me docebis : amplexus : ascendit de deserto : super dilectum : sub arbore malo : signaculum : dilectio : æmulatio : flamma inextincta : soror parvula : vinea ; fac audire vocem tuam : fuge.

1. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

2. Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

3. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

4. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

1. Fratrem meum ; Hebr. ut fratrem. Sugentem ubera ; fratrem uterinum, eadem matre genitum et Iactatum, eoque chariorem. Amantes enim nullo non necessitudinis nomine delectari vidimus, vers. 2, optat etiam eum, tam libere amplexari, ac deosculari posse, quam fratrem infantulum. Me nemo despiciat : nemo exprobret, aut contemnat, tanquam nimis amori indulgentem.

2. In domum matris meæ : vide supra iii, 4. Etsi enim palam amplexari liceat, tamen ipso arcano delectatur magis. Me docebis : proba mulier, viroque ut decet obediens, ab ipso erudiri cupit. Sic mulieres jubentur domi viros suos interrogare, I Cor., xiv, 35 : sic apud Xenophontem Iscomachus uxorem domi seducit et docet, Xenoph. Œcon. Et dabo tibi poculum : inter loquendum, suaves liquores propinabo.

3. Læva ejus : hic diei finis, ut supra ii, 6.

Hic sublimis anima inducitur uno jam amore occupata ; quoque magis oculis omnium splendet, eo magis latebras, dulcemque secessum cum sponso quærens, instar Mariæ, quæ audit a Domino : Porro unum est necessarium,Luc., x, 42. Tales fuere prisci illi anachoretæ, qui Joannis Baptistæ exemplum secuti, longe a convictu etiam piorum, uni Deo vacare totis animi viribus studebant. Hic igitur omnia mutantur in melius : adestque copia non modo florum, sed fructuum, pomaque vetera et nova, dum fructus fructibus, virtutes virtutibus superveniunt. Hoc statu anima audacior facta, ac velut sui impos, palam etiam amori indulgere cogitur, nec tenere se potest : Atque illud quod ait Paulus : Sive mente excedimus Deo, II Cor., v, 13 : Charitas enim Christi urget nos, ibid., 14 ; et illud : Os nostrum patet ad vos, o Corinthii : cor nostrum dilatatum est, ibid., vi, 11 ; et illud : Vivo ego, jam non ego, Galat., ii, 20. Qualia multa sunt in vitis Patrum. Optat tamen cubiculum, ubi sit in abscondito, Matth., vi, 6 ; et secus pedes Domini posita, docentem audiat intus potius quam foris, Luc., x, 39. Unde merito sequitur amplexus suavissimus, et altissimæ contemplationis quies, sequente postremo die.

Neque hic desunt Ecclesiæ dotes mane surgentis excitantisque pastores, ut explorant commissam sibi vineam, ubi flores, ubi fructus, ubi etiam virtutum radices per mandragoras designato ?, vii, 11, 12, 13 ; qua diligentia optima nutrix ubera sua impleat, ac plena Christo porrigat : nova etiam veteribus cumulet, apostolos et martyres, patriarchis, prophetisque subjungens, nova semper prole nobilis, Judæis etiam ad extremum Domino reservatis.

septima dies.

4. Adjuro vos. Sponsus ut solet, ad auroram excitatus, sponsæ adhuc quiescenti consulit, ut supra ii, 7 ; iii, 5, incipitque septima et ultima dies.

[605]

5. Quæ est ista, quæ ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te : ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

6. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7. Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

8. Soror nostra parva, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?

9. Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea :

5. Quæ est ista ? Igitur ineunte die sponsa prodit, ac solita puellarum admiratione excipitur, ut supra iii, 6 ; vi, 9 : videtur autem esse sabbatum. Unde, quod hactenus non vidimus, cum sponsa sponsus ipse procedit : aliis enim diebus, sponso ad rustica opera summo mane profecto, ipsa thalamo procedebat sola. Tum hic nihil operis, non horti cultio, non ad pascua deductum pecus. Inter se tractant : cum amicis versantur, simul ut in die festo in publicum prodeunt : exoritur pariter altior status. Neque jam commendatur sponsa ex odoratis vestibus ; aut ex cultus splendore, ac formæ gratia ; sed quod una cum sponso ejus manu prehensa procedat, eoque innixa, jam beatissima sit. Sub arbore malo suscitavi te : Hebr. excitavi a somno, sponsum scilicet ipsum ; aitque se, cum primum illam vidit dormientem sub illa arbore conspicatam, ibique exarsisse in flammas, neque temperare potuisse, quin ludibunda exagitaret, et e somno excitaret formosissimum juvenem. Addit sub illa ipsa arbore natum esse, ut in ejus veluti natali umbra libentius conquiescere !. Quarum rerum suavissima est amantibus recordatio, ut est illud poetæ, eclog. 8, Sepibus in nostris,etc. Ibi corrupta est... violata est, Hebr. enixa, eadem voce repetita : ita et Septuag. bis habent ὠδίνησε, neque abludit a vero rusticanam mulierem, qualis hic fingitur, dum ruri occupata discurrit, sub obvia arbore peperisse. Martial. VI,epigr. 64 ; de Curione, quem

dum prandia portat aranti,
Hirsuta peperit rubicunda sub ilice conjux.

Quidni etiam hæc sponsa finxerit, tali sub arbore, tam pulchra, tam frugifera ; tam florentem, tam virentem te nasci oportebat. Potest et Vulgata retineri, eo-demque recidit, ut ibidem conceptus sit pastor sponsus ; sive ibi ortus sit parentum amor, unde ipse conceptus est, pastoribus pro more sub arbore ludentibus. Hæc igitur amori congrua, divinisque mysteriis servitura, ex moribus vitæ pastoralis finxerit, vel, si mavis, ad occultam alluserit historiam.

6. Super cor tuum : sponsa prosequitur ; est enim Hebr. pronomen masculinum. Tam cupio pectori tuo et brachio adhærere, quam sigillum ceræ, ut vel minimum a te divelli, sine gravissimo cruciatu, non possim. Mox amoris, æmulationisque cruciatum exprimit, ut quæ hujus aliquid experta sit, supra iii et v, gravioraque sentiat ex amoris impatientia incumbere. Lampades : Hebr. prunæ.

7. Aquæ multæ : sic amor exercetur, et tamen vincit.

8. Soror nostra : mea, quam tu quoque mei gratia ducis tuam. Ubera non habet : nondum nubilis est, adhuc impubes : sic ubera tua intumuerunt, Ezech., xvi, 7. Quando alloquenda est : Hebr. quando de ea loquendum est, de ea scilicet nuptui collocanda ; et ita Ambrosius in Psalm. cxviii, oct. 22. Sponsum omni fiducia complexa, de rebus familiaribus cum eo consilium habet, minoremque sororem commendat.

9. Si murus est... propugnacula argentea : turriculas. Alii, coronidem argen-

[606]

si ostium est, conpingamus illud tabulis cedrinis.

10. Ego murus : et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.

11. Vinea fuit pacifico in ea, quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

12. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus ejus.

13. Quæ habitas in hortis, amici auscultant : fac me audire vocem tuam.

14. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.

team. Respondet sponsus : Si solido est ingenio, conjungamus eam viro nobili et opulento, qui sit domus ornamentum et propugnaculum. Si ostium est, compingamus, muniamus illud. Si levi est ingenio, et versatili, sapienti viro, virtute incorrupta, tradamus, qui firmiter coerceat.

10. Ego murus. Sponsa talem se esse gloriatur, qualem sponsus designabat, murum solidum, formaque et ætate viro gratissimam. Ubera mea : quasi diceret : Non ego sine uberibus, ut soror ; mea eminent ubera sicut turris ; Hebr. et Septuag. sicut turres : quæ stant annexæ muro, pulchri operis appendix pulchra. Quasi pacem reperiens : inveni gratiam apud illum.

11. Pacifico : Hebr. et Septuag. Salomoni. In ea, quæ habet populos : in Bahal hamon : nomina propria : ita et Septuag.

12. Vinea mea (Hebr. quæ mihi), coram me est. Pacifici : Hebr. pacifice, o Salomon : ita et Septuag. His duobus versibus loquitur sponsus ut pastor, qualem se hac ecloga, finxit. Nihil ego, inquit, invideo Salomoni ; non me regiæ opes, non regii fundi capiunt ; habet quidem rex Salomon agros, vites, cellas vinarias, quique iis præsint ; habet vineam quæstuosissimam, partem regii patrimonii haud ignobilem ; forte vineam Engaddi balsamo insignem, I Paral., xxvii, 27, sed vinea mea præsens mihi est, nempe sponsa. Habe tibi, rex Salomon, vineam tuam, ac ducentos vinitores tuos quos mille argenteis annuis dones, ad demonstrandam vineæ nobilitatem ; mihi sponsa sufficit, hæc una mihi possessio est. Cur autem ex tot regiis opibus, hortis, palatiis unam vineam commemoret, in promptu est ; rusticanae enim personæ quam agebat nihil est commendabilius agris, rure, vinea.

13. Quæ habitas in hortis : ex flagrantissimo amore petit, ut dum in hortis est, omnesque ei silent, voce suavissima canat.

14. Fuge dilecte mi. Hanc quidem illa orditur suavissimam cantilenam ; simul canendo indicat se, non multis, sed uni canere velle, ac vivere ; tanquam diceret : Amicis canere me vis ? non ego ita affecta sum ; nequeo ferre turbam ; pete velox loca sola ac remotissimos montes ; tui me oculi premunt ; quo ferme sensu ipse dixerat : Averte oculos tuos, supra vi, 4, secessu opus est ut tantos ignes exhalare possim. Montes aromatum : odoratis plantis plenos, quales fuisse montes Bether diximus, ii, 17.

Hic sponsa, seu sublimis anima, in gradu charitatis perfectissimo apparet ; nihil jam verita, neque diffisa formæ, ut cum dicebat : Nigra sum ; innixa dilecto, in ejus amplexus resoluta, eique plane et familiariter incumbens ; quippe quæ ad eam pervenerit charitatem, quæ foras mittit timorem, 1 Joan., iv, 18, deliciis affluens propter eam pacem, quæ exsuperat omnem sensum, Philip., iv, 7. Recordatur autem arboris, sive crucis, in qua Christum dormientem, seu mortuum suscitavit, fide resurrectionis. Neque id prætermittit, sub arbore item Evam, totamque adeo naturam humanam fuisse maledictam atque corruptam ; sub qua etiam arbore natura eadem, eadem Eva Salvatorem ex sua venturum propagine jam spe enixa est, promittente Domino ; inimicitias ponam, Genes., iii, 15, ipse conteret caput tuum, secundum Septuag. sive ipsa, mulier, edito Christo. Tantæ igitur

[607]

calamitatis, tantique beneficii memor, sanataque, ut Ecclesia canit, per arborem, a malis ex arbore prognatis, magis magisque incumbere vult dilecto, ejusque hærere brachiis, imprimique pectori, more Joannis quem Dominus diligebat, in ejus pectore recumbentis. Tum significat sponsa amoris ardorem vehementissimum, summosque cruciatus. Talis est enim vitæ præsentis eliam perfectissima, Deoque conjunctissima charitas ; coarctatur anima plene cum Christo esse desiderans et quadam æmulatione succensa, reliquiis culparum, et vel minimis inolitae concupiscentiæ maculis, et ipsa carnis infirmitate torquetur. Amor tamen prævalet instar ignis indefessi, quem nulla vis aquarum extinguat : dicente Apostolo : Quis nos separabit a charitate Christi, tribulatio ? etc. Rom., viii, 35. Unde sponsa : Aquæ multæ non potuerunt, etc. viii, 7, indicatque se pro sponso passuram mille mortes, ac martyrum præcinit fortitudinem, subditque : Si dederit homo omnem substantiam, etc, ad commendandam pariter eorum gloriam, qui dixerunt : Ecce nos reliquimus omnia, Matth., xix, 27. Neque sui tantum sollicita est anima conjugata Christo, ejusque amore fruens ; sed sororum infirmiorum profectui invigilat, easque sponso mira libertate commendat, a quo etiam docetur quæ cuique animæ adhibenda cura sit. vers. 9. Sororem parvulam S. Thomas intelligit nascentem sub apostolis gentium Ecclesiam. Hoc autem loco sponsa mirum experitur Christi in vinea sua, ipsa scilicet anima excolenda studium, utpote quam et diligat, et apud Isaiam non modo plantet, sed etiam sepiat, muniat, custodiat, et relictis omnibus unam curet, Isa., v, 2, 4, 7 : quo Ecclesiæ catholicæ unitas commendatur. Hic primum ipsa sponsa mirifice se extollit : Ego murus, vers. 10, nixa scilicet sponso, quæ in se sunt dotes, eas, non ut suas, sed ut sponsi prædicat, ubi necesse est : sic Paulus : Abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum, I Cor., xv, 10 ; et ille : Multam inveni in me sapientiam, et multum profeci in ea : danti mihi sapientiam dabo gloriam, Eccli., lii, 22, 23. Adamus Ecclesiam vere murum esse super petram fundatum, vallatumque pariter, et ornatum gemino præcepto charitatis. Denique sponsus invitat ad canendum suavissimum amoris canticum, quo amici quoque ad amorem rapiantur. Illa canit : Fuge, quod et Ecclesiæ est Christum ascendentem in cœlum, sed tamen rediturum laudibus prosequentis ; et sublimis animæ, quæ Christum experta sæpe recedentem, et cum maxime teneri videtur, elapsum, amorisque negotium ipso discessu exercentem, actum maxime liberalem, adhortatur ad ejusmodi misericordissimam fugam. Dici etiam potest amoris delectatione victam, tantum pondus ferre non posse, quemadmodum ille dicebat : Satis est, Domine, satis est :et illa : Aut pati aut mori. Licet autem admirari miras amoris vicissitudines, cum alibi absentiæ tædio desolata, exclamet anima : Revertere, caprea hinnuloque velocior, ii, 17, hic castarum deliciarum torrente mundata, nec sese ipsa capiens, clamare cogatur : Fuge, dilecte mi. Fuga autem indicitur super montes aromatum, ut cum sponsus seipso semper excelsior, refugisse visus sit in quamdam immensæ suæ perfectionis arcem, ab ea tanquam ab inaccesso monte sponsa prohibita, ejus tamen quodam odore recreetur. Nec praetermittam illud Ambrosii, lib. III, De Virg. : « Nescit habitare, nisi in sublimitate virtutum ; nescit commorari, nisi in talibus Ecclesiæ filiabus, quæ possunt dicere : Christi bonus odor sumus, II Cor., ii, 15. »

SUMMA ET CONCLUSIO OPERIS.

Hic igitur ordo septem dierum. Perpetuum illud : Sponsa conjuncta Christo, et æterno amore flagrans. Hi gradus : Primo quidem die anima formæ diffidit suæ, ejusque vitia excusat, atque iis quæ sensus magis afficiunt, pietatis illecebris ac veluti blanditiis delectatur. Secundo, conversa recens ad perfectioris vitæ studium, in ipsis conversionis initiis, anteactæ vitæ tot peccatis obnoxiæ commemoratione, ac tædio novæque deliciis a sponso invitatur ad solitudinem, reliquiasque cupiditatum exterminat. Tertio die, incipiunt amoris exercitationes,

[608]

inflammatur sponsa, Atque perfectior. Quarto, exercitatio vehementior est, graviorque cruciatus, animæque non tantum gratia, sed etiam robur additur, ac vis qua et hostium impetus frangat, et supra perfectissimas animas extollatur. Quinto, non tantum sponso, sed etiam cæteris omnibus, miraculo est. Sexto, quo splendidior est, eo magis ad solitudinem properat, eoque jam ipsa sponsum ultro invitat, ut amori liberius ac sine ulla interpellatione serviant, ac plenius ipsa doceatur. Septimo, in sponsum recumbens, velut suavissimo sabbato conquiescit.

Recordemur autem hic semper agi de anima perfecta, et conjugata Verbo, quæ jam osculo digna sit, beatisque amplexibus ; sed tamen in Christum magis magisque crescat, ut Paulus : Quæ retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens me ipsum, Philip. iii, 13. At cave hic tu mihi cogites animam per septem gradus certa methodo ac necessario deductam, in aliquo demum statu consistere. Hoc enim duntaxat apparet in hoc Cantico, quamcumque animam spiritus agit, eam continuis incitamentis ad ulteriora propelli, ut ea ipsa, quam Scriptura perfectam appellat charitas, seipsam supergressa, novis subinde conatibus in Deum assurgat. Huc etiam pertinet Cantici finis : Fuge, dilecte mi, super montes aromatum. Quæ quidem sic dicta sunt, ut eum quo magis comprehendi putatur, eo sublimiorem visum, et quasi fugientem, ipsa pro viribus secutura sit.

Ex hoc Cantico Ecclesia, Patres ac præsertim S. Ambrosium eo in argumento copiosissimum secuta, multa transtulit in Mariam : ut hæc, vox turturis, vox Mariæ dicentis : Ecce ancilla Domini ; et : Magnificat anima mea Dominum, Luc., i, 38, 46 ; vox suavissima, quæ Joannem in utero matris latentem exciverit, ut Dominum ejusque matrem, velut tripudiis salutaret. Et illud : Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea, omnique odore odoratior castitas, invitavit eum. Et illud : Quæ est ista quæ ascendit innixa super dilectum ? et illud : Tota pulchra es : et illud : Videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua. « Coronavit enim... quando generavit, inquit Ambrosius, de Instit. virg. xvi, n. 98, tamen hoc ipso quod ad omnium salutem eum concepit et peperit, coronam capiti ejus æternæ pietatis imposuit ; » aliaque innumerabilia, quæ sublimioribus animis convenientia, eo magis Mariæ congruunt, non tantum accommodatione pia, sed etiam ad litteram, quo inter sublimissimas ac perfectissimas animas sublimissima ipsa ac perfectissima est.

Nihil autem attinebat ullam hic a Salomone, Dei aut Christi fieri mentionem, cum Christus totius allegoriae, atque eclogae sit ipse argumentum, absurdumque sit, rei figurat » nomen parabolæ inserere. Cæterum allegoriae vim satis demonstrat, non tantum communis synagogæ, christianæque Ecclesiæ traditio, sed etiam Paulus, Joannes in Evangelio et Apocalypsi, Christus ipse, dum passim ad divinissimi Cantici sensus ac verba respiciunt, sponsique et sponsæ mysteria celebrant, ut hanc parabolam non unus, aut alter Scripturæ locus, sed tota Scriptura edisserere videatur. Et quandoquidem is est Cantici fructus, ut Christum amemus, libet attexere Christi amorem spirantes S. Ambrosii voces : antiq. edit. lib. III de Virg. ; nov. edit. lib. de Virg., cap. xvi, num. 98, ut carmen amatorium in egregii amatoris affectus desinat. « Omnia, inquit, habemus in Christo ; omnis anima accedat ad eum, sive corporalibus ægra peccatis, sive clavis quibusdam sæcularis cupiditatis infixa, sive imperfecta adhuc quidem, sed intenta tamen meditatione proficiens, sive multis aliqua si jam perfecta virtutibus, omnis in Domini potestate est ; et omnia Christus est nobis. Si vulnus curare desideras, medicus est ; si febribus aestuas, fons est ; si gravaris iniquitate, justitia est ; si auxilio indiges, virtus est ; si mortem times, vita est ; si cœlum desideras, via est ; si tenebras fugis, lux est ; si cibum quæris, alimentum est. Gustate igitur et videte, quoniam bonus est Dominus ; beatus vir, qui sperat in eo, » Psalm. xxxiii, 9.

Précédente Accueil Suivante